Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

1

QUAEST. III. De singulis personis, quod alius sit Pa­ ter, alius Filius, alius Spiritus sancius; vel quod Filius sit genitus, et Spiritus sanctus procedens, se­ cundum Scripluras sanctas advertimus: nunc vero illud scire cupio, si Deus sit Filius aut Spiritus san­ ctus, vel utrum una sit substantia vel essentia, quam Graeci ο̇μουτίαν vocant

2

RESp. Intento animo adverte: quae te movent li­ bentius demonstrabo. Beatus Paulus apostolus, quod Filius sit Deus, ad Romanos scribens de Israelitis: Quorum patres, inquit, ex quibus est Christus secun­ dum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Id. IX, 5). Et iterum in Evangelio secnn­ dum Joannem: Ut cognoscant, inquit, te solum ve­ rum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Ordo est verborum: Ut cognoscant te, et quem misisti Josum Christum solum verum Deum. Ei rursus alia Scriptura dicit: Ut simus in vero ejus Filio Jesu Christo; ipse est verus Deus et vita aeterna (I Joan. v, 20). Et ut aequalitatem suain ostendat, ait ipse Dominus: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30) Unum sunt, scilicet natura, non persona. Et iterum: Propterea, inquit, quaerebant Judaei Jesum interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Id. v, 18). Et rursum bcatus apostolus Paulus: Qui cum in forma Dei ess t, non rapinam arbitratus eat esse se aequalem Deo (Philipp. II, 6). Non enim note­ rat esse rapina, uhi aequalis erat natura; quae non erat usurpata, sed nata. Non rapuit, quia habuit: et multa innumeralibilia, quae ad momentum non oc­ currunt. Spiritum vero sanctum verum Deum Actus Apostolorum apertissime edocent: Anania, inquit Petrus, cur tentavit satanas cor tuum mentiri te Spi­ ritui sancto? et infra, Non es hominibus mentitus, sed Deo (Act. v, 3, 4). Et in Evangelio secundum Joan­ nem: DominIs, inquit, Spiritus est (Joan. IV I 24). Paulus apostolus ad Corinthios scribens: Nescitis, inquit, quia corpora vestra templum est Spiritus san­ cii, qni in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ? Empti enim estis pretio magno: gloriftcate et portate Deum in corpore vestro ( I Cor. VI, 19, 20). Pater, inquam, Deus, Fil us Deus, Spiritus sanctus Deus; non tres dii, sed unus Deus est. Nam si Pater major, Filius minor, Spiritus sanctus plus quam In i- nor, quod hiretica pravitas asserit, jam non erit unus Deus, sed tres dii; quod nefas est credere. Et Valde rcdarguit illos Scriptura divina: Audi, Israel, inquit, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4). Ac per hoc sicut non dicimus tres deos, nec tres essentias; ita nec tres sapientias, nec tres spiritus. Nam interrogati de singulis personis. si Pater sit sa­ "ientia vei Spiritus sanctus; respondemus, Pater sa pientia, et Filius sapientia, et Spiritus sanctus sa­ pientia: nou tres sapientiae, nee tres spiritus, sed una sapientia est et unus spiritus; sicut est una sub­ stantia, aut una essentia: quia hoc est illi esse quod sapientem csse vel spiritum esse.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3