Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 5
TIILIUS Dei, est persona Deitatis secunda, a Patre semper geneTrata, non quidem secundum essentiale, sed secundum personale esse, & cum Patre Spiritum Sanctum spirens, Johan. 1. v. 24. Et Sermo ille factus est Caro, & commoratus est inter nos, (espectavi. mus gloriam ejus, gloriam, inquam, ut unigeniti egressi a Patre) plenus gratiae ac veritatis. Et v. 18. Deum nemo vidit unquam, unigenitus ille Filius qui est in sinu Patris, ille nobis exposuit. Item v. 14. Ego igitur vidi, &testor hunc esse Filium illii Dei. Et c3. v.16. Ita Deus dilexit mundum, ut Filium suum illum unigenitum dederit, ut quisquis credit in eum non perent, sed habenat vitam aeternam. Matth. 3. v. 17. Et eo se vox adfuit e celis, dicens; Hic est Filius ille meus, dilectus ille in que acquiesco. 2. Cor. 1. 19. Nam Dei Filius Iesus Christus, qui inter vos penos praedicatus est, id est, per me & Sylvanum ac Timotheum, non fuit Etiam & Non, sud Etiam fuit in ipso. Rom. 1. 4. Declarato Filio Dei potenter secunsum Spiritum sanctificationis, per risurrectionem ex mortuis, nemns Iesu Christo Dos. ino nestro
In hujus descriptionis declaratione consideratdum est primo subjectum quod describitur, deinde nescristio psuĀ¬
Subjectum quod describitur est Filiue. Di: cuod homony. mum seu ambiguum est. Nam qui Filius Deidicitur, vel per ituram est filius; vel per creationem ad imaginem Dei, ut Adam Luc 3. ver. ultimo, vel per gratiam, aut unionis personalis cum Ī»ĻĪ³įæ³, ut Christus secundum humanam naturam; aut adoptionis ut omnes electi in Christo. tum Angeli boni, qui filii Dei vocantur Job. 1. ver. 6. tum homines ad vitam aeternam praedestinati. Hoc loco intelligitur filius Dei non creatus aut factus, non ex gratia, imo nec propter merita filius factus sed per naturam: seu naturalis & proprius Filius Dei. Idem dicitur Filius propriissime & univoce: inter homines non principaliter filii sum & dicuntur, verum secundario
Appellatur etiam į½ Ī»ĻĪæĪæĻ OeĪæ Sermo ille Dei. Joh. 1. v. 1, 14. Hebr. 4. pers. 12. 2ĪæĪ½ ĻĪµį½ Ī»ĻĪ³ĪæĻ ĻĪæįæ¦ ĪĪµ8. Vivus est enim Sermo ille Dei: quo in loco Sermonem Dei intelligi Filium Dei dicunt Patres orthodoxi, ut 8. Athanasius primo tomo, oratione tertia contra Arianos pag. ducentesima quadragesimasecunda; & B. Fulgentius epistolam ad Gallam secunda, quae est de statu viduali, pag. quadringentes. sexagesimasexta 1. Johan. 1. versicul. 1. Quod erat a principio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod spectavimus & manus nostrae contrectarunt. de Sermone illo vitae. Et cap 5. versicul. 7. Tres sunt qui testificantur it coelo, Pater, Sermo & Spiritus Sanctus: & hi tres unum sunt. Apocal 19. 13. Et amictus erat veste tincta sanguine: vocaturque nomen eius Sermo ille Dei. Intelligitur autem Ī»ĻĪ³ĪæĻ seu Sermo non ĻĻĪæĻĪæĻĪ¹ĪŗĪæĻ set inĻĪæĻ, id est, qui per linguam profertur & enunciatur: non ĻĻĪ½įæ ĻĪ·Ī¼Ī±Ī¹ iĪŗi, id est, vox significativa: neque Ī»ĻĪ³ĪæĻ ĪµĪ½Ī“Ī¹Ī±ĪøĪµĻĪæĻ, internus, inditus qui quidem Angelis & menti humanae convenit, at Deo nequaquam neque į¼Ī¼ĻĻ ĻĪæĻ, innatus, qualis est intellectus nostri apud se & per se Sed ĪµĪ½ĻĻĪ¹ĪæĻ, sed į¼ĻĪ¹ĻĪ“Ī·Ļ, essentialis, substantialis, sed vĻĪ¹ĻĪæĻ, subsistens, ut docet Athanasius initio orationis quintae contra Arianos: item in expositione fidei, pag. trecentes. nonagesimaquarta tomi primi, & itractatu de definitionibus pagin. quinquagesimanona tomi secundi. Item Theodoretus Sermone secundo de curatione Graecarum affectionum.
Vt haec commodius intelligantur, quaedam obiter de sermone hominis interseremus. Abgo, id est, sermo hominis est triplex: Ī±Ī¼ĻĻ ĻĪæĻ, į¼Ī½Ī“Ī“ĪøĪµĀ¬ ĻĪæĻ & ĻĻĪæĪæĻĪ¹ĪŗĪæĻ. Sermo į¼Ī¼ĻĻ ĻĪæĻ, est ĻĻ ĻĪ¹Ī¼ĪæĻ seu innatus, qui est faculo tas & proprietas intellectus nostri apud se & per se. Sermo į¼Ī½Ī“Ī±ĪøĪµĻĪæĻ, id est, inditus dicitur, qum concipit ratio ex rerum foris perceptarum conjunctione, divisione, ratiocinatione, conclusionibus inde ex sistentibus, sententiis denique ordine aliquo dispositis. Sermo ĻĻĪæĻĪæĻĪ¹ĪŗoĻ, id est, foras prolatus dicitur, quo homo conceptum mentis suae sive genitum in intellectu, sive ratione perceptum foris, cum aliis communicat, docendo sed instituendo seu sensa animi illis exponendo. Hic vulgo enunciativus Sermo appellatur, quia foras enunciatur ad alios. Horum sermonum primus naturalis est eoque semper est actu in subjecto suo: secundus ab alit efficitur in subjecto, ideoque passivus, non activus est: tertius in alio efficit: Primus & secundus sunt interni, tertius est externis. Hinc colligi potest, cur dicamus quod Filius Dei non sit Sermo į¼Ī¼ĻĻ ĻĪæĻ, non į¼Ī½Ī“Ī±ĪøĪµ ĻĪæĻ, non ĻĪæĻĪæĻĪ¹ĪŗĪæĻ, quum nullus horum sit subsistens quiddam: Felius autem Dei est į½ĻĪµĪæĪæĻĻ, subsistenĀ¬
Dicitur autem Ī»ĻĪ³ĪæĻ, tum personae, tum officii respectu. Persona quidem respectu, quia ex mente prodiit, estque imago Genitoris, totum in se exprimens & ostendens Genitorem; sicut & noster sermoeffigies est totius cognitionis & mentis nostrae. Officii vero respectu dicitur Ī»ĻĪ³ĪæĻ, tum quia per illum omnia facta sunt, quum sit ille qui dixit & facta sunt, quaecunque facta sunt: tum quia est Patris interpreapud Angelos & homines, patefaciens utrisque voluntatem Dei: unde Dan. 8. versicul. 13. Hamdabber, & Ī»ĻĪ³ĪæĻ į¼Ī¶Ī±Ī³Ī³Ī¹Ī»Ī·Ī¹Ļ a Patribus vocatur, id est, Sermo loquens & nuncians arcana coelestia Angelis & hominibus in Ecclesia prout commodum & tempestivum est,
AĪ“Ī³ĪæĻ Patris unus tantum est, non plures, ut Ariani dicebant, nec est ipse Pater, ut Sabellius docebat: sed ejus principium est Pater.
Nec est pars seu portio Patris Nominatur etiam Dan. 8. v. 13. Palmoni, id est, qui arcana atque occulta Dei Patris omnia apud se habet tanquam numerata & perfectissime cognita: & Sapientia Dei Luc. 11. 49. 1. Corinth. 1. 24. & absolute Saptentia, Proverb. 1. v. 20. & 8. 1, 12. & 9. cap. v. 1. Matthaei I1. v. 19. Luc. 7. 35. tum Patris respectu, quia genitus est a Patre ab aeterno, sicut mens gignit rationem: tum nostri respectiu, quia nobis Patrem ejusque voluntatem manifestavit, Matth. 11. v. 27. Proverb. 1. v. 20. & sequentibus: non quod Patrem sapientem faciat. Nescit sant sapere, qui Deum nescit: & cum sapientia Christus sit, necesse est ut extra sapientiam sit, qui Christum aut ignorat aut odit.
Nominatur praeterea potentia Dei 1. Corinth. 1. 24. nempe personalis potentia, id est, is per quem Deus Pater potenter omnia fecit & conservat, per quem electos suos potenter redemit ex potestato diaboli & ad salutem aeternam conservat.
Descriptionis partes sunt duae. Prima est quod Filius Dei sit persona Deitatis, seu subsistentia totam divinam essentiam natura habens hoc est quod sit Deus natura, Jehova, ĪµĪ³ĻĻĪøĪµĪæĻ, Deus essentia a seipsa exsistente.
Hoc autem confirmant tum expressa sacrarum literarum testimonis, tum alia argumenta e Scripturis depromta.
PRIMUM Joh. 1. v. 1. Eratque ille Sermo Deus, & ĪĪµĻĻ Ī“ Īæ Ī»ĻĪ³ĪæĻ Articulus o ostendit, quod Ī»ĻĪ³ĪæĻ sit subjectum de quo praedicatur, quod erat Deus. Samosateniani ad hoc testimonium excipiunt duo: unum est, peSermonem hic non intelligi aeternum aliquem Filium Dei, per quem Deus omnia egerit sub Veteri Testamento & loquutus fuerit cum Patribus, hoc enim esse merum commentum humanum: sed intelligi visibilem hominem Christum ex Maria Virgine natum, qui Sercno dicatur non ratione personae seu subsistentiae, sed officii, quia per ipsum annunciatum est Evangelium, quod prius latebat. Alierum est, nomen Dei tribui Sermoni, non per se & primo, sic ut Patri: deinde non esse nomen substantiae aut personae, sed autoritatis, dignitatis & beneficentiae: Sic ut Christus sit Deus, at non ille primus a seipsi Deus, sed ratione sanctificationis, honoris ac potestatis, gloriae demum & majestatis ab illo primo altissimoque omnium auctore Patre Deo accepte: addunt Samosateniani, asserere Christumita Deum esse ut habeatur pro illo summo altissimoque omnium autore extremam esse impietatem. Horresco referens istas blasphemias
Quod ad primam exceptionem attinet, peccatur in ea primum ignoratione elenchi, dum opponuntur quae opposita non sunt. Nam Sermo ille est Filius Dei aeternus, per quem Pater omnia egit sub veteri Testamento & locutus est cum Patribus: & idem est Mariae Virginis Filius, qui Evangelium de salute nostra nobis ex sinu aeterni Patris protulit. Ponendo prius, non tollimus posterius, sed utrumque connectimus, ut qui agnoscamus in unitate personae Christi duas naturas, divinam & humanam. At Samosateniani perinde agunt ac si Sermonem illum statueremus esse solummodo aeternum. Dei Filium, non etiam Filium Mariae. Secundum primae exceptionis vitium est falsitas: eaque duplex. Falsum enim est, quod sentium Samosateniani, Sermonem illum esse natura selummodo hominem, qui primum coeperit esse cum natus est ex Maria Virgine. Falsum etiam est, quod asseverant, Christum dici Sermonem, non ratione personae aut subsistentiae, sed solum officii respectu. Atqui & personae hypostaseosque divinae & officii ratione dicitur Sermo. Est enim essentialis Sermo Patris, & ut Ignatius in epistola ad Magnesiano. loquitur, į¼ĻĪ¹ Ī»ĻĪ³ĪæĻ ĪĪµĻ, Ī± ĻĪŗĻĻĻ, Ī±Ī»Ī» ĪŗĻĪ¹ĻĪ“Ī·Ļ, Ī± Ī³Ī³ ĪµĻĪ¹ Ī»Ī±Ī»Ī¹Ī±, ĪµĪ½Ī±ĻĪøĻĪ· ĻĪ±Ā¬ Ī³Ī·Ī¼Ī±, Ī±Ī»Ī» ĪµĪ½ĪæĻĪ³ĪµĪ¹Ī±Ļ ĪøĪµĪ¹ĪŗįæĻ ĪŗĻĪ¹Ī± ĻĪ¹ĪæĪ½Ī·ĪøĪ·, hoc est, est Sermo Dei non pronunciatus, sed substantialis. Non enim est locutionis articulatae sonus, sed divinae efficaciae genita subsistentia. Est Ī»ĻĪ³ĪæĻ non ĻĻĻĪæĪæĪ½ ĪŗĻs & Ī±Ļ Ļ ĻĻĻĪ±ĻĪæĻ, ut Paulus Samosatenus docuit, non ĪµĪ½Ī“Ī±ĪøĪµĪ¹ĪæĻ, id est, cogitatione in animo conceptus (Athanasius tomo primo expositione fidei) qui Deo non competit, nec ulla proprietas ejus: neque Ī¼ĻĻ Ī½ĻĪæĻ. Nam qui Sermo erat in principio, erat apud Deum, era Deus, is Sermo Dei essentialis est: Christus est Sermo ille qui erat in principio, erat apud Deum, erat Deus: Ergo est essentialis Sermo. Officii vero ratione etiam Sermo dicitur, quia ipse est qui enarravit hobis consilium Patris de nostri redemtione: quo sensu a Nazianzeno & aliis Patribus Ī»ĻĪ³ĪæĻ į¼Ī¾Ī±Ī³sĪ¹Ī»Ī·Ī¼ĪŗĪæĻ dicitur.
He. In secunda exceptione cum ambiguitate & falsitate etiam blasphemia est conjuncta. Ambiguum est, Sermonem illum non esset Deum per se primo, sicut Pater Deus est. Nam illud primo & pose aut divinae essentiae aut personae & notionalis actus ipsius respectu dicitur. Respectu divinae essentiae, quae unica est trium personarum communis, non solum Pater, sed & Filius & Spiritus Sanctus prim& per se Deus est. Nam ut particulare non dilatat, nec diminuit rationem communis: sic personae unius ratio non immutat essentiae rationem. Respectu vero personae & notionalis actus quem operatur Pater in gignendo Filio, Pater non primo & per se Deus dicent dus est, sed Pater: hoc enim relationis natura requirit: nam relat sunt, Pater & Filius: non autem, Deus & Filius. Quapropter non solum Pater, sed etiam Filins, sed etiam Spiritus Sanctus primo & perse Deus est. Sic ut Filius sit primus ille & a seipso Deus, etsi non sit: seipso Filius Falsum vero est, nomen Dei cum a Johanne tribuitur Sermoniilli non esse nomen naturae & substantiae, sed autoritatis, dignitatis & beneficentiae, sic ut Sermo ille dicatur Deus, quia hunc honorem & autoritatem ut Deus esset & diceretur, a Patre acceperit, & quia humano generi benefecerit: Falsum inquam hoc est: nam si Christus non est natura Deus, sed solum officio & beneficentia, tum idolola; trae sunt quicunque Christo serviunt, sicut erant Gentiles ignorantes Deum & servientes iis qui natura non sunt dii: ut Paulus loquitur Gal. 4. 8
Quod ad blasphemiam additam attinet, ignoscat ipsis Deus & dec ut resipiscant SECUNDUM testimonium exstat Johan. 17. versicul. 3. Īį½m į¼ĻĻĪ¹Ī½ į¼” Ī±jĪ±Ī½Ī¹ĪæĻ Ī¶Ļį½“, į¼µĪ½Ī± Ī³Ī½ĻĻĪŗĪ¼Ī¹ĻĪÆ ĻĪµ ĻĪæĪ½ Ī¼ĻĪ½ĪæĪ½ į¼Ī»Ī·ĪøĪµĪ½į½øĪ½ ĪøĪµĻĪ½, Ī¼Ī¹ ĪæĪ½ į¼ĻĪĻĪµĪ¹Ī»Ī±Ī¹, InĻĪæĪ½ ĻĻĪ¹ĻĻį½øĪ½, hoc est, Haec est vita aterna, ut cognoscant te esse illum solum: verum Deum & quem misisti Iesum Christum: In hoc testimonio havoces illum solum verum Deum, non de solo Patre, sed Ī“ĻĻ ĪŗĻĪ¹Ī½Īæ dePatre & Filio sunt enunciatae. Verba enim ita sunt construenda: ut cognoscant te & quem misisti Iesum Christum, esse illum solum verum. Deum, personas quidem distinctas, sed in essentiae tamen unitate. De hoc testimonio plura dicentur in refutatione sophismatum Samosatenianorum.
TERTIUM testimonium est Johan. 20. ver. 28. ubi Aposto lus Thomas sic alloquitur Christum: Domine mi, & Deus mi. Excit piunt Samosateniani, haec verba non esse directa ad Christum, sed ad Deum Patrem, & esse admirantis: quasi diceret Thomas: Bone Deus. quam mitas res video. Ast haec non explicatio, verum cavillatio est verborum Thomae. Sunt revera ad Christum ipsum directa & continent confessionem fidei Thomae de Christo, apostropha figuratam. Suntque duo hujus confessionis meibra: Primo membro fatetur. Thomas, Christum esse suum Dominum, hoc est, eum cui Pater de dit omnem potestatem in coelo & in terra, coram quo sese flectere depet omne genu, cui omne judicium Pater tradidit. Secundo membre altius conscendit, ac Deum quoque esse fatetur.
QUARTUM testimonium est Actor. 20. v. 28. Attendite animum ad vos ipsos & totum gregem, in qua vos Spiritus ille Sanctus constituit. Episcopos, ad pascendam Ecclesiam Dei, quam suo illo proprio sanguine. acquisivit Hic Filius Dei qui sanguine suo Ecclesiam acquisivit, appellatur absolute Deus.
