Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 6
QEIRITUS SANCTUS est persona Deitatis tertia, a Patre & u Filio per aeternam atque unicam spirationem procedens.
in hoc enunciato considerati debet primo nomen Spiritus Sancti: deinde descriptio ipsa Spiritus Sancti,
Nomen Spiritus Sancti duobus modis accipitur. Spiritus enim Sanctus intelligitur vel ab aterno exsistens: vel certo tempore creatus Spiritus Sanctus ab aeterno exsistens, vel essentialiter accipitur, ver personaliter.
Essentialiter de essentia divina Patris, Filii & Spiritus Sanctia ut Joh. 4. vers. 24. Deus est Spiritus; Sic Deitas Christi, Spiritus nec mine intelligitur Matth. 12. v. 28. Si autem per Spiritum Dei ego ejicit: demonia, nempe pervenit ad vos regnum Dei. Rom. 1. v. 4. ubi dici tur, Filium Dei factum ex semine Dovidis secundum carnem, declava tum Filium Dei potenter secundum Spiritum sancti ficationis. 1. Tim. 3. v.16. Deus cospicuus factus est in carne, justificatus est in Spiritu. Heb 9. v. 14. Christus per Spiritum aeternum seipsum obtulit inculpatum Deo. I. Pet. 3. v. 18. mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu.
Personaliter accipitur de sola persona tertia, quae peculiariter Spititus Sanctus dicitur, ut Matth. 28. v. 19. Docete omnes gentes, bapti gantes eas in nomen Patris & Filii & Spiritus Sancti
In tempore creatus Spiritus qui sanctus est, vel substantia est in corporea, velut Angelus bonus & anima hominis sanctificata: vel ac cidens aliquod, nimirum motus aut donum aut virtus aliqua Spiritus Sancti, ut cum dicitur Spiritus fortitudinis & I. Thessal. 5. v. 19. Spiri tum ne extinguite. Joh. 7. 37, 38, 39. clamavit Iesus dicens: Si quis sitit, veniat ad me & bibat. Qui credit in me, sicut dixit Scriptura, flumina aquae vivae ex ventre ipsius fluent. Hoc autem dixit de Spiritu illo qui accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat Spiritus Sanctus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Hic nomine Spiritus Sancti in telligi debentχυρίσματα, dona & virtutes Spiritus Sancti, quae post adscensionem Christi in caelum & sessionem ad dextram Dei Patris effundi copiose in credentes debuerunt, secundum vaticinium Joel. 2 Galat 3. vers. 2. Hoc solum velim discere ex vobis, Ex operibus Legis spiritum accepistis, an ex fide per auditum accepta? & v. 5. Qui igitur subministrat vobis spiritum, & efficit virtutes in vobis, ex operibus Legis, an ex fide per auditum percepta subministrat? Hic in utroque versu perspiritum intelliguntur spirituales gratiae, seu dona Spiritus Sancti quibus tum visibiliter donabantur fideles. Interdum per spiritum in telligitur spiritualis efficacia Evangelii, ut Gal. 3. v. 3. Adeo amento estis? quum spiritu inceperitis, num carne perficiemini;
In praesentia accipitur de Spiritu ab aeterno exsistente, ut est tertia persona Deitatis. Ac tum Spiritus dicitur, quia spiratur a Patre & Filio, procedens ab eis ab aeterno & missus in corda electorum, in quibus Pater & Filius sunt efficaces per ipsum. Sanctus dicitur. 1. qui in se & natura sua sanctus est. 2. quia sanctificator est electorum Dei.
Hec de nomine Spiritus Sancti. Descriptionis partes duae sunt: Prima est quod Spiritus Sanctus sit persona Deitatus, id est, subsistentia totam essentiam divinam natura habens, sed proprietate incommunicabili ab aliis personis distincta
Quod Spiritus Sanctus sit persona, hoc est, subsistentia, hypostasis, ὑφιστάμενον, individuum per se subsistens, vivum, intelligens, incommunicabile, non sustentatum in alio, nec pars alterius; non autem affectio duntaxat seu virtus a Deo in homine excitata, seu homini donata, aut afflatus quidam divinus, asserimus contra Samosatenianos & Macedonianos his argumentia
I. Quia ei tribuitur voluntas & beneplacitum, 1. Cor. 12. vers. 11. Actor. 15. v. 28. II. Quia ei tribuuntur operationes seu actiones quae propriae sunt alicujus personae, non autem accidentis, hoc est, motus vel qualitatis alicujus. Nam assumpta visibili specie columbae & ignitarum linguarum apparuit. Matth. 3. versic.16. Johan. 1. vers. 32. Actor. 2. versic3 Idem docet 1. Cor. 2. versic. 13. 1. Johan. 2. vers. 27. Joh. 14. vers. 26. Ducit in omnem veritatem. Johan. 16. vers. 13. In memoriam revocat omnia quae Christus dixit. Johan. 14. v. 26. Testatur deChristo. Johan. 15. vers 26. Venit ad nos. Johan. 16 v. 8. Non loquitur a seipso sed quaecunque audierit, loquitur & quae ventura sunt, renunciat. Johan. 16. vers. 13. Glorificat Christum, accipiens de eo quod est Christi & renuncians nobis. Joh 16. v. 14. Consolatur fideles. Actor. 9. v. 31. Dis. tribuit dona ut vult. 1. Cor. 12. v. 11. Vocat & mittit ministros Ecclesiae. Actor. 13. v. 2. Per Prophetas & Apostolos locutus est. 2. Pet. 1. v. 21. Matth. 10. v. 20. Actor. 6. 10. Subsevat infirmitates nostras & interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Rom. 8. v. 25. Testatur in caelo cum Patre & Sermone, Iesum Mariae Virginis filium esse Christum illum & Filium illum Dei. I. Johan. 5. v. 7. Testatur una cum Spiritu nostro nos esse Filios Dei. Rom. 8. v. 16. Scrutatur omnia, etiam prosunditates Dei. 1. Cor 2. v. 10,11, & alia opera, teste Scriptura, facit? quae sunt opera personae per se subsistentis, viventis & agentis pro libera sua voluntate
EXCIPIUNT Samosateniani ad hoc argumentum, esse in eo amphiboliam. Etsi enim, exempli causa, Paulus dicat 1. Cor. 12. v. 11. Spiritum Sanctum distribuere dona ut vult; tamen inde non effici, Spiriti Sanctum esse personam Trinitattis, quippe cum (ut ibidem proxime ante videri possit; Spiritum Sanctum distribuere dona ut vult, nihil aliuc significet, quam Deum Patrem, qui operatur omnia in omnibus pro sua. voluntate per Spiritum suum distribuere.
