Quaestio 3
Quaestio 3
quod sit credendum in deum solum et contra
Augustinus ad neophytos, homilia iii: "quod autem interrogauimus credis sanctam ecclesiam? non eo modo interrogauimus ut quomodo in deum creditur: sic et in ecclesiam sanctam. Non ergo diximus ut in ecclesiam quasi in Deum crederitis."
Idem super iohannem, tractatu xxviii: "Dominus alio loco ait, ut credatis in illum quem ille misit, ut in eum, non ut ei; daemones credebant ei, et non credebant in eum. Credimus paulo sed non in Paulum; Petro sed non in Petrum. credenti in eum, qui iustificat impium. quid est credere in eum? Credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire et eius membris incorporari. Ipsa est fides quam definit plenissime apostolus dicens: sed fides quae per dilectionem operatur"
Idem de baptismo parvulorum, lib. i: "credenti in eum qui iustificat impium quisquis ergo ausus fuerit dicere, iustifico te, consequens est ut dicat etiam, crede in me. Quod nemo sanctorum recte dicere potuit, nisi sanctus sanctorum: rredite in Deum et in me credite."
Idem in epistola Iohannis, sermone x: "quid potuerunt plus credere daemones quam ut dicerent: scimus quia sis filius dei? quod dixerunt daemones hoc dixit et petrus: tu es christus, filius dei uiui: et audit a domino: beatus es Simon Barionaetc. hoc dicebant daemones ut christus ab eis recederet: nam dixerunt quid uenisti ante tempus perdere nos?"
Item: "Cum dilectione fides christiani: sine dilectione fides daemonis qui autem non credunt peiores sunt quam daemones et tardiores: nescio quis non uult credere in Christum, adhuc nec daemones imitatur. Iam credit in Christo sed odit christum; habet confessionem fidei in timore poenae non in amore coronae. Nam et illi puniri timebant."
Ex symbolo fidei quod romae habetur post altare sancti pauli in tabula argentea ligno superposita quam leo tertius fecit componi ad cautelam fidei catholicae, sicut in eadem tabula subiunctum est: "Credo in unum deum patrem omnipotentem factorem caeli et terrae uisibilium omnium et inuisibilium Et in unum dominum Iesum Christum filium dei unigenitum qui ex patre natus est ante omnia saecula; lumen de lumine, deum uerum de deo uero, natum non factum, consubstantialem petri per quem omnia facta sunt; propter nos homines et propter nostram salutem, descendentem de caelo, et incarnatum de spiritu sancto et Maria uirgine et humanatum, crucifixumque pro nobis sub Pontio Pilato, et passum et sepultum, et resurgentem tertia die secundum scripturas, et ascendentem in caelis et sedentem ad dexteram patris, et iterum uenturum cum gloria iudicare uiuos et mortuos, cuius regni non erit finis; et in spiritum sanctum, dominum et uiuificatorem, ex patre procedentem, cum patre et filio coadorandum et conglorificandum, qui locutus est per prophetas; in unam sanctam, catholicam et apostolicam ecclesiam confiteor unum baptisma in remissionem peccatorem: spero resurrectionem mortuorum et uitam futuri saeculi. Amen. Leo indignus tertius episcopus pro amore et cautela orthodoxae fidei fecit."
Ambrosius de sacramentis, sermone 1o: "credit etiam catecuminus in crucem domini Ihesu qua et ipse signatur."
Idem sermone iio: "Interrogatus es, credis in deum patrem omnipotentem? dixisti credo, et mersisti. Iterum interrogatus es, credis et in dominum nostrum Iesum Christum et in crucem eius? Dixisti credo."
Idem in libro de mysteriis: "Constringeris ut credas in filium sicut et in patrem, similiter inspiritum sanctum; hoc solo excepto quoadin cruce solius domini Ihesu f o a teristibi esse credendum."
Hieronymus ad paulam et eustochium, in expositione epistolae pauli ad philemonem: "credidit domino populus et moysi seruo eius; una atque eadem credulitas in moysen refertur et Deum, cum populus, qui credebat in domino, aeque credidisse scribatur in seruum. hoc autem non solum in Moyse sed in omnibus sanctis est, ut quicumque credit deo, aliter eius fidem recipere non queat nisi credat et in sanctos eius: quod autem dico tale est, nisi prius crediderit de sanctis eius uera esse quae scripta sunt."
Item: "Non valebit adduci ad fidem veteris testamenti nisi quaecumque de patriarchis et prophetis et aliis insignibus uiris narrat historia comprobarit ut ex fide legis ad fidem ueniat euangelii et iustitia Dei in eo reueletur ex fide in fidem."
Idem in disputatione luciferiani et orthodoxi: "luciferianus dixit sed laico ideo ignoscendum est, quia ecclesiam Dei putans simpliciter accessit et iuxta fidem suam credens baptizatus est. Orthodoxus dixit, nouam rem asseris, ut christianus in quamquisquam factus sit ab eo qui christianus non eeetest. accedens ad arianos in qua fide baptizatus est: nempe in ea quam habebant ariani aut si iam ipse bene credebat: et sciens ab haereticis baptizatus est, erroris ueniam non meretur."
On this page