QUINTUM testimonium est Roman. 9. 5. Quorum (nempe Judaeorumzunt Patres, & ex quibus est Christus quod ad carnem attinet. qui est supra omnes Deus laudandus in secula, Amen. Ad hoc testimonium duo excipiuntur. Vnum est, male a nobis distingui hunc locum quia post vorba ĻĪæ ĪŗĪ³ ĻĪ±ĻĪ¼Ī±, finiatur sententia & punctum sit figendum: Sequentia vero connectenda in hunc modum: Ī± į¼Ī½ĪµĻĪ¹ ĻĪ±Ī½Ļįæ³Ī½, ĪøĪµĪ·Ļ &Ī¹ Ī»ĪæĪ³Ī·ĻĻĻ ĪµĪ¹Ļ ĻĪæĻ Ī±Ī¹ĻĪ½Ī±Ļ. Deus, qui est super omnia, benedictus sit in secula: Alterum est, nomen ĪøeĪæĻ in hujus loci citatione omitti aCypriano libro adversus Judaeos 1. capit. quinto, & ab Hilario in enartatione Psalm. 12. Utrumque esse a magno illo Erasmo Roterodamo observarum. Quod ad primam attinet exceptionem, nova illa distinctio, quam post ĻĪ±Ī¹ĪŗĪ± adscribitur punctum, est contra fidem omnium codicum veterum. Quod ad secundam exceptionem attinet affirmare non dubitamus, librariorum vitio nomen Dei in Cypriano & Hilario omissum, ut ostendit res ipsa, quum utrobique citetur Job hoc ipsum hic locus, ut probetur Dei nomen Christo vere & proprie competere. Pamelius in Parisiensi editione Cypriani nomen, Deus, contextui inseit, quia in omnibus manuscriptis repererit tum suis, tum quibus usi sunt Manutius & Morelius. Tertullianus autem non solum legit hanc vocem, sed etiam ex ea argumentatus est libio de Trinitate adversus Praxean cap. 13. Deos omnino non dicam, nec Dominos, sed Apostelum sequar, ut si pariter nominandi fuerint, Pater & Filius, Deum Patrem appellem & lesum Christum Dominum nominem. Solum autem Christum potero Deum dicere, sicut idem Aposto lus: Ex quibus Christus, qui est, inquit, Deus super omnia benedictus i1 onine avum. Athanasius itidem in disputatione adversus Arium usqui adeo non omittit ut etiam urgeat,
SEXTUM testimonium est 1. Timoth. 3. vers. 16. Et sine controversia magnum est pietatis mysterium, Deus conspicuus factus est in carne, iustificatus est in Spiritu, corspectus est ab Angelis, praedicatus es Gentibus, fides illi habita est in mundo, sursum receptus est in gloriam Hoc testimonium & Vulgata versio Latina corruptum habet, & Erasmus Roterodamus sua interpretatione depravavit. Nam in vulgata versione Latina Dei nomen omittitur, & haec tam praeclara omnia quae ad solum Christum pertinent, pietatis sacramento tribuuntur: uc enim illa habet: Et manifeste magnum est pietatis sacramentum: quad manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est Gentibus, creditum est in mundo, assumtum est in gleris. Vel ex hoc loco quivis cognoscere & statuere potest, quantum sit tribuendum vulgatae versioni Latinae, quae tam illustre testimonium pro Deitate Christi, subvertit. Erasmus Roterodamus foedius hunc locum depravavit nam non tantum probavit vulgatam versionem Latinam, sed etiam judicavit a nostris nomen Dei additum, quod a Paulo usurpatum non fuerit: Mihi, inquit, subolet Deum additum fuisse odversus haereticos Arianos. At nobis dubium non est, Dei nomen sublatum fuisse ab iis, qui negabant, vel Deitatem Chrsti; vel utriusque in ipso naturae unionem inde ab ipso conceptionis momento. At tum illorum, tum Erasmi depravatio manifeste coargui potest ex iis quae sequuntur, nempe į¼ĻĪ±Ī½ĪµĻĻĪøĪ· į¼Ī½ ĻĪ±ĻĪŗĪ¹, ĪµĪ“Ī¹ĪŗĪ±Ī¹ĻĪø į¼Ī½ ĻĪøĪ“Ļ Ī¼Ī±m, Ī±ĻĪøĪ· Ī±Ī³Ī³Ī¹Ī»ĪæĪ¹Ļ, ĪµĪŗĪ·ĻĪøĻĪøĪ· ĪµĪ½ į¼Ī“Ī½ĪµĻĪµĪ½, ĪµĻĪ¹ĻĪµĻ ĪøĪ· ĪµĪ½ ĪŗĻĻĪ¼įæ³, Ī±Ļ ĻĀ¬ Ī»Ī·ĻĪøĪ· ĪµĪ½ Ī“Ļ83. Quamvis enim Erasmus conetur ea ad praedicationem Evangelii, quam per mysterium hoc loco intelligi putat, aptare, tamen in primis praedicatis omnibus explicandis ita frigidus est, ut nihil supra: in ultimo autem sic haeret, ut prodite ulterius non possit, ideoque secure praeterit, nulla addita explicatione. Nos igitur veritatem textus Graeci sequentes colligimus ex hoc loco, Filium Dei esse Deum: ille enim est qui conspicuus factus est in carne, &c.
SEPTIMUM testimonium exstat Hebr. 1. vers. 7. 8, 9. Et de Angelis quidem dicie, Qui Angelos suos facit ventos, & ministros suos ignis flammam. Ad Filium aute, Thronus tuus, Deus, in saculum seculi: virgarecta, virga regni tui. Dilexisti iustitiam & odisti iniquitatem: propteret unxit te, o Deus, Deus tuus oleo exsultationis, ultra cosortes tuos. In hotestimonio Filius Dei bis dicitur Deus. Hoc calumniantur Judaei quasi de Salomone, non de Christo dictum esset. Atqui non possunt, pstendere, usquam in tota Scriptura de uno solo singulari seu individuo nomen Elohim, simpliciter & absolute dictum, nisi de vero Deo. Nam quod exemplum Mosis proferunt ex Exod. 4. versicul 16. & capit. 7. 1. aperte sophisticantur: quia Moses in illis locis non simpliciter & absolute vocatur Elohim, ut hoc Psalmi 45. versicu septimo & octavo Filius vocatur Elohim: sed dicitur factus Elohim Aaconi & Pharaoni. Deinde quod de regni hujus aeternitate dicitur, quomodo Salomoni regnum duntaxat corporale obtinenti conveniet, qui quadraginta duntaxat annos regnavit? ac licet posteri simul comprehenderentur, tamen ne sic quidem regnum aeternum. esset, quod ante tam multa secula desiit. Sed posteros ejus compre hendi non posse, vel ex eo certum est, quod hic rex dicitur dilexisse justitiam & odisse iniquitatem. Hoc nec semper in Salomonem, nec in plerosque Salomonis posteros competit, qui impii & idololatrae fuerunt. Excipiunt, etsi de solius Salomonis regno intelligatur, res cte illud dici aeternum, quia nomen CIU interdum non significat perpetuitatem, sed diuturnum, duntaxat spatium. Atqui non simpliciter dictum est: Qysp DPPPyN TNDį¾§, sed additur Ī¤U) quae bratio perpetuitatem regni sine fine duraturi ostendit.
OCTAVUM testimonium est: Johan. 3. versic.16. Per hoc novimus charitatem Dei, quod ille animam suam pro nobis deposuit. EcclFilius Dei, Christus Dominus qui animam suam pro nobis deposuit, absolute dicitur Deus.
NONUM testimonium est 1. Johan. 5. versicul. 20. Sumus in verace illo, in Filio eius Iesu Christo; hic est verus ille Deus & vita illae aterna. Primo Pronomen į¼ĻĪæĻ ostendit, de Jesu Christo dici, quod sit verus ille Deus. Nam į¼ĻĪæĻ demonstrat id quod proxime antecessit, sicut į¼ĪŗĪµĪ¹Ī½ĪæĻ quod remotius est. Deinde peculiare est Johanni, pervitam aeternam Ī¼ĪµĻĪ±Ī½Ļ Ī¼Ī¹Ļ°ĻĻ Christum significare.
DECIMUM, Gen. 31. v. 11, 12, 13. Angelus Dei qui loquutus est, Jacobo per somnium, ait se esse Deum illum fortem, qui Bethele apparuit Iacobo. Is Angelus qui & Deus is esse dicitur qui Jacobo apparuit. in Mesopotamiam eunti, non potest esse alius quam Filius Dei, ut observavit Cyprianus libro secundo Testimoniorum adversus Judaeos,
UNDECIMUM, Genes. 32. 30. vocatur Deus Angelus ille qui cum Jacobo est luctatus. Non enim fuit ipse Deus Pater, sed Angelus, ut Hoseas docet cap. 12 5. nimirum Angelus ille federis. Quaropter Justinus Martyr Dialogo cum Tryphone Judaeo, pag. ducentes. septuagesimaoctava ait: Conflictatus est lacob cum eo qui illi apparuit, viro quidem ut Patris uoluntati inserviret; Deus autem erat, co quod filius primogenitus esset universarum creaturarum
DUODECIMUM; Deuteronom. 31. vers. 1, 2 Iehova dixit mihi non es transiturus Iardenem hunc. lehova Deus tuus, is qui transit ante te, ipse exscindet Gentes istas a conspectu Dei. At hic idem dicitur esse Angelus ipse Dei Exod. 23. vers. 20, 21, 22, 23. Ecce, ego mitto Angelum ante te ad servandum te in hac via, & ad introducendum te in loum illum quem praeparavi. Cave tibi ob praesentiam eius, & ausculta. noci eius, ne exacerbes eum: quia non feret defectionem vestram, quia nomen meum est in eo. Nam si sedulo auscultaveris voci eius, & feceris omnia quae edicam: plane inimicabor inimicos tuos, & hostiliter agam cum postibus tuis. Quum iverit Angelus meus ante te, & introduxerit te in terram Emoraei, & Chitthaei, & Perixzei, & Cenahanai, & Chivvaei & Iebusai: & excidero eum. Hunc autem Angelum esse Christum locet Paulus 1. Cor. 10. 9. Neque tentemus Christum, sicut quidam eocum tentarunt, & a serpentibus perierunt. Ita quem Paulus appellaChristum, Moses vocat Angelum Dei & Jehovam Deum Israelis. Hoc notat Iustinus Martyr Dialogo cum Ttyphone Judaeo, pag. ducentes. triges. quarta: & Cyprianus Martyr Testimoniorum libro secundo adversus Judaeos, cap. 6.
DECIMUMTERTIUM, Psalm. 47. 6. Adscendit Deus cum langore Iehova cum sono buccinae. Cui ĻuĻĪ³Ī»Ī»Ī·Ī»ĪæĪ½ est Psalm. 68. ver18, 19, 20. Curruum Dei duae sunt myriades, millia multiplicia: Dominus cum illis est, Dominus Sinai in sanctuario habitans. Ascendens i1 sublime, captivam fecisti captivorum multitudinem, accipies dedisti dona hominibus: etiam rebelles habitando captivos facis, Iah Deus. Benedictus Dominus, qui quotidie onerat nos donis; Deus ille fortis salus nostra excellentissime. Christus autem est is qui adscendit in coelum & lona dat hominibus, ut Paulus interpretatur Ephes. 4. 7, 8. Christus igitur est is, quem Psaltes absolute vocat Deum
DECIMUM QUARTUM, Jes. 7. v. 14. & c. 8. v. 8. & 10. Filiuo Dei vocatur Immanuel, id est, nobiscum Deus: id de Christo interpreatur Angelus Domini, Matth. 1. v. 23.
DECIMUMQUINTUM, Jes. 9. v. 6. Puer natus est nobis & filius datus est nobis, cuius humero adest principatus ipse, cuius nomen vocat (nempe Jehova Jadmirabilem, consiliarium, Deum fortem, Patrem aeternitatis, Principem pacis. Hic aperte filius dicitur Deus fortis Excipiunt quidem Judaei, nomen istud cum praecedentibus de Deo Patre intelligendum, qui Filium sit vocaturus Principem pacis: ita extor nominibus unicum solummodo & ultimum ei relinquunt. Sed frustra refragantur tam aperto testimonio, in quo absque ulla causa & necessitate tot epitheta in Deum Patrem congesta essent, contra propositum ac scopum Prophetae, qui regem Messiam insignibus notis ornate & ab aliis discernere voluit.
DECIMUMSEXTUM, Jes. 25. v. 9. Ecclesia de Rege Messi dicit: Ecce Deus noster hic est, exspectamus eum, & servat nos: hic est Iehova quem exspectamus, exsultabimus, & laetabimur de salute eius. Particu ae demonstrativae repetitae non alio sinunt hoc trahi, quam ad regem Messiam, de quo Propheta vaticinatur
DECIMUMSEPTIMUM, Jes. 40. 3. Voce clamantis, in deserto parate viam Iehovae; adaequate in solitudine aggerem Deo nostro. Quemadmodum illum praeconem clamantem voce esse Johannem Baptistam: ita hunc Jehovam, hunc Deum nostrum esse Filium Dei Christum Dominum docet Angelus Gabriel Luc. 1. v. 6, 17. Multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. Nam ipse praecedet in conspectu eius, cum spiritu & virtute Elia, ut convertat corda patrum in filios, & rebelles ad prudentiam iustorum: ut paret Domino populum instructum. Docet Zacharias pater Johannis Baptistae eodem c. v. 76. Tu vero puerule, Propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini, ut pares vias ejus
DECIMUMOCTAVUM, Jesa. 52. 7. Quam speciosi sunt super istos montes pedes evangelizantis, pronunciantis pacem, evangilizantis bonum, pronunciantis salutem: dicentis Thoni, regnat Deus tuust Hoc quid aliud est, quam quod Apostolus Petrus dicit Actor. 2. 36. Certo sciat tota domus Israelis quod Deus hunc fecerit Dominum & Christum, hunc ipsum, inquam, Iesum, quem vos crucifixistis? Quod evincit & testimonium Pauli Rom. 10 v 15, 16.
Haec & similia testimonia, in quibus fides nostra tuto acquiescit, perspicue docent, Filium Dei simpliciter & absolute dici Deum: de quibus omnibus illud Iraenaei Martyris libro tertio adversus haereles cap. 6 notandum: Neque Dominus, neque Spiritus Sanctus, neque Apostoli eum, qui non est Deus definitive & absolute Deum nominassent iliquando, nisi esset verus Deus
Nunc subjicienda sunt testimonia, in quibus absolute nominatur & dicitur esse JEHOVA; unde in hunc modum argumentamur. Iehova est verus natura Deus, Filius Dei est Iehovai Ergo Filius Dei est verus natura Deus. Assumtionem probant subjecta testimonia. Genes. 16. versicul. 13. Angelus Jehovae (is autem fuit aeternus Filiu Dei,) nominatur Jehova: Tum vocavit Hagar nomen Iehovae allo quentis ipsam, tues fortis Deus visionis. In hoc versu est Jehova, qui in praecedentibus versibus semper appellatus fuit Angelus Jehovae: und colligitur, non esse creatum Angelum, quia Jehova non est Angelus creatus.
Gen. 18. Jehova apparens Abrahamo & repetens promissionem denascituro Isaaco, & consilium de subversione Sodomae retegens fuit. aeternus Filius Dei: quia a Paulo Hebr. 13. v. 2. Angelus nominatur, quum dicit, quod Abrahamus nescius Angelos exceperis
Gen 28. Jehova specie visibili & ab Angelis creatis distinctus apparuit Jacobo: At cap. 31. dicitur Angelum Jehovae dixisse Jacobo, Ego sum Deus Bethel, ubi vovisti mihi votum. Clare hoc docet Propheti Hoseas cap. 12. 5. 6. Principem se gessis lacobus cum Angelo, & potentia valuit, flevit & supplex oravit eum: Bethele invenit eum, & ibi loquutus est nobiscum. Atqui Iehova Deus exercituum, Iehova est memoriale eius.
Exod. 3. & 4. apparuit Mosi Angelus Jehovae in rubo ardente, & ibidem idem Angelus vocatur Jehova, atque ea de illo praedicantur quae nonnisi de vero Deo intelligi possunt. Conferatur concio Stephani protomartyris Actor. 7.
Exod. 13. v. 21. legitur, Iehova antecedebat eos interdiu in columne nubis, &c. At c. 14. 19. Tum profectus Angelus ipse Dei, qui antecedebat castra Israelitarum.
Josu. 6. v. 2. Princeps militiae Iehovae, (id est, Filius Dei, ut interprecatur Iustinus Martyr Dialogo cum Ttyphone Judaeo, pag. ducentes. vigesimaprima, Tertullianus libro de Carne Christi;) vocatur versus quinto Jehova; Dixit Iehova Iosuae, vide trado in manum tuam Ierichuntem, &c.
Jud.6. Angelus Gideoni apparens nominatur Jehova v. 23, 24, 25. Et c. 13. Angelus Jehovae apparens parentibus Simsonis nominatur itidem Jehova, & sacrificium illorum acceptat. 2. Sam. 12. v. 25.
Jes. 25. 9. dicitur de Rege Messia: hic est Iehova quem exspectamus. Jer. 23. 5, 6. Ecce dies uenturi sunt, dictum Iehovae, quibus excitabo Davidi germen iustum: qui regnabit rex, secundabiturque, ac exercebit in & iustitiam in terra. Diebus eius servabitur Iuda & Israel habitabit secure: atque hoc nomen eius est quo vocabit eum (nempe Israel) o Iehova. iustitia nostra. Zach. 2. Angelus creatus dicit de Angelo Jehovae mittente ipsum v. 12. Sic ait Ieho va exercituum, qui post gioriam inisit me contra gentes. istas quae depraedatae sunt ves: quia qui tangit vos, tangit pupillam oculo mei. Nam ecce ego agitaturus sum manum meam contra illas, & erunt. praedae servis suis: ita agnoscetis, Iehovam exercituum misisse me. Et de eodem legitur c 3. v. 1, 2. Postea ostendit mihi Iehosuam Sacerdotem maximum, stantem coram Angelo Iehovae: & Satanam stantem ad dexte ram eius ut adversaretur ei. Dicebat autem Iehova Satanae, Increpet Iehovate, o Satan, increpet, inquam, te Ichova. Hic idem nominatur it epistola Judae v. 9. Archangelus Michael, qui non est alius nisi aeternt Filius Dei, Princeps Angelorum Dan. 12.
Ex his & similibus testimoniis veteres Patres, Justinus Martyra trenaeus Martyr, Tertullianus, Cyprianus, qui ante Concilium Nicenum primum vixerunt, comprobarunt, Filium Dei esse Deum natura, qui veluti vit apparere solitus est, ut Mediatoris officio fungere tur: & quia familiarius ad fideles accedebat, & Dei Patris consilia atque arcana eis nunciabat, id ei nomen Angeli dedit.
Recitata sunt testimonia, in quibus Filius Dei nominatur absolus te Deus & Jehova: ac proinde est verus Deus & Jehova. Sequuntur iam alia argumenta ex Scripturis depromta Primum argumentum ducitur a causa generanter Qui proprius & naturalis est Filius Dei, is etiam proprie & natura Deus est: Quemadmodum qui proprius est hominis filius, is etiam roprie homo est, At Christus est proprius & naturalis Filius Dei Rom. 8. 32. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Is quidem qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, qui non etiam cum eo omnia nobis gratificabitur? Hinc etiam Iustinus Martyr Apolog. 1. pag. 34. ait: Filius Dei solus proprie dicitur Filius.
Ergo est proprie & natura Deus. Hoc argumentum diximus a causa generante duci, secuti Graecos Patres qui Patrem appellant &Ā¬ ĻĪ¹Ī½ĪŗĪ¹Ī±ĪÆĻĪÆĪ±Ī½ Filii: velut Cyrillus lib. 2. de Ttinit. Damascen. lib. 1. de fide orthod. cap. 8. 11. 15 &16. & lib. 3. cap. 24. & lib. 4. cap. 19. post Dionys. Arcopagitam, quem citat in dicto cap. 15. lib. 1. Utitur hoc argumento Justinus Martyr, apologia secunda pro Christianis, paginam septuagesimaquinta: Ī±Ļ ĪŗĪ¹ Ī»ĻĪ¹ĪæĻ ĻĪ¾ĻĻĻĻĻĪŗĪæĻ ĪŗĪ½ ĻĪæ ĪøĪµĪæĻ, ĪŗĪ¹ ĪøĪµĻĻ į½ĻĪ±ĻĀ¬ Ļe: Qui quod Verbum & Primogenitus Dei sit, Deus etiam est.
