Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISPUTATIO V De Motivo propter Quod Decreta est Existentia Incarnationis

Scrutandum hic suscipimus pari reverentia et circumspectione magnum illud consilium decretum aeternum, praedestinans Existentiam Christi faciendam in tempore, quod nam sit quod efficaciter Deum movit ad eam de cernandam tanquam finis immediatus et causa motiva? Dixi tanquam finis immediatus, certum enim est respectu omnium Dei operum finem ultimatum esse gloriam et bonitatem ipsiusmet Dei. Sed quid nam moverit Deum tanquam motivum temens se ex parte rei et obiecti? Commisit haec controversia non modicam contentionem Thomistas inter et Scotistas Suarium et Vasquium quorum cuilibet insigne militat agmen verbenarum et recentiorum quod antequam lustremus, praemittenda est brevis declaratio ordinis qui esse dicitur inter actus Divinae scientiae et voluntatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum