Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 7
PNsuperioribus capitibus dictum est, tres esse personas in unica DDeitate, Patrem, Filium & Spiritum Sanctum; & cujuslibet harum personarum descriptio tradita: nunc confirmandum est, TRES ESSE DEITATIS UNICAE PERSONAS, seu TRES PERSONAS, PATREM, FILIUM & SPIRITUM SANCTUM ESSI UNUM DEUM, seu potius unicum illum verum Deum. Id autem manifestum est ex probationibus quas Scriptura S. exhibe
Primam sumimus ex 1. Joh. 5. v. 7. Tres sunt qui testificantur in coelo: Pater, Sermo & Spiritus Sanctus: & hi tres unum sunt. Hunc quidem versiculum omittit Syrum testamentum, sicut etiam multi raeci codices; Tum vetus Latinus interpres & Lutherus in Germanicis Bibliis, & quidam Patres: Sed procul dubio olim ab Arianis est erasus, insidiose praedicantibus, eadem versu sequente iterari, utque omitteretur facile obtinentibus apud imperitum Ecclesiae & ignavum libratiorum vulgus, Constantii maxime & Valentis Imperatoris temporibus. Nam Cyprianus qui ante Cocilium Nicaenum a Constantino Magno coactum in Ecclesia floruit & anno Christi 260. 18. Calendas Octobris Carthagini obtruncatione capitis nobili conona martyrii est coronatus, habet hunc versum in tractatu de Uni tate Ecclesiae, sectione quinta, ubi ait: Et iterum de Patre & Filio & Spiritu Sancto scriptum est: & hi tres unum sunt.
Si quis contra hoc testimonium exceperit; ultima ejus verba, nem pe, & hi tres unum suni, non de essentiae, sed de consensionis in testimonio dicendo unitate esse intelligenda: ut sensus sit, hos tres in unum consentire, testimonium ipsorum rem eandem testari: adversus eum. replicamus, quod fallatur elenchi ignoratione, quasi puonarent ista duo: Patrem, Filium, & Spiritum Sanctum esse unum essentia Deum & eosdem in unum consentire testimonio suo: quum unitas essentiae
psorum, sit fundamentum unitatis voluntatis: unitas vero voluntatis sit fundamentum consensus in testimonii dictione. Nec evertere hoc potest sequentium testium comparatio; nempe Spiritus, aquae & sanguinis, quorum non est eadem essentia, & tamen in unum consentiunt. Nam ideo usus est Johannes phrasibus diversis, de testibus tribus in terra, nempe spiritu, aqua & sanguine dicens; & oi τpeis eis τὸ ἵν εισιν, & hi tres in unum sunt: at de testibus in coelo, videlicet de Patre, Filio & Spiritu Sancto dicens, j φτοι εἰ τρεις ἐν εισι, hoc est, & hitres unum sunt; ut intelligeremus inde, non tantum consensus unitatem, sed etiam essentiae:
Secundam petimus ex patefactione Dei in Baptismo Christi: na in illa tres personae aperte distinguuntur, ut Joh. 1. v. 32, 33. 34. Matth. 3. v. 16, 17. Marc. 1. vers. 9, 10, 11. Qui loci non tantum tres personas Deitatis esse docent, sed etiam quaenam illae sint per proprietates & relationes ipsarum ad se mutuo explicant, Filius stat in Jordane & baptizatur a Johanne: Spiritus Sanctus descendit quasi columba & venit super Jesum: Pater tlamat de coelo, Hic est ille Filius meus, dilectus ille, in quo acquiesco¬
Tertia est depromta ex Matth. 28. 19. Profecti ergo docete omnes. pentes, baptizantes eos in nomen Patris & Filij & Spiritus Sancti Quia dicit baptizate in nomen, & non in nomina, unam essentiam divinam esse docet: quia vero enumerationem subiicit Patris, Filii & Spiritus Sancti; tres in una essentia divina personas esse declarat. Unde talis argumentatio exstruitur:
In cujus nomen baptizandum est, is est unicus ille verus Deus: At in nomen Patris, Filii & Spiritus Sancti est baptizandum: Ergo Pater, Filius & Spiritus Sanctus sunt unicus ille verus Deus
Quarta; In quem credendum est, is est unicus ille verus Deus; At in Patrem, Filium & Spiritum Sanctum credendum est.
Ergo Pater, Filius & Spiritus S. sunt unicus ille verus Deus Quinta. Si Scriptura Sacra tres distinguit personas in una Dei. tatis essentia, iisque tribuit idem nomen Iehovae, absolute nomer Dei, eadem opera divina & attributa propria soli Deo Israelis competentia, tum profecto tres sunt personae Deitatis unius. Verum est antecedens: Et consequens igitur
Assumtionis membra ordine videbimus. Primum est, Scripturam Sacram tres distinguere personas in una; Deitatis essentia. Id cofirmant haec loca, Jes. 63. v. 7. & aliquot seque¬ tibus: Benignitates Iehovae commemorabo, laudes Iehovae, plane pro omnibus, quae contulit nobis Iehova: & amplitudinem bonitatis ergadomum Israelis, quam contulit eis secundum misericordiam suam, & secundum amplitudinem benignitatum suarum. Nam dixit: ut tique populus meus sunt, filij non mendaciter acturi: ideo fuit illis servator. In omni angustia eorum non affecit eos angustia, sed Angelus faciei ejus servavit eos; dilectione sua & clementia sua ipse vindicavit eos; & imponens eos sibi, bajulavit eos omnibus diebus seculi. Naipsis rebellantibus, & dolore afficientibus Spiritum sanctitatis ejus; mutabatur quidem ipsis in inimicum, ipse repugnabat eis, sed recordabatur dierum priscorum, Mosis, populi sui, ubi esset qui posuit in medio illius Spiritum sanctitatis suae? Qui deduxit istos ad dexteram Mosis exsistens, brachio ornatus suitqui diffidit aquas propter istos, ut compararet sibi nomen perpetuum? Qui egit istos per abyssos; tanqua equum per desertum, adeo ut non impegerint? Vt jumentum in convalle descendens, Spiritus Iehovae quiete egit eum: ita duxisti populum tuum, ad comparandum tibi nomen ornatus. In hoc prophetico testimonio tres personae distinguuntur in una Deitate: Pater qui Iehova dicitur Synecdochice, Filius qui Angelus faciei Iehovae appelatur, & Spiritus sanctitatis Jehovae seu Spiritus Sanctus. Has tres personas unius essentiae divinae ostendit Jesaias eo, quod unum & ide opus eductionis populi Israelitici ex AEgypto, & deductionis ejusdem conservationisque in deserto tribus his tribuit.
2. Sam. 23. vers. 2. ait David in postremis suis verbis: Spiritus Iehovae loquutus est in me, & Sermo ejus per linguam meam. Sententia est: Deus Pater perFilium in Spiritu Sancto mentem & linguam meam moderatus est ad prophetandum
Chaggaei 2. vers. 4, 5. Sum vobiscum, dicit Iehova exercituum Cum VERBO, quo pepigeram vobiscum, exeuntibus vobis ex AEgoypto, & Spiritu meo stante in vobis: ne timeatis. Quibus verbis Deus Pater praesentiam suiipsius & Sermonis illius aeterni seu Christi Servatoris & Spiritus Sancti promittit Ecclesiae suae, ut adversus omnimala eam confirmet.
In novo Testamento clarius se patefecit Deus quod sit trinus personis. Matth. 28. 19. praecipitur baptismus in nomen Patris & Filij & Spiritus Sancti. Atqui in unius veri Dei nomen baptizari nos oportet. Similiter distinguuntur personae Deitatis, Johan. 1. vers. 14. 18. Et Sermo ille factus est caro & commoratus est inter nos, (& spoctavimus gloriam ejus, gloriam inquam ut unigeniti egressi a Patre. plenus gratiae ac veritatis. Deum nemo vidit unquam: unigenitus ille Filius, qui est in sinu Patris, ille nobis exposuit. Et cap. 15. 26. quum autem venerit Paracletus ille, quem ego mittam vobis a Patre, Sviritus inquam ille veritatis, qui a Patre emanat, ille testabitur de me. Et cap. 16. vers. 3. 13, 14, 15. Et haec facient vobis, quia non norunt Patrem, neque me. Quum autem venerit ille, id est, Spiritus ille veritatis, dux viae vobis erit in omnem veritatem, non enim loquetur a seipso, sed quaecunque audierit loquetur: & quae ventura sunt, renunciabit vobis. Ille me glorificabit quia de meo accipiet, & renunciabit vobis. Omnia quae habet Pater, mea sunt: propterea dixi, illum de meo accepturum & renunciaturum vobis. 1. Corinth. 12. 3. Quapropter notum vobis facio, nullum per Spiritum Dei loquentem dicere Iesum anathema, & neminem posse dicere Iesum. Dominum, nisi per Spiritum Sanctum. 2. Corinth. 13. vers. 13. Gratia Domini Iesu Christi & charitas Dei, & communicatio Spiritus Sancti sit cum omnibus vobis, Amen. Ephes. 2. 18. Per ipsum (nempe Filium) habemus aditum per unum Spiritum ad Patrem. 1. Johan. 5. 7. Nam tres sunt qui testificantur in coelo, Pater, Sermo, & Spiritus Sanctus: & hi tres unum sunt. Apocal. I. 4, 5. Iohannes septem Ecclesiis quae sunt in Asia: Gratia sit vobis & paxa Qui est, & Qui erat & Qui venturus est: & a septem spiritibus, qui in conspectu throns ejus sunt: & a Iesu Christo qui est fidus ille testis, primogenitus ille ex mortuis ac princeps regum terrae: qui dilexit nos & lavit nos a peccatis nostris per sanguinem suum. Et passim in vetere & novo Testamento.