Secundum ductum est a forma: Qui est in forma Dei, is etiam natura verus est Deus. Christus est in forma Dei. Ergo, &c. Propositionis declaratio & probatio. Deus quicquid est, forma est simplicissima & essentialis, non composita, non accidentatia: nam in Deo nihil est compositum, nihil accidentale. Ideo forma etiam Dei nihil est aliud, quam ipsa Dei essentia simplicissima Proinde qui est in forma Dei, is etiam est verus Deus. Assumtio est Apostoli Pauli, qui Philipp. 2. v. 5, 6. ait; Is sit affectus in vobis, qui fuit & in Christo Iesu: qui quum esset in forma Dei, non duxit rapinam, parem esse cum Deo,
Excipiunt Samosateniani, forma Dei non esse ipsam essentiam Dei, sed imaginem: & Christum dici ideo in forma Dei esse, quod potestate mortuos excitandi, aegrotos sanandi, a Patre accepta, sermone, vita (uam pcrinde ut Pater, a quo acceperat, habuit in semetipso) & aliis operibus; quae in eo Pater manens fecit, ipsum Patrem repraesentaris
RESP. Istam emendicatam aequivocatiouem nominis formae negamus ex mente Pauli esse. Nos statuimus hanc Dei formam esse essentialem, esse ipsam essentiam Dei: Samosateniani dicunt esse imaginem, quia Christus potestate, sermone, vita, operibus reprae sentarit Patrem, hoc. est, esse accidentatiam formam. At contextus Paulinus neutiquam admiitit, ut forma accidentatia hic intelligatur. Idque sic ostendo. Primo: Qui est in forma Dei accidentaria, is nunquam est aequalis Deo: nam essentialis tantum forma aequalitatem importat; accidentaria minime. At Christus est aequalis Deo: Ergo non est in forma Dei accidentaria. Secundo: Si Dei forma tanum est essentialis, tum Christus non est in forma Dei accidentaria: At illud est: nam quicquid Deus est, & quicquid in Deo est, nihil est aliud, quam ejus essentia simplicissima, semper eadem, nunquam alia; nec aliud potest esse, quam ejus essentia; aut Deus erit compositus. Tertio: Si hominis forma, quam Christus assumsit, non est accidentaria, sed essentialis: tum certe & forma Dei in qua Christus erat, non est accidentaria, sed essentialis. Verum est antecedens: Ergo & consequens. Propositionis tam firma est connexio, ut Terullianus ex ea non dubitarit alterum ex altero probare libr. 5. adverus Marcionem cap. 20. ubi sic scribit explicans hunc Pauli locum, Aeque non erit Deus Christus vere, si nec homo vere fuit in effigie honinis constitutus. Utrobique enim veritas necesse habebit excludi, si effigies & similitudo & figura phantasmati vindicabitur. Quod si in effigit & in imagine, qua Filius Patris vere Dei praedicatus est, etiam in effigie & imagine hominis, qua filius hominis, vere hominem inventum: nam & inventum ratione posuit, id est, certissime hominem: quod enim invenitur, constat esse. Hactenus Tertullianus. Objiciunti Atqui dicitus Christus in similitudine hominum factus, Similitudo autem non est essentia.
RESP. Similitudo, sicut & imago, alia essentialis est, alia accidentatia. Proinde videndum, ubi de essentiali, ubi vero de accidentaria similitudine agatur. Marcion haereticus de accidentaria accipie: bat hoc in loco, & inde concludebat, Christum non inventum fuisse hominem substantia & vera carne, At Tertullianus dicto loco repondeti Quasi non & figura & similitudo, & effigies subsiantiae quoque accedunt. Quarto ipsamet exceptio Samosatenianorum pro nobis facit: Nam quicunque Deum Patrem repraesentat potestate, sermone vita, operibus, eum unius & ejusdem essentiae cum Patre & in forma Dei essentiali, non autem accidentaria esse oportet: At Christus Deum Patrem repraesentavit potestate, sermone, vita, operibus. Ergo est, unius & ejusdem essentiae cum Patre & in forma Dei essentiali, non autem accidentaria. Major est exploratissimae veritatis: nam unius essentiae proprias operationes aequaliter nemo praestare potest, nis qui ejusdem est essentiae: hoc natura docet, ratio confirmat, communis & singularis sensus convincit. Assumtio vera est vel Samosatenianis ipsis testibus.
Hucusque secundum argumentum. Tertium argumentum pro Deitate Christi ducimus ex effectis proriis solius Dei. Quicunque creavit coelum & terram, & omnia quaein eis sunt visibilia & invisibilia, qui providentia sua gubernat & conservat omnia, qui scrutatur renes & corda, qui justificat nos, propria autoritate peccata remittit, qui Spiritum Sanctum dedit Prophetis & Apostolis & dat aliis etiam electis, miracula propria virtute edit, confert potestatem edendi miracula, dat ministros Ecclesiae, eosque in struit donis necessariis, instituit Sacramenta gratiae divinae, revelat futura, illustrat mentes vera agnitione Dei, regenerat electos, donal regeneratos fide salvifica, gubernat vitam & actiones piorum, exaudi nostras preces, dat credentibus jus ut fiant filii Dei, donat vitam aeternam, &c. Is profecto est verus Deus natura
At Filius Dei creavit coelum & terram & omnia quae in eis sunt, sibilia & invisibilia; & commemorata omnia facit: Est igitur verus Deus Assumtio pluribus membris constat, quae omnia ordine probabimus. Primo quod Filius Dei creaverit coelum & terram & omnia quae in eis sunt, expresse traditur in Scriptura: velut Hebr. 1. v. 8, 9, 10. Ad Filium autem (dicit,) Thronus tuus, Deus, in saculum seculi: virga recta. virga regnitui. Dilexisti institia & odisti iniquitate: propterea unxit te, o Deus, Deus tuus oleo exsultationis, ultra consortes tuos. Et, Tu ininitio Domine terram fundasti, & opera manuum tuarum sunt coeli. Johan1. v.3. Omnia per hunc (Sermonem) facta sunt, & absque eo factum est. nihil, quod factum est, & vers. 10. Mundus per cum factus est, & mundus ium non cognovit. Coloss. 1. v. 16. Per eum condita sunt omnia quae in coelis sunt & quae in terra, visibilia & invisibilia, sivethroni, sive dominia, sive imperia, sive potestates, omnia, inquom, per eum & eius respectu condita sunt: Idem crediderunt & docuerunt viri Apostolici & eo rum discipuli, qui ante Concilium Nicenum primum floruerunt.
IGNATIUS epistola ad Tarsenses scribit de Christo: Sed nequi homo merus est, per quem & in quo facta sunt omnia. Omnia enim per ipsum facta sunt. Quando faciebat coelos, una ipsi aderam, & ibi aderam illi coaptans singula. Et mox: De quo porro homine dicebat: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: in mundo erat & mundus per ipsum factus est, & mundus illum non agnovit? Item ad Philadelphienses: Sanctum illud Verbum Filius Patris, per quem Pater fecit omnia, omnibusque providet. Item epistolam ad Hetonem diaconum Antiochiae: Decebat Creatorem non consueto, sed peregrino & admirando uti parti, utpote omnium opifitem,
Item in epistola ad Ephesios paulo ante finem scribit: Filius Dei ante secula genitus, Ī¹3 ĻĪ± ĻĪ¬Ī½ĻĪ± Ī³Ī½ĻĪ¼Ļ ĻĪæ ĻĪ±ĻĪ¾ĪæĻ ĻĻ ĻĪŗĻĻ Ī¼Ī“ĪæĻ, id ust subi iuxta Patris uoluntatem omnia condidisset, is in utero gestatus est, ex Maria iuxta dispensationem natus est, &c.
JUSTINUS Martyr in prima oratione Paraenetica ad Graecos, pag duodecima ait per Ī»ĻĪ³ĪæĪ½ coelum &terram & universam conditam. esse creaturam.
Item Apologia prima pro Christianis pag. trigesimaquinta: Filius eius, qui solus proprie dicitur Filius, Sermo simul cum illo (Patre) ante creaturas exsistens & nascens quoniam primitus per eum cuncta condidit & ornuvit, &c.
Idem in Dialogo cum Tryphone Judaeo pag. ducentesima sexagesimasexta: Hic est a quo & coelum & terram factam scimus; & pequem coelum & terram Pater innovabi
Idem in epistola ad Diognetum pag. trecentesima octogesimaquinta ait: Deum ad homines misisse non Angelum aliquem; Ī±ĻĪ¹ Ī±Ļ Ļį½ø, Ļį½øĪ½ ĻĪµĻĪµĪ¹ĻĪ»ĪæĪ½ ĪŗĪ¹ Ī“Ī·Ī¼Ī¹ĪŗĻĻĪæĪ½ Ļ ĪæĪ»Ī±Ī½, id est, Sed ipsum opificem & creatorem pmnium, quo coelos condidit, quo mare suis terminis conclusit, &c.
RENAEUS libro secundo adversus haereses, cap. secundo: Idoneus & suffi. iens est ad formationem omnium proprium eius Verbum, quemadmodum & Iehannes Domini discipulus ait de eo, Omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil. In omnibus autem est & hic qui est secund Ļ nos mundus. Et hic ergo a Verbo eius factus est, sicut Scriptura Genescos dicit, omnia quae sunt, secundum nos fecisse Deum per Verbum suum.
Idem libro quarto adversus haereses, cap. trigesimoseptimo: Adesu enim ci semper Verbum & Sapientia Filius, & Spiritus, per quos & in quibus omnia libere & sponte fecit, ad quos & loquitur, dicens: Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram. Et capite quinquagesimosecundo: Si autem credat quis unum Deum, & qui verb omnia fecit, quemadmodum ipse Moses ait, Dixit Deus, Fiat lux: & faipso factum est nihil. Et Apostolus Paulus similiter, Vnus Dominus, una cta est lux. Et in Evangelio legimus; Omnia per ipsum facta sunt, & sine fides, unum baptisma, unus Deus, & Pater qui est super omnes & per omnia & in omnibus nobis. Hic primo erit tenens caput, &c.
ATHENAGORAS Atheniensis Philosophus Christianus in Apologia pro Christianis ad Mar. Antoninum Philosophum & Commodum Imperatores, pag. nonagesim. secunda editionis Hentici Stephani Auno 1557. Sed Filius Dei est Sermo Patris, in idea & efficacia: ab ipso enim & per ipsum facta sunt omnia, quum Pater & Filius unum sint.
CLEMENSALEXANDRINUS libro primo Paedagogi: cap. secundo: Ī“ Ī“Īµ Ī±Ī³Ī±ĪøĪæĻ ĻĪ±Ī¾Ī“Ī±Ī³Ī±Ī³ĪæĻ, Ī± ĻĪ±ĻĪ¹Ī±, Ī± Ī½ Ī±ĪæĻ ĻĪæ Ī Ī±ĻĪ¶ĪæĻ, į½ Ī“Ī½ Ī¼Ī¹ĪŗĻĪ³Ī·ĻĪ±Ļ ĻĪ½ Ī±Ļ ĪøĻĻĻĪæĪ½, Ī“Ī»ĪæĪ½ ĪŗĪ·Ī“ĪµĻĪ±Ī¼ ĻĪæ ĻĪ»Ī±ĻĪ¼Ī±ĻĪæĻ, hoc est, Bonus autem paedagogus, qui est Sapientia, qui Verbum Patris, qui fabricatus est coelum, universi figmenti curam gerit.
TERTULLIANUS Apologetico adversus Gentes capite vicesimoprimo: Iam ediximus Deum universitatem hanc mundi Verbo Ratione & virtute molitum. Pet verbum & rationem, intelligit Filium Dei, ut consequentia declarant ibidem Idem libro adversus Hermogenem, capite vicesimo: In principierat Sermo. In quo principio scilitet Deus fecit coelum & terram. Et Sermo erat apud Deum, & Deus erat Sermo. Omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihili
Item libro de Resurrectione carnis, capite sexto: Sic enim praefatiPatris ad Filium: Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram.
Item lib. quinto adversus Marcionem, capit. decimonono, probat multis. Filium Dei Sermonem illum esse creatorem omnium.
CTPRIANUS libro secundo Testimoniorum adversus Judaeos fectione prima, probat Christum primogenitum esse, & ipsum esse Sapientiam Dei per quam omnia facta sunt. Loquitur autem de creatione prima, ut tota ostendit sectioĀ¬
Hoc argumentum oppugnant Samosateniani per inficationem assumtionis: negant enim, Filium Dei esse creatorem machinae istius toeli & terrae & rerum caeterarum quae factae sunt. Ad testimoniorum vero, quibus assumtionem probamus, allegationem dupliciter excipiunt. Nam primo ad testimonium ex Hebr. 1. versicul. 8, 9. 10. ditunt, verba illa, Tu in initio Domine terram fundasti & opera manuum tuarum sunt roeli; de solo Patre debere intelligi: quia voluerit Paulus ostendere, Christum esse Filium veri Dei, & ideo Apostrophen fecisse ad Patrem dicendo: Et tu Domine in initio terram fundasti, & tera manuum tuarum sunt coeli. Sic excipiunt ministri Transsylvan libro 2. capit. ultim. & Franciscus David disputatione Albana tertiae die:
RESP. Verba illa ad Hebraeos primo capite, non referuntur ad Patrem per Apostrophen, id quod contextus dupliciter manifest. ostendit. Nam primo sicut versicul7. citatur dictum ad Angelos per tinens: ita in sequetibus afferuntur varia loca ad Filium Dei dicta & inter alia iste locus, ut patet ex conjunctione copulativa ET. Sec audiatur integer contextus: Et de Angelis quidem dicit: Qui Angelos suos facit spiritus, & ministros suos ignis flammam. Ad Filium autem, Throunus tuus, Deus, in saculum seculi: virga recta, virga regni tui. Dilexisti iustitiam, & odisti iniquitatem: propterea unxit te S Deus, Deus tuus oleo exsultationis, ultra consortes tuos. Et, Tu in initio Domine. terram fundasti, & opera manuum tuarum sunt coeli; &c. Quis non videt alienissimum esse hoc loco Apostrophen ad Deum Patrem constituere? Deinde versus 8. ostendit, non esse apostrophen ad Patrem, sed ad Filium verba ista dici: Ad quem enim dicitur, Thronus tuus, Deus, in seculum seculi: ad eundem dicitur; Tu in initio Domine. terram fundasti. Tertio introducit Apostolus ipsum Patrem loquet tem, & haec ipsa verba dicentem ad Filium, ut perlegenti cabut est manifestum: non est igitur hic Apostrophe Apostoli ad Patrem. INSTANT & esse apostrophen ad Patrem his rationibus nicuntur probare: primo quia alioqui pugnaret Paulus cum Symbolo Apostolorum, ubi Pater solus dicitur creator coeli & terrae. Si cundo, pugnaret cum Christo, qui saepissime Patrem suum vocat creatorem coeli & terrae Matth. 11. Confiteor tibi Pater coeli & terrae. Tertio, quis pugnaret secum, qui jam dixit, secula esse facta per Filium: non ergo Filius condidit coelum, sed per Filium Pater. Quarto, quia inepte conferret Filium cum Angelis, si Filius esset creator: cum inter creatorem & creaturam nulla sit comparatioĀ¬
RESP. Quatuor rationibus probatur, esse hic apostrophen ad Patrem: sed omnes sunt falsae. Prima est falsa: quia in SymboloApostolico non sic profitemur, Credo in Deum Patrem, qui S oLUS est creator coeli & terrae. Particulam SOLUS Samosateniam de suo addiderunt. Opera divinitatis ad extra, hoc est, ea quae Deus extra essentiam suam facit, sunt indivisa, hoc est, communia tribus personis, nempe quoad ipsam operationem seu effectionem, quae est trium personarum una & eadem: sicut & ipsum opus. Distincta autem sunt quoad efficiendi ordinem & modum. Omnes igitur personae Deitatis creant, sed servato hoc ordine & modo in operando, ut Pater creet a se, per Filium & Spiritum: Filius a Patre: Spiritus Sanctus a Patre & Filio. Tribuitur igitur Patri creatio, sed 1. non soli. 2. quia fons est divinarum operationum, proinde & creationis:
Secunda ratio etiam est falsa: Non enim dicit Christus, Confteor tibi Pater, qui solus es creator coeli & terrae. Deinde quae haeo est consequentia: Pater est creator coeli & terrae: Ergo solus est creator coeli & terrae? Cur non etiam: Filius est redemtor: Ergo solus est, redemtor? Spiritus Sanctus est sanctificator: Ergo solus est sanctificator.
Tertia ratio etiam falsa est: non enim pugnant haec; Per Filium sunt creata secula: & Filius creavit secula. Quia de Filio non tantum
asurpatur praepositio Per, sed etiam absolute de ipso loquitur Scriptura citra praepositionem illam, ut Johan. 5. v. 17. Pater meus hucusque operatur, & ego operor: & v.19. Quaecunque Patir facit, haec etiam Filius similiter facit.
Quarta ratio est itidem falsa. Nam inter creatorem & creaturam nonne est comparatio inaequalitatis seu imparitatis? nonne creaturae minores & inferiores sunt creatore? Inter creatorem igitur & creaturam, infinitum & finitum est comparatio & non est: Est, quoad inaequalitatem, nam res creata & finita est minor increata & infinita: & non est, quoad aequalitatem, nam res creata & infinita non est aequalis & par increatae & infinitae, multo minus major. Ad hoc ipsum propositum est Paulo probare, Christum supra omnes Angelos eminere, vel ut verbis Apostoli utar ex versu a Tanto praestantiorem factum Angelis, quanto excellentius prae illis sortitus est nomen. Nonne his verbis sit comparatio majoris & minorum: Depulsi ab hac instantia, contendunt, etiamsi de Filio haec verba dicerentur: tamen fore homonymiam in verbo creandi, quo in iste Apostoli loco significetur nova creatio seu regeneratio. RESP. in hoc Apostoli loco non significatur nova creatio seu regeneratio: idque ostendunt ipsa Apostoli verba dupliciter. Nam primo creationem hanc diserte refert ad Coelum & terram. Ait enim Apostolus: Tu in initio Domine terram fundasti & opera manuam tuarum sunt coeli. Hinc ita colligimus:
Regeneratio non est creatio coeli & terraes Creatio de qua hic Apostolus loquitur, est creatio coeli & terrae: Creatio igitur de qua hic Apostolus loquitur, non est regeneratio Secundo idem probat, quod expresse dicit, in initio. Unde sic argui mus.
Regeneratio non est facta in initios At creatio haec est facta in initios Ergo creatio haec non est regeneratio Pergunt Samosateniani & dicunt; Per coelum & terram intelligi Angelos & homines electos qui sunt in coelo & in terraĀ¬
RESP. Falsum hoc est: nam mox de coelis addit Apostolus: Ipsi peribunt; at angeli & electi homines non peribunt. Ergo angeli & electi homines per coelum & terram non intelliguntur.
Intelleximus quid excipiant ad testimonium ex capit. 1. ad Hebr Ad testinionia ex capite 1. Johannis & capit. 1. epist. ad Colossenset excipiunt, ea intelligenda non de prima creatione omnium, sed de secunda creatione seu renovatione omnium electorum, qui sunt in coelo & in terra. Duplicem ergo homonymiam statuunt: unam in universali signo omnia, alterum in verbis factendi & condendi. Nomen aniversale omnia, negant referri debere ad visibilia haec, veluti coelum, terram, mare, stellas, plantas, animalia, &c. sed tantum ad bonos Angelos & electos homines. Deinde facere & condere, hic idem esse quod recreare renovare, restaurare, reconciliare, ut saepe in Scripturis, velut 1. Cor. 8. Ephes. 2. Ephes 3. 2. Cor. 7. RESP. In constituenda prima homonymia in nomine omnia contradicunt Paulo; qui Coloss. 1. v. 16. expresse ait; per Christum condita sunt omnia quae in coelis sunt & quae in terra, visibilia & invisibilia, &c.
In secunda homonymia manifeste falluntur volentes, facere & creare hic idem esse quod regenerate, reconciliare, restaurare. Certum est autem non esse idem, ut sequentia argumenta ostendunt,.
At hoc creatio est etiam eorum qui Christum non cognoverunt: sicuexpresse dicitur Joh. 1. vers. 10. Mundus per eum factus est, & mundus eum non cognozit.
Haec ergo creatio non est regeneratio, reconciliatio, restauratio Regeneratio, reconciliatio, restauratio est duntaxat hominum qui fuerunt per peccatum corrupti & a Deo alienat
At haec creatio non est duntaxat hominum qui fuerunt per peccatum corrupti & a Deo alienati: Quia est etiam Angelorum, ut Paulus dici Colos. 1.16. Per eum condita sunt omnia quae in coelis sunt & quae in terra, visibilia & invisibilia, sive throni, sive dominia, sive imperia, sive potestates, omnia per eum & eius respectu condita sunt
Atqui boni Angeli regeneratione non eguerunt; quia per peccatum non sunt depravati & a Deo alienati: mali vero Angeli regenerari & reconciliari non possunt, nec poterunt in aeternum.