REPLIC. nostra. Argumentatio nostra est plane αυαμφιζολος Quicunque distribuit dona ut vult, is est persona. Assumtio est Pauli Apostoli, quam Samosateniani sic interpretantur, Non Spiritum Samctum distribuere dona ut vult (qua in re contradicunt Apostolo) sed Deum Patrem per Spiritum. At ista interpretatio est inepta: nam ilem regcretur denuo, personam Patris operati per Spiritus Sancti personam, quae oratio cum Scripturis Sanctis convenit.
EXCIPIUMT amplius ad testimonium Joh 14. v. 26. Spiritus Sanctus vos docebit omnia & suggeret vobis omnia quae dixi vobis, & dicut in eo esse itidem amphiboliam: Docere enim & suggerere esse quidem personarum proprie loquendo: interdum tamen figurate per prosopopoeiam aut metonymiam etiam tribui rebus illis quae non sunt personae, ut hoc loco Spiritui Sancto. Sic, ajunt, Abelis sanguinem clamasse ad Deum, Gen. 4. v. 10 Sensum autem esse, Deum per S: Sanctum suum docere & suggerere omnia, ut est Matth. 10. REPLICATIO nostra. Negatur hic esse amphibolia: sed in dicte oh. 14. v. 26. verba docendi & suggerendi tribuuntur Spiritui Sancti proprie, non autem figurate: nam propriam significationem contendimus servari, ubicunque commode potest, oportere: At hic potes. servari & debet. Exemplum de Abelis sanguine Gen. 4. v. 10. est dissimile. Nam Abelis sanguinem rem mortuam fuisse constat, quum in terram, unde clamasse dicitur, profulus esset: figura itaque seu tropuillic necessario statuitur. Spiritus autem Sanctus non est res mortua, sed viva, sed intelligens, & intellectum nobis dans: quapropter absque amphibolia & tropo dicitur docere & suggerere omnia quae Christus dixit.
reliqua. III. Quia diserte distinguitur a donis quae efficit. 1. Cor. 12. 4. II. Discrimina donorum sunt, sed idem Spiritus. Omnia autem haec efficit unus idemque Spiritus, distribuens illa privatim singulis sicut vult.
RESPON. Samosateniani ad hoc argumentum negando consequentiam propter amphiboliam in verbis, habitare in nobis ut in templo suo: quorum sententia sit, Deum per virtutem suam, quae est Spiritus Sanctus, in Sanctorum cordibus operari, quia immensus Deus alios modo quam virtute sua in hominibus esse non possit.
Ad istam responsionem sic replicamus. Falso negatur consequentia, quia nihil est in argumento nostro ἀαφισολον: Plana sunt verba planus sensus. Spiritum Sanctum habitate in sanctis ut in templo suo, non est idem quod Deum per virtutem suam in sanctorum cordibus operati. Etsi enim verum sit, Deum per virtutera suam oerari in sanctis, tamen eo id non evertitur quod nos affirmamus: tum quia virtus Dei non est separata ab essentia ejus, ibi enim est; Deus, ubi operatur: tum quia aliud est operari in aliquo, aliud inhabitarte in eo. Deus in omnibus operatur & est secundum essentia. praesentiam & potentiam suam: at in sanctis operatur & est atqui habitat velut in templo suo, secundum singularem praesentiam gratiae. Proinde licet operetur in omnibus, non tamen omnes sunt templum ipsius, sed pii solum, quos sanctificat Spiritu Sancto suo. De inde haec virtus qua Deus est & operatur & habitat in Sanctis, aut essentialis est aut qualitatis. Non autem qualitatis est: Ergo essentialis. Si essentialis, certe aut communis essentiae divinae, aut personae est. Non autem communis essentiae est: nam propterea Spiritu Dei, Spiritus Domini, Spiritus Christi appellatur. Est igitur hoc proprium divinae personae nomen atque singulare. Praeterea toto caelo res rant Samosateniani, quum ajunt, non alio modo Deum immensum, quam virtute sua in hominibus esse posse: quum nec sine essentia. nec sine praesentia virtus ipsius inesse possit.
VI. Quia tentatur ab hominibus peccantibus. Act. 5. v. 9. Quid est, cur convenerit inter vos, ut tentaretis Spiritum Domini? Tristitia afficitur. Eph. 4. 30. Ne tristitia afficite Spiritum illum Sanctum Dei, per quem obsignati estis in diem redemtionis: Ei obsistitur ab incredulis & contumacibus. Actor. 7. 51. Vos semper Spiritui illi Sancto obnitimini.