Secundum membrum est, tribus personis nimirum Patri, Filio & Spiritui Sancto tribui idem nomen Jehovae & Dei absolute. Hosc. 1. vers. 4. Iehova (id est, Deus Pater) dixit vers. 7. Domus Iudae miseret bor, servaboque eos per Iehovam Deum ipsorum, id est, per Filium meum CHRISTUM. Jesa 6. vers. 9. Jehova ad Jesaiam loquutur est, quod Paulus Apostolus Actor. 28. vers. 25. dicit Spiritum S. loquutum. Quod Dei nomen Patri, Filio & Spiritui Sancto absolute tribuatur, praecedentibus capitibus dictum.
Tertium membrum est, tribus personis, nempe Patri, Filio & Spiritui Sancto eadem opera divina tribui. Id ostendunt haec testimo nia. Johan. 5. vers. 17. ait Filius Dei: Pater meus usque adhuc operatur, & ego operor. Et vers. 19. Amen amen dico vobis, non potest Filius a semetipso operari, nisi viderit Patrem operantem: quaecunque enim ille facit, haec etiam Filius pariter facit. 1. Corinth. 12. vers. 3. & sequentibus opera divina Spiritui Sancto adscribuntur, de quibus vers. 11. dicitur; Sed omnia haec agit unus ille & idem Spiritus
Quartum membrum est, tribus personis, Patri, Filio & Spiritu Sancto proprietates soli Deo Israelis competentes tribui. Id confirmant testimonia, quae capite quinto de Filio Dei, & capite sexto de Spiritu Sancto commemoravimus
Hae probationes sunt petitae ex Scriptura Sacra ex qua sola tam arcana, salutaris & distincta de Deo trinuno cognitio, Spiritus Sancti lumine disci atque haberi ab hominibus potest.
Naturali autem ratione Sancta Trinitas probari non potest. Nam primo supra naturalem rationem est. Secundo qui Trinitatem personarum Deitatis nititur probare ratione naturali, dupliciter fidei delogat. 1. Quia sides est de invisibilibus, quae rationem humanam superant. 2. Quia hac ratione exponit ludibrio ipsam fidem Christianam. Thomas Aquinas in prima secundae. Quaest. 32.
Tertio, proprietates Deitatis essentiales ratione naturali ex creaturis cognosci nequeunt: Ergo mulio minus arcanum Sanctae Trinitatis. Antecedens statuit etiam Thomas Aquinas in prima secundae, quaestione 39. art. 3. Nec obstat locus Pauli Roman. 1. 19, 20. Nam illa etiam ἀδρατα θεο, quae cerni dicit Paulus, non sunt essentia. Dei, sed tantum αριται, ut Petrus loquitur I. epist. 2. v. 9.
Quarto, mens nostra seipsam non capit natura propter congenita caecitatem: multo minus naturaliter intelligit mysterium Sacrosanctae Triadis
Quinto, mysterium Sacrosanctae Triadis Angelis ipsis abstrusissimum est: multo minus igitur a nobis naturali lumine cognoscipotest.
Neque obstat quod Plato epistolam secunda ad Dionem & aliis locis, & Trismegistus in Pimandro sectione prima, quaedam de tanto mysterio cogitasse & tradidisse putantur. Nam eorum cogitationes de primo, secundo & tertio principio seu Deo (ut Plato loquitur,) vel se Mente, Verbo & Spiritu (quemadmodum Trismegistus appellavit) sunt plane a Sacra Scriptura alienae. Quoniam Gentiles illis tres Deos separatos constituunt, qualia sunt tria ejusdem speciei individua, non autem unam singularem & eandem trium personarum essentiam agnoscunt, quod fides Christiana docet. Itaque υπεζασιν & δφασιν in personis divinis illi finxerunt, ut praeclare tradit Cyrillus lib. 1. contra Julianum: Unde & Manichaeorum & Arianorum haereses postea emanatunt
Deinde Plato & Trismegistus sic ista de tribus illis suis diis tradebant, ut ad hominum rationem & cogitationem referrent, existimarentque revera meditatione quadam λόγον seu verbum a mente fuisse productum, uti ex nostrae mentis cogitatione vox progreditur: sicque Filium Dei λόγον ωροφορικον esse intelligebant & docebant, qui fuit Arianorum & postea Servetanorum furora
Tertio tota istorum oratio fuit idealis tantum, & ex superstitiosa; ternatii numeri commendatione nata.
Quarto siquid de Trinitate personarum Deitatis cognoverunt, id non ex ratione naturali, sed ex veteri Hebraeorum traditione habuerunt.
Maneat igitur fixum, non posse ratione naturali probari, in una eadem essentia divina tres personas realiter distinctas esse, Neque etiam exemplo comparati potest, quia singulare est. Ersi enim similibus animae, constantis ex sua essentia & duabus faculta. tibus suis; Solis, ex corpore, splendore & calore; arboris, e radice, trunco & ramis; aliarumque rerum, mysterium hoc non incommode adumbretur: tamen infinita est dissimilitudo inter Trinitatem illam increatam & has creatas
Idem de uno Deo in essentia, trino in personis prorsus credidit & docuit Ecclesia Apostolica semper, longissime ante Synodum Nicaenam: ne quis putet aut sibi persuaderi patiatur, doctrinam de Sancta Trinitate in Synodo Nicaena demum excogitatam esse
Ignatius epistolam ad Philadelphenses: Vnus est ingenitus Deus, Pater; & unus unigenitus Filius, Deus Verbum & homo; & unus paracletus Spiritus veritatis
Iustinus Martyr Apologia secunda quae est ad Antoninum Imper rat. pag. quadragesimatertia edit. Commel. Profitemur nos talium qui habentur deorum expertes esse, & alienos a diis, sed non a verissi. mo ille Deo Patre justitiae & castitatis & virtutum aliarum. Verum. hunc ipsum & Filium qui ab eo venit, & Spiriuum propheticum colimus & adoramus cum ratione & veritate venerantes
Iustinus in expositione fidei: Vnus ergo revera est universitatis, hujus Deus; qui in Patre & Filio & Spiritu Sancto cognoscitur. Cum namque ex substantia sua Pater Filium progenuerit, atque ex eadem Spiritum produxerit, jure optimo, quae unam & eandem participant essentiam, una eademque dignantur diuvinitate.
Athenagoras in Apologia ad Antoninum Imperat. Quis non miretur, si atheos nos vocari audiat, qui dicimus Deum Patrem & Filium Deum, & Spiritum Sanctum, illorum & in unione virtutem, & in ordine distinctionem demonstrantes:
Et longe post illa verba: Vt aequali honore & potestate cognoscamus Deum & Verbum ejus & Spiritum Sanctum,
Irenaeus Martyr primo libro adversus haereses, capite secundos Ecclesia enim per universum orbem usque ad fines terrae seminata, & ab Apostolis, & a discipulis eorum accepit eam fidem quae est in uniDeum, Patrem omnipotentem, qui fecit coelum & terram, mare & omnia quae in eis sunt: Et in unum Iesum Christum Filium Dei, in carnatum pro nostra salute; Et in Spiritum Sanctum, &c. Et paulo post: Et resuscitandam omnem carnem humani generis, ut Christo Iesu Domino nostro, & Deo, & Salvatori, & Regi, secundum placitum Patris invisibilis omne genu curvetur, coelestium, terrestrium, & nfernorum. &c.
