Text List

Quaestio 27

Quaestio 27

quod providentia dei causa sit eventuum rerum et non

quod providentia dei causa sit eventum rerum et non

boethius de consolatione libro iiiio: "Quidam aiunt non ideo quid esse eventurum, quoniam id providentia futurum esse prospexerit, sed e contrario potius, quoniam quod futurum est id divinam prouidentiam latere non posse, eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem: neque necesse est esse contingere quae providentur si necesse esse quae futura sunt provideri".

Item: "iam vero, quam praeposterum est ut aeternae praescientiae temporalium rerum, eventus causa esse dicatur; quid est autem aliud arbitrari ideo deum futura, quia sunt eventura providere, quam putare quae olim acciderunt causam summae illius esse prouidentiae":

origenes super epistolam pauli ad Romanos: "Et quos vocavit quomodo quos vocavit iustificavit, cum constet multos esse vocatos paucos electos: sed omnes quidem vocati sunt, non tamen omnes secundum propositum vocati. nam hi qui secundum propositum bonum et bonam voluntatem, quam circa dei cultum gerunt vocantur, ipsi sunt qui secundum propositum vocati di t c untur: quod si secundum propositum ad deum referatur: hoc est ut secundum propositum dei qui sciens in eis religiosam mentem et salutis inesse desiderium vocati dicantur: non videbitur his quae exposuimus contrarium, hoc ergo pacto; neque in praescientia dei vel salutis vel perditionis nostre causa consistit: neque iustificatio ex sola vocatione pendebit: neque gloriari de nostra penitus potestate sublatum est: nam et si communi intellectu de praescientia sentiamus, non propter ea aliquid erit quod id scit deus futurum sed quia futurum est, scitur a Deo antequam fiat. Ut autem scias quia non in praescientia Dei uniuscuiusque salutis causa ponitur, sed in proposito et actibus suis: uide paulum verentem, ne forte cum aliis praedicauerit ipse reprobus efficiaturmacerare corpus suum":

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 27