Ex his omnibus patet quod Spiritus Sanctus sit persona OEIICITURI. Spiritus Sanctus significat, usitata phrasiScripturae sanctitatem & motus sanctos in hominibus a Deo excitatos: Ergo non est persona seu ὑποςασιῳ
Antecedens probatur inductione locorum Scripturae. Luc. 1. 15. Spiritu Sancto implebitur otiam a ventre matris suae Johan. 4. 23. Veri adoratores adorabunt Patrem Spiritu & vcritate. Philip. 3. vers. 3. Spiritu servimus Deo. Johan. 7. 39. Nondum enim erat Spiritus Sanctus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Et similia loca plura occurrum.
RESP. Ex particulari non recte infertur universaliter; Alicubi in Scriptura Spiritus Sanctus non significat personam, Ergo nullibi significat personam. Etsi enim in locis adductis & nonnullis aliis nomin Spiritus Sancti intelligantur dona creata: tamen sunt alia loca, ut quae supra adducta sunt, in quibus Spiritus Sanctus non potest intelligi, nisi persona, operationum & donorum effectrix
RESP. Major propositio intellecta universaliter, est falsa. Nam & Filius Dei est donum Dei, ut ipsemet de seipso loquitur Joh. 3. v. 16. Ita Deus dilexit mundum, ut Filium suum illum unigenitum dederit. Etc. 4. v. 10. Si nosses donum illud Dei & quis sit ille, qui dicit tibi: da mihi potum: tu petusses ab eo, & dedisset tibi aquam vivam. Sic Jes. 9. 6. Filius datus est nobis. Rom. 8 32. qui non etiam cum eo omnia nobis gratificabitur? Et quis negaverit Filium Dei esse personam? Idem de Spiritu Sancto statuendum
Quod vero Spiritus Sanctus sit persona Deitatis, hoc est, verus Deus natura, ευτηθεος, id est, a seipso Deus seu Jehova, sequentibus
gumentis evincimus. Primum est, quia absolute in Scriptura vocatur Deus Actor. 5. 4. Non es mentitus homini, sed Deo. Quod autem hic sermo sit de Spiritu Sancto, liquet ex contextu: nam paulo ante, versu nimirum tertioPetrus dixit :naniae; Cur implevit Satanas cor tuum, ut mentireris in Spiritum. Sanctum, ut interverteres ex pretio istius praedit: Et post rursus v. 9. ad Saphiram: Quid est, cur convenerit inter vos ut tentaretis Spiritum Dominmicic. 1. Cor. 3. v16, 17. An nescitis vos esse templum Dei, & Spiritum Dei habitare in vobis? Si quis templum Dei violat hunc perdet Deus: nam templum Dei sanctum est quod estis vos RESPONDENT ad hoc argumentum Samosateniani negando consequentiam, propter fallaciam amphiboliae: quandoquidem mentiri Deo & mentiri Spiritui Sancto, Actor. 5. significet mentiri Deo, qui per Spiritum suum locutus est in Petro, ut Paulus 1. Thes4. vers. 8. interpretetur, dicens, Proinde qui haec quae diximus vobis. bernit, non spernit homines, sed Deum, qui aedit Spiritum suum Sanctum in no¬
Sed responsio ista est falsa. Nam primum argumento nostro non inest amphibolia. Spiritum Sanctum & Spiritum Domini ipsum in se dicimus appellari Deum proprie; & qui mentitur Spiritui Sancto cum proprie dici mentitum Deo, quare Spiritus Sanctus est Deus. Secundo etiamsi concederemus, quod Samosateniani ajunt, mentir Spiritui Sancto esse mentiri Deo, qui per Spiritum suum loquitur in servis suis: tamen non sequeretur inde Spiritum Sanctum non est se Deum in servis suis habitantem, sed contra sequeretur esse Deum in suis habitantem. Nam quid est Spiritus Sanctus? an donum accidentale? atqui donum accidentale non loquitur, Spiritus autem Sanctus loquitur. An actus accidentalis? atqui actus accidentalis non agit, sed agens agit actum. Ergo aut ipsam essentiam Dei oportet in telligas, aut personam in essentia: nam actum divinum quod agat, aliud nihil est. Essentiam intelligi non patitur Lucas, qui ibidem Spiritum Domini appellavit: alius aute Dominus, alius Spiritus ipsius Personam igitur intelligi necesse est, quae est Spiritus Domini & servos Domini inspirat a Domino. Nec vero aliam esse mentem Pauli I. Thes. 4. vers. 8. verba ipsius docent manifeste, & evincit nostra haec argumentatio. Loquitur enim Spiritus: non donum accidentale, non actus accidentalis, non essentia divina simpliciter: sed persona illa divina a Patre & Filio procedens in unitate essentiae atque in Sanctis habitans.
tate Spiritus Sancti, Secundum argumentum petimus ex effectis: quia tribuuntur Spiritui Sancto illa opera quae solus is facit qui est natura verus Dei, us. Ipsius opus est
2. Spiritus Sancti opus est Providentia omnia fovens & conservans, Genes. 1. vers. 2. Spiritus Dei incubabat superficiei aquarum; Spiritus non est hoc Mosis loco aer aut ventus, quia nondum formati erant, nec ille mundi spiritus, quem finxerunt Pythagoraei, nam hic inesse mundo, non incubare diceretur, de quo Virgilius libro 6. AEncidos
Principio coelum ac terras, camposque liquentes Lucentemque globum Lunae, Titantaque astraSpiritus intus alit: totamque infusa per artus Mens agitat molem, & magno se corpore miscet. Inde hominum pecudumque genus, vitaeque uolantum Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus. De hoc spiritu Pythagorico multa tradit Macrobius in Somn. Scipionis lib. 1. cap. 14. & 17. Et Lactantius de falsa religione lib. 1. cap. 5. & 6. Ex loco Virgilii liquet, spititum illum Pythagoricum intualere. Proinde in loco Geneseωs intelligitur Sanctus ille Dei Spiritus, tertia persona Deitatis a Patre & Filio procedens, qui essenti unus est cum Patre & Filio. Hic Spiritus dicitur incubasse superficies aquarum, hoc est, materiam modo creatam fovisse formationis ergo, ut foventur pulli ab incubantibus matribus; quamvis spirituali & plane inenarrabili, non autem corporali modo3. Spiritus Sancti est operatio miraculorum 1. Corinth. 12. 4. Divisiones operationum sunt, sed idem Spiritus. Sic eduxit populum Israeliticum ex AEgypto per mare rubrum, Jesa. 63. 14. Vt jumentum in convalle descendens, Spiritus Iehovae quiete egit eum, nempe populum Israeliticum.