Clemens Alexand. lib. 3. Paedagogi, sub finem: Laudemus unum Patrem & Filium, unam cum Sancto S. qui unus est omnia, in quo omnia, qui est undequaque bonus, undequaque pulcher, undequaque sapiens, undequoque justus, cui gloria nunc & in secula.
Origenes lib. 7. in epist. ad Rom. Miror, inquit, quomodo quidam legetes quod Apostolus dicit: Vnus Deus Pater, ex quo omnia, & unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, negent Filium Dei, Deum debere profiteri, ne duos deos dicere videantur. Et quid de hoc loco Apostoli faciet, in quo aperte Christus super omnia Deus esse perscribitur? Sed non advertunt, qui haec ita sentiunt, quod sicut Dominum IesumChristii non ita unum esse Dominum dixit, ut ex hoc Deus Pate. non esse Dominus dicatur: ita etiam Deum Patrem non ita unii Deum esse dixit, ut Dei Filius non credatur Deus. Vnus aute uterque est Deus Iterum aliquanto post: Qui autem est super omnes, supra se neminem habet: non enim post Patrem Filius, sed de Patre.
Tandem vero Origenes subiicit; manifeste ostenditur natura Trinitatis & substantia una, quae est super omnia
Tertullianus contra Praxean cap. 6. Protulit Deus Sermonem, sic ut radix fruticem, & fons fluvium, & Sol radium. Quia omnis origi parens est: & omne quod ex origine profertur, progenies est: multo magis Sermo Dei qui etiam proprie nomen Filij accepit. Nec frutes tamen a radice: nec fluvius a fonte, nec radius a sole discernitur: sicut nec a Deo Sermo. Igitur secundum horum exemplorum forma, profiteor me duos dicere, Deum & Sermone ejus, Patrem & Filium ipsius. Nam & radix & frutex duae res sunt, sed conjunctae: & fons & dumen duae species sunt, sed indivisae: & Sol & radius duae formae. sunt, sed cohaerentes. Omne quod prodit ex aliquo, secundum sit ejus necesse est, de quo prodit: non ideo tamen est separatum: secundum autem ubi est, duo sunt: & tertius ubi est, tres sunt. Tertius enim est Spiritus a Deo & Filio; sicut tertius a radice fructus ex frutice: & tertius a fonte rivus ex flumine: Et tertius a Sole, apex ex radio. Nihil tamen a matrice alienatur a qua proprietates suas ducit. Ita Trinitas per consertos & connexos gradus a Patre decurrens, & Monarchiae nihil obstrepit, & nixonogias statum protegit
Cyprianus Martyr epistolam septuagesimatertia, quae est ad Jubajanum, sectione quinta: Dominus post resurrectionem discipulos suo. mittens, quemadmodum baptizare deberent instituit & docuit. dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo & in terra: Ite ergo & docete Gentes omnes, baptizantes eos in nomine Patris & Filij& Spiritus Sancti. Insinunt Trinitatem, cujus sacramento Gentes baptizarentur.:
Idem de Coena Domini & prima institutione consummantis Saeramenta, sectione sexta: Solus quippe Filius Patri consubstantialis nec divisibilis est, nec partibilis substantia Trinitatis
Sic confirmatum est, verum Deum esse tres personas, Patrem, Filium & Spiritum Sanctum in unica singulari & individua essentia. Hoc Prophetae, Christus ipse, Apostoli & Evangelistae tradiderunt hoc viri Apostolici ab illis nauserunt, hoc antiqui Patres orthodox. & priscae Ecclesiae fideles ante Concilium Nicenum crediderunt, & publica confessione, instituto vitae, perpessionibus, sanguine, morte Jobsignarunt, confirmaruntque & literarum monimentis in posteritatem propagarunt. Nunc refutandae sunt objectiones haereticos rum.
Objectio prima: Una essentia non sunt tres personae: Iehova est una essentia: Ergo Iehova non sunt tres personae. Majorem probant quia unum esse tria implicat contradictionem.
RESPONP. Major propositio est distinguenda: Una essentia. nempe creata & finita, non potest numero una & eadem & tota esse trium personarum substantia. Si vero major etiam de essentia increata & infinita accipiatur, negatur. Jehova autem est una essentia, sed increata & infinita. Quapropter nihil impedit, quo minus trium personarum communis esse possit.
Objectio secunda. Essentia simplicissima non potest esse trium per sonarum: Essentia divina est simplicissima: Non potest ergo esse trium personarum.
RESPOND. Pet distinctionem. Essentia simplicissima, nimirum cujus pars alia aliam personam constituit, aut quae multiplicata es pro personarum numero, non potest esse trium personarum. Si vero major intelligatur etiam de essentia tali, quae eadem tota est in singulis personis, negatur. Atqui essentia divina eadem & tota est insingulis personis, ejusque summa simplicitas, personarum numero & distinctione minime tollitur.
Objectio III. Omne dogma erroneum detestandum est & fugiendum: At dogma de Trinitate seu trino Deo est erroneum
Ergo: &c. RESPONP. Minor negatur: nam hactenus abunde probalum est, dogma de sancta Trinitate esse verum, imo a Deo ipso revelatum in Ecclesia.
Minore probare conantur adversarii his argumentis; quia dogme de Trinitate nusquam tradatur in Scriptura Sacra: quia ab hominibus ex Antichristi semine profectis dimanaverit, nec a pura doctra na duxerit suam originem: quia a Concilijs Constantinopolitano Niceno aliissque initium suum habuerit: quia illud pleraque vetustissit morum Patrum scripta evertant: quia prius autoritatem suam in Ecclesia non potuerit obtinere, quam Evangelij puritas laborare. coepisset vehementius: quia denique omnino sit doctrinae Christi, Apostolorum Prophetarumque, quorum ore Deus ipse loquutus est, adversum. RESPOND. Omnia haec argumenta falsa sunt: ideoque minorem non probant. Primum argumentum, nempe quod dogma de Trinitate nusquam tradatur in Scriptura Sacra, luculenta Sacra pio creavit Elohim, id est, Deus Pater, Filius & Spiritus Sanctus; Elohim enim est nomen pluralis numeri junctum verbo singulari bara, creavit; ut intelligamus creationem illam primam, quam Moses descripsit, esse opus a pluribus personis peractum: & vers. 2. Spiritus Elohim, id est, Patris, & Filii, incubabat superficiei aquarum: & vers. 26. dixit Elohim faciamus hominem ad imaginem nostram, secundum similitudinem nostram, Genes. 3. vers. 22. Et dixit Iehova Deus, Ecce homo estne sicut unus ex nobis? His testimoniis qui negat plure personas in unica essentia divina indicari, admodum malignus sit. necesse est. Trinitatem autem personarum divinarum Novum Testamentum perspicue tradit, ut supra ostensum
Secundum argumentum ad probandam minorem Samosatenia¬ nam allatum, est, quod dogma de Trinitate ab hominibus ex semine Antichristi profectis domanaverit, &c. Id abunde refutant tum testimonia jam producta ex Scripturis, quae probant dogma hoc esse a Deo. Si est a Deo, non ergo ab Antichristo, non a semine Antichristi sive mediate sive immediate. Idem refutat pietas virorum Apostolicorum qui Antichristiana dogmata oderunt cane pejus & angue, eaque fugerunt. Quin potius Antichristus est, qui negat Jesum. esse verum Deum natura, δμευσιον Patri. Sic enim dicitur, 1, Johan. 2. 22, 23. Qui est mendax, nisi quae negat; Iesum esse Christum illum, Hic est Antichristus, qui negat Patrem & Filium. Quisquis negat. Filium, nec Patrem habet: qui agnoscit Filium, etiam Patrem habet. Quis autem negat, Iesum esse illum? Qui oppugnat Jesu Nazareni vel personam, vel officium, vel utrumque. Personam Domini Jesu oppugnat, qui negat esse vel verum Deum in carne manifestatum, vel verum hominem: qui negat duabus naturis, divina & humana constare in una persona. Officium Domini Jesu oppugnat: qui negant, ipsum esse unicum summum Prophetam & Doctorem nostrum, unicum Summum Sacerdotem nostrum, unicum Regem. & Monarcham Ecclesiae. Samosateniani autem negant, Dominum Jesum esse natura verum Deum, αμουτεον Patri Spiritui Sancto: Samosateniani igitur amplectuntur dogma Antichristianum
Tertium argumentum quod ad probandam minorem suam Samosateniani hodierni afferunt, est; quod dogma de Trinitate a Conciliis Constantinopolitano, Nicaeno & aliis initium suum habuerit Istud autem falsum est: nam dogma de Sacrosancta Trinitate a nulla. hominum autoritate, non a privata, non a publica, non a civili, non ab Ecclesiastica, ne Conciliorum quidem illorum, quae ad autoritatem ampliorem Oecumenica appellantur, ortum habet; & ante Concilium Constantinopolitanum & Nicaenum in Ecclesia Dei recepti fuit, ut tum ex Scripturis tum ex Patribus Concilio Nicaeno antiquioribus antea probatum. Quod vero Constantinopolitanum Concilium ante Nicaenum ponunt, quasi illud esset hoc antiquius, in eo vel historiae ignoratione peccant, vel certo consilio simplicioribus imponere conantur. Nam Concilium Constantinopolitanum fuit dicaeno posterius, ut videre est in epistola Synodica Patrum acConcilium Romanum: Nos enim (ajunt Patres Concilii Constantinopolitani) sive persecutiones afflictionesque; sive Imperatorum minas, Magistratuumque feritatem, sive etiam tentationem quampiam & periculum ab haereticis sustinuimus, pro Evangelica fide Nicaee apud Bithynos a trecentis octodecim Patribus confirmata, quicquid id fuit, pertulimus. Eam enim & nobis, & vobis, adeoque aliis omnibus, qui verae fidei verbum non pervertunt, simul placere necesse est; quippe quae antiquissima sit & baptismi consectaria, credere nos docens in nomen Patris & Filij & Spiritus Sancti: videlicet diuvinitas & potestas una Patris & Filij & Spiritus Sancti, & ejusdem honoridignitas, & coaternum regnum in tribus perfectis subsistentiis, sive tribus perfectis personis credatur, &c.
