Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

quod fides sit de non apparentibus tantum et contra

Quod fides sit de non apparentibus tamen et contra

Gregorius homilia vi, libro ii in evangelio "Cum apostolus dicat: est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium profecto liquet quia fides illarum rerum argumentum est quae apparere non possunt: quae enim sunt apparentia: fidem non habent sed agniagnitionem; sed aliud uidit aliud credidit: a mortali quippe homine diuinitas uideri non potuit hominem igitur uidit et deum confessus est dicens dominus meus et deus meus."

Idem dialogorum lib. iv, capitulo viii, "cum Paulus dicat, est enim fides sperandarum substantia rerum argumentum non apparentium hoc: ueraciter dicitur credi quod non ualet uideri nam credi iam non potest quod uideri potest"

haimo in epistola pauli ad Romanos: "fides igitur est qua ueraciter credimus id quod nequaquam uidere ualemus: sin autem quod credimus iam nonuidemus fides non est habenda sed cognitio"

Augustinus de verbis domini et quibusdam sententiis pauli apostoli sermone lxxx: "iustus ex fide uiuit quia credit quod non uidet filii dei sumus et nondum apparuit quid erimus quia nondum apparuit ideo fides modo ergo fides antequam appareat quod erimus: scimus quod cum apparuerit similes ei erimus quare? quia uidebimus eum sicuti est: apostolus dicit habitare fidemchristum per fidem in cordibus nostris modo per fidem tunc per speciem modo per fidem quamdiu in uia quamdiu in peregrinatione quamdiu enim sumus in corpore peregrinamur a domino per fidem enim ambulamus non per speriemquid erit species audi: ut sit deus omnia in omnibus quicquid hic quaerebas quicquid hic hicpro magno habebas ipse tibi erit Cum uenerimus, tenebimus et iam uisio erit, non fides; et iam res erit, non spes; amabimus uidendo et tenendo. Ergo caritas perfecta erit, sicut ait apostolus: fides, spes, raritas, tria haec; maior autem horum caritas. Securi illo adiuuante perseuerantes in eo dicamus, quis nos separabit a charitate christi? Tribulatio? an angustia? an gladius? et cetera"

Idem de bap ti smo parvulorum libro ii: "quid enim magnum erat uidendo non mori eos qui crederent, credere se non moriturum? quanto est maius ita credere ut se speret moriturus sine fine uicturum. Denique hoc quibusdam in fine largietur ut mortem istam repentina commutatione non sentient; sed simul cum resurgentibus rapiantur obuiam christo et sic semper cum domino uiuant et recte illis, quia non erunt iam posteri qui propter hoc credant non sperando quod non uident, sed amando quod uident quae nec fides omnino dicenda est quandoquidem fides ita definita est: fides est sperandarum substantia rerum argumentum non apparentium."

Idem super iohannem omilia: "Et nunc diro uobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, redatis: quid est hoc : cum magis credere homo habeat antequam fiat id quod credendum est: haec est enim laus fidei si quod creditur non uidetur nam quid magnum est si id creditur quod uidetur? secundum illam domini sententiam quando discipulum arguit dicens: quia uidisti, credidisti beati qui non uiderunt et crediderunt.: nam ipsa fides ita est definita: est autem fides sperandarum substantia rerum quae non uidentur quapropter quid sibi uult ut cum factum fuerit, credatis? Nam et ille cui dictum est: quia uidisti, credidisti, non hoc credidit quod vidit; cernebat carnem et credebat Deum in carne latentem. Sed etsi dicuntur credi quae uidentur, sicut dicit unusquisque oculis suis se credidisse, non tamen ipsa est quae in nobis aedificatur fides; sed ex rebus quae uidentur, agitur in nobis, ut ea credantur quae non uidentur."

Item: "credituri non fide noua sed aucta aut certe cum mortuus esset defecta, cum resurrexisset refecta."

Idem homilia xxxix: "quid promittit credentibus: cognoscetis veritatem. Non quia cognouerunt crediderunt sed ut cognoscerent crediderunt. Credimus ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Quid est enim fides nisi credere quod non uides? fides ergo est quod non uides credere; ueritas, quod credidisti uidere; ueritas est sed abadhuc creditur, non uidetur."

Idem lib. ii quaestionum evangeliorum: "intelligitur quidem fides qua creduntur ea quae non uidentur: sed tamen est etiam fides rerum, quando non uerbis sed rebus ipsis praesentibus creditur quod futurum est: cum iam per speciem manifestam se contemplandam praebebit sanctis ipsa Dei sapientia: de qua fide rerum lucisque ipsius praesentiae forsitan paulus:dicit enim alio loco: "Nos enim, reuelata facie gloriam Dei speculantes in eandem imaginem transformamur a gloria in gloriam": sicut enim dicit hic de gloria in gloriam ita et ibi ex fide in fidem; de gloria scilicet euangelii, quo nunc credentes illuminantur in gloriam manifestae ueritatis."

haimo super epistolam ad ephesios: "et ipse dedit quosdam quidem apostolos etc., donec occurramus omnes christo in resurrectione in unitatem fidei et agnitionem filii dei: id est, quousque unam fidem habeamus post resurrectionem et omnes aequaliter deum cognoscamus. In praesenti siquidem saeculo sicut est diuersitas scientiae ita est diuersa fides, quia alius plus, alius minus de deo intelligit et secundum quod intelligit et cognoscit habet fidem post resurrectionem autem non noveritdiuersitas fidei quia sicut omnes aequaliter deum uidebunt: ita aequaliter fidem habebunt"

Boethius super topica ciceronis libro 1o: "Multa enim sunt quae faciunt fidem; sed quia rationes non sunt, nec argumenta esse possunt, ut uisus facit fidem his quae uidentur: sed quia ratio non est visus nec argumentum esse potest"

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2