. Opus ejus est, vocatio & missio Prophetarum & Apostolorum & Episcoporum, hoc est, Pastorum Doctorumque Ecclesiae. Jesa. 48. 16. Dominus Iehovi misit me & Spiritus ejus. Actor. 13. 2. Quum ministrarent Domino & jejunarent, dixit Spiritus Sanctus, separate mihi Barnabam & Saulum ad opus ad quod eos advocavi. Actor 20. 28. Attendite vobis ipsis & toti gregi, in quo vos Spiritus Sanctus constituit episcopos, ad pascendam Ecclesiam Dei, quam suo illo sanguine acquisivit.
Opus ejus est missio ipsiusmet Christi, Jesa 61. 1. Luc. 4. vers. 18. Spiritus Domini super me, propterea quod unxit me, ut evangelizem pauperibus misit me, ut medear contritis corde, ut praedicem captivis dimissionem & caecis visus recuperationem, ut confractos emittam in libertatem: ut praedicem annum Domini acceptum. Messiam set Christum quis misit in mundum, nisi solus Deus Israe? Atqui Spiritus Sanctus misit Messiam seu Christum in mundum: Ergo Spiritus Sanctus est Deus Israelis
6. Opus ejus est collatio donorum ad ministerium Ecclesiae necessariorum, Johan. 14. 26. Paracletus ille Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, & in memoriam revocabit vobis omnia quae dixi vobis. Johan. 16. vers. 13. Quum autem venerit ille, Spiritus ille veritatis, introducet vos in omnem veritatem. Quis docuit immediate Apostolos post adscensionem Christi ad coelos, nisi Deus? oportuit enim esse divinitus edoctos. Atqui Spiritus Sanctus docuit immediate Apostolos post adscesionem: Christi ad coelos: Ergo est Deus, 1. Cor. 12. 8. & sequentibus usque ad vers. 11. Omnia haec efficit unus ille & idem Spiritus, distribuens privatim illa singulis sicut vult.
7. Opus ejus ut causae principis est patefactio doctrinae Propheticao & Apostolicae. 2. Sam. 23. 2. Spiritus Iehevae locutus est in me & Sermo ejus per linguam meam. Act. 1. v.16. Oporrait impieri Scri¬
pturam hanc, quampraedixit Spiritus S. per os Davidis. Et. c. 4. v. 25. Qui Spiritu 8. per os Davidis pueri tui dixisti. Quare fremuerunt Gentes, &c. 2. Petr. 1. 21. Sparitu Dei affluti loceti sunt sancti Dei homines. Jes. 6. v. 9. Jehova quem Jesaias vidit, dixit: Vade ad populum istum & dic: Auditu audietis & nen intelligetis, & videntes videbitis & non cernetis. At Paulus Act. 28. 15. ait, Spiritum S. tunc locutum esse per Iesaiam Prophetam. Ergo Spiritus S est Jehova, hoest; natura Deus. I. Cor. 2 9, 10. Sed praedicamus sicut scriptum est, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in mentem hominis voSnerunt, quae paravit Deus ijs a quibus ipse diligitur. Nobis autem Deus ea retexit per Spiritum suum. Et v. 13. Quae etiam loquimur, non sermonibus quos docet humana sapientia, sed quos docet Spiritus S. 1. Pet. 1. 12. dicitur quod Apostoli ea evangelizaverunt, per emissum e coelo Spiritum Sanctum, in quae cupiunt Angeli introspicere,
8. Opus ejus est revelatio futurorum, ut causae efficientis princibalis. Johan. 16. 13. Quae futura sunt annunciabit vobis. Act. 11. v. 29. Agabus per Spiritum Sanctum praedixit famem. 1. Lim. 4. 1. Spiritus liserte dicit, quod in posterioribus temporibus quidam desciscent a fide: 1. Petr. 1. 11. vocatur Spiritus Christi praenuncius ille, qui in Prophetis fuit.
9. Opus ejus ut causae principalis, est collectio & unitio Ecclesiae Dei, Ephes. 2. 22. In quo & vos aedificamini in domicilium Dei peSpiritum. 1. Corinth. 12, 13. Per unum Spiritum nos omnes in unum corpus baptizati sumus.