Quartum argumentum a Samosatenianis ad minorem probandam allatum, istud est, quod dogma de Trinitate pleraque vetustissimorum Patrum scripta evertant. Sed istud refutat Johannes Calvinus in Institutione religionis Christianae primo libro, capite decimotertio, sectione vicesimaseptima & sequentibus, cujus verba visum est adscribere: Quod multos locos accumulant ex Irenaeo ubi PatremChristi asserit esse unicum & aeternum Deum Israel, vel puden la inscitia est, vel summa improbitas. Animadvertere enim debuerant sancto viro negotium & certamen fuisse cum phreneticis, qui Patrem Christi negant illum esse Deum qui per Mosen ac Prophetas alim loquutus fuerat, sed nescio quod spectrum e lae mundi productum. Itaque in hoc totus est, ut palam faciat non alium praedicari in Scriptura Deum quam Christi Patrem, & perperam alium excogitari, ac proinde nihil mirum si toties concludat non alium fuisseDeum Israelis quam qui celebratur a Christo & Apostolo. Sic etiam nunc, ubi diverso errori resistendum est, vere dicemus, Deum qui olim apparuit Patribus, non alium fuisse quam Christum. Porro si quis excipiat fuisse Patrem, in promtu erit responsio, dum proFilij divinitate pugnamus, nos Patrem minime excludere. Ad hoc Irenaeiconsilium si attendant lectores, cessabit omnis contentio. Quin etiam ex sexto capite lib. 3. tota lis facile dirimitur, ubi in hoc unum insistit pius vir, Qui absolute & indefinite vocatur in Scriptura Deus, illum esse vere unicum Deum: Christum vero absolute Deum vocaris Meminerimus hunc fuisse disceptationis statum; sicuti ex totoprogressu patet, ac praesertim libri secundi c: 46: non vocari Patrem gnigmatice & parabolice qui vere non sit Deus. Adde quod alibi conjunctim tamFilium quam Patrem praedicatum fuisse Deum contendit a Prophetis & Apostolis. Postea vero definit quomodo Christus, qui Dominus est omnium & Rex, & Deus, & Iudex, ab eo qui est Deus omnium acceperit potestatem: nempe subjectionis respectu quia humiliatus est usque ad mortem crueis. Interea palo post affirScripturae testimonia refutant, qualia sunt, Genes. 1. vers1. In princi¬
mat, Filium esse opificem coeli &terrae, qui Legem tulit per Mosis maium, & Patribus apparuit. Iam si quis blateret, Irenaeo solum Patrem, esse Deum Israel, regeram quod idem scriptor aperte tradit, Christum, unum & eundem exsistere: sicuti etiam ad cum refert vaticinium Habacuc: Deus ab Austro veniet. Eodem pertinet quod legitur cap. 8. lib. 4. Ipse igitur Christus cum Patre vivorum est Deus. Et ejusdem libri cap. 12. interpretatur Abraham credidisse Deo, quia factor coeli & terrae, & solus Deus sit Christus.
Tertullianum nihilo verius patronum sibi asciscunt: quia etsi asper interdum & spinosus est in suo loquendi genere, summam tamen doctrinae quam tuemur, non ambigue traditnempe quum unus sit Deus, dispensatione tamen vel Oeconomia esse ejus Sermonem: unicum esse Deum substantia unitate, & nihilominus unitatem dispensationis mysterio in Trinitatem disponi: tres esse non statu, sed gradu: nec substantia, sed forma: nec potestate, sed serie. Dicit quiin se defendere secundum a Patre Filium, sed non alium intelligit nisi distinctione. Visibilem alicubi Filium dicit: sed postquam in utramque partem ratiocinatus est; definit invisibilem esse quatenus est Sermo. Denique Patrem sua persona determinari affirmans, alie nissimum se probat ab eo commento quod refellimus. Et quam quam, no alium Deum agnoscit quam Patre, seipsum tamen proximo contextu explicans, se non exclusive loqui ostendit Filij respectu, quid negat alium esse a Patre Deum: ideoque non violari monarchiam personae distinctione. Atque ex perpetuo ejus consilio verborum sensum colligere promtum est. Contendit enim adversus Praxeam, quamvis in tres personas distinctus sit Deus, non tamen fieri plures Deos, neque discerpi unitatem. Et quia secundum Praxeae commentum Christus. non poterat Deus esse quin idem esset Pater, ideo tantopere de distinctione laborat. Quod vero Sermonem & Spiritum vocat portionem totius, etsi dura est loquutio, excusabilis tamen est, quando ad substatiam non refertur, sed dispositionem tantum & Oeconomiam notat qua solis personis convenit, Tertulliano ipso teste. Inde etiam pendet illud. Quot personae tibi videntur perversissime Praxea, nisi quot. sunt voces? Sic etiam paulo post, ut credat Patrem & Filium in suis quemque nominibus & personis. His arbitror satis refelli posse eorum. impudentiam, qui ex Tertulliani autoritate fucum tentant facere. implicibus.
Et certe quisquis diligenter veterum scripta inter se conferet, non aliud reperiet apud Irenaeum quam quod ab aliis qui deinde sequut sunt, proditum fuit. Iustinus unus est ex vetustissimis: nobis autem per omnia suffragatur. Objectent tam ab illo quam a reliquis Patrem Christi vocari unum Deum. Idem Hilarius quoque docet imo asperius loquitur, aeternitatem esse in Patre. An ut Filio auferat Dei essentiam? Atqui in ejus fidei quam sequimur defensione totuest. Nec tamen eos pudet mutila nescio quae dicta excerpere, ex quibus persuadeant Hilarium esse erroris sui patronum. Ignatium quod obtendunt, si velint quicquam habere momenti, probent Apostolos legem tulisse de quadragesima & similibus corruptelis: nihil naeniis illiquae sub Ignatij nomine editae sunt, putidius. Quo minus tolerabili est eorum impudentia, qui talibus larvis ad fallendum se instruunt Porro hinc veterum consensus clare conspicitur, quod neque in Concilio Niceno Arius ex cujusquam probati scriptoris autoritate fucum facere ausus est: & nemo ex Graecis vel Latinis excusat a prioribus se dissentire. Augustinus, cui nebulones isti infestissimi sunt. quam sedulo excusserit omnium scripta, & quam reverenter amplexus sit, dicere nihil attinnt. Certe in minimis quibusque serupulis otendere solet cur ab illis discedere cogatur. In hoc etiam argument. si quid ambiguum vel obscurum legerit apud alios, non dissimulat. Quam tamen isti oppugnant doctrinam pro confesso sumit ab ultima antiquitate sine controversia fuisse receptam. Neque tamen quid ante docuissent alij, ipsum latuisse, vel ex uno verbo constat, ubi dicit in Patre esse unitatem, libro de doctrina Christiana primo. An garrient sui tunc fuisse oblitum? Atqui alibi ab hac calumnia se purigat: ubi Patrem vocat principium totius Deitatis, quia a nullo est: prudenter scilicet expendens specialiter Patri adscribi Dei nomen, quod nisi ab ipso fiat initium, concipi nequeat simplex Dei unitas.