Ergo creatio haec non est regeneratio, reconciliatio, restauratio Ad hoc posterius duplicant Samosateniani, & contendunt, Angelo bonos restauratione eguisse, quoniam illorum caput sit Christus, Angelis cam naturam etiam lapsu priorum Angelorum forte imminutam, ut & lapsu Adami humana sit corrupta natura. RESP. Angelos bonos instauratione eguisse duobus argumentis probare nituntur: Primum est
Quorum caput est Christus, illi eguerunt instauratione: Angelorum bonorum caput est Christus. Ergo, &c. At propositio est duntaxat particularis: Quidam quorum caput est Christus, eguerunt instauratione, nempe ii qui per peccatum sunt corrupti. At Angeli boni nequaquam peccato sunt corrupti
Secundum est: Sicut lapsu Adami humana est corrupta natura, ita Angelica natura etiam lapsu priorum Angelorum forte est imminuta Ac prinde eguit instauratione. Atqui hoc divinate est, non probare. forte est imminuta. Deinde falsa est comparatio: quia alia ratio est hominum, alia bonorum Angelorum. Adamo lapso, corrupta est te ta natura humani generis, quia ab Adamo caeteri homines sunt propagati: at labente Satana & angelis ejus, non sunt corrupti boni Angeli, quia boni Angeli a Satanam non sunt propagati. Tertio falsum est, malos angelos fuisse tempore priores bonis, quia omnes simul sunt, conditi
verit omnia. II. Quod providentia sua gubernet & conservet omnia, ista testantur Scripturae loca. Hebr. 1. v. 3. Portat omnia verbo potentiae suae Joh. 5. 17. Iesus respondit Iudaeis: Pater meus usque adhuc operatar & ego operor. Colos. 1. 17. Omnia per ipsum consistunt.
III. Quod scrutetur renes & corda, manifestum est ex Apocal. 2. v. 23. ubi jubet Filius Dei scribere Ecclesiae Thyatirensi: Scient omnes Ecclesiae me esse scrutatorem renum & cordium.
IV. Quod redemerit nos, quodque justificet nos & propria autoritate remittat peccata, & nos aeternum servet, haec dicta testantur: Jes. 53. v. 11. Notitia sui servus meus iustus iustificabit multos. Matth. 9. 6. Filius hominis habet potestatem in terra remittendi peccata. Marc. 2. v. 5, 7, 9. Cum vidisset Iesus fidem illorum, ait paralytico: Fili remittum tur tibi peccata tua. Et dixerunt Pharisai: Quid hic sic loquitur? Blaj phemat. Quis potest remittere peccata nisi solus Deus
V. Quod dederit Spiritum Sanctum Prophetis, Apostolis, & de aliis etiam electis, ex subjectis testimoniis liquet; 1. Pet. 1. 10, 11. De qua salute exquisierunt & quam scrutati sunt Prophetae, qui de ventura in vos gratia prophetarunt; Scrutantes in quem aut qualem temporis articulum praenuncius ille qui in ipsis erat Spiritus Christi, declavaret eventuras Christo perpessiones, & gloriam illas consequuturam. Spiritus Sanctus per quem Prophetae loquuti sunt, est Spiritus Christi, hoc est quem Ghristus dedit Prophetis. Johan. 16. 7. Si abiero, mittam ad vos paracletum. & 20. v. 20. Hoc cum dixisset, insufflavit, & dixit eis: Acipite Spiritum Sanctum. Rom. 8. v. 9. Si quis Spiritum Christi non habet, is non est eius. Gal. 4. v. 6. Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra.
VI. Quod propria virtute miracula edat, testatur historia Evan gelica. Nam verbo sanavit aegrotantes non tantum praesens corpore. verum etiam absens illo, Matth. 8. v. 13. Et dixit Iesus Centurioni, Abi, & ut credidisti, fiat tibi: Sanatusque est puer eius eo ipso momento, & cap. 15. v. 28. Tunc respondens Iesus, dixit ei, O mulier, magna est fides tuafiat tibi ut vis. Et sanata fuit filia eius ab eo momento
Contra autem Samosateniani contendunt, Christum non propria virtute miracula edidisse: quod nituntur adstruere sequentibus argumentis:
PRIMUM tale est: Quicunque precibus a Deo miracula impetrat, is non edit illa virtute propria: Christus precibus a Deo miracula impetravit. Ergo non edidit illa virtute propria
Assumtionem probant ex Joh. 11. v. 41, 42. ubi memoratur Jesum. quum resuscitaturus esset Lazarum Bethamensem, sustulisse sursum oculos & dixisse; Pater, gratias ago tibi quod me audieris. Ego vero sciebam me semper a te audiri: sed propter turbum circumstante hoc dixi, ut credant me a te missum esse. Item ex Matth. 14. v. 19. Suspiciens Gesus in coelum benedixit: & quum fregisset, dedit discipulis panes; discipuli, vero turbae.
RESP. Primo propositio major non est universaliter vera Conceditur enim tantum de eo, qui nullum miraculum edere potest, nis precibus a Deo impetratum. Deinde quod ad assumtionem attinet fatendum quidem est, Christum mitacula quaedam editurum suspexisse in coelum & precatum esse, ut allegata loca indicant, sed non fuisse illi promtum quaecunque vellet miracula edere, etiam nulla precatione adhibita, negatur. Nam sacra historia testatur, plurima illum edidisse mitacula, precatione ad Deum nulla praecunte, ut palam Deitatem suam assereret & manifestaret. Quod vero interdum preces ad Patrem praemisit, id fecit quatenus Mediator noster apud Deum ĪŗĪ±Ī¹ Īµį¼°ĪŗĪæĪ½Ī±Ī¼Ī¹Ī±Ī½ voluntatiam, ut ostenderet, se missum esse a PaeĀ¬ tre, ideo non quaerere suam gloriam, sed Patris, cui acceptam referat virtutem edendi miracula, ut Jolian: 11. versu quadragesimosecundo aperte ait; sed propter turbum quae circumstat dixi, ut credant quod tume miseris. Quod igitur tunc precatus est, hominibus qui aderant seccommodavit, ut illi intelligerent, resuscitationem illam Lazari opus vere divinum esse, quia precibus a Deo impetratum, ac proinde Jesum vere a Deo missum. Nec quicquam in eo absurdi est, quod se hominum causa ita demiserit, quum propter nos de coelo descenderit, seque exinaniverit forma servi accepta, imo quum propter nos etiam assus, crucifixus & mortuus sit. SECUNDUM: Quicunque non potest edere miracula quoties vult, is non edit illa sua propria virtute: Christus non potuit edere miracula quoties uoluit: Ergo: &c.
Assumtionem probant ex Marc. 6. vers. 5. ubi legitur: Neque potuit illic virtutem ullam edere, nisi quod paucos aegrotos, impositis manibus, sanavit.
RESP. Assumtio negatur. Nec ad illam probandam facit locus ex Marco adductus: nam Marcus non testatur, Christum voluisse miracula edere quae non potuerit, sed tantum dicit, non potuisse, ut ciium Nazarethanorum culpam amplificaret, qui incredulitate sua beneficia Christi a se repulerunt. Quod vero potuit edere mitacula, cum voluit, liquet perspicue ex eo, quod infirmos quosdam, manibus impositis, sanaverit; ut homines increduli redderentur inexcusabiles.
TERTIUM: Qui non audet semper miracula edere etiamsi vel let, is ea non edit sua propria virtute: Christus non est ausus semper miracula edere, etiam si voluisset:
Ergo: &c. Assumtionem probant ex Matth. 4 v. 6, 7. ubi narratur Christum postulanti Satanae mitaculum respondisse: Scriptum est, non tentabis Dominum Deum tuum
RESP. Assumtio negatur: eaque ex loco adducto probari nequit: sed ex eo tantum sequitur, Christum noluisse in gratiam Satanae peccare Deum tentando
INSTANT: Qui veritus est ne Deum tentaret edendo miracus lum, is non est ausus id edere. At Christus veritus est ne Deum tentaret. edendo miraculum. Ergo: &c.
RESP. Minor negatur: non enim veritus est ne Deum tentare. miraculum faciendo, sed noluit Deumtentando in gratiam Satanae peccare.
VII. Quod conferat aliis potestatem edendi mitacula, Evangelistae docent, Marc 6. ver 7. Dabat eis potestatem super spiritus immundos. Luc. 10 v. 19. Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes & scorpiones, & supra omnem virtutem inimici, & nihil vobis nocebit.
Sic Matt. 10.8. Mar 16. 17, 18. Signa autem eos qui crediderint, haeconsequentur: Per nomen meum demonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent: & si quid lethale biberint, nequaquam nocebit eis: aegrotis manus imponent & bene habebunt: Hinc Apostoli mitacula in homine Christi ediderunt, Actor 3. v. 9. dicit Petrus claudo, In nomine Iesu Christi Nazaraei surge & ambula: Et prehensa manu eius dextera, erexit eum; &c. Actor. 4. ver. 10. Notum sit omnibus vobis & tot populo Israelitico, per nomen IesuChristi Nazareai, quem vos crucifixistis. quem Deus suscitavit ex mortuis, per hoc, inquam, istum adstare sanum in vestro conspectu
VIII. Quod det ministros Ecclesiae eosque instruat donis necessariis, ex his locis pater, Joh. 20. 21. Sicut misit me Pater: ita &: go mitto vos. Eph. 4. v. 11. Deuit ipse alios quidem Apostolos, alios vero Prophetas, alios dutem Evangelistas, alios autem Pastores & Doctores. Luc. 21. v. 15. Ego dabo vobis os & spiritum, cui non poterunt contradicere, neque resistere omnes adversantes vobis. Joh. 15. v. 16. 1. Corin. 1. v. 17. Galat. 1. vers. 1
IX. Quod instituerit Sacramenta gratiae divinae, ex his manifestum est, Matth. 28. 19. Profecti, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris & Filii & Spiritus Sancti. I. Cor. 11. v. 23. dicit Paulus de Sacra Coena: Ego acoepi a Domino, quod tradidi vobis
X. Quod revelet futura, certum est, Matth. 24. praedixit excidium ludaicum. Apocal. 22. 16. Ego misi Angelum meum ut haec vobis testificaretur in Ecclesiis.
XI. Quod illustret mentes vera agnitione Dei, dicitur Matth. 11 27. Nemo novit Patrem, nisi Filius, & cui voluerit Filius revelare. Luc
XII. Quid regeneret electos, docetur Tit. 2. 24. Qui tradidit semetipsum pro nobis, ut redimeret nos ab omni iniquitate & mundare. sibiipsi populum pecultarem, studiosum bonorum operum. XIII. Quod fide salvifica donet regeneratos, docet precatio pa tris filium lunaticum ei offerentis, Marc. 9. v. 24. Credo Domine, sed opem fer incredulitati meae. Testantur haec dicta, 1. Petr. 1 v 21. Qui peeum creditis in Deum qui eum suscitavit ex mortuis, &c. Et Apostoli gnoscunt cum ad eum dicunt Luc. 17. 5. Domine adauge nobis fidem XIV. Quod gubernet actiones & vitam piorum, ostenditur Joh. 15. v. 5. Sine me nihil potestis facere. Gal. 2. 10. Vivo autem iam non ego sed vivit in me Christus.
XV. Quod exaudiat nostras preces testatur ipse Joh. 14. 13. Si quid petieritis in meo nomine, ego faciam
XVI. Quod det credentibus jus ut fiant Filii Dei, exstat Joh 1. v. I2. Quotquot eum exceperunt, dedit eis hoc ius ut filii Dei sint focti; nempe iis qui credunt in nomen eius.
XVII. Quod donet vitam aeternam Joh 10 28. Ego vitam aternam do eis. Et 5. v 21. Filius quos vult vivificat.
Haec tot & tanta & alia opera vere divina quum Filius Dei sua virtute faciat, sequitur ipsum esse natura verum Deum;
Hucusque de tertio argumento: QUA RTUM Argumentum Deitatis Christi ducimus ab attriburi: soli vero natura Deo competentibus.
Qui est aeternus, omnipotens, ubique praesens, omniscius, in quem credendum, in cujus nomen baptizamur, qui est invocandus ab Antelis & hominibus & in secula laudandus, cui religiosa servitute serviendum, cujus propria est Ecclesia, qui tentatus est a populo Israelitico in deserto, cujus gloriam vidit Jesaias cap. 6. versic. 1. cui praepa tranda fuit via in deserto a voce clamante Jesa. 40. vers. 3. qui factus est lapis offendiculi Judaeis Jesa. 8. vers. 24. qui aestimatus est a Judaeis triginta argenteis Zach. 11. v. duodec, & decimoter. qui est is ad quem respicient quem transfixerunt Zach. 12. v. 10. qui est is cui flectetur o mne genu Jes. 45. v. 23. cujus domus fuit templum Jerosolymitanum Jes. 56. 5. 7. qui vestes habet sanguine respersas eo quod torcular calcavit solus Jesa. 63. 1, 2, 3. qui sedet ad dexteram Dei: is verus est: atura Deus. Cui enim tribuuntur propria attributa veri Dei natura, eum esse verum Deum natura necesse est.
At Filius Dei est aeternus, omnipotens, ubique praesens, omniscius, in eum est credendum, in ejus nomen baptizamur, est invocandus ab Angelis & hominibus, ei religiosa servitute serviendum, ejus propria est Ecclesia, ipse tentatus est a populo Isr: elitico in desertos eju; gloriam vidit Jesaias, ipsi praeparata est via a voce clamante in deserto, ipse factus est lavis offendituli Judaeis, appretiatus ab iisdem triginta atgenteis ad ipsum resp cient quem transfixerunt, ei flectitur omne genu, ipsius domus fiut templum Jerosolymitanum, ipse in dutus est vestibus sanguine respersis eo quod torcular calcavit solus &c.
Ergo Filius Dei est natura verus Deus. Assumtio itidem multis membris constat, quae ordine singula probabimus
. Quod Christus Filius Dei sit aeternus, patet primo; quia est Al pha & Omega, principium & finis, primus ille & ultimus ille, quemao modum ipsemet testatur Apocal 1. 8. Ego sum Alpha & Omega, principium & sinis, dicit Dominus, Qui est & qui erat & qui venturus est ille omnipotens. Et ne quis neget de Jesu Christo haec dicta esse, mox idem multo expressius de se ait v. 17, 18. Ego sum primus ille & ultimus ille: & qui vivo, sed fui mortuus, & ecce vivo in sacula seculorum, Amen. Similiter c. 22. 13. Ecce venio cito: & merces mea mecum est, ut reddam unicuique prout opus ipsius erit: Ego sum Alpha & Omega, principium & finis, primus & ultimus. Sic ostendit, se esse Jehovam qui Jesa. 41. 4. loquitur
Deinde idem patet ex his testimoniis, Proverb. 8. 22. & sequenti bus, ubi ait Filius Dei qui est aeterna Dei sapientia: Iehova possedit me principto viae suae, ante opera sua, ante ullum tempus. Ante seculum inuncta fui, ante principium, ante primordia terrae. Quum nullae esseat. abyssi, genita sum: quum aulli essent fontes graves aquis, &c Joh. 1. v. 1. In principio erat Sermo ille: Unde sic colligimus: Qui in principic mundi non coepit demum esse, sed jam tum ERAT, jam tum subsi stebat; is profecto est ab aeterno. At Sermo ille in principio mund non coepit demum esse, sed jam tum ERAT, jam tum subsistebat: Ergo Sermo ille est ab aeteruo.
Objicitur I. Qui hat et principium, non est aternus: Filius habet principium Ergo non est aternus.
RESP. Major est distinguenda: Qui habet principium, nemp. essentiae & temporis. i; non est aeternus: At Filium habere principium essentiae & temporis negatur: habet enim tantum persone principium quod est Pater. & ordinis principium
Objicitur II. Srmo cum demum coepit, quum Deus in mundi creatione locutus est: Filius Dei est Sermo illi: Ergo: &c.
RESP. Majorem negamus: neque enim quia manifestari aliqui certo tempore in ipit, colligendum propterea erat, nunquam prius fuisse. In mundi creatione patefacere se coepit Sermo ille, non demum exsistere. Quin potius ex eo quod dicente Deo, Fiat lux, statim illa emersit in ipso momento, quo illud Deus dixit, sequitur Sermonem illum, per quem lux creata est, multo ante fuisse, & extra temporiinitium apud Deum perpetuo resedisse
II. Quod Filius Dei sit omnipotens, dicitur Apoc. I. v. 8. Ego sum A & Ī¶e, principiu & finis, dicit Dominus, qui est & qui erat & qui venturus est, ille omnipotens. Heb. 1. 3. Qui fert omnia verbo potentiae suae.
III. Quod sit ubique praesens, liquet ex his locis. Joh. 3. v. 13. Ne mo adscendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis qui est in caelo. Matth. 18. vers 20. Ubicunque duo aut tres coacti sunt in nomine meo, illic sum in medio eorum. Et cap. 28. ver. 20. Ecce ego vohiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi, Amen. Joh. 14. 23. Si quis diligit me, sermonem meum servabit, & Pater meus diliget eum & ad eum veniemus & apud cum mausionem faciemus. Eph. 3. 17. Vt mhabitet Christus per fidem in cordibus vestris.
IV. Quod sit omniscius, dicitur Joh. 2. 24. Ipse autem Iesus non credehat semetipsum eis eo quod ipse nosset omnes. Et cap 5. v. 42. Sed vos tovi charitatem Dei non habere in vobis. Et 16. 30. Nunc scimus quod scias omia. Et 18. 4. Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super se. Luc. 6. v8. Ipse sciebat cogitationes eorum. Joh. 21. v 17 Dixit Petrus. ad Jesum, Domine tu omnia nostiĀ¬
V. Quod in ipsum sit credendum, ostenditur Joh. 3. v. 36. Qui cro dit in Filium habet vitam aternam. Et 6. v. 19. Hoc est opus Dei, ut cre datis ineum quem misit ille. Et cap. 12. 36. Dum lucem habetis, credit in lucem, ut filit lucis fiatis. Et 14. v. 1. Ne turbator cor vestrum: creditis in Deum, atiom in me credite VI. Quad in Filii nomen baptizemur, ostenditur Matth. 28. 19. Euntes ergo docete omnes genies, baptizantes eos in nomen Patris & Filis. & Spiritus Sancti
VII. Quod Christus sit invocandus ab Angelis & hominibus, manifestum est ex mandatis & exemplis. Hebr. 1. 6. Quum induciĀ¬ primogenitum in orbeus terrarum, edicis, Et adoront Ī“Ļ i į¼Ī·Ī·ĪæĻ Angeii Dei. Eum invocavit Jacobus Patriacha Gen. 48.16. Angeus illeajus vendicat me ab omntm ilo, benidirot puerus istis. Adoratus est a Davide Psalm. 45. & 10 teste Paulo Hebr. 2. Actorum 7. 59. Lapidarum Stephanum, invocantem & dicentem, Domine Iesu, sustpe ffiritum meum. Apoc. 22. 20 Ient Domine Iesu. Rom. 9. vers. 5. dicit Paulus de Christo, quod sit supra omnes Deus benedictus in secula, Amen. 2. Petr. 3. 18. Apocal. 5. v. 12, 13.
