Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

1

QUAEST. II. De personarum distinctione, vel de ge­ niti Filii persona satisfactum mihi esse arbitror: nunc quaero quid credas de Spiritu sancto; utrum et ipse ingenitus sit, an genitus.

2

RESP. Spiritum sanctum neque ingenitum, neque genitum fides certa declarat. Quia si dixerimus ingenitum, duos patres affirmare videbimur: si autem genitum, tunc duos filios credere culpabimur. Sed quod certa fides tenet, nec ingenitus est, nec geni­ tus; sed ab utroque procedens, id est, et a Patre et a Filio. Et ut haec testimoniis approbem, ipsum Do­ minum nostrum Jesum Christum discipulos suos audi docentem: Cum autem venerit, inquit, Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebil de me (Joan. xv, 26). Et rursum ipse Dominus noster Jesus Christus, post resurrectionem suam, ut ostenderet a se procedere Spiritum sanctum sicut a Patre, in­ sufflans in discipulos suos ait, Accipite Spiritum san­ tum (Id. xx, 22): item, Ego mittam promissum l'a- tris mei in vos (Luc. xxiv, 49). Unus ergo Spiritus ist Patris et Filii, unus amborum Spiritus. Igitur quod Patris sit Spiritus, ipse Dominus ct Salva tor noster discipulis suis ait: Non enim vos eatis qui to­ quimini, sed Spiritus Patria vestri, qui loquitur in vo­ bia (Matili. x, 20). Et quod idem et Filii sit Spiri­ tus, Paulus apostolus testis est: Si quis autem in­ quit, Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9).

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2