Quintum argumentum ad minorem probandam a Samosate nianis affertur istud, quod dogma de Trinitate prius autoritatem suam in Ecclesia non potuerit obtinere, quam Evangelij puritas laborare coepisset vehementius. Falsum est istud argumentum: nam doctrina de Sancta Trinitate inde ab initio humani generis au toritatem suam obtinuit in Ecclesia Dei, ut vel ex libris Mosis liquet
Sextum est, quod dogma de Trinitate sit omnino doctrinae Christi, Apostolorum Prophetarumque adversum. Sed & istud falsum est, nec probari unquam poterit.
INSTANT Samosateniani & probare postremum argumentum istud conantur Scripturae Sacrae testimoniis, quae ordine referemus atque ea ab abusu Samosatenianorum vindicabimus.
PRIM o producunt illa loca, quibus asseritur unum esse Deum Deuteron. 6. 4. Audi Israel: Iehova Deus noster Iehova unus est.1 Corinth. 8. v. 4. Scimus idolum nihil esse in mundo, & nullum esse Deum alium, nisi unum. Inde sic argumentantur: Vnus non sunt tres personae: DEUS Israelis & Christianorum est! unus:
Ergo DEUS Israelis & Christianorum non sunt tres personae. RESPOND. Negatur consequentia, quia sunt quatuor termini propter homonymiam medii, quod aliter in majore propositione, aliter in minore accipitur.
Vnus videlicet persona, non sunt tres personae: nam una personae non sunt tres personae. At DEUS Israelis & Christianorum est unus, non persona, sed essentia. Testimonia vero allegata non probant Deum Israelis & Christianorum esse unum persona, sed tantum, est unum essentia: Iehova enim & Deus nomina sunt essentiae, non personae; & de qualibet persona divina praedicantur, quam sunt unum essentia. Proinde quum Scriptura asserit, Deum esse unum, nempe essenmtia: non negat tres esse personas unius illius essentiae. Idque ex his ipsi testimoniis demonstrari potest. Nam Moses nomini Iehova, quoc essentiam designat, adjungit plurale nomen Elohim, quo persona significantur illius unicae essentiae. Ait enim: Audi Israel, Iehova Elohim noster, Iehova unus est. q. d. Jehova qui nobis in tribus personis distincte revelatus est, Iehova unus est, id est, in essentia est Deus. unicus, non tres essentiae. Paulus etiam quum dicit non esse Deum; alium nisi unum de essentiae divinae unitate sic loquitur, ut personas plures in Deo esse non neget: quum alibi tam expresse Christum ter tetur esse Deum & nominet Deum, veluti Roman. 9. vers. 5. Quo- rum sunt Patres, & ij ex quibus Christus quod ad carnem attinet qui est supra omnes, Deus laudandus in sacula, Amen. Actor. 20. v. 28. Attendite igitur vosipsos, & totum gregem in quo vos Spiritus Sanctus constituit Episcopos, ad pascendam Ecclesiam Dei, quam proprio illo sanguine acquisivit. 1. Timoth. 3.16. Deus conspicuus factuest in carne, justificatus est in Spiritu, conspectus est ab Angelis, &c. ut & Spiritum Sanctum, 1. Corinth. 3. 16, 17. An nescitis vos essetemplum Dei, & Spiritum Dei habitare in vobis? Si quis templum Dei violat, hunc perdet Deus: nam templum Dei sanctum est, quod estis vos. Non aliter autem Christum & Spiritum Sanctum appellat Deum, quam natura Deum, quum Christo & Spiritui Sancto relitiose serviamus: nam idololatrae & Gentiles ignorantes Deum serviunt iis qui natura non sunt dij, ut idem Paulus ait Galat. 4. 8. Sicergo hic locus intelligendus, ne alii evertantur. Deinde, quia Paulus idolis hoc loco opponit Deum, tum necesse est aut Christum Filium Dei & Spiritum Sanctum idolis annumerari, aut nomine Dei, comprehendi. Prius absit ut concedatur: posterius igitur statuere oportet.
Tertio, confirmat sententiam nostram argumentatio Apostolica: nam quum dixisset, Idolum nihil esse, nimirum essentia, potentia & operatione, ac proinde sibi immolata non posse sanctifica re, nec impura efficere, nec posse quempiam malo afficere aut benefacere cuiquam, ut est Jerem. 10. 5. subiicit mox, nullum esse Deum alium, nisi unum, q. d.is solus sibi immolata sanctificare potest, ut qui unus re, virture, efficacitate in toto mudo sit, possit & praestet omnia & homines praemiis vel poenis afficere potentissime valeat. Unde sic colligimus; Quicunque potest sibi immolata sanctificare, is verus natura est Deus: At Christus Filius Dei, item Spiritus Sanctus potest sibi immolata sanctificare: Ergo est natura verus Deus.
RESPON. Fallax est istud enthymema: nam propositio major quae omissa est, vitiosa est, quomodocunque illa formetur. Nam sit dicatur, Quicquid unum est essentia, unum est persona, falsa est propositio: nam genus humanum est unum essentia communi, personis autem multiplex. Sin vere dicatur, Qui unus est essentia, unus est persona, inepta ac simul falsa est propositio: quia id quod est angustius praedicatur de eo quod latius patet; essentia enim communius. quiddam est, quam persona seu individuum. Oportet vero aut aequalia aequalibus atrribui, aut latiora angustioribus: sed angustius de latiore non potest praedicari.
TRIPLICANT adversarii; Si Pater, Filius & Spiritus Sanctus sunt unus Deus essentia, quemadmodum tres homines sunt unum essentia: tum persona Deitatis inter se erunt divisae. At consequens. est absurdum: Ergo & antecedens:
RESPON. Propositionis antecedens pars est ambigua: nam alia est ratio personarum Deitatis, quae sunt unum essentia simpliciter alia ratio est trium hominum, qui sunt unum essentia communi, sed non singulari. Ideo ut homines sunt distincti personis, ita etiam sun divisi essentiis singularibus, quia sunt finiti & divisibiles, & essentia hominum est finita & divisibilis: at personae Deitatis non sunt divisa essentiis, quia essentia illis communis est infinita ac indivisibilis, ac proinde unica tantum & singularis
QUINTUPLICANT adversarii & postulant dari vel unicum exemplum essentiae singularis quae sit communis pluribus personis.
RESP. Deitatis unicam essentiam esse in personis tribus realiter distinctis, non ab exemplis credimus, sed ex autoritate Dei Quisquis autem exempla hujus rei petit, is alios deos sibi dari petit Nam eandem essentiam singularem esse in tribus personis realiter inter se distinctis, ita proprium est solius divinae essentiae, ut exemplum simile reperiri non possit: quia essentia infinita unica tantum est, non plures. Imago vero hujus rei aliqua est in eo, quod τῆ μξυ το ειδασ μετκσια, σι πολλοι ανθρωποσ εις τοις δε κγ μιδος κικαδ εκαστα, o ειο κικονος πλειος, ut Porphyrius loquitur in Isagoge, cap. secundo, parcicula triges. sexta, id est, speciei quidem participatione multi homines. sunt unus homo; ob eos vero qui sunt in parte & singulos, unus ille & communis sunt multi. Licet sint myriades infinitae hominum, aequaliter tamen nomine unius naturae omnes homines unus home appellantur δια τόκοινὸν τῆς Sσίας, ob communionem essentiae, velus Genes. 6. v. 7. Delebo hominem quem creavi. Sic Psalm. 8. vers. 5. Quid est homo, quod memor es ejus? Sic Moses in Cantico Exod. 15. tantum equorum AEgyptiorum numerum appellavit equum unum, & tantas equitum copias appellavit unum equitem δlα τον κοινωνία, τῆς φυσενς propter communionem naturae. Summa, ob communionem naturae omnes homines unus homo nuncupantur, ut ait Athanasius tom. 1. p. 174. edit. Commel. Sed vindicationem horum locorum concludimus sententia Ignatj Martyris qui epistolam ad Antiochenos ait: πο: οπς ἐνα και μόνον καιαγγικ ει θεον, επ ανασρεσει τῆς χρισον εοτήιος, ασί δαεονλος κι εχρρος πάσης δικαροσuης: Omnis qui unum & solum annunciat Deum, ut tollat Christi Deitatem, est diabolus & hostis omnis justitiae.