10. Opus ejus ut causae principalis est illuminatio mentium & institutio fidelium, tum in Veteri Testamento, quos docuit & admonuit, ut dicitur Hebr. 3. v. 7. Quapropter sicut dicit Spiritus ille, Sanctus, Hodie si vocem ejus audiveritis, Ne obturate corda vestra: tum in novo Testamento, juxta promissionem Christi 1. Joh. 14. 26. Paracletus autem ille, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, & suggeret vobis omnia quae dix vobis. Joh. 16. 14. Spiritus Sanctus ducet vos in omnem veritatem. Luc. 12. v. 12. Spiritus S. docebit vos eo ipso momento, quae oporteat dicere. 1. Joh. 2. 27. Unctio quam vos accepistis ab eo, manet in vobis: nec necesse habetis, ut quisquam doceat vos: verum sicut eadem uncti docet vos de omnibus, quae & verax est & non mendax: & sicut docuit vos, manebitis in eo. Unctio enim per metonymia est ipse Spiritus Sanctus, quo unguntur regenerati. Illuminat autem Spiritus S omnes fideles ubicunque sunt terrarum in omnibus Ecclesiis; quod ignificatum fuit per septem spiritus Dei, quos Christus habet, Apoc. v. 1. Nam unus idemque Spiritus S: septem illis Ecclesiis illuminandis ita sufficiebat, ac si totidem Spiritus in qualibet Ecclesiarum essent:
II. Opus ejus est justificatio nostri: 21 Cor. 3. 17. Ubi autem Spiritus ille Domini, illic libertas. Et I. Cor. 6. v. 11. Iustificati estis per nomen Domini Iesu, & per Spiritum Dei nostri
12. Opus ejus est nostra regeneratio. Joh: 3. vers. 5. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & Spiritu, non potest introire in regnum Dei: Gal. 5. 22. "Fructus Spiritus est charitas, gaudium, pax, irae cohibitio benignitas, bonitas, fidei, lenitas, continentia". 25Cor. 3. 18. Nos aute omnes retecta facie gloriam Domini ut in speculo intuentes, in eandem imaginem transformamur ex gloria in gloriam sicut a Domino Spiritus
13. Opus ejus est gubernatio actionum & vitae piorum. Psalmi. 143. 10. Spiritus tuus bonus deducat me per viam planam. Acto. 2. v. 4. Repleti sunt omnes Apostoli Spiritu Sancto, coeperuntque loqui alije linguis, proui Spiritus ille dabat eis effari. Et cap. 18. 17. Spiritus Sprohibuit Paulum loqui senmonem in Asia. Rom. 8. v. 14. Quotquot Spiritu Dei aguntur: ij sunt filij Dei
14. Opus ejus est consolatio in tentationibus, Joh. 14. 28. Paracletus ille Spiritus Sanctus. Act. 9. 31. Ecclesiae per totam Iudaeam & Galileam & Samariam habentes pacem, aedificabantur: & per gentes in timore Domini & consolatione Sancti Spiritus, multiplicabantur. Rom. 8. 26. Spiritus una sublevat infirmitates nostras:
15. Opus ejus est confirmatio & conservatio renatorum adversus vim tentationum ad finem usque. Joh. 14. v.16. promittit Christus Spiritum Sanctum mansurum cum fidelibus in aeternum. Ephes. 1. 13, 14. Obsignati estis Spiritu illo promissionis Sancto: Qui est arrhabo haereditatis nostrae, ad obtinendam redemtionem ad laudem gloriae, ipsius. Rom. 5. v. 5. Spes non pudefacit, eo quod charitas Dei effusa est. in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
16. Opus ejus est interna testificatio in cordibus electorum & confirmatio quod sint filii Dei, Ro.8.16. Ipse Spiritus testatur una cum Spiritu nostro, nos esse filios Dei
17. Opus ejus est donatio vitae & salutis aeternae, Roman. 8. v. 11 Si Spiritus ejus qui suscitavit Iesum ex mortuis habitat in vobis: i1 qui excitavit Christum ex mortuis, vivificabi? etiam mortalia. vestra corpora per inhabitantem ipsius Spiritum in vobis.
I8. Opus ejus est judicium adversus peccata, Johan. 16. 8. Quum venerit Spiritus ille, arguet mundum de peccato & de justitia & de judicio
Ex his omnibus talem exstruimus demonstrationem: Cui tribuuntur ut causae efficienti principali, illa opera quae sunt solius veri Dei, is certe verus est Deus;
Atqui Spiritui Sancto tribuuntur ut causae efficienti principali illa opera quae sunt solius veri Dei.
Ergo Spiritus Sanctus est verus Deus III. Argumentum ducimus a proprietatibus: quia ei tribuuntur proprietates Dei, soli vero Deo competentes
Est aeteriius: quia fuit ante creationem ac proinde in principiocreationis, non vero creatus, sedcreans & fovens omnia, nt dicitur Genesi4. vers. 2. Spiritus Dei incubabat superficiei aquarum. Sic dicitur Jehan. 1. v. 3. Omnia per hunc Sermonem facta sunt, & absque eo factum est nihil, quod factum est. Quibus verbis eximitur numero creaturarum Spiritus Sanctus, quum is non dicatur factus, sed procedere a Patre & Filios
OBIICITVR: Qui habet principium, non est aeternus: Spiritus Sanctus habet principium: Ergo non est aeternus.
RESPON. Qui habet principium, nempe essentiae &temporis; non est aeternus: At Spiritum Sanctum habere principium eisentis. & temporis, negatur: habet enim tantum principium personae & ordinis
Est ubique praesens, Psalm. 139. vers. 7. Quo irem a Spiritu tuos aut quo a facie tua fugerem? Spiritus Sanctus habitat in omnibus. fidelibus ubicunque sunt terrarum. Johan: 14. v.16. ait Christus: Ego vero rogabo Patrem & alium Paracletum dabit vobis; ut maneat vobiscum in aeternum. Et vi17. Spiritus Scapud vos manet, & in vobis erit. Rom. 8. v. 9. Spiritus Dei habitat in vobis. 1. Cor. 3.16. An nescitis vos esse templum Dei, & Spiritum Dei habitare in vobis: Praeclara est sententia Basilij Magni de Spiritu Sancto cap. 22. Ego vobiscum, dicit Dominus; & Spiritus meus stat in medio vestrum: Qui vero ubique est & Deo adest, eum qualis naturae putare conveniti Etu sne quae omnia coplectitur? aut ejus quae particularibus locis in cluditur, qualem esse Angelorum naturam Scriptura ostendit ? Insignis etiam est sententia Didymi Alexandrini in libro de Spiritu Sancto: Ipse Spiritus Sanctus si una de creaturis esset, duntaxat circumscriptam haberet substantiam, sicut universa, quae facta sunt. Nam etsi non circumscribantur loco & finibus invisibiles creaturae. tamen proprietate substantiae finiuntur. Spiritus autem Sanctus. quum in pluribus locis sit, non habet circumscriptam substantiam
Est justus & potens ultor peccatorum, abiiciens peccatoresnon. resipiscentes etiam in aeternas poenas, Jes. 63. v. 10, Illi rebelles fuerunt & irritarunt Spiritum Sanctum ejus. Ephes. 4. v. 30. Nolite contristare Spiritum Sanctum, quo obsignati estis. Acto. 5. v. 9. Quare convenit inter vos, ut tentaretis Spiritum Domini? Matth. 12. v. 31. Qui dixerit blasphemiam in Spiritum S ei non remittetur, nec in hoc seculo, nec in futuro.
