Text List

Quaestio 28

Quaestio 28

quod nihil fiat casu et contra

Quod nihil fiat casu: et contra:

augustinus quaestionum lxxxiii cap. xxvi: "quidquid casu fit temere fit: quidquid temere fit non fit providentia: si ergo casu aliqua fiunt in mundo non providentia universus mundus administratur":

Item: "illud bonum cuius participatione sunt bona caetera non propter aliud, sed per semet ipsum bonum est: quod divinam etiam prouidentiam vocamus nihil igitur casu fit in mundo"

Idem retractationum capitulo i: "non mihi placet totiens me appellasse fortunam, quamvis non aliquam deam voluerim hoc nomine intelligi: sed fortuitum rerum eventum: unde et illa verba sunt quae nulla religio dici prohibet, forte, forsitan, fortasse, fortuitu: quod tamen totum ad divinam revocandum est providentiam penitet me illic nominasse fortunam, cum homines habeant in pessima consuetudine ubi dici debet hoc deus voluit: dicere hoc voluit fortuna":

Idem in libro de concordia evangelistarum in matthaeum: "Nihil fortuitu fit ab eo qui omnia disponit quamuis nullus intelligat causam: unde dominus: Ego veni, ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant. Ipsa est enim altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei, qua fit ex eadem massa aliud vas in honorem aliud in contumeliam et qua dicitur carni et sanguini: O homo tu quis es qui respondeas Deo":

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 28