SECUNDO proferunt Samosateniani illa testimonia, quae Soli Pari Deitatem vendicare videntur, cujusmodi sunt, 1. Corinth. 8. 5, 6. Etiamsi sint qui dicantur dij, & in coelo & in terra: (sicut sunt di. multi & domini multi;) Nobis tamen unus est Deus, Pater ille a quo omnia, & nos in ipso, Johan. 17. 3. Haec est autem vita aterna, ut te cognoscant esse illum solum verum Deum, & quem misisti Iesum Christum: Inde sic argumentantur, Si solus Pater est Deus ille verus quem Prophetae, Christus ipse & Apostoli annunciaverunt; tum non unt tres persona Deitatis, Antecedens verum est, ut testimonia allegata ostendunt;. Ergo & consequens. RESP. Negatur consequentia, quia luditur homonymia particulae exclusivae, quae aliter a Samosatenianis in ipsorum argnimento; aliter a Paulo & Christo usurpatur: a Samosatenianis quidem simpliciter, a Christo & Paulo secundum quid. Samosateniani enim quum solum Patrem Deum esse dicunt, non tantum falsos deos, sed etiam Filium Dei & Spiritum Sanctum excludunt: Paulus vero quum dicit, Nobis unus est Deus, Pater ille a quo omnia, non excludit Deitate Filium Dei & Spiritum Sanctum, sed tantum falsos deos seu idola; ut contextus ostendit. Nam quum Apostolus docuisset, certum esse quod idolum nihil sit in mundo, quodque unus duntaxat sit Deus qui omnia possit & praestet: ad enarrandum hoc praeoccupat objectionem; Atqui sunt qui dicantur dij in coelo & in terra: eamque solvit tum concedendo ex hypothesi, esse deos multos & dominos multos, nimirum opinione errantium hominum & nuncupatione sola, non autem rei veritate, atque sic ostendendo, aequivoce deos & dominos dici: tum asserendo, nobis Christianis unum esse Deum. Jam Christus Filius Dei & Spiritus Sanctus aut sunt verus ille Deus: aut illis diis & dominis annumerari debent qui dicuntur dij & domini per impiam catachresin seu abusionem, quum ex sola hominum opinione sint dij & domini. Atqui blasphemum & impium est statuere, Christum Filium Dei & Spiritum Sanctum esse Deum & Dominum tantum ex vana hominum opinione & dici a Prophetis & Apostolis Deum & Dominum ex impia abusione. Gentilium iste est error, deos & dominos dicere eos qui revera non sunt; a Christianis autem hoc plane alienum est. Christus igitur est Deus, Spiritus Sanctus est Deus rei veritate, non sola abusiva nuncupatione, non vana opinione. Neque Dominus neque Spiritus Sanctus, neque Apostoli eum qui non est Deus, definitive & absolute Deum nominassent aliquando, nisi esset verus Deus, ut ait Ireneaus Martyr libro tertio adversus haereses, capite sexto. Pater ergo a Paulo dicitur unus Deus, non opponendo eum Christo & Spiritui Sancto, sed diis Gentilium seu idolis. Deinde sicut unus Dominus est Jesus Christus, non ut excludatur Pater & Spiritus Sanctus, quia unum est commune dominium Patris, Filij & Spiritus Sancti: ita unus Deus est Pater, non ut excludatur Filius & Spiritus Sanctus, quia una est communis ipsorum natura Deitatis. Hoc ipsum Origenes qui ante Concilium Nicaenum primum floruit sub Alexandro Severo & Maximino Imperatoribus olim respondit lib. septimo Commentatiorum in epistolam Pauli ad Romanos.
Locus Joh. 17. 3. multo minus favet Samosatenianis: nam verba illa, esse solum verum Deum, etsi statim annectantur pronomini TE, (ut non semper subjectum & praedicatum ab autoribus & scriptoribus in loquendo vel scribendo eo ordine disponuntur quo Logica ordinat, nec semper voces enunciationis alicujus eo ordine in oratione efferuntur, quo juxta syntaxeos Grammaticae regulas construuntur;) tamen non tantum de Patre, sed etiam de Jesu Christo quem Pater misit, praedicantur, sic ut verba si ordine Grammatico & Logico constructa sint, hoc modo proferantur: Αὕτη δέ ἐστιν ἡ αἰώνιος ζωὴ, ἵνα γ¬ νώσκωσί σε καὶ ὃν ἀπέστειλας Ιήσοῦν Xριστὸν, τον μόνον ἀληθενὸν θεόν, Haec autem est vita aterna, ut cognoscant te & que misisti Iesum Christum, esse solum illum verum Deum. Enunciatio proposita Logice & nude talis fuerit: Pater & quem misit Iesus Christus, est solus ille verus Deus. Id primo confirmat articulus τον, qui praedicato μόνον ἀληθενὸν θeὸν praefigitur ἐμφατιϰώς & διαϰριτιϰώς. Nam quum Graeci in enunciationibus non praeponant semper articulum praedicato, ut nec Germani, Galli & Itali: si quando cum apponunt, tunc is non significat inhaerentiam tantum praedicati in subjecto, sed etiam ἔμφασιν & δlα¬ xρισιν, & interdum reciprocationem, imo (ut ita dicam) identitatem terminorum. Deinde confirmat id eadem cognitio Patris & Filij. Quorum est una & eadem cognitio, illa sunt unum: At Dei Patris & Filij Dei est una & eadem cognitio: Ergo Pater & Filius sunt unum; sicut & Filius ipsemet dicit Joh. 10. 30. Ego & Pater unum sumus, id est, unus Deus. Tertio confirmat hoc unus & idem cognitionis Patris & Filij effectus, qui est vita aeterna. Quorum cognitio unum & eundem numero effectum in nobis habet, illi sunt unum: At Dei Patris & Filij Dei cognitio unum & eundem numero effectum in nobis habet: nam per cognitionem tam Filij Dei Domini nostri Jesu Christi, quam Patris, consequimur vitam aeternam. Solius autem veri Dei (qui est essentialis vita & cujus participatione electi vivunt aeternum,) cognitio affert vitam aeternam. Ergo Deus Pater & Filius Dei Christus sunt solus ille verus Deus. Quarto requirunt id antecedentia: nam v. 2. dicit Christus, sibi datam a Patre autoritatem in omnem carnem, ut det vitam aeternam omnibus quos ei Pater dedit. Cui data est a Patre gloria soli vero Deo competens, is certe est unus & idem verus Deus cum Patre. Haec propositio est certissima, quia Jehova ipse dicit Jes 42. 8. gloriam meam alteri non dabo, id est, ei qui alterius sit essentiae quam ego: qui non sit Jehova. At Christo Filio Dei est data a Deo Patre gloria soli vero Deo competens; nempe autoritas divina in omnem carnem & virtus atque potestas dandi omnibus electis vitam aeternam: nam universale & absolutum habere dominium in universam creaturam & donare omnibus electis vitam eternam est proprium solius veri Dei. Ergo Christus Filius Dei est unus & idem verus Deus cum Patre.
Replicant Samosateniani; & contendunt primo, exclusivam particulam subjecto TE adiungendam, non praedicato, & Christum docere voluisse, solum Patrem esse illum verum Deum: Deinde praedicatum istud de solo Patre affirmari.
RESP. Repugnant Samosatenianis verba Christi, qui nec articulum τὸν, nec exclusivam particulam μόνον solum, praeponit subjecto σὲ, TE, sed praedicato ἀληθενὸν θεον, verum Deum. Verba enim sunt aperta: ἵνα γνώσκωσί σε τὸν μόγον ἀληθενὸν θεον, &c. ut cognoscant TE nimirum esse illum solum verum Deum, &c. Deinde nugamus, praedicatum hoc de solo Patre affirmari, excluso Filio & Spiritus Sancto. Nam si Christus Filius Dei non est verus Deus, ergo falsus Deus sit necesse
est; Ergo nec Deus. Vero enim Deo Scriptura falsos deos opponit. Sed absit ut Christus sit falsus Deus: Verum igitur Deum esse concludamus oportet; ac proinde praedicatum hoc ad ipsum & Patrem (ut & ad Spiritum Sanctum, qui a Patre & Filio dividi nequit) communiter pertinere.
Triplicant & ajunt, se nequaquam Christum pro falso deo habere: sed VERBUM DEUM se accipere pro eo qui essentialiter & natura sit Deus (is autem est Deus Pater;) & huic vero Deo se opponere Deum factum, qualis est Christus; & falsos deos quales sunt idola.
RESP. Homonymia seu aequivocatio statuitur in nomine VERUS, dum ei duo opponuntur, nempe factus & falsus, quae non sunt in eodem genere. Atqui nulla vox semel posita in eadem sententia, est homonyma seu aequivoca: Sed vox ista VERUS, est semel hic posita in eadem sententia: Non est igitur homonyma seu aequivoca. Deinde verus non opponitur facto seu creato: quia quicquid a Deo creatum est, id etiam verum est. Concludimus ergo non tantum Patrem, sed etiam Filium Dei esse verum natura Deum. Quid multis opus est? idem Johannes qui precationem hanc Christi Johan. 17. conscripsit, in prima epistola c. 5. v. 20. ait: Sumus in vero illo, in ejus Filio Iesu Christo. Hic est verus ille Deus, & vita illa aterna. Filioli cavete vobis ab idolis. Si Christus solum Patrem docuisset esse verum Deum; Johannes Apostolus, qui mentem Christi per Spiritum Sanctum optime intelligebat, idem ellogium Filio Dei non tribuisset.