Tribuitur ei honor quod in nomen ejus baptizamur, Matth. 28. v. 19. In cujus quaeso nomen baptizamur, nisi in solius Dei? cum baptizari in nomen Patris: Filii & Spiritus Sancti, nihil sit aliud, quam nos ad Patris, Filii & Spiritus Sancti fidem, cultum, & religionem Jobligariinos in Patrem, Filium & Spiritum Sanctum credituros, in eo spem collocaturos, euni adoraturos
Tribuitur ei honor fidei in ipsum. Nam credimus in Spiritum Sanctum: atqui in solum verum Deum est credendum
Tribuitur ei honor adorationis & invocationis religiosae, idque primo juxta mandatum, Baptizate in nomen Patris, Filij & Spiritus Sancti, id est, obligate eos sacramento Baptismi ad fidem, cultum & nvocationem Patris, Filii & Spiritus Sancti. Deinde juxta exempla 2. Cor. 13. 13. Communicatio Spiritus Sancti sit cum omnibus vobis. Apocal. I. v. 4. Gratia sit vobis & pax a Qui est, & Qui erat, & Qui venturus est: & a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt: hoc est, a Spiritu Sancto, qui quidem unus natura est, gratiarum distributione multiplex, ut recte interpretatur Glossa ordinaria interlinearis; cui consentit Glossa marginalis, quae per septei Spiritus in telligit Spiritum Sanctum ipsum: & Cardinalis Hugo de Sancto Charo, qui in Postilla ad hunc locum ait: A septem spiritibus, id est, a Spiritu Sancto unico in natura: multiplici in effectibus. (Hoc notandum adversus Papistas, qui ex hoc loco Angelorum invocationem colligere conantur.) Per hos septem spiritus, non sunt intelligendi spiritus creati, seu Angelii quia sunt oculi & cornua Agni, Apocal. sv. 6. Ergo ejusdem essentiae cum Agno, ac proinde increati. Consentit Justinus Martyr, qui in Paraenesi ad Graecos sic ait: otἰερσι ωροοη¬ ταν τοον κι τό ἀυτό πνεν μα εἰς ἐπια πενματα μοριζεο φασι: hoc est: Sancti Prophetae unum & eundem Spiritum in septem spiritus dividi dicunt
Hinc constat, Spiritum Sanctum fuisse a Johanne invocatum. Factitatum idem ab Ecclesia deinceps secuta, ut idem Justinus Martyr in Apologia secunda pro Christianis ad M. Antonium Pium testatur: πευκα τς το ωροφιιικον σεξομιθα κι ωροσκμνημεν: λόγῳ ακ ἀληθεια αιμονleς, hoc est, Spiritumque Propheticum colimus & adoramus, cum ratione & veritate venerantes. Clemens Alexandrinus lib. 3. Paedagogi sub finem, ait: αμθετμσ δυχε ριστεῖν κι ανεῖν, τῶ κόνῳ πάτοι κ κς, μα κοπτοι παιδαγαγῳ α διδυισκαλῳ. κῳ, σμ ι τῶ αγιῳ τνοι μali. hoc est, laudantes gratias agere; & laudes dicere, soli Patri & Filio, Filio & Patri, paedagogo & doctori Filio cum Spiritu Sancto. HiPatres ante Concilium Nicenum vixerunt & adoratum fuisse Spiritum Sanctum docuerunt: ne obganniant novi Samosateniani, adorationem Spiritus Sancti Nicenae Synodi commentum esse
Tertio tribuitur ei quod tentatus & exacerbatus fuerit etiam in Veteri Vestamento a populo Israelitico: quemadmodum Stephanus protomartyr post Christi adscensionem in coelum ait Act. 7. 51. Vos semper Spiritui illi Sancto obnitimini, quemadmodum Patres vestri, ita & vos. Jes. 63. v. 10. Nam ipsis rebellantibus & dolore afficientibus Spiritum Sanctitatis ejus, mutabatur quidem ipsis in inimicum.
Ex his igitur hanc demonstrationem exstruimus Cui tribuuntur proprietates soli vero Deo competentes, is certe verus Deus est;
At Spiritur Sancto tribuuntur proprietates soli vero Deo competentes. Ergo Spiritus Sauctus est verus Deus. Explicata est descriptionis pars prima: sequitur secun¬
da, nimirum differentia. Differentia qua Spiritus Sanctus discernitur a Patre & Filio, probonitur. Una est, quod Spiritus Sanctus sit tertia persona Deitatis nempe non tempore, nec gradu aut dignitate aut statu aut honores sed ordine exsistendi, & oeconomiae in operibus communibus Patris, Filii & Spiritus Sancti
Ex eo quod tertia persona Deitatis esse dicitur, intelligitur esse dλος id est, alius & distinctus a Patre & Filio, idque adversus Sabellianos. Esse autem distinctum haec argumenta probant
I. Quia est Patris & Filii Spiritus: nemo autem est sui ipsius spiritus, sicut nemo est sui ipsius Pater, & nemo est suiipsius Filius
2. Quia expresse in Sacra Scriptura alius esse dicitur, Johan. 14. vers. 16. Rogabo Patrem, & alium paracletum mittet vobis.
