Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

quod fides humanis rationibus non sit adstruenda et contra.

Gregorius in omilia xx: "Sciendum nobis est quod diuina operatio estsi ratione comprehenditur non est admirabilis nec fides habet meritum cui humana ratio praebet experimentum."

[omitted]

Idem in homilia v "Ad unius iussionis uocem Petrus et Andreas relictis retibus secuti sunt redemptorem, nulla hunc facere adhuc miracula viderant: nihil ab eo de praemio aeternae retributionis audierant et tamen ad unum domini praeceptum hoc quod possidere videbantur obliti sunt:"

Idem in moralibus libro xx "hinc rursum ait: Mel inuenisti; comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus euomas illud: Dulcedinem quippe spiritalis intelligentiae qui ultra quam capit comedere appetit, etiam quod comederat euomit quia dum summa intelligere ultra vires quaerit etiam quod bene intellexerat amittit: hinc rursum dicit: sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est maiestatis opprimetur gloria Gloria quippe inuisibilis conditoris quae moderate inquisita nos erigit: ultra uires perscrutata premit:"

Ex libro 1o augustini contra faustum "faustus: Sed tamen et hoc eneruis fidei confessio est in Christo sine teste et argumento non credere. Nempe ipsi uos dicere soletis idcirco nihil esse curiosius exquirendum quia simplex sit et absolute christiana credulitas. Quomodo ergo nunc fidei simplicitatem destruitis, iudiciis eam ac testibus fulciendo?"

Ex vita sancti silvestri ubi ei cum iudaeis disputanti ioasi rabbi dixit: "Rationi humanae non est committenda fides, quae Deum hunc suadeat credi quem tu unum Deum, patrem et filium et spiritum sanctum confiteris".

augustinus de fide symboli ad laurentium papam: "Propheta dicit: Nisi credideritis, non intelligetis."

Item: "Quomodo sane Deus pater genuerit filium nolo discutias nec te curiosius inferas in profundi huius arcanum, ne forte cum inaccessae lucis fulgorem pertinacius perscrutaris exiguum ipsum quod mortalibus diuino munere concessum est perdas aspectum."

Idem de baptismo parvuclorum parvulorum: "Ubi de re obscurissima disputatur non adiuuantibus diuinarum scripturarum certis clarisque documentis cohibere se debet humana praesumptio nihil faciens in alteram partem declinando."

Item in libro de moribus ecclesiae contra manichaeos, cap. ii: "naturae quidem ordo ita se habet ut cum aliquid dicimus rationem praecedat auctoritas; nam infirma uideri ratio potest, quae cum reddita fuerit, auctoritatem postea per quam firmetur assumit."

Idem: "innumerabiles sunt in scripture sacra quaestiones quae non finiendae sunt ante finem, ne finiatur uita sine fide; Sed plane retenta iam fide ad exercitandam delectation a emfidelium mentium studiose requirendae sunt, et quod in eis eluxerit sine superbia communicandum et quod latuerit sine salutis dispendio tolerandum":

Idem in psalmo xxxix "Nonne superbus inueniris cum dicis, Primo uideam et sic credam?"

omitted

Idem super iohannem omslia omilia xxvii: "audiat consilium qui dicit nondum intellexi: vidit utique Christus hoc profundum non omnes intellecturos et in consequenti dedit consilium, intelligere uis crede: Deus enim per prophetam dixit: nisi eredideritis, non intelligetis. Ad hoc pertinet quod etiam secutus adiunxit: si quis uoluerit uoluntatem eius facere cognoscet de doctrina, utrum ex deo sit, an ego a me ipso loquar. Si non intellexisti inquam crede intellectus enim merces est fidei ergo noli quaerere intelligere ut credas sed crede ut intelligas quondam nisi credideritis non intelligetis quid est cognoscet de doctrina hoc est intelliget quid est si quis uoluerit uoluntatem eius facere? hoc est credere quis nesciat hoc esse facere uoluntatem dei operari opus eius? Ipse autem dominus alio loco ait: hoc est opus dei ut credatis in eum quem ille misit."

Idem omilia xxxvii "nos ergo fide praeeunte quae sanat oculum cordis quos intelligimus sine obscuritate capiamus; quod non intelligimus sine dubitatione credamus"

Idem libro viii de trinitate: "Priusquam intelligamus credere debemus uigilandumque nobis est ne ficta sit fides nostra Si autem falsum de illa credimus, inanis erit spes et non caste caritas."

ambrosius: "Si ratione conuincor, fidem abnuo."

hieronymus super ieremiam, lib. vi "quid sibi in loco hoc uoluerit editio uulgata, possem dicere et sensum aliquem reperire, nisi de uerbis Dei humano sensu argumentari esset sacrilegium"

Gregorius dominico episcopo: "Quamquam ergo haec se ita habent et desideremus omnes haereticos a catholicis sacerdotibus uigore semper rationeque compesci."