INSTANT Samosateniani & objiciunt alia loca, quibus dicunt solum Patrem asseri Deum: nempe Joh. 8. v. 54. Pater ille meus, is est qui glorificat me, quem vos dicitis, Deum vestrum esse. Actor. 3. v. 13: Deus ille Abrahami & Isaaci & lacobi, Deus, inquam, Patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum.
RESP. Quod attinet locum Joh. 8. 54. nihil aliud affirmat Christus, quam Patrem suum esse Deum Judaeorum: hinc tamen minime sequitur, Verum Deum non esse Patrem, Filium & Spiritum Sanctum: aut Filium, item Spiritum Sanctum non esse Deum Judaeorum. Nam ab affirmatione particularis ad negationem communis non valet consequentia: seu, quum commune uni individuo tribuitur, & aliis individuis, quorum tamen non minus commune est, detrahitur; ut Pater est Deus Iudaeorum; Ergo nec Filius, nec Spiritus Sanctus est Deus Iudaeorum. Quod perinde ac si quis ita argumentaretur; Abrahamus est homo; Ergo Isaacus, Iacobus, Moses non est hono. Item, Petrus fuit Apostolus Iesu Christi: Ergo Paulis, Andreas, Iohannes, lacobus non est Apostolus Iesu Christi.
Eadem plane est ratio loci Act. 3. v. 13. ex quo sic argumentantur; Deus ille Abrahami, Isaaci & lacobi, qui Filium suum Iesum glorificavit, est verus natura Deus: At solus Pater est Deus ilie Abrahami, Isaaci & Iacobi & caeterorum Patrum nostrorum, qui glorificavit Filium suum: Ergo solus Pater est verus natura Deus. Atqui quod commune est omnibus personis Deitatis, id de qualibet persona Deitatis affirmari potest & recte affirmatur. Sed esse Deum Abrahami, Isaaci & Jacobi est commune omnibus personis Deitatis: Ergo se qualibet persona Deitatis recte affirmatur. Quapropter veri Dei descriptio, pro qualibet personarum recte ponitur per Synecdochen: illaque Synecdoche indicatur interdum addita restrictione per proprietatem seu relationem personalem. Pater est Deus ille Abrahami, Isaaci & Jacobi, qui glorificavit Filium suum Jesum. Filius Dei Christus est Deus ille Abrahami, Isaaci & Jacobi, locutus olim Patribus & Prophetis in veteri Testamento, ut qui fuerit, antequam Abrahamus esset, Joh. 8. v. 58. Propterea orthodoxi Christiani in primitiva Ecclesia longe ante Concilium Nicenum primum, crediderunt & confessi sunt, Filium Dei Christum esse Angelum illum qui Patriarchis, Mosi & aliis Prophetis apparuit & ad illos loquutus est, & de se dixit, Ego sum Deus Abrahami, Isaaci & jacobi. Id docent ipsorum scripta γνήσιν & minime supposititia. JUSTINUS Martyr in Apologia secunda pro Christianis ad M. Antonium Imperatorem ita scribit pagina 75. VERBUM autem Dei est Filius ejus, sicuti antea diximus; vocatur vero & Angelus & Apostolus. Ipse enim, quaecunque cognita oportet, annunciat: & mittitur, ut, quaecumque nunciatur, indicet: quemadmodum & ipse Dominus noster ait: Qui me audit, cum qui misit me, audit. Ex scriptis quoque Mosae id patebit, in quibus hoc sic est dictum: Et loquutus est Mosae Angelus Dei in fiamma ignis e rubo, & dixit: Ego sum exsistens ille, Deus Abraham, Deus Isaac Deus Jacob, Deus Patrum tuorum: descende in AEgyptum, & educ populum meum. Quae vero deinceps sequantur, ex illis, si vultis, cognoscere potestis. Omnia enim hic perscribere impossibile est. Verba autem haec fecimus, ut probaremus, Filium Dei & Apostoli, esse JESUM istum CHRISTUM; qui prius Verbum exsistens, cum aliquando in forma ignis, aliquando autem in imagine etiam incorporeorum apparuisset, nunc porro de voluntate Dei, humani generis causa, homo factus, perpeti etiam ea sustinuit, quibuscumque illum demones instigatione sua procurariunt ut dementes Iudaei afficerent. Qui cum disertis verbis in Mosae Commentariis expressum dictum haberent; Et loquutus est Angelus Dei cum Mose in igne flammae e rubo, & dixit; Ego sum exsistens ille, Deus Abraham, & Deus Isaac, & Deus jacob: Parentem & effectorem Vniuersitatis hujus haec dixisse affirmant. Idcirco & Spiritus propheticus reprehendens illos, dixit; Israel autem me non cognovit, & populus me non intellexit. Et rursus JESVS, prout indicavimus, apud ipsos quum esset, Nemo, inquit, novit Patrem praeterquam Filius; neque Filium praeterquam Pater, & quibus Filius revelaverit. Itaque Iudaei existimantes, semper Parentem rerum cunctarum cum Mose esse loquutum, cum, qui cum eo est colloquutus, Filius Dei esset, qui & Angelus & Apostolus cognominatus est: recte & a prophetico spiritu, & ab ipso Christo coarguuntur, neque Patrem, neque Filium nosse. Qui enim Filium Patrem esse dicunt, comperiuntur neque Patrem scire, neque Filium esse Pa¬ tri universorum nosse: qui quod Verbum & Primogenitus Dei sit. Deus etiam est. At prius ille quidem per ignis formam, & imaginem incorpoream Mosae ac caeteris Prophetis apparuit. Nunc autem impirij vestri temporibus, prout antea memoravimus, ex virgine homi genitus, juxta Patris consilium & voluntate, propter salutem ei credentium, nullificari, & passionem subire perseveravit, ut moriens atque resurgens mortem vinceret. Eoautem quod Mosae e rubo est di ctum: Ego sum Exsistens ille Deus Abrahae, & Deus Isaac, & Deus Jacob, & Deus Patrum tuorum: significatum est, mortuos quoqu illos exstare, & ipsius CHRISTI homines esset
Idem JUSTINUS in Dialogo cum Tryphone Judaeo, pagina ducentesima decimanona & igesima probat copiose, Christum Filium Dei esse illum Angelum & Deum & Dominum, qui Deum Abrahami, Isaaci & Jacobi se esse asseverat
Et IRENAEUS, Martyr adversus haereses lib. 4. c111. Dominus enim noster & Magister in ea responsione quam habuit ad Sadducaeos, qui dicunt resurrectionem non esse, propter hoc inhonorantes Deum, ate Legi detrahentes, & resurrectionem ostendit, & Deum manifestavit dicens eis, Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei De resur rectione enim (inquit) mortuorum non legistis, quid dictum est a Deo dicente, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac; & Deus Iacob: & ad pecit, Non est Deus mortuorum, sed viventium: omnes enim ei vivunt. Per haec itaque manifestum fecit, quoniam is qui de rubo locutus est Meysi, & manifestavit se esse Deum Patrum, hic est vivetium Deus. Quis enim est vivorum Deus, nisi qui est super omnia Deus, & super quem alius non est Deus, quem & Daniel Propheta, quum dixisset eCyrus rex Persarim, quare non adoras Beli annunciavit dicens, Quo niam non colo idolam manufacta, sed vivum Deum qui constituit coelum & terram, & habet omnis carnis dominationem. Iterum dixit, Dominum Deum meum adorabo, quoniam hic est Deus vivus. Qui I igitur a Prophetis adorabatur Deus vivus, hic est vivorum Deus, & verbum ejus, qui & loquutus est Moysi, qui & Sadducaeos redarguit, qui & resurrectionem & Dominum ostendit. Si enim Deus mortuorum non est, sed vivorum, hic autem dormientium patrum Deus dictus est, indubitate vivunt Deo, & non perierunt, quum sint filij. resurrectionis: resurrectio autem ipse Dominus est, quemadmodum pse ait, Ego sum resurrectio & vita. Patres autem ejus filij: dictum est autem a Propheta, Pro patribus tuis facti sunt tibi filij tui. Ipse igitur Christus cum Patre vivorum est Deus, qui & loquutus est Moysi, qui & Patribus manifestatus est.