I. Quia solus Spiritus Sanctus apparuit in specie columbae & linguarum ignearum: non Pater & Filius
Altera differentia est sumta a τρυπῳ υπάζζεως, modo subsistendi. quod a Patre & Filio per aeternam & aequalem processionem seu spirationem exsistat, communicata ipsi per eam tota illa, in qua ipsi quoque subsistunt, Deitatis essentia.
Unde Spiritus Sanctus ortu (qui relationis est) non est a se, sed a Patre & Filio: actu vero (qui personae in se est) a se est, quia in se & perse subsistit: quod ad essentiam denique est ἀυlνθεος, quia est Deus est sentia illa quae a seipsa est, & non ab alia essentiaHic jam consideranda doctrina de processione Spiritus Sancti: Patre & Filio, quae ut recte intelligatur, praemittenda est distinctio¬
PROCESSIO alia est corporea, alia spiritualis Processio corporea, est corporum ad extra, sic ut omne quod rocelit ad extra, diversum sit ab eo a quo procedit. Sic ranae procedunt exaere, mures in AEgypto ex limo terrae, pediculi e capite, lumbrici ex interaneis & sexcenta alia ex aliis corporaliter procedunt; procedum inquam, non generantur: Differt enim generatio a processione. Qui ab altero generatur; similis est generanti & filius ejus recte dicitur at qui procedit, non illico similis est ei a quo procedit, neque illico est filius ejus unde procedit. Omnis quidem generatus, procedit ab alio: sed non omnis qui procedit ab alio, generatur: Augustinus sextotomo libro tertio contra Maximinum Arianorum episcopum cap. decimoquarto ait: Non omne quod procedit nascitur, quamvis omne procedat quod nascitur: sicut non omne quod bipes est, homo est, quavis bipes sit omnis qui homo est.
Eaque sit intus in agente & processionis effectore. Et quicquid a spiritu procedit, intelligibili emanatione procedit. Non autem procedit foras: Nec ab eo a quo procedit, diversum est: sed contra quanto perfectius procedit, tanto magis cum eo a quoe procedit, unum est,
Processio spiritualis vel metaphysica est, vel hyperphysica. Processio metaphysica; est in spiritibus creatis in quibus ea quaeprocedunt non subsistunt per se; quia neque intelligere, neque velle spirituum creatorum est substantia ipsorum, sed manet in ea, tanqua in principio suo. Simplices quidem sunt intelligentiae seu spiritales formae, processibus tamen essentialibus distinguuntur, quos processus, quia essentiales sunt, ipsi etiam philosophi per abusionem partes ipsarum vocant. Sic de esse illarum procedit intellectus agens & ab eo gignitur actione (ut vocant) immanente, nec ad res exteras transeunte: de utroque vero, id est, de esse & intelligere, procedit velle secundum processus spiritualis modum:
Processio hyperphysica, est in divinis, in quibus procedens subsistit, per se. Ita subsistit intelligere, subsistit velle: quia intelligere & velle divinum est ipsa substantia intelligentis & volentis Patris. Alioquit si Dei intelligere & velle, aliud esset, quam substantia ejus, oportere aliquid aliud esse actum & perfectionem substantiae divinae, ad quod se ita haberet divina substantia, ut potentia ad actum: quod impium est & blasphemum dicere.
Processio hyperphysica vel generatio est, vel spiratio: Generatione procedit a Patre Filius: de qua jam dictum Spiratione procedit Spiritus Sanctus Damascenus quidem lib. 1: de Orthodoxa fide cap. 9. haec verbo ρθθκτος & εκπορουιώς, γινθεσιν & εκπερδυσεν, ονώμδρον & εκπορεσεε¬ εθνον praecise urget: sic ut priora de Filio tantum, posteriora de Spiritu Sancto semper intelligi velit: sed res ipsa & usus linguarum probat eκωορευεοςιd est, procedere communiter de Filio & Spiritu Sancto dici: adeo ut Scholastici doctores communi & recepta in ipsis Scholis phrasi dicant; Filium quoque ex Patre procedere, uti apparet ex Thoma 1. parte. Quaest. 27. Ergo & Filius & Spiritus Sanctus procedit ac emanat. Differt tamen processio & emanatio utriusque principio, modo & ordine
Principio; quia Filius procedit & emanat ex Patre tantum: Spiritus Sanctus vero ex Patre & Filio simul
Modo; quia Filius procedit & emanat ex Patre per generationem: Spiritus Sanctus vero procedit & emanat ex Patre per spiratio; nem
Ordine; quia Filius procedit & emanat ex Patre sic ut ratione ordinis sit secunda Deitatis persona: Spiritus Sanctus vero procedit: Patre & Filio sic ut ratione ordinis sit tertia Deitatis parsona Quoniam vero de Filii processione & emanatione seu generatione ex Patre supra abunde est dictum: jam de processione & emana tione Spiritus Sancti est agendum
Processio seu emanatio Spiritus Sancti, est modus communicationis essentiae divinae, quo tertia persona Deitatis a Patre & Filio, tanquam Spiritus ab eo, cujus est Spiritus, essentiam accipit eandem & integram, quam Pater & Filius habent & retinent. Essentia enim divina tota a Patre & Filio datur Spiritui Sancto non alienando, nec multiplicando essentiam, sed eandem numero, in qua ipsi quoque subsistunt, communicando; sic ut communis sit essentia Deitatis omnibus tribus personis.