Idem in pastorali capitulo XXX. "Aliter admonendi sunt sapientes huius saeculi: atque aliter hebetes: illos plerumque rationis argumenta istos nonnunquam melius exempla conuertunt: illis nimirum prodest ut in suis allegationibus victi permaneant istis vero aliquando sufficit ut laudabilia aliorum facta cognoscant"

Idem moralium libro xix: A veritate auertentes auditum ad fabulas conuertuntur: scripta dei ubique reperta opponuntur oculis sed haec cognoscere homines dedignantur. paene nullus quaerit scire quod credidit

Idem bonifacio: "si ita ut audieram magnitudo uestra intentione sollicita de animae suae uita cogitaret nequaquam mihi de fide sua per epistolas sed per sensiusemetipsam posceret respondere, ut et uos de nostra ratione et nos de uestra credulitate gauderemus nam nos lcilicet in omnibus causis, in his praecipue quae dei sunt ratione magis stringere homines quam potestate festinamus":

Nicolaus papa ad consulta bulgarorum capitulo xli: "De his qui christianitatis bonum suscipere renuunt, nihil aliud scribere possumus, nisi ad fidem rectam monitis et exhortationibus et ratione eos potius quam ui conuincatis":

ysidorus sententiarum lib. ii, cap. ii: fides nequaquam vi extorquetur sed ratione atque exemplis suadetur: quibus autem exigitur uiolenter perseuerare in eis non potest, exemplo ut ait quidam nouellae arboris, cuius si quis cacumen uiolenter impresserit denuo dum laxatur in id quod fuerat confestim reuertitur.

hylarius de trinitate, in xii: "oportet eos qui christum praedicant mundo irreligiosis mundi imperfectisque doctrinis per scientiam sapientis omnipotentiae contra ire iuxta illud apostoli nostra enim arma non sunt carnalia, sed potentia deo ad destructionem munitionum rationis destruentia et omnem altitudinem eleuatam aduersus cogitationem Dei. Fidem non nudam apostolis atque inopem rationis reliquit; quae quamuis potentissima ad salutem sit tamen nisi per doctrinam instruatur habebit quidem inter aduersa tutum diffugiendi recessum non etiam retinebit constantem obnitendi securitatem, eritque ut infirmioribus sunt post fugam castra non et ut castra habentibus adest interrita fortitudo. Contuendae ergo sunt insolentes aduersus Deum dispositiones, et destruenda rationum fallaciumet eleuata ad impietatem ingenia conterenda nec carnalibus armis sed spiritalibus nec terrena doctrina sed caelesti sapientia ut quanta rerum diuinarum humanarumque discretio est tanta ultra terrena studia ratio caelestis excedat."

hieronymus in epistola ad galatas, lib. i, laudans sanctam marcellam: "Scio equidem ardorem eius, scio fidem, quam flammam habeat in pectore, superare sexum, obliuisci homines, et diuinorum uoluminum tympano concrepante rubrum huius saeculi pelagus transfretare. Certe, cum Romae essem, nunquam tam festina me uidit ut non de scripturis aliquid interrogaret; nec uero, more pythagorico, quidquid responderam rectum putabat, nec sine ratione praeiudicata apud eam ualebat auctoritas sed examinabat omnia et sagaci mente"

ad valerium comitem, de nuptiis et concupiscentia: "Quod licet fide robustissima irriseris bonaebonum est tamen ut etiam noueris defendendo adiuuare quod credimus et apostolus enim Petrus paratos nos esse praecepit ad satisfactionem omni poscenti nos rationem de fide et spe nostra. Et apostolus paulus sermo, inquit, uester sit in gratia sale conditus ut sciatis quomodo oporteat uos unicuique respondere"

Idem de in tractatu de misericordia "petite orando quaerite disputando pulsate rogando"

Idem in secundo de doctrina christiana: "Restant ea quae non ad corporis sensus sed ad rationem pertinent ubi disciplina regnat disputationis etsed disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum quae in sanctis litteris sunt penetranda plurimum ualet: tantumibi cauenda est libido rixandi et puerilis quaedam ostentatio decipiendi aduersarium: Sunt enim multa quae appellantur sophismata falsae conclusiones rationum: et plerumque ita uera imitantes ut non solum tardos sed ingeniosos etiam minus attentos decipiant: quod genus captiosarum conclusionum scriptura quantum existimo detestatur illo loco ubi dictum est qui sophistice loquitur odibilis est":

Beda in i epistola petri apostoli: "duobus modis de spe et fide nostra rationem poscentibus reddere debemus ut et iustas spei ac fidei nostrae causas omnibus intimemus siue fideliter siue infideliter quaerentibus, et ipsam fidei ac spei nostrae professionem illibatam semper teneamus etiam inter pressuras aduersantium."

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1