VIII. Quod Christo Filio Dei religiosa servitute sit serviendum manifestum est ex sequentibus testimoniis, Gen. 49. v. 10. Non desu stet::eptrum a luda, neque Legslator e medio pedum eius, usque dum vent:tus erit filius eius, & erit ei obedientia populorum. Psalm. 2. v. 12. sculamini Filium ut non irascatur ut pereatis in via, quum exarserivel minimum ira eius: beati omnes qui confidunt in eo, Matth. 17. 5. Pater e caelo dixit, Hic est Filius ille meus dilectus ille in quo acquiesco, Hunc audite. Rom. 15. 12. Erit radix Iesse & qui exsurgat ad emperandum Gentibus, in ipio Gentes sperabunt. Hinc Paulus Galat. 1. v. 10 & passim se profitetur esse servum Jesu Christi. Ac certe nos Christiani religiosa servitute non servimus isi natura vero Deo, alioquin nihi differremus a Gentibus, quae ut Paulus testatur Galat. 4 v. 8. serviecunt iis qui non sunt natura dii. Eodem pertinet, quod Filius Dei si absulute Tominus Angelorum, cui Angeli ministrant, a quo mittuntur exsequendorum mandatorum ejus causa, cui rationes reddunt Zachar. 1v. 10, 11, & cap. 3. v. 4 5. Joh. 1. 51. Matth. 4 v. 11 quod sit Dominus Davidis Psalm. 110. 1. Matth. 12. 43, 44, 45. quod diligendus supra omnia Matth. 10. 37. Quiamat Patrem aut mutrem suprae me, non est me dignus: & qui amat fiium aut filiam supra me, non est me dignus: quod non tentandus 1. Co1. 10. v. 9. neque tentemus Chrisium: quod ipsi gratiae religiose agendae 1. Tim. 1. 12. Gratiam illi habeo, qui corrobora cit me, Christo Iesu Domino nostro: quod me fidum duxerit, ut qui me in ministerio constitucrit: quod in ipsius nomine jurandum, Rom. 9. 1. Veritatem dico in Christo, non mentior
IX. Quod Filii Dei propria sit Ecclesia, planum est ex sequenti bus, Matth. 1. v. 21. Pariet autem filium, & vocabis nomen eius Iesum. ipse enim liberabitPOPULUM SUUM a peccatis ipsorum. Act. 20. v. 28. Attendite igitur animum ad veos ipsos & totum gregem in quo vos Sciritus Sanctus constituit Episcopos, ad pascendam Ecclesiam Dei, quam uo illo proprio sanguine atquisivit. Hebr. 3. ver. 6. Christus ut filius domui suae praeest, cuius domus sumus nos. Huc pertinet, quod Filius Dei est sponsus & matitus Ecclesiae, Psal. 45. v. 10. Collocata est coniunx ad dexteram tuam. Johan. 3. v. 29. Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi qui stat & audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsit hoc ergo gaudium meum impletum est. 2. Cor 11 v. 2. Aptavi enim vos: ques uni viro, ut virginem puram sistam, nempe Christo. Hoc Scriptura Sacra soli vero Deo vendicat. Jer. 3. v. 9. Revertimini siliu aversantes, dicit Iehova, nam ego coniugio tunctus sum vobis. Hose. 2. v. 19. ait Jes hova ad Ecclesiam: Despon abo te mihi in saculum, desponsabo te, inquam, mihi, iusitu: a, indicioque & benionitate ac misericordia.
X. Quod Christus Filius Dei sit tentatus a populo Israelitico in deserto, testis est Paulus 1. Cor. 10 9. Nequo tentemus Christum, sicut quidam eorum centarunt, & a serpentibus perierunt. At Numer. 21. v. 5. 7. Psalm. 78 v. 17, 18, 19 & Ps. 95. v. 8. & 9. Ps. 106. 32. narratur quod rehovam Deum suum Israelitae tentaverint
XI. Quod Filii Dei gloriam viderit Jesaias in visione quae capite sexto describitur, testatur Johannes cap. 12 v. 39. 10, 41. Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Iesatai; Excaecavit oculos corum, & obduravit corda corum: ne videant oculis & sint intilligentas corde, & sese convertant, & sanem cos. Haec dixit Iesaias, quando vidit gloriam etus, & locutus est de eo. Is, cujus gloriam Jesaias in visione capitis sextividit, est Jehova Deus Israelis: At Christi Filii Dei gloriam Jesaias in visione capitis sexti vidit: Ergo Christus Filius Dei est Jehova Deus Israelis. XII. Quod Christo Filio Dei praepatanda fuerit via in deserte a voce clamante, de qua Jesaiae capite quadragesimo, versu tertio prae dictum erat, docetur Matth. 3. v. 3 Marc. 1. v. 1. 2, 3. Luc. 1. v. 16. 17. 75. Et capite 3. v. 4. Johan. 1. vers. 23. 26, 17, 29, 30, 31, 32, 33. 34. Atqui is cui praepatanda fuerat via in deserto a voce clamante est Dominus Deus Israelis
XIII. Quod Christus Filius Dei factus sit lapis offendiculi Judaeis, testatur Simeon ille Justus, qui Lucae 2. ver. 34. de ipso ait: Eccepositus est iste in cusum & resurrectionem multorum in Isra:& in signum cui contradicitur. Idem de Christo dicit Paulus Rom. 6 vers. 31. 32, 33 & Petrus prima epist. 2. v. 3. 4, 5, n, 7, 8. Atqui is, qui est in lapidem allisionis & in rupem offensionis ambabus domibus Israelis, est ehova exercituum, ut videre est Jesa. 8. vers. 13, 14, 15. Iehovam exercituum ipsum sanctificate, & ipse sit timori vobis, idemque sit pavori vobis; Et erit sanctificationi vobis: in lopidem autem allisionis & in rupem ejjinsionis ambalius demibus Israeiis, in laqueum & ii, tendiculum habitatori I. rosolymorum: In quae offendunt multi; & cadentes confringantur ut irretiti copiantur. Christum Filium Dei esse lapidem illum, planum est etiam ex Jesaiae capite vigesimooctavo, vers decimoexto, ubi ait Dominus Deus: Ecce igo sundamenturs, posui in Tziu no lapideas, lapidem prohationis, angularam, pretiosum, frindat:onem sundatissimam, qui credit, non praefestinabit. Quo pertinet quod dicitur Psalm. 118 22. Quem lapidem ssrezerant ftructores, is est in caput anguli. Et Actor 4 v. 11. Hic est lapis ille pro nihilo habitus it vobis aedificantibus, qui fioclus est caput angult. Eph. 2. v. 20, 21. imus angulari. lapis est Iesus Christius, in quo totum aedificium congruenter coagmentatum, crescit at sit templunt sauctum Domino.
XIV Quiid Christus Filius Dei aestimatus sita Judaeis triginta argenteis, docut Matt. 26. v. 15. Quum enim Judas Iscatiotes venisĀ¬ set ad primarios Sacerdotes de Christo per dolum prehendendo & trucidando consultantes, & dixisset eis, Quid vultis mihi dare, & ego vobis eum tradam? Ipsi tunc apueuderunt ei triginta argenteos. Et quum postea ductus facti poenitentia retulisset triginta illos argent teos ad primarios Sacerdotes & Seniores, ipsi consilio capto emerum ex eis agrum illum figuli, ad sepulturam hospitum. Quapropter vocatiis est ager ille, ager sanguinis, usque in hoaternum diem. Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam Prophetam dicentem, Et ad ceperunt triginta argenieos, pretium aestimati, qui aestimatus fuit a filiis Isracl. Et dederunt eos ad emendum illum agrum figuli, sicut injunxit mehi Dominus. Matth. 27. vers. 7. 8, 9, 10. At vero is, qui ab Israe ditis aestimatus fuit triginta argenteis, est ipse Jehova, ut testatur Zachariae, qui etiam Jeremias dictus fuit, caput undecimum versiculo 12, I3 appenderunt mercedem meum triginta argenteos. Edixit autem Iehova mihi, projice eos conferendos in figulum, magnificum pretium quo pretiose aestimatus sum ab illis;: ita accipiens illos triginta argenteos projeci eos in domum Iehavae conferendos in figulum. Propheta jubetur projicere id est, prophetare projiciendos triginta argenteos i templum; quod dicit, se eos propcisse, sensus est, se prophetasse futurum ut projicerentur in domum Jehovae a Juda proditore Christi, ut eventus comprobavit. Christus igitur Filius Dei est Iehova, est Deus
XV. Quod Christus Filius Dei sit is ad quem respicient quen transfixerunt, ostendit Johannes Apostolus & Evangelista c. 19. v. 33: & seqq. nam quum milites confregissent crura latronum qui una oChristo crucifixi fuerant, ei crura non confregerunt, ut viderunt eum am mortuum: Sed quidam ex militibus lancea iatus ejus fodit, & statim ixivit sanguis & aqua. Et qui vidit, testatur, & firmum est testi monium cius: ille scit se vera dicere, ut & vos credatis. Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleretur, dicens, Non conteretur ullum os ipsius. Et rurjus alia Scriptura dicit, Intuebuntur quem transfixerunt. Et Apocalyps. 1. vers. 7. ait de eo; Ecce, venie cum nubibus, & videbit eum omnis oculus, etiam qui eum transficerunt: & plangent coram eo omnes. tribus terrae: etiam, Amen. Atqui is ad quem respicient quem transfixerint, est Jehova Deus Israelis; sic enim ipsemet ait Zacchar. 12. 16. Effandam super domum Davidis & super habitatores Ierosolymorum spiritum gratia & deprecationum, respicientque ad me quem trasfixerint plan gentque super hoc tanquam planctu de unigenito.
XVI. Quod Christo Filio Dei flecti debeat omne genu, testatur Paulus Rom. 14. v. 10, 11. Omnes sictemur apud tribunat Christi. Scriptum est enim, Vivo ego, dicit Dominus, Certe mihi sese flectet omne genu & omnis lingua palam agnoscet Deum esse. Et ne quis hoc eluderet quasi non Christo ipsi, sed Jehovae per Christum judicaturo genuflexio illa facienda esset, apertius ait Phil. 2. 9, 10. 11. Qua propter etiam Deus ipsum in summam extulit sublimitatem, ac donavit ei nomen quod est supra omne nomen: Ut in nomine Iesu omne genuse flectat caelo stium ac terrestrium e subterrancorum: Omnisque lingua profiteatur Iesum Christum esse Dominum ad gloriam Dei Patris
Sensus est, ut Jesum omnes creaturae agnoscant pro suo Domino. & Deo, eique praestent subjectionem, cujus signum est genuflexioHoc indicat Johannes Apocalyps. quinto, versiculo undecimo & sequentibus: Tum aspexi, & auntut in circuitu throni & animalium & sentorum illorum vocem Angelorum multorum, & erat corum nu merus millies centena millis, & decies centena millia: Dicentes voce magna, Dignus est Agnus ille mactatus qui accipiat potestatem, & diviti. as, & sapientiam, & vires, & honorem, & gloriam & benedictionem: Sed & res omnes conditae, quae in caele sunt, & quae in terra & sub terra & in mari, & quae in eis sunt omnia, audivi dicentes, Et qui insidet throno & Agno benedict.o, & honer, & gloria, & robur, in secula. seculorum.
Ariani & Samosateniani excipiunt, honorem genussexionis in nomine Jesu, ei donatum esse, ut praemium obedientiae praestitae usque ad mortem; Cui autem honor ille donatus sit a Patre upraemium obedientiae, eum non esse natura verum Deum. Propositionem istam negamus, quia hunc honorem Deus Pater alteri non dat, id est, qui sit alterius naturae quam ipse: sicut ait Jesa. 42. ver. 8. Gloriam neem ulicri non dehe. Deinde natura Deitatis est distinguenda ab honore illo de quo Paulus agit. Si naturam Deitatis Pater in tempore demum Christo donasset, verus natura Deus non esset: sed honor ille de quo Apostolus loquitur, ste honor datus Christo non ut Deo simpliciter, sed ut personae Mediatoris interDeum & homines, cui honor ille nequaquam tributus esset, nisi ab aeterno verus natura Deus esset: sicut inter nos & Deum Media; tor esse non potuit, nisi is qui verus Deus & verus homo est in una persona.
XVII. Quod templum Jerosolymitanum fuerit donum Christia docet Deus apud Malachiam cap. 3. v. 1. Ecce ego missurus sum Angelum meum, qui expedint viam auie mei: & repenie veniet in templum quum Dominus quem vos quaeritis, & Angelus federis quo vos dele stamini, ecce venturus est. Evincit & reformatio templi a Christo instituta & defensa eo quod scriptum est; Domus mea, domus pro cationis vocabitur, Matthaei vigesimoprimo. vers. 12. & decimoter tio. Et quod templum illud domum Patris sui vocat, ac proinde sibi
XVIII Quod Christus Filius Dei sit is qui vestes habet sanguit ne respersas eo quod torcular calcavit solus, de quo praedictum Jesa. 63. v. 1, 2, 3. docetur Apocal. 19. v. 13. Et amictus erat veste tincta sanguine, vocaturque nomen ejus SERMo ille Dei: & v. 15. & is est qui cale cabit lacum vini excandescentix & ira Dei omnipotentis:
XIX. Quod Christus Filius Dei sedeat ad dexteram Dei Patris, id est, nomine & autoritate Dei Patris regnet in caelo & in terra, int omnes populos & nationes, testatur Daniel cap. 7. v. 13. 14. Videbam visionibus nocturnis, quod ecce cum nubibus caeli similis filio hominis veniebat: deinde usque ad antiquum dierum pervenit, ut sisteretur aente eum: Et huic datus est dominatus, gloriaque ac regnum, ut omnes populi, nationes & linguae ei serviant: cujus dominatus est perpetuus, qui non praeterit, & regnum ejus reonum quod non cerrumpitur. Psal. 110. 1. Mattl22. 44. Rom. 8. 34. Eph. 1. 20, 21, 22. Heb. 1. v. 3. & c. 8. v. 1. Honor auti sessionis ad dexteram Dei Patris nulli hominum competit, nisi ei qui simul sit natura verus Deus.
sto icorum IGNATIUS Martyr epistolam ad Trallianoa scribit: Revera natus est Deus Srmo ex Virgine vestitus corpore obnoxio iisdem passionibus nobiscum: veri natus ex vulva qui omnes homines in vulva fiugit, & corpus sibi fabricavit ex sangui, ibus Vi:ginis
Item in epistola ad Tarsenses. Quomodo igitur hic merus homo, & qui ut essit, ex Meria coetisset exordium? & non potius Deus Sermo, & Iniginitus Filius? In principio enim erat Srmo & Sermo eras apud Deii, & Deus erat Sermo. Item epistola ad Philippenses: uomodo non Deus hic est, qui mortuos suscitavit, dandis Perfectum redA dit gressum, leprosos mundavit, caecis restituit visum?ea quae sunt vel augens, ut quinque illos panes & duos pisces, nel immutans, ut aquam in vinum
Item epistolam ad Philadelphenses: Si quis Deum unum praedicat Legis & Prophetarum; Christum vero negat esse Deum,mendax eį¼°t, queadmodum & pater ipsius d abolus. Et mox: Si quis dicat, unum quidem ess. Deum, & confiteatur Christum Iesum, sed eundem nudus esse hominem putet, non autem Deum Vnigenitum, Sapientiam & Verbum Dei, sed solam anima & corpare illum constare conset: hujusmodi sertens est, fraudem &errorem praedicans in exitium hominum, & est hic inops sensu velut appellatur, Ebion. Nam Ehion nomenHebraeum est, & inopem seu egenum significat. Item epistolam ad Smyrnenses: Quid mihi prodist, si quis me laudet, & Dominum meum blasphemet, non confitens ipsum Deum esse carne vistitum:
Item epistolam ad Antiochenos: Omnis qui annunciat urum & solum Deum, ut tollat Christi diuvinitatem, is est diabolus & hostis omne justitiae. Et mox: Qui Christum dicit nudum hominem, maledictus est iuxia Prophetam, cum non in Deo confidat, sed in homine: quare & infructuojus est, ut agrestes myrice.
POLVCARPUS MARTUR Episcopus Ecclesiae Smyrnensis Christum aeternum Deum esse confessus est in ultima precatione in ipse mattyrio suo: Verus tu esliuquit) & sine mendaciu Deus, propterea & in omnibus laudo te & bengdico tibi & glorifico te per aeternum Deum & Pontificem Iesum Christum, dilectum Filium tuum, per quem & cum quo tibi cum Sorritus S ancto ploria & nunc & in futura secula, Amen. Recitat Eusebius Caesariensis Histor. Eccles. lib. 4 c5.
USTINUS Maityr Apologia secunda pro Christianis pagitia 75. ait: Qui Filium Patrem esse dicunt, comperiuntur nique Patrem fuire, ne que Filium: sse Patrium: verserum nesse: qui quod Verbum & Primogenitus Di sit, Deus etia est
Idem in Dialogo cum Ttyphone Judaeo passim probat. Christum esse Deum, pag. 214 linca ultima, vocat Christum ĻĪæį½øĪ½ ĻĻĪæ ĻĪæĪ¹ĻĪµĻĻ ĪŗĻĀ¬ ĻĪ¼ĪµĪ“Ī¹ĻĻ ĪøĪµĪæĪ½, qui ante mundum conditum Deus erat.
ATHENACORAS Atheniensis Philosophus Christianus: Quis no miretur si atheos nos vocari audiat, qui dicimus Deum Patrem, & Filium Deum, & Spiritum S uctum, illorum & in unione virtutem & in ordine distinctionem deimonscantes
IRENAEUS Martyr lib.3 adversus haereses c. 6. multis ostendit, Filium Dei Christum esse verum Deum.
CLEMSNS ALEXANDRINUSli. 1. Paedagngic. 2 docet. Christu esse Deum & c. 5. appellatur ab ipso ĪøĪµĪ¹Ļ Ī“Ļ Ī½ĪŗĻĪ·Ļ: & mox subjicit, Ļį½ør ĪøĪµĪæĪ½ ĻĻĪ½ Ī»ĻĪ³ĪæĪ½ ĻĻĻ Ī“Ī¹ Ī·Ī¼ ĻĻ Ī±Ļ ĪøĻĻĻĻĪ½ ĪøĪæĻĪ¼ĪµĪ½ĪæĪ½. c.6. de Christo ait: ĻĻĪæĻĀ¬ Ī¼Ī±Ī½ĪµĪ¹Ī½ Ī¼ĪµĪ½ Ī±Ļ ĻĪæĪ½ ĪµĪ¹ĪŗĪæĻ ĪŗĪ“Īµ į¼Ī½ ĪøĪµį½øĪ½ ĻĻ Ļįæ³,
TERTULLIANUS Apo ogetico adversus Gentes c. 21. de Christo ait: Hunc ex Deo prolatum didicimus, & prolatione generatum, & idciro Filium Dei & Deum dictum ex unitate substantiae. Et passim defendit; Christum esse Deum ab aeterno exsistentem:
CTPRIANUS de idolorum vanitate sect 6. Deus cum homine miseectur; hic Deus noster, hic Christus est, qui Medietor duorum, homine induit, quem perducut ad Patrem. Quod Christus Deus sit, qui a principio fuit antequam in carnem veniret, probat hi. 2. Testimoniorum adversus Judaeos sectione 5, 6, 7. 8, 9, 10.
scriptionis Filii Dei: sequitur secunda. DITTERENTIA quam Filius Dei ab aliis personis distinguitur, pobitur triplex: una, quod sit secunda persona Deitat:s, secunda, inqua non tempore, nec gradu aut dignitate, aut honore, sed tum ordine ex sistendi; quum Filius originem personae habeat a Patre, ne proinde prdine sit posterior Patre: tum ordine in operationibus divinis, quum Filius non a se, sed a Patre agat.
Altera differetia est ĻĻĪæĻĪæĻ į½ĻĪ¬ĻĪ¶ĪµĻĻ, id est, modus exsistedi, quod nimirum a Patre per aeternam generationem exsistat seu semper genecatus sit: Nam Filius per se quidem est, a se tamen non est qua filius. Semper generatum quum dicimus; ad aeternum, indesinentem & sinesuccessione & innovatione continuum generationis actum respici mus, secundum quem Filium semper generatum esse, generati & generatum iri vere dici potest: quandoquidem absoluta aeternitas est: interminabilis & ab ante & a post, ut loquuntur, & sine successione simul teta.