Non est idem communicari & procedere. Non enim id quod communicatur procedit, sed ipse procedit, cui substantia spirantis comproceder
Processio Spiritus Sancti fit ex Patre & Filio: ab utroque enim, id est, a Patre & Filio Spiritus Sanctus emanat.
Sicut productio Filii a Patre sit per generationem: ita productioseu processio Spiritus Sancti a Patre & Filio sit per Spirationem aeternam & internam, cujus modus est nobis ακαταληπιος & ἀ ppnrο
Quod a Patre procedat, nunquam dubitatum fuit. Etsi autem a Patre procedat & ex essentia Patris est, Patrem tamen non habet, ut Patrem sui, sed ut τον, causam & fontem
2. Quia Filius eum mittit & dat, Johan. 15. vers. 16. Ego mittam? Quod vero etiam a Filio procedat, his argumentis evincitur I. Quia est Filii Spiritus, Roman. 8. 9. Si quis Spiritum Christi. non habet, is non est ejus. Gal. 4. vers. 6. Emisit Deus Spiritum Filij. sui in corda vestra clamantem Abba Pater. eum vobis a Patre. Johan. 20. v. 22. Accipite Spiritum Sanctum.
3. Quia Spiritus Sanctus accipit de eo quod est Filii & revela; Johan. 16. 14. De meo accipiet & annunciabit vobis.
5. Quia est flatus Filiis 6. Quia est in Filio & Filius in ipsoProcedit autem Spiritus Sanctus a Patre & Filio una & eadem spiratione, non autem duabus spirationibus: producitur enim & emanat hypostasis Spiritus Sancti de Patre & Filio, ut de uno principio, non tanquam e duobus principiis. Non enim ex eo procediSpiritus Sanctus, in quo plures personae sunt, Pater & Filius: sed ex eo in quo sunt unum, id est, ex essentia, quae Patri & Filio una est & oade
Et quidem aequaliter ab utroque procedit: non autem principalis ter a Patre & minus princrpaliter a Filio, ut falso docuit P. Lombardus & hujus seculi Scholastici: alioquin inaequalitas personarum in troduceretur in Deitate
Procedit non voluntate, ut Scholastici ambigue docuerunt & poseos Catechismus Romanus, sed natura seu necessitate naturae: quen admodum & Filius natura est genitus ex Patre: Quia uterque & Filius & Spiritus Sanctus, unus cum Patre sunt Deus. Alioquin Spiritus Sanctus voluntate tantum esset Deus, non autem natura: tum non substantiae foret Spiritus, sed accidentis.
Nec procedit per actionem aut actione voluntatis Patris & Fili(hoc enim periculose dicitur, ) sed secundum actionem voluntatis seu per modum voluntatis: sicut Filius ex Patre est per modum intellestus. Ut igitur Filius ex Patre per modum naturalis ac essentialis ver bi emanat: im Spiritus Sanctus ex Patre & Filio per modum virtu tis essentialis, & aeternae ac in seipsos reflexae voluntatis seu dilectionis procedit. Alioquin cum Spiritus Sanctus dicatur voluntas Scholasticis, in Scripturis amor vel charitas, ut Augustinus docet, statueretur voluntas agens voluntatem, voluntas, inquam, Patris & Filii, efficiens voluntatem, id est, Spiritum Sanctum: Atqui non voluntas, sed natura est quae voluntatem efficit. Ergo procedit Spiritus Sanctus secundum actionem voluntatis, hoc est, secundum eum modu quo naturaliter mens & ratio producunt voluntatem; & voluntas, charitas, amor inde habet processionem: naturaliter, inquam, id est, actione naturae, non autem voluntatis
Voluntas autem personae, quae numero una est in essentia, dutbus modis consideratur in persona, communiter secundum essentia. singulariter secundum personam & relationem ad intra. Volunt quidem Pater & Filius voluntate communi hanc processionem Spiritus Sancti, sed ipse procedit natura,
Ergo processio Spiritus Sancti ex Patre & Filio non est actio voluntatis, sed naturae; etsi secundum voluntatis modum
Procedit autem non ex essentia tanquam ex materia, sed a persona Patris & Filii in unitate essentiae.
Procedit substantialiter, non accidentaliter Processio haec est tantummodo interna, hoc est, quae fit in essentia. divina, non extra essentiam
Nec est duplex processio Spiritus Sancti; altera aeterna, altera teporalis, ut falso docuit P. Lombardus, & a suis quoque discipulis est refutatus.
Missio enim Spiritus S. quae non intelligitur de motu locali personae Spiritus S. (persona enim non mittitur, non descendit de coelo non est proprie processio, sed declaratio τον ενιργημγτον Spiritus S. seu φανιρωσις το ποευμαιος, quae fit; cum sua ille in nos dona confert,i
Cor. 2. v. 7. Itaque Paulus versu 4. ejusdem capitis, distinguit Spiritum Sanctum ab ipsius donis
Si autum persona Spiritus Sancti diceretur de coelo in nos illab & immitti, tum illa vel hypostatica unione nobiscum coalesceret, vecontinetur a nobis ut a vase contineretur infusus liquor, quod utrum que est absurdum
Procedit Spiritus Sanctus a Patre & Filio, non ut accidens sed ut nypostasis ex Patre & Filio producta. Ideo etiam Spiritus Sanctus est vera & naturalis imago Patris & Filii. Non est autem vera & naturalis imago, quae non producitur ab ipso exemplari
IInde Spiritus Sanctus est personaliter αμοσσιος & ενυποςαιος Patri & Filio, hoc est, consubstantialis seu coessentialis utrique, & in utroque, quemadmodum & coaeternus & coaequalis, eodem gradu& honore & cultu; essentialiter vero est αυτοθεος
On this page