Generatio haec Filii Dei dicitur aeterna, ut discernatur ab altera ejusdem generatione quae est temporalis.
Ut enim Filius Dei duas habet naturas, divinam & humanam: ita habet etiam duplicem generationem, alteram divinam, alteram humanam.
Divina generatio, est qua secundum divinam naturam genitus est, a Deo Patre ab aeterno. Vocatur etiam emanatio Filii a Patre, item divina nativitas Filit ex Patre.
Hum ana generitio, est qua secundum humanam naturam natus est ex virgine Maria tempore destinato. Jam de humana generatione non agemus; sed de divina, qua genitus est a Deo Patre ab aeternos Non creantus, non factus: sed genitus, hoc est, quem Deus Pater ex seipso produxit, cui totam essentiam divinam & cum ea omnes ejus essentiales proptietates communicavit, cui dedit distinctam hypostasin in essentia communi & communicata.
Genitum vero esse ex Patre in unitate divinae essentiae, tum testimonia divina probant, tum argumenta alia ex Scriptura deprompta.
TESTIMONIA haec sunt: Primum exstat Prov. 8. v 22, 23, 24. 25. ubi aeterna Sapientia Dei, hoc est, aeternus Filius Dei dicit: Iehova possidebat me principio viae suae; ante opera sua ante ullum tempus. Ante. seculum inuncta fui, ante principium, ante primordia terrae. Quum nullae essent abyssi, edita eram, quum nulli essent fontes graves aquis. Quum nondum factum esset, ut montes demersi incumberent terrae, ante colles. edita eram In Hebraeo est yyyyipo: halaithi, idque bis: priore locoreddit Chaldaeus Paraphrastes PyEypysĻ3N id est, genita eram? poster ore autem PHPDUPIN quasi diceret filiata sum, ut filius edificari solet, id est: genita sum.
Excipiunt ad hoc testimonium cum Iudaei tum hodierni Samosateniani. Iudaei duo excipiunt: Primum est, per sapientiam in hoc capite Proverbiorum intelligi PPHITI. Thora Legem: Secundum est, verbum ) PPyOyJchosam ti exponedum esse, creata sum, sicut & versic. 22. vervum PTOD Mnd idem sit quod creare, & ex v. 30. ubi bis ponitur DP Dy Jelo, jom. dies colligunt, Sapientiam hanc duobus millibus ante mundum conditum, esse creatam: quia mille anni sint: apud Deum velut unus dies. At per Sapientiam nequit hic intelligi Lex Dei: nam haec sapientia est genita a Deo ac proinde est Filiu: Dei: at Lex nec genita est a Deo, nec Filius est Dei. Deinde Pysp ch6letnon significat creare, sed gignere. Tum si Lex creata est: ergo ex nihilo. Si Lex creata est, ergo vel subst intia aliqua erit, vel accidens: Quicquid enim creatum est, id vel substantia est, vel accidens. Judaei probant verbum; VTAHM A habere creandi significationem ex Genes. 4. vers. 19. hnsptiogimaiimiahidissimcigifiaui OomSi vetbum TTPP:one interpretatur R. Schelomo Jarchi, feci; Sieut & vulgata versio Latina habet hoc loco Geneseos verbum creavit. At non est necesse inusitatam hanc significationem huic verbo affingere, cum reetnta naturali & vbique alibi usitata significatio: ne locus hic commodum sensum habeat: Benedictus sit Abram a Deo excelso possessere caeli & terrae. Sapientiam vero hanc non esse creatam, ex contertu liquet.
1. quia erat ante opera Dei, sicut ipsamet dicit vers. 22. Iehova possia. Sat me principio viae suae ante opera sua. Vulgata Graeca versio falso habet: RĻ ĻĪ¹ĪøĪµ į¼ĪŗĻĪ¹ĻĪæįæ¦ Ī¼Ī¹ į¼ĻĻĪ¹Ī½ ĪæĪ“ĪæĪ½ Ī±Ļ ĪæĪµĻ į¼ĪµĪ³Ī± ĻĪ½18. Nec enim vertendum erat į¼ĪŗnĻĪµ, cum jota, sed į¼ĪŗĻĪ·ĻĪµ cum ĪøĪµĪ± in medio, illud cum jota significat creavit ho autem cum ĻĻĪ± significat possedit: & posterius reipondet verbo Hebraeo? ZĪ»sa PandĻi. Ideo Aquilae versio est melior Graeca vulgata: habet enim Aquilae versio xĻ ĻĪ¹ĪæĻ ĪµĪŗĻĪ·Ā¬ ĻĪ±Ī¹Ļ Ī¼Ī¹ Ī±ĻĻĪ¹ĪøĪµĪ½ ĪŗĪ± ĪµĻĪ³Ī±ĻĪ¼ĪµĪ½ĪæĪ½ Ī±Ļ Ī³Īæ, id est, Ichova possidebat me ab initio operum suorum Hic locus multum torsit veteres Patres, Athanasium, Basilium, (yrillum & alios: at facillime Arianis respondissent, siversionem Graecam ex Hebraeo textu correxissent. Sapientia ergo haec creata non est quia erat ante opera Dei.
3. quia ante seculum uncta fuit. v. 23. 4. quia est genita v. 24. & 25. Quod existimant nonnulli, Arianos corrupisse hunc locum scribentes iĪŗĪ»ĻĪµ proį¼ĪŗĻĪ®ĻĻ, falluntur. Nam Patres qui aliquot etiam seculis ante Arium fuerunt, legerunt į¼ĪµĻĪ¹ĻĪµ, cum jota, velut Iustinus Martyr in Dialogo cum Tryphone Judaeo. Sic postea Athanasius ipse legit į¼ĻĪÆĻĪµ. Quod denique Judaei ex v. 30. colligunt, duobus annorum millibus Sapientiam hanc ante mundum conditum creatam, falsissimum est.
II. quia nihil tale vel verba continent versus illius, vel inde bonam consequentia colligi potest Dicitur enim versu illo: Quum itaque simapud cum e lucans, & sim deli. iae die de, sid est, quotidie, more Hebraei; usitato, qui rei alicujus continuationem solent geminatione vocum exprimere) laeificans coram co omni tempore. Quam consequentia hinc coligetur, Sapientiam duobus annorum millibus ante mundum conditum creatam?
2. manifestum est inde quod non sit duobus annorum millibus. ante mundum creata haec sapientia, quia fuit ante ullum tempus versn. 22.
3. quia tempus ipsum est creatum cum mundo, sicut Moses testatur Gen. 1. v. 1. Ia princitio creavit Elohim caelum & terram. Hoc autem principium esse de tempore intelligendum ex eo patet, quod Moses primum temporis diem aperte ponit, deinde secundum, ium tertium & sic consequenter: & ex eo numerat deinde meses, & aunos. Quod si ante conditum mundum annorum spacia fuissent distincta, perperam fecisset Moses, quod tempora cum creatione inchoavit:
quid hodierni Samosateniani excipiant. Hodierni Samosateniani excipiunt per inficiationem: ita deteriores & impudentiores sunt veteribus Arianis: illi enim concodebant, hoc caput octavum Proverbiorum agere de Filio Dei, & quia Vulgata Graeca interpretatio habet vers. 22. ĪŗĻ ĻĪ¹ĪæĻ į¼ĪŗĪ»Ī¹ĻĪµ Ī¼Īµ. (verbo ĪµĪŗĪ»Ī¹ĻĪµ scripto cum jota, ) inde concludebant & vehementer urgebant, Filium Dei esse creatum quoad Deitatem. Hodierni verosSamosateniani negant, in testimonio adducto per Sapientiam quae aute mudi creationem fuit, debere intelligi Filium Dei, sed virtutem illam Dei, qua sapienter omnia creavit, qua judices, qua Reges & Principes sapienter regnant, qua leges condunt & jura decernunt, ut in eodem capite ipsa sapientia introducta, pluribus verbis de se loquitur. Addunt, Christum quidem diciSapientiam a Paulo, sed non eam de qua hoagloco Salomon agit, & dici Christum sapientiam, per metonymiam, quia in eosingulari ratione sapientia relucet. Ideo Paulum dicere, Christum nobis. factum esse sapientiam, hoc est, Deum in Christo ea posuisse, quae nos vere sapientes efficere possunt, seu per illum nos sapientes reddidisse. Tum sic concludunt: Si Christus est factus sapientia, quomodo potest esse aterna. sapientia, quae fieri nequit, utpote suum esse jam ab aterno habens? Hactenus exceptio Samosatenianorum: ad illam replicatio nostra haec esto. Primum errant gravissime, dum eandem sapientiam statuunt, quae eadem non est, sed maxime disparata, ac proiude disparata confundunt. Nam pro una & eadem sapientia habent & qua Deus sapienter creavit omnia, & qua judices judicant Regesqe & Principes sapienter regnant, leges condunt & jura decernunt. Atqui Deus sapientia sua essentiali increataque omnia creavit: homines vero habituali & creata sapientia judicant, regnant, leges condunt & jura decernunt. Sapientia hominum, est habitus accidentarius: Sapientia Dei autem nec habitus est nec accidens, proinde plone abilla differens est sapientia, & non aliter quam univoce de Deo praedicatur. Alio autem sensu dicit haec Sapientia, Per mereges regcant. Secundo, falsissimum est, quod ajunt, Christum dici sapientiam permetonymiam, quia in eo singulari ratione sapientia reluceat, & quia Deus in eo posuerit illa, quae nos vere sapientes efficere possint, seu quia per illum nos sapientes reddiderit. Nam nec Deus ea posuit in Christo ut externa, & collata in cum communicatione gratiae: nec Christus solum sapiens nobis factus est, sed ipsa est sapientia qua sapientes sumus (nam quis quis sapiens est, eum sapientia sapientem esse necesse est;) quemadmodum non solum nobis factus est redemtor, sed ipsa redemtio. Quapropter rei natutam non expressisset Paulus, si dixisset, factus est nobis sapiens, vel autor etiam sapientiae, sed factus est nobis sapientia. Tertio cum concludunt hoc paralogismo: Sapientia aterna non potest fieri, utpote suum esse iam ab aterno habens. At Christus est sapientia factus: Proinde non est sapientia illa aterna de qua Proverb. 8. agitur: illudere imperitis conantur ambiguitate & divisione conjunctorum. Ambiguitate quidem, quia major duplicem sensum admittit. Sapientia aeterna non potest fieri, vel simpliciter, id est, creari; vel alicui. Priore sensu vera est, posteriore falsa. Sapientia quidem aeterna non potest fieri, hoc est, creari, est enim aeterna: sed sapientia tamen in seaeterna exsistens, potest alicui fieri sapientia; nempe in se quidem aeterna, in aliis vero operatione & virtute sese communicans. In Minore autem nituntur fallere divisione conjungendorum. Nam assumtio sic ponenda esset, Christus est nobis sapientia factus (haec enimverba Pauli sunt) addito, inquam, pronomine nobis: hoc si non additur, assumtio est a vero alienissima.
exceptio. Nunc ostendendum est, Sapientiam in hoc Proverbiorum loco esse aeternum Dei Filium. Id vero ostendemus primo ex ipso contextu, deinde ex aliorum locorum analogia. Ex ipso contextu: nam Genitus ante ullum tempus est aeternus Dei Filius: Haec Sapientia est e genita ante ullum tempus, ut est v. 22. & sequentibus; Iehova possidebat me principio viae suae, ante opera sua, ante ullum tempus. Ante seculum inuncta fui; ante principsum, ante primordia terrae. Quum nullae essent abyssi edita eram, quum nulli essent fontes graves aquis. Quum nondum factum esset ut montes demersi incumberent, ante colles edita eram. Ergo haec sapientia est aeternus Filius Dei. Idem patet ex analogia aliorum locorum.
Primo, Sapientia Dei est Filius Dei Christus, ut testatur Paulus I. Cor. 1. v. 24. ubi Christum appellat Dei potentiam ac Dei sapientiam. Haec Sapientia Proverbior. 8. est sapientia Dei. Ergo est Filius Dei Christus.
Secundo, Si quicquid de ista Sapientia Dei hoc capite dicitur, alibi de Filio Dei affirmatur; sequitur istam sapientiam Dei, esse Filium Dei: Verum est Antecedens. Nam Sapientia haec erat in principio apud Deum versu 22. Ithova possidebat me principio viae sue, ante opera sua. vers. 27. Quum aptaret caelos, ibi eram. Sic de Filio Dei. dicitur Johan 1. v. 1. In principio etat Sermo ille, & Sermo erat apud Deum, ratque ille Sermo Deus. Hic erat in principio apud Deum. Sapientia haec erat ante omnia opera Dei: Sic Filius Dei est ante omnia, Col. 3. v. 17. Per Sapientiam istam omnia sunt facta: Idem dicitur de Filio Dei Johan. 1 vers. 3. Omnia per hunc Sermonem facta sunt, & absque eo factum est nihil quod factum est. Coloss. vers. 16. Per eum condica sunt omnia quae in coelis sunt & quae in terra, visibilia & invisibilia, sive throni, siue dominia, sive imperia, sive potestates, omnia pereum & ejus respectu cendita sunt. Hebr. 1. v. 2. Quem constituit haereĀ¬ dem oninium, ter quem etiam mundum condidit. Sed ne calumnientur Samosateniani, in Conellio demum Niceno, per Sapientiam istam intellectum Dei Filium, producam Patres orthodoxos qui ante Concilium illud vixerunt & eodem modo hoc caput sust interpretati. Iustinus Martyr, qui sub M. Antonino Pio vixit, capu hoc de aeterno Filio Dei est interpretatus Dialogo cum Ttyphone Judaeo pagina 221. edit. Commelin, item pagina 28 1. Clemens item Alexandrenus, qui Severi & Antonini temporibus floruit, lib. 1. Paedagogi capit. 10.
Dei esse genitum a Deo Patre. Secuudum exstat Johan. 1. v. 14, Ī± į½ Ī»ĻĪ³ĪæĻ ĻĪ±ĻĪŗ ĪµĪ³ĻĪæĪµĻĻ Ī¹ĪŗĪ¹ ĪµĻĪŗĪ»Ļ Ī½ ĻĻĪµ į¼Ī½ Ī·Ī¼Ī¹Ī½Ī¶Ī± į¼Ī“ĪµĻĪ±Ī¼Ī¶ĪøĪ± ĻĻ Ī½ Ī“ĪæĻĪ±Ī½ ĻĻ Ī¼ĻĪ½ĪæĪ³ĻĪ»Ī±Ļ ĻĪ±ĻĪ³ ĻĪ±ĻĪ¶ĪæĻ) ĪøĪ»Ī·ĻĪ·Ļ ĻĪ± ĻĪ¹ĻĪæĻ ĪŗĪ¹ į¼Ī»Ī·ĪøĪµĪ¹Ī±Ļ. Et Sermo ille factus est caro, & commoratus est inter nos & spectavimus gloriam ejus gloriam ut Unigeniti a Patre: Huic adiungenda sunt alia loca, in quibus Filius Dei appellatur Ī¼ĪæĪ½ĪæĪ³ĪæĪ·Ļ, Unigenitus, ut eodem capite primo Johannis v. 18. Deum nemo vidit unquam: Unigenitus ille Filius qui est in sinu Patris, ille nobis exposuit, Et cap. 3. v. 14. Ita enim Deus dilexit mundum ut Filium suum Vnigenitum dederit, ut quisquis credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aternam. & v. 18. Qui credit in eum non condemnatur; qui vero non credit, iam condemnatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei. 1. Johan. 4. vers. 9. Per hoc patefacta est charitas Dei in nos; quod Filium illum suum Vnigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.
Argumenta alia ex Scriptura Sacra depromta quae evincunt, Fililum Dei esse genitum ex Deo Patre ab aeterno, haec sunt
I. Quia est vere & proprie Filius Dei. Sic enim Paulus eum appella: proprium Filium Dei Roman 8. vers. 31, 32. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Is quidem qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobiomnihus tradidit eum, qui non etiam cum eo omnia nobis gratificabi. tur? Christus aut proprie est Filius Dei, aut improprie Si proprie ergo filius naturalis est & coessentialis Patri: si improprie, ergo non umgenitus; quod proprium tamen est attributum hujus Filii, ac non alterius ullius, Johan. 1. & 3. Sic Justinus Martyr. Apolog 1. pr. Christianis ad Senatum Romanum pag. 34, 35. ait: Ī±Ī“Īµ Ī·ĪæĻ ĪµĪŗĪµĪ¹Ī½Ī½, Ī¼ĻĪ½ĪæĻ Ī»ĪæĪ³ĪæĪ¼ĪµĪ½ĪæĻ ĪŗĻ ĻĪÆĻĻ Ī½ĪæĻ Īæ Ī»ĻĪ³ĪæĻ ĻĻĪæ ĻĪæĪ½ ĻĪæĪ¹Ī·Ī¼Ī±ĻĪæĪ½ ĪŗĪ± ĻĻ Ļ ĪæĪ½, Ī“Ļ Ī½ĻĪ¼ĪµĪ¹ĪæĻ, id est, Filius vero ejus, qui solus proprie dicitur Filius, Sermo ante creaturas & exsistens simul cum Patre & genitus. Ad hoc ad gumentum excipiunt Samosateniani, Christum dici Filium Dei proprium, quia a Deo sit factus, sicut & Ecclesia Dei populus proprius appellatur. Atqui primo falsissima est haec causa: quia in loco citato Apostolus Christum Filium Dei proprium appellat ad differentiam nostri, qui filii Dei sumus non proprie. Qui enim constaret sibi argumentum Pauli, si & nos filii Dei proprii essemus? Quid magnum foret, si Deus pro filiis propriis dedisset filium itidem proprium? Deinde magna est dissimilitudo in adjecto exemplo de Ecclesia, quae dicitur proprius Dei populus, quia Deus eum sibi redemiut idem sit proprius populus, quod Ī»Ī±Ī·Ļ ĻĻĪ¹ĪŗĻĪ¹ĪæĻ Tit. 2. v. 14. peculiaris, instar peculii comparatus & reconditus.
2. Quia est į¼ĻĪ±Ļ Ī³ĪŗĻĪ¼Ī± ĻįæĻ Ī“ĪæĪ¾Ī·Ļ ĻĪ·Ļ į½ĻĪæĻĪ¬ĻĪµĻĻ Ī Ī±ĻĪ¶ĪæĻ, id est, es fulgentia seu resplendescentia gloriae personae Patris, Heb. 1. v. 3. 4. ĻĪøĪ³Ī±ĻĪ¼Ī± proprie est splendor ad res exteras refultans ex interna facultate, quemadmodum splendor a Sole promanat
Si ergo a Sole producitur lux in natura rerum, tanquam a naturali causa libera, semper agente & nunquam impedita: quanto magis necesse est credamus, a Deo Patre agente liberrimo Filium sem per ab aeterno gigni? Quo jure denegamus Deo Patri, quod Soli inesse agnoscimus 3. Quia est character hypostaseos Patris, Hebr. 1. vers. 3. Ut character est effigies ab ipso archetypo impressa: ita Filius Dei est ima go genita a Patris persona ab aeterno. Est essentialis atque aeterna imago Dei Patris Coloss. 1. v. 15. Est enim imago Patris persona. liter, seu quatenus est persona Filii a Patre geniti in unitate essem tiae. Nam quemadmodum in natura condita, filius appellatur imago sui patris, non solum propter qualemcunque similitudi nem, sed propter expressam patris sui similitudinem, a patre ipsius, principio naturali ductam; quae naturalis imago omnibu praestat artificiosis & voluntatiis, quas ars aut voluntas cuderit Sic etiam in divinis Filius Dei appellatur aeterna imago aeterni Patris non propter qualemcunque similitudinem expositam sed propter expressam Patris similitudinem, a Patre, ut principio naturali, ductam in unitate essentiae divinae. Unde etiam Filius Dei est aequalis Patri: quia essentialis imago aequalitatem importat
Ista imago Dei est perfecta, cui non deest aliquid quod insit illde quo expressa est, sed ei respondet similitudine plena & aequalitate simul. Atque haec mens fuit Hilarii libro de Synodis quum diceret; Imago est eius rei ad quam imaginatur, species indifferens, Haec enim imago essent alis est, in identitate (ut loquuntur) naturae posita. Eaque differt ab imagine accidentaria, qual Sest in creaturis rationalibus, & quae imperfecta est, utpore quae non perfecte respondet exemplari de quo expressa est, sed aliqua similitudine, ac non secundum aequalitatem plena.
Docuit idem orthodoxa antiquitas, non solum quae post Concilium illud Nicenum laudatissimum, sed etiam quae ante illud fuit.
IENATIUS epistolam ad Magnesianos de Christo, ait: os ĻĻĪæ Ī±į¼°ĻĪ½ĪæĻ ĻaĻĪ±: ĻĻĪ±ĻĻĪ¹ ĪøĪ¹ĪæĪ½Ī·ĪøĪµĪ¹Ļ, Ī»ĪæĪ³ĪæĻ ĪøĪµĪæĻ, Ī¼ĻĪ½ĪæĪ·ĪøĪ·Ļ ĪŗĪæĻ, hoc est, qui anter aevum a Patre genitus, erat Sermo Deus, unigenitus Filius
USTINUS MARTUR Apologia secunda pro Christianis pag. 52. Ļį½øĪ½ Ī»ĻĪæĪæĪ½, Ī± į¼ĻĪ¹ ĻĻĪ³Ī¹ĻĪæĪ½ Ī“Ī¹ĪæĪ½Ī·Ī¼Ī± Ī³ Ī¶Ī¹Īŗ, Ī±Ī½ĪæĪ½ į¼ĪŗĪ¹Ī¼Ī·Ī¶Ī¹Ī±Ļ ĻĪ±ĻĪŗĪµĪ¹Ī½ Ī·Ī± Ī¼Ī±Ļ Ī³Ī¹ĪøĪ»ĪæĪ½Ī· ĪøĪµĪ¹ ĪĪ®ĻĪæįæ¦Ī½ XĻĪ¹ĻĻį½øĪ½ ĻĪæĪ½ Ī“Ī¹Ī“į¼ĻĪŗĪ±Ī»ĪæĪ½ Ī·Ī¼įæ¶Ī½ id est, Sermonem, qui primum est genimen Dei, absque mistione genitum esse dicimus, Iesum. videlicet Christum, Doctorem nostrum.
Ibidem ait: iĪ“ĪĪŗĻ ĻĪ±ĻĪ± ĻĻ Ī½ ĪŗĻĪ¹Ī½ĪŗĻ ĪøĪ¹Ī³ĪµĻĪ¹Ī½ Ī³ĪµĪøĻĪæĪ½Ī·ĪøĪµĪ¹Ī½ Ī±Ļ Ļį½øĪ½ ĪµĪŗ ĪøĪµĪŗ Ī»ĻĀ¬ ĻĪæĪ¼ĪµĪ½ Ī»ĻĪ³ĪæĪ½ ĪøĪµ8 id est. Peculiariter praeter communem generationem genitum eum ex Deo dicimus, Sermonem Dei.
Et pagina 53 ĪĪ®ĻĪæĻ XĻĪ¹ĻįæĻ Ī¼Ī“Ī½ĪæĻ į¼°Ī“ĪĻĻ Ī·ĪæĻ Ļįæ¶ ĪøĪµĪæ Ī³ĪµĻĻĪ¹Ī³Ī·ĻĻ Ī¼, Ī»ĻĪ³ĪæĻ ĪæXXĻĻĪæĻĪæĻĪæĪŗĪæĻ XĪ“Ļ Ī±Ī¼Ī¹Ļ. id est, Iesus Christus solas proprie Filius Deo genitus est, Sermo eius exsistens & primogenitus & virtus
Pluribus autem verbis in Dialogo cum Tryphone Judaeo pagina 221, 222. ubi inter alia dicit: Ī±ĻĻĪ¹Ī½ ĻĻĪæ ĻĪ±Ļ ĻĪæĪ½ į¼°ĪæĪ½ ĪŗĪ»ĻĪ¼Ī±ĻĪæ, Ī½ĪĪµĪæĻ Ī³ĪµĪ³ĻĪæĪøĪ·ĪŗĪµ Ī“Ļ ĻĪ±Ī¼ĪµĪ½ ĻĪ¹Ī½Ī± ĪŗĪ³ ĪŗĪ±Ļ ĪæĪ¹ Ī»ĪæĪ³Ī¹ĪŗĪ»Ī¹Ļ, Ī·ĪŗĻ ĪŗĪ¹ Ī“ĪæĪ¶Ī± ĪŗĻ ĻĪ¹Ī· ĪøĪæ Ī± ĻĪ³Ī“Ļ Ī¼Ī±ĻĪæĻ Ī³ Ī±Ī³Ī¹Ī±ĪŗĪ±Ī»ĪµįæĻĪæĪ¼, ĻĪæĻĪæ Ī“Īµ ĻĪæĻĪ³Ī¹Ī±, ĻĪæĻĪµ Ī“Ī¹Īµ Ī±Ī³Ī³Ī¹Ī»ĪæĻ, ĻĪæĪ± Ī“Ī¹ ĪĪµĪæĻ, ĻĪæĻĪµ Ī“Ī¹Īµ ĪŗĻ ĻĪ¹ĪæĻ, ĪŗĪ¹ Ī»ĻĪ³ĪæĻ, ĻĪæĻĪ¹ Ī“lĪµ AĪ¾ĻĪ·ĻĻĻĪ³ĻĪ·Ī³ĪæĪ½ į¼Ī±Ļ ĻĻ Ī»ĪµĪ³ĪµĪ¹, į¼Ī½ Ī±Ļ ĪøĻĻ ĻĻ Ī¼ĻĻĪ¹ ĻĪ±Ī½ĪµĪ½ĻĪ± ĻĻ Ī³ NĪ±Ļ s IĪ®ĻĻ. Id est: Primitus ante creaturas omnes Deum genuisse ex se viriutem quandam rationalem: quae quidem & gloria Domini a Spiritu Sancto vocatur, nonnunquam autem Filius, aliquando Sapientia, quandoque Angelus, interdum Deus, aliquando Dominus & Verbum: fuit quando Archiducem seipsum dixit, in hominis forma Iosuae. Navae filio apparens
Et paulo post: Ī±Ī»Ī»Ī± Ī³ĻĪæ ĻĪæ Ļįæ¶ Ī“ĪŗĪ¹ Ī»Ļ Ī³ ĻĪ±ĻĻĪæĻ ĻĻĪæĪæĪ»Ī·Ī“ĪµĪ½ ĪøĻĪ½Ī·Ī¼Ī± ĻĻĪæ ĻĪ±Ļ ĻĪ±Ī½ ĻĪŗĪ½ ĻĪæĪ¹Ī·Ī¼Ī±ĻĪ±Ī½ ĻĪæĻĪ»Ī½ ĻĪ± ĻĪ±ĻĻĪ¹ĪŗĪ¹ ĻĪŗĪµĪŗįæ³ Īæ ĻĻĻĪ¹Ļ ĻĻĪæĻĪæĀ¬ Ī¼Ī¹Ī»ĪµĪ¹, ĻĻ į½ Ī»ĪĪ³ĪæĻ Ī“Ī¹Ī± Ī³ ĪŗĪæĪ»ĪæĪ¼įæ¶Ī½ĪæĻ į¼Ī“Ī¹Ī»ĻĻĪµĪ½, ĻĪ· ĪŗĪ¹ Ī±ĻĻĪ¹ ĻĻĪæ ĻĪ±Ļ ĻĪæĪ½ ĻĪæĪ· ĻĪæĪ¹Ī·Ī¼Ī±ĻĪæĪ½ ĻĪæĻ Ī±Ļ ĻĻ ĪŗĪ¹ Ī³ĪæĪ³Ī·Ī¼Ī± ĪøĻĪæ ĻĪæ ĪĪµĪæ į¼Ī³ĪµĪ³Ī»Ļ Ī·ĻĪæ, Ī± XĪµĻĪ¹Ī± Ī“Īæ Ī¶ĪæĪ»ĪæĪ¼Ī±Ī½ĪæĻ ĪŗĪ±Ī»ĪµĪÆĻĪ±Ļ. Verum haec ipsa a Patre revera edita progentes; ante creaturas omnes una cum Patre fuit, & cum ea Pater colloquitur: prout Verbum per Salomonem declavavit, primitus (sive principium ante creaturas omnes hanc ipsam progeniem a Deo genitam esse quae Sapientia a Salomone vocatur.
ATHENASORAS Atheniensis, Apologia pro Christianis ad imperatorem Antoninum & Commodum pagina 12. Edit. Herici Stephani, į¼Ī» į¼ĻĻĪ¹Ī½ į½ į¼°ĪæĻ ĪµĪæ ĪøĪµĪæįæ¦ Ī»ĻĪ³ĪæĻ ĻĪæ ĻĻ ĻĻĪæĻ, į¼Ī½ iĪ“ĪµĪ±į¾³ ĪŗĪ¹ ĪµĻ ĻĻ Ī³ĪµĪ¹Ī±, ĻĻĪæĻ Ī±Ļ ĻĪæ Ī³Īæ ĪŗĪ¹Ī“Ī¹ Ī±Ļ ĻĪæ ĻĪ±Ļ ĻĪ± ĪµĪ³Ī¹ĻĪµĻĪæ, ĪµĪ½ĪæĻ ĻĪæ ĻĪ±ĻĻĪæĻ ĪŗĪ¹ ĻĪæĪæ Īŗ8 ĻĪ½ĻĪæĻ Ī“Ī¹Ī¹ ĻĪæĪŗįæ¦ ĪŗĪæĻ į¼Ī½ ĻĪ±ĻĪæĪ¹, Ī± ĻĪ±ĻĪ¾ĪæĻ ĪµĪ½ Ī±Ļ į¼Ī½ĪæĻĪ·ĪŗĪ¹ ĪŗĪ±Ī¹ Ī“Ī¼Ļ ĻĪ¼ĪµĪ¹ ĻĪ½ĪæĻ Ā¬ Ī¼Ī±ĻĪæĻ, Ī½ĪæĪæĻ, Ī·Ī¹Ī»ĻĪ³Īæ ĻĪæ ĻĪ±ĻĻĪæĻ, Ī± Ī·ĪæĻ ĻĪæ ĪøĪµįæ¶ ĪµĪ¹ Ī“ Ī“Ī¹ ĪµĻĪµĻĪµĪæĪ»lĪ± ĻĻĪ· ĻĪµĻĻ ĻĪŗĪæĻĪµįæĪ½ Ļ Ī¼Ī¹Ī½ į¼ĻĪµĪ¹ĻĪ¹Ī½, į½ ĻĪ±įæĻ ĻĪ¹ Ī“ĪæĻ Ī»ĪµĻĪ±Ī¹: į¼Īµįæ¶ Ī“lĪ± Ī¶ĻĪ±ĻĪ¹ĪæĪ½, ĻĻĪæĪ¹Ā¬ ĻĪæĪ½ ĪøĻĪæĪ³Ī·Ī¼Ī± ĪµĪ¹Ī½Ī±Ī¹ Ļįæ¶ ĻĪ±ĻĻĪ¹ ĪµĻ Ļ ĻĻ ĪøĻ Ī“Ī¼ĪµĪ½ĪæĪ½ (ĪµĪ¹ Ī±ĻĻĪ¹Ļ ! ĪĪµĻĻ, vĪæĻ Ļ į¼Ī¹Ī“Ī¹ĪæĻ Ī±Ī½ ĪµĪ¹ĻĪµĪ½ į¼Ļ ĻĪæĻ ĪµĪ½ į¼Ī±Ļ Ļ ĻĪæĪ½ Ī»ĻĻĪæĪ½ Ī±Ī¹Ī“Ī¹ĪæĻ Ī»ĪæĪ³Ī¹ĪŗĪæĻ į½Ī½) Ī±Ī»Ī» ĻĪæĀ¬ ĻĪæĪæĪ½ ĪøĪ»Ī¹Īŗįæ¶Ī½ Ī¶Ļ Ī¼ĻĪ±Ļ ĻĪæĪ½ Ī»ĻĪµĪ¹ĪæĪ½ ĻĻ ĻĪµĻ, Ī± Ī³Ī·Ļ, Ī“ĻĪµĪ¹Ī±Ļ Ļ ĻĻĪæĪŗĪµĪ¹Ī¼ĪµĪ½Ī±Ī½ Ī“Ī¹Ā¬ ĪŗĪ·Ī½, Ī¼ĪµĪ¼ĪµĪ³Ī¼Ī¹Ī½ĪæĪ½ ĻĪ½ ĻĪ±ĻĻ Ī±ĪµĻĪµĻĪµĻĪ±Ī½ ĻĻĪæĻ ĻĪ± ĪŗĪµĪøĻĪæĻĪµĻĪ± t& Ī±Ļ ĻĪæĪ¹Ļ, IĪ“ĪæĻ Īŗ ĪµĪ½ĪµĻĪ³ĪµĪ¹Īŗ ĪµĪ¹Ī½Ī±Ī¹ ĻĻĪæĻĪµĪ»ĪøĪµĪ¹Ī½. id est Sed Filius Dei est Verbum Patris, in idea & efficacia, ab ipso enim & per ipsum facta sant & mnia, quum Pater & Filius unum sint: ita ut Filius sit in Patre & Pater in Filio, per unionem & virtutem seu potentiam Spiritus. siquidem mens & Verbum Dei, Filius Dei est. Iam si vobis qui intelli. ctus subtilitate excellitis altius repetendum videtur, quidnam sibi velit hic Dei Filius: paucis dicam. Primigenia hic est Patris progenies; quae non ut facta (a principio enim Deus, qui est mens aeterna, ipsein seipso Ī»ĻĻĪæĪ½, hoc est, Verbum, aut Rationem, habet, quum rationalis ipse aeternum sit) sed ut rerum cunctatum idea & perfectio foret, progressa est
CLEMENS Alexandrinus lib. 1. Paedagogi cap. 6. Ī¼ĪÆĻĪµ Ī“ĪæĻ Ī½ Ī“Ī¼ĪænĪæ Ī³Ī®ĻĪæĻ ĻĪ¹Ī½ į¼ĪŗĪæĪ½ĻĪµĻ ĻĪæĪ½ Ī»ĻĪ³ ĪµĪ½ ĻĪµĪ»ĪµĪ¹ĪæĪ½ ĪµĪŗ ĻĪµĪ»ĪµĪ¹ĪµĪ½ ĻĻ Ī¹Ī¶Ī± Ī¹Īæ Ī Ī±ĻĪµĪæĻ, hoc est, Annon vel inviti fatebuntur Sermonem perfectum ex perfecto Patre natum?
IRENAuS libro secundo adversus haereses cap. quadragesi octave locet Filium ex Patre genitum esse: quomodo autem ex ipso prolatus & genitus sit, neminem nosse, nisi solum qui generavit Pater & qui natus est Filius. Propterea Valentinum, Marcionem, Saturninum & Basilidem graviter reprehendit quod modum aeternae generationis Filii cognitum sibi esse gloriarentur. Atque inter alia hand praeclaram habet sententiam: Si scientiam diei illius, Filius non erubuit referre ad Patrem, sed dixit quod verum est: neque nos erubescimus quae sunt in quaestionibus majora secundum nos, reservare Deo. Nemo enim super Magistrum est.
TERTULE. libro contra Praxean capite octavo: Protulit Deus Sermonem sicut radix fruticem, & fons fluvium, & Sol radium. Etnox: Quia omnis origo paris est: & omne quod ex origine profertur, progenies est: multo magis Sermo Dei, qui etiam proprie nomen filii accipit. Nec frutex tamen a radice: nec fluvius a fonteinec radius a Sole discernitur: Sicut nec a Deo SermoĀ¬
actant, libro divinarum Institutionum quarto, qui est de Vera Sapientia, cap. 6. docet Filium a Patre esse genitum, ante praeclavum hoc opus mundi.
Sic confirmatum est; Filium esse genitum a Patre. Hoc Samosateniani impugnant his leptolegematibus. I. Secunda persona Deitatis ab aterno ex issentia Patris genita, non est nata in Bethlehem
Christus Filius Dei est natus in Bethlehem. Ergo Christus Filius Dei non est secunda persona Deitatis, &c. RESP. Primo fallacia est ex ignoratione elenchi. Nam si maJor intelligatur de Christo secundum Deitatem: Minor vero secundum humanitatem, non pugnabunt ista, eandem personam & natam esse Bethlchemi & non esse. Deinde Major demum vera esset, si Christus haberet naturam divinam solum: sed quia praeter divinam naturam habet etiam humanam, ideo Major simpliciter & universe intellecti est falsa: Nam Christus ab aeterno a Patre genitus secundum Deitatem suam, idem est definito tempore natus Bethichemi secundum liumanitatem suam,
Secundum leptologema est hoc: Aut Christus homo est, ideoque in loce finito: aut non est homo, sed secunda persona Deitatis a Patre ab aeterno genita & ubique. Sed Christus est homo, inque loco finito. Ergo non est secunda persona Deitatis e Patre ab aeterno genita, neque ubique
RESP. Major est falsa: quia disjunctio non est į¼Ī¼Ī¹ĻĻĪæĻ, non enu meratis partibus disjunctionis sufficienter. Vera esset in hunc modum: Aut Christus est homo solum, ideoque in loco finito; aut non est homo, sed secunda persona. Trinitatis solum, & ubique: aut est u trumque simul in unitate personae. Hinc sequitur: Sed Christus neque homo solum est, neque Deus solum: Ergo est Immanuel, Deus & homo simul in unitate personae; ideoque & ubique est secundum Deita tem, & circumscriptus loco secundum humanitatem.
Tertium sophisma hoc est: Secundam personam Deitatis ab aeterno a Patre genitam, necesse st esse immutabilem, immortalem & impassibilem:
Sed Filius Dei non est immutabilis, immortalis & impassibilis: nam ut Rom. 8. v. 32. dicitur, Deus proprio Filio suo non pepercit:
RESP. Fallacia est ab ignoratione elenchi. Nam non pugnant eandem personam secundam Deitatis esse immutabilem, immorta em & impassibilem secundum Deitatem: & non fuisse, dum in terris viveret in infirmitate carnis suae, immutabilem, immortalem, impassibilem. Ergo una eademque persona est immutabilis
Quemadmodum autem Samosateniani negant Christum Filium Dei esse secundam personam Deitatis ab aeterno a Patre genitam: ita iidem negant, secundam persoam Deitatis Filium Dei esse posse. tuntur autem hoc sophismate
Nullus qui ab aterno exsistit, alicujus Filius esse potest. Secunda persona diuvinitatis ab aterno exsistit. Ergo secunda persona diuvinitatis Filius Dei esse non potest. Major est falsa. Eam probare conantur hoc pacto: Quicunque vere est Filius, genitus est ex aliquo: At nullus qui ab aterno exsistit, gigni ullo modo potest. Ergo nullus qui ab aterno exsistit, alicujus filius esse potest. Falsa est Minor. Etsi enim qui aeternus est & non potest gigni phyica & temporali genitura: potest tamen gigni hyperphysica ac aeterna genitura: est enim ĻĻ Ī½Ī±Ī½ĪæĻ in rebus hyperphysicis genituta. N i in creatura intelligente Ī»ĻĪ³ĪæĻ, hoc est, ratio est genimen mentis Ļįæ³e vĪÆ ĻĪ½Ī±ĪÆĪøĪµĪæĪ½ ut Aristoteles loquitur lib. 1. de Anima, id est, menti coaeternum: multo magis aeternus Ī»ĻĪ³ĪæĻ erit genimen Dei Patris ipsi ĻĻ Ī½Ļ°ĪÆĪ“ĪµĪæĪ½. Quomodo enim Filio Dei detrahatur, quod Ī»ĻĪ³įæ³ humano inest.
Minorem firmare nituntur duobus fulcris: Quorum primum est: Qui jam ab aterno suum esse habet, is gigni nullo modo potest; At qui ab aeterno exsistit, jam ab aterno suum esse habet; Ergo qui ab aeterno exsistit, is gigni nullo modo potest. RESP. Medium est ambiguum. Nam esse vel essentiale est, vel personale. Essentiale esse sic ab aeterno habet Filius, ut non sit genitum: personale esse, id est, subsistere habet a genitura ex Patre: modus vero geniturae non tollit aeternitatem substantiae, sive de essentia, sive de persona dixeris subsistente in unitate essentiae
Secundum fulcrum hoc est: Cuicunque non est opus ut suum effe per generationem demum accipiat, is nullo modo gigni potest:
At ei qui ab aeterno exsistit non est opus ut suum esse per generationem demum accipiat: Ergo, &c.
RESP. Minor falsa est duobus nominibus. Primum, quia negat proprietatem vocum quae de Deo enunciantur univoce & propriissi me. Nam sicut proprium Patris est, gigneres ita proprium Filii est genitum esse. Hoc pueri norunt, opus esse, ut qui pater proprie dicitur, filium genuerit, & qui filius proprie dicitur, sit a patre genitus haec relata simul natura sua sunt
recundo propterea falsa est Minor, quia est į¼ĻĻ ĻĻĪ±ĻĪæĻ: nam loquens de eo qui exsistit ab aeterno & generatione aeterna, utitur particula demum, quae temporis citcumscriptionem denotat. At temporis citcumscriptio in rem aeternam non cadit: genitura Filii aeterna est: quid ergo ad illam citcumscriptio temporis? Potuissent hoc vel ex Philosopho discere, qui li. 4. Phys. c. 12. T. 117. ait: Res aeternae non sunt intempore, hoc ipso quod aternae sunt. Neque enim eas amplectitur tempus neque earum rationem metitus
Filius Dei Christus anno ab orbe condito 3970, est natus: Ergo, &c. RESP. Fallacia est ab ignoratione elenchi, quasi pugnarent haec duo, Filium Dei natum esse Anno mundi 3 9 70. & genitum esse ante mundum creatum. Pugnarent ista, si Filius Dei tantum creatur ta esset. Sed quia aeternus etiam Deus est, secundum humanam quidem naturam natus est in tempore, secundum divinam vero genitus ab aeterno.
Secundum sophisma hoc est: Omnis genitus ex essentia Patris est mutabilis: At Filius Dei, quia est; Deus aeternus, non est mutabilis:
Ergo non est genitus ex essentia Patris. RESP. Propositio non est universe vera. Illam sic statuminare conantur: Si generatio est mutatio a non esse, tum omnis genitus ex essentia Patris est mutabilis: Antecedens est;. Ergo & consequens.
RESP. Antecedens continet definitionem duntaxat generatio nis physicae, quae in res metaphysicas & divinas non competit. Physica inferior scientia non dat modum rebus superioris aut potius summae omnium scientiae. Omnis igitur genitus physice & ex patris essentia proprie, est mutabilis. At Filius Dei supra hanc naturam est, neque physice est genitus ex Patris essentia: proinde etiam mutabilis non est, Mutatio enim est materiae ac non formae. Res autem metaphysicae sunt formae simplices: quanto magis diviuae? Ut igitur perlona Filii Dei est immutabilis, ita etiam genitus est immutabiliter
Tertium sophisma est istud: Si Filius Dei est verus Deus, non est ex Patre genitus. At prius est. Ergo & posterius. Nos negamus connexi consequentiam. Eam vero Samosateniani sic probant:
Si Filius Dei est genitus ex Patre, non potest esse ens primum & immutabile. At si est verus Deus, est ens primum & immutabile;
Ergo si est verus Deus, non est ex Patre genitus RESP. Falsa est propositio ob ignorationem elenchi. Nam Filium Dei esse genitum ex Patre & esse ens primum atque immutabile non pugnant. Est enim genitus ex Patre secundum personam: & est ens primum atque immutabile secundum essentiam. Quum genitus dicitur, sit relatio Filii ad Patrem: cum vero ens primum & immutabile dicitur, relatio sit ad entia caetera, quae ab ipsosunt, in ipso (quamvis suo modo & extra ipsum) per ipsum & propter ipsum.
Quartum sophisma sequitur: Si Filius Dei aeternus est, non est genitus ex Patre: At est aternus. Ergo non est genitus ex Patre. Majorem negamus. Eam igitur sic probant: Si Filius Dei est genitus ex Patre, necessar. o apit esse; At si aeternus est, impossibile est ut coeperit esse: Ergo si aeternus est, non est genitus ex Patre. RESP. Falsa est Major. Nam si Filius Dei esset genitus ex Patre in tempore, tum necessario coepisset esse: siquidem copisse esse rerum est temporalium, non aeternatum. At quia ab aeterno est genitus, nequaquam coepit esse, sed semper est
Instant: Quod semper est, ingenerabile est: Ratio, quia quod aternum temper est. Filius Dei semper est;: Ergo ingenerabilis RESP. Major est falsa ob ignorationem elenchi. Nam quod semper est, non opponitur generabili. sed temporali. Dicendum ergo fuerat: Quod semper est, intemporale est.
nstant rursus: Si Filius Dei est ab aterno genitus, tum desiit gigniRESP Nego consequentiam: nam cum generatio Filii Dei sit ae terna, nunquam desiit gigni, sed generatus est, generatur, & generabitur. Cum enim sermonis humani ea sit inopia, ut rem aeternam. non possit nisi per tempora enunciare, si verbis utendum est, nuproprie de aeternitate tempus enunciatur, sive unum sive plura: see tamen quia quicquid est temporis, id enunciatur illis tribus, praeterito, pruente & futuro, & totum tempus simul sumtum propius aeternitate est, quam particula illius: idcirco melius aeternitas, tribus simul temporibus quam uno enunciatur. Sic Deus est, fuit, futurus est, nihil siibi vult aliud, quam aeternum esse: & Christum genitum esse a Patre, gigni & genitum iri, nihil aliud quam aeternum gigni. Quapropter non solum dicimus, Filium ab aeterno semper generatum esse. sed etiam semper generat
Instant iterum: Si semper generatur, habet imperfectum & successi. vum esse, non autem permanens.
RESP. Negatur consequens: nam falsum est, Quicquid semper generatur, id habere imperfectum esse atque successivum, nec permanis semper. Nam generationis cum metaphysicae, tum etiam divinae proprium illud est, quod generans & generatum semper simul sint, & perfecte sint simul. Qui aliud sentit, naturam aternitatis, aeternarum rerum, & generationis spiritualis evertit. Aeternitatis: nam aeternitas est tota simul, nec per TUNC, id est, instans ullum temporis dividitur. Rerum aeternarum: nam si aeternae sunt, etiam aeternitatis proprietatem competere eis necesse est. Generationis denique spiritualis, hoc est, metaphysicae & divinae, quia in utraque hac generatione generans & generatum semper simul perfecte sunt, nec aliter se habere possunt. Atque hujus rei ratio est evidens, si ad rerum metaphysicarum divinarumque naturam respexeris. Nam quae a natura simplicia sunt, ea semper ita sunt ut sunt, nec aliter se habere possunt, quatenus sunt. Ita autem sunt res metaphysicae, simplices: res divinae simplicis simae. Velut anima rationalis simplex est, & simpliciter rationem gignit de se in se. Si simpliciter, perfecte igitur: nam si imperfecte, non foret simplex, quia compositio in eam caderet. At neutra compoitionem habet: simplex igitur est a natura. Si simplex a natura: ergo & perfecta est Si a natura, semper est simplex & perfecta, ex quo est. Veruntamen anima sive mens, semper rationem in se de se gignit simplex simplicem, perfecta perfectam, semperque genuit. Quod si spiritus qui certo tempore coeperunt esse, id tamen proprietatis habent, ut simplices & porfecti simplicem perfectamque rationem genitura metaphysica generent: quomodo id simplicissimo omnium & ab aeterno exsistenti spiritui adimetur:
Instant adhuc: Atqui non ita docent Theologi memoria nostra RESP. Invidiose hoc adducitur, ut humanae autoritates committantur. At primum omnes Patres uno ore sic locuti sunt ut nos loquimut: nostrae vero etatis Theologi vel Patrum sententiam secuti sunt, vel de re tota tacuerunt: vel docentes tantum, Filium Dei ab aeterne genitum esse, hoc voluetunt, sine principio temporali genitum esse interim aeternitatem generationis non negarunt.
Mancat igitur firmu, Filium Dei esse genitum a Deo Patre ab aeterno. Theoremata quaedam de Filii Dei generatione diĀ¬
vina ac aterna. I. Filius Dei genitus est non ab essentia divina simpliciter, sed a persona Patris: ideo non est essentiae divinae, non Trinitatis filius, sed mius tantum personae, nimirum Patris
Objicitur I. Deus est essentia divina: Secunda persona Deitatis es Filius Dei Ergo est essentiae divinae filius; & per consequens, non unius tantum personae.
RESP. Negamus consequentiam, quia committitur fallacia homonymiae: nomen enim DEI sumitur in majore propositione ab solute, in minore autem relate. Quum absolute sumitur, quod fit cum per se consideratur quatenus creaturis opponitur a quibus disparatur. tum essentiam divinam significat, ut cum dicitur Matthae 19. 17. Nullus est bonus, nisi unus, nempe Deus. Quum autem relate accipitur, quod sit cum alicujus personae proprietas aut relatio ei adjungitur vel ooponitur, tum personam significat sive unam, ut cum secunda persona Deitatis dicitur Filius Dei; sive duas, ut cum Spiritur Sanctus dicitur Spiritus Dei, velbti Gen. 1. v. 2. Spiritus Dei incubabat, supat ficietaquarum: hic enim intelligitur Spiritus Patris & Filii. In istius objectionis minore, accipitur Dei nomen relate, pro unica persona Patris; quia filius est Patris filius: atque ita quatuor fiunt terminiRvit igitur conclusioĀ¬
Objicitur II. Verus Deus est Trinitas: Secunda persona Deitatis est? Filius veri Dei: Ergo est filius Trinitatis
At quilhoc est abjurdum, quia Trinitas non habet filium naturalem: Ergo secunda persona non est Filius veri Dei.
RESP. Negatur consequentia, quia propter homonymiam medii fiunt quatuor termini: nam verus Deus in majore accipitur absolute, in minore relate Prepterea major particularis est. Quod s universaliter intelligatur, falsa est: non enim quicquid est verus Deus, est Trini:as sed vel Trinitas, vel aliqua Trinitatis persona. Falsa igitur est conclune.
Hactenus primum theorema. II. Genita est persona non essentia divina: ut enim essentia divina non gignit, ita nec gignitur
Objiciunt I. Filius Dei est genitus: Filius Dei est essentia divina: Ergo essentia divina est genita. RESP. Primo negatur consequentia, quia proceditur a dicto se cundum quid ad dictum simpliciter. Nam ssentia divina in assumtione secundum quid dicitur, in conclusione simpliciter Filius Dei enim est essentia divina, sed nuon simpliciter, verum quatenus illa personalis proprietatis & relationis ratione in persona Filij determinatur. Deinde adversarii confundunt proprietates personales & essentia. les. Nam de quali ber persona Deitatis dici potest & proprietas ejus personalis & quicquid commune est omnibus personis, ut quoo quaelibut illarum sit Deus, quod quaelibet illatum sit essentia divina qued sit omnipotens, &c. Sed contra de essentia divina non potes. praedicari proprietas personalis. De Filio igitur d cipotest & q. od genitus sit, & quod ssentia divina sit: Non tamon hinc sequitur, quod esientia divina sit genita. Arelativo ad absolutum non valet c nso quentii. Non quiequid de relativo dicitur, de absolut: dici potest. Non quicquid proprium est personae, convenit essentiae: seu, quic quid personae proprium est essentiae non tribuitur, q um essentia. sit communis, persona non item. Tertio, major est particularis: Et enim Filius Dei sit genitus, tamen non quicquid est Filius, id genitum est: quum Filius non tantum sit persona genita, sed etiam essentia ingenita. Sicut Pater quidem Filium genuit, non tamen quicquid est Pater, genuit: quum Pater nen sit tantum persona gignens, sed etiam essentia quae proprie loquendo non gignit
Objiciunt II. Quicquid a Patre per generationem communicatum est Filio, id est, genitum: Essentia divina a Patre per generationem communicata est Fi ioĀ¬
Ergo essentia divina est genitaRESP Negatur Major propositio: quia non est idem communieari ĻgigĪµĪ¹. Non enim id quod communicatur genito, sed illud gi gnitur, cui substantia gignentis communicatur. Filius itaque proprie loquendo gignitur a Patre: essentia autem Filii proprie non gignitur, sed a sei psa existens communicatur a Patre Filio nascenti:id quod etiam ex rerum creatarum generatione potest intel, igi.
Hucusque secundum theorema III. Filius Dei est genitus ex essentia & substantia Patris, non tanquam ex materia proprie loquendo, sed quia non ex materia extra divinam essentiam: nec dilatatione essentiae Patris, nec profluxione aut decisione, nec propagatione, nam essentia Filii a Patris essentia non est dilatata, porrecta, decisa aut propagata. Theorema istu sic confirmatur. Filius Dei est genitus aut ex nulla substantia aut ex aliqua. Si ex nulla, tum est genitus ex nihilo: quod est plane absurdum, Si ex aliqua substantia, tum aut Patris, aut alia. At non ex alia, quia sic non esset verus Patris Filius: Ergo ex substantia Patris.
Obiicitur: Quicquid commune est omnium trium personarum, de eo Filius non est genitus: Essentia Patris est communis omnium trium personarum. Ergo de essentia Patris non est Fiius genitus.
RESP Major est restringenda: Quicquid commune est omnium trium personarum, nempe ita ut non sit certo considerandi modo etiam proprium unius personae, de eo Filius non est genitus. Jam essentia Patris est quidem omnium trium personarum communis ibsolute considerata: eadem tamen considerata singulariter ut est de terminata & subsistens in persona Patris, est propria Patris. Hoc igitur sensu posteriore, de essentia Patris dicitur Filius genitus. IV. Filius Dei est genitus non voluntate Pattis, sed natui ra: ac proinde voluntas gignendi in Patre non praecessit generationem Filij
Filius Dei a Patre volente est genitus: Ergo uoluntate Patris est genitus. RESP. Major negatur: primo enim non quicquid est volente Patre, aut quicquid Pater est volens, id est voluntate ejus. Nam volens omniscius, bonus, justus, misericors, immortalis, omnipores est, non nolens, non invitus: & tamen non voluntate sive decreto aliquo suo, sed natura talis est, sed necessitate absoluta, qua talis est Deus qualis nisi esset, ne quidem esset omnino, aut saltem non Deus esset, Deinde major locum non habet in generatione aeterna. Sicut ejus qui ab aeterno gignit, tam generatio, quam generandi voluntas aeterna est: ita ejus qui ab aeterno genitus est generationem voluntat gignentis minime praecessit. Etsi igitur Filius Dei genitus sit a Patre volente, non tamen voluntate Patris est genitus: sicut voluntate llius omnes res creatae sunt, quarum creationem poterat etiam omittere.
Hactenus secunda differentia in descriptione personae Filii Dei, posita ab aeterna ejus generatione ex Patre, de qua sobrie nobis loquendum, & acquie. cendum religiose in eo quod in Sacra Scriptura nobis revelatum, & non sapiendum supra id quod ex inspiratione divina descriptum est: neque quaerendum est, sut verbis utar beati Athanasit, quae exstant in oratione tertia contra Arianos pagina ducentesima decimaquarta primi tomi cur non tale sit Dei Verbum, quale nostrum est, quum Deus noquaquum talis sit, quales nos sumus quemadmodum dictum est, imo indecorum est quaerere, quomodo ex Deo. Verbum sit, aut quomodo sit Dei splendor, aut quomedo gignat Deus, & quis sit modus generationis Dei. Insanierit enim qui talia auderet: quo- niam rem ineffabilem, & proprium divinae naturae, & duntaxat ipsi ac Filio suo cognitam, verbis interpretari conatur. Simile ist, ac si udem quarerent, ubi Deus aut quomodo Deus sit, & quantus sit Pater. Sed ut talia sciscitari impium est, & eorum qui Deum ignorant: ita quoque fanon est, ut de Filii Dei nativitate ad istum modum percunctationes facias, aut ad tuam naturam & imbecillitatem modificare studeas Deum ac Dei sapientiam. Non tamen ob id praeterveritatem aliquid cogitandi est: neque si te in quaestione non explices, diffidendum est Saris Scripturis quonia melius est, haesitabundos ignorata causa tacere & credere, quam deo non credere, quia haesitat: ea potissimum de causa, quod qui haesitatae potest aliquomado veniam mereri, quod quamvis quaesiarit, ntra quietem tamen maneat. Qui autem, eo quod in explicanda causa haesitet fingit animo quae nequequam decent, atque ita de Deo indigna eloquitur. indeprecabilem reportat suae audaciae punitionem. Potest enim in istiusmodi perplexitatib, aliquid lenimeti, quodque animo sufficiat, sibi ex sacriliteris coll gere, ut sumat in manus recte scripta, atque inde in nostro Verbo exemplum mutuetur:, uod, quemadmodum illud proprium est nobis. & ex nobis exsistit, non autem genus aliquod operis extra nos a nobis. factum: ita quoque Dei verbum proprium esse Deo, & ex Deo exsistere, sed non :amen ut tale sit quale hominumverbum est: alioqui necessum esset, ut ratiocineris etiam Deum hominem esse: Ecce rursum, hominibus multa & frequentia quotidieverba enascuntur, & praetereunt, eo quod priora non maneant, sed euanescant: quod ideo contingit, quia mortales istorum verborum patres, lubricus & praetermeabiles habeant atates, Cogitationes vero, quae in mentem subeunt, ex quibus ratiocinantur, & iliud ex alio colligunt, tales sunt, qualia illa, quae loquuntur, unde fit, ut multa verba habeant & post multa verba nihil eorum incolume possi. deant. Simul enim, ut desiit quis loqui, absumtum, consumtumque est Verbum. Contra vero, Dei Verbum unum est ac idem, & ut scriptum est, in aeternum permanet, sine omni immutatione, non primum aut secundum, sed idem semper exsistens.
Tertio additur in descriptione Filii Dei, quod ipse una cum Patre spiret ab aeterno Spiritum Sanctum. Nam quicunque mittit & dat Spiritum Sanctum electis is eundem ab aeterno spirat. Ejusdem enim est dare Spiritum Sanctum, cujus est eum spirare; ac nequaquam alterius. Jam vero certum est, quod non tantum Pater, verum etiam Filius mittat & det electis Spiritum Sanctum. De Patre non est necesse producere testimonia: De Filio Dei autem haec sunt, Joh. 15.1 20. ait Filius Dei: Quum autem venerit Paracletus illo, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritus ille veritatis, &c. Et cap. 16. v. 7. Nisi enim abiero, Paracletus ille non veniet ad vos: sin autem profectus fuero, mittam eum ad vos. Et cap. 20. v. 22. afflavit discipulos suos & dixit eis Accipite Spiritum Sanctum. Hinc conficitur, quod Filius Dei unam cum Patre spiret ab aeterno Spiritum Sanctum.
On this page