TERTULLIANUS libro adversus Judaeos, cap. 9. Qui ad Moysen loquebatur, ipse erat Dei Filius, qui & semper videbatur. Deum enim Patrem nemo vidit unquam, & vixit: & ideo constat ipsum Dei Filium Moysi esse locutum. Et libro de Praescriptionibus adversus haereticos, cap. 6. non obscure indicat, Deum illum qui Mosi dixerat, Ego sum Deus Abrahami; Isaaci & Jacobi, esse Christum Filium Dei:
CTPRIANUS libro secundo testimoniorum adversus Judaeos cap19. Angelum qui Mosi dixit in rubo ardente, Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abrahami, Isaaci & Jacobi, docet esse Christum Filium Dei. Haec antiquitatis adversus Samosatenianos sufficiant testimonia, ex quibus constat; Filium Dei Christum longe ante Concilium Nicenum primum fuisse pro Deo Abrahami, Isaaci & Jacobi agnitum & habitum a Christianis:
Idem de Spiritus Sancto affirmamus. Nam qui Jesaiam ad prophetandum misit, non fuit profecto alius quam Deus Abrahami, Isaaci& Jacobi. Atqui Spiritus Sanctus is est qui Jesaiam ad prophetandum misit, ut docet Paulus Apostolus Act. 28. v. 25, 26, 27. Digressi sunt, postquam Paulus hoc verbum dixisset, Bene sane Spiritus Sanctus locutus est per Iesaiam Prophetam patribus nostris, Dicens, Vade ad populum istum, & dic, Auditu audietis & non intelligetis: & videntes videbitis, & non cernetis, &c. Ergo & Spiritus Sanctus est Deus Abrahami, Isaaci & jacobi
Sic refutata sunt praecipua objecta Samosatenianorum adversus. vere Christianam & orthodoxam doctrinam de Sacrosancta Trinitate: unde statuimus diuinam esse & salvifica veritatem, DEUM illum unicum, in quem sancte & religiose credimus, esse Patrem, Filium & Spiritum Sanctum; Deum unicum essentia, trinum personis in omnem aeternitatem benedictum. Sequitur nunc
Ut hoc axioma recte intelligatur, Trinitatis vox homonyma est distinguenda. Nam Trinitas non significat trium unitatem, sed aut numerum ternarium numerantem sive numeratum absolute, ut Graece τριας, aut metonymice ea quae numero ternario dicuntur esse, sic ut Trinitas, quod ἀφμρεματικον ρημα, id est, abstracta vox est, pro complexo, id est, tribus rebus ponatur. Posteriore significato quum de Deo agimus, vocamus Trinitatem, tres hypostales sive persona. in unitate essentiae Dei, ut patet ex Graeca voce τριαs, & ex illa symboli Athanasiani sententia; Trinitatem in uvnitate veneremur. Hinc Patres unitatem Trinitati opponunt, ac dicunt in essentia unitatem; in personis Trinitatem consideratij item in Trinitate numerum cerni, in essentia quid numeratum sit non inveniri. Ergo Trinitas ad personas refertur, unitas ad essentiam. Trinitatem si pro numero ternatio numerante sive numerato absolute simpliciterque acceperis, tum Trinitas non est Deus, quia numerus non est Deus; Sin autem accipitur pro hypostasibus illis aut personis tribus, in quas sancte credimus, Patre, Filio & Spiritu Sancto, tum certe Trinitas ea Deus est, Unde sequitur nec personas Deitatis esse extra Trinitatem; nec Trinitatem extra personas Deitatis: ac proinde nec Trinitatem extra Patrem esse Deum, sed Deum essentiam esse subsistentem in tribus personis, Patris, Filij & Spiritus Sancti. Sententia igitur axiomati naec est: Tres personae sunt una & eadem divina essentia, praeter quam nulla alia est divina essentia. Ita tres personae sunt una res absoluta, sive una essentia numero, non autem per collectionem, sicut multi fideles dicuntur una Ecclesia
Vox Trinitatis, Luthero & Calvino visa est subbarbara, non quod tem reprehenderent, quam sancte crediderunt & docuerunt; sed quod Latiniorem vocem requirerent, & majoris elegantiae. Trinitatem enim puriores Latini dixerunt nunquam; Latini vero Patres, ut Tertullianus libro contra Praxean, Cyprianus sermone de Oratione Dominica, & omnes posteriores vocem hanc usurparunt, quia nomen Latinum commodius non occurrebat. Potest autem recte nominari Trinunitas: & a Graecis sumta voce Trias. In Germanica lingua utimur nomine Dreofaltioateit) quod tamen Luthero in majore Postilla displicet, eo quod compositionem trium videatur significare: Melius certe dicitur Dreneinigreit. Bohemica vox Crogice respondet Graecae voci τριας commodes
II. Trinitas non in essentia, quae unica est, sed in numero personarum & in carum distinctione est: sicut Tertullianus ait, unitatem Monarchiae esse Trinitatem Oeconomiae, quarum altera non destruit alteram, libro adversus Praxean, cap. 2. & 3. Sic Thomas Aquinas ait in I. Quaest. 31. art. 1. ad4. Quum dicimus Trinitatem in unitate, non ponimus numerum in unitate essentiae, quasi sit ter una: sed personas numeratas ponimus in unitate naturae. Ergo reciproca est haec enunciatio: Tres personae sunt unica illa divina essentia: non enim latius patet divina essentia, quam tres ipsae personae. Ut autem Deus non dicitur multiplex vel triplex; quia simplicissimus est ratione essentiae; sed trinus, ratione personarum: ita non dicitur multiplicitas aut triplicitas, sed Trinitas personarum, ne cogitentur plures essentiae divinae:
III. Personae Deitatis non sunt ἀγόμιοι, id est, dissimiles nimirum essentia, ut volebant Anomij & Aetiani: imo nec ἐμοιυσιοιν quia non sunt similes essentia, quod proprie designatur voce ἐμοιθσιςος, quam tumvis sint similes in essentia. Nam aliud est similes in essentia esses aliud similes essentia esse: hoc tres essentias statuit, illud tres tantum personas in essentia una similes. Quanquam si accurate loqui velimus, personae Deitatis ne quidem similes in essentia dicendae. Simile enim & dissimile juxta qualitates dicitur: a qualitate vero Deus liber est, ut ait Basilius Magnus, epistolam centesima quadragesimaprima scripta ad Caesarienses. Athanasius primo tomo, in refutatione hyporyseωs Meletij; Eusebij & Pauli Samosatensis de consubstantialita. te: Qui Filio adimit, ne sit consubstantialis Patri, sed similem illum statuit, Deum eum esse negai.
IV: Neque sunt ἐπτερήσιος id est; alterius seu diversae substantiae, ut volebant Eunomiani: neque συυυσιον, id est, conjuncti essentia, etiamsi unus non sit ab alio, neque eandem communem essentiam singularem habeat, sicut homines; qui habent unam communem essentiam; ut monet Epiphanius in Ancorato: quomodo Sabellius dicebat, Patrem & Filium habere eandem essentiam, sed negabat unum esse ab alio: neque μόνουσιον, id est, solitatiam quaelibet habens essentiam, & nullum aliud individuum suae substantiae simile habens, ut Sol, Lunacoelum: neque τυουτυσιον, ut monet Epiphanius contra Paulum Samosatenum; Sed eνήσιον, ut Anastasius Antiochenus loquitur, ex verbis Apostoli ad Hebr. 1. v. 3. quia quaelibet persona subsistit in essenia: & ὄμουσιοι, ut docet Athanasius in expositione fidei, id est, coessentiales seu consubstantiales, seu habentes unam eandemque essentiam, eamque singularem & numero eandem cum distinctione & processiose unius ab altero. Nam αμουσιον proprie illi tantum dicuntur quorum unus est ab altero, & ab illo accipit eandem essentiam. Patres quidem Concilij Antiocheni contra Paulum Samosatenum diperte negaverunt, Filium esse Patri αμονσιον, sed non simpliciter id negaverunt, verum ex mente Samosateni; nam ille corporaliter vocemnanc accipiebat, dicens, Filium esse Patri consubstantialem, quomodo est homo homini consubstantialis, ita ut duae substantiae sint ejusdem speciei. Ita Samosatenus ἐμουσιον male confessus est. Patres vero Concilij Niceni ἔμρυσιον Filium Patri dixerunt, eo sensu quo amboDionysij Romanus & Alexandrinus, qui antiquiores suerunt Concilio Antiocheno¬
V. Personae Deitatis secundum essentiam unum sunt: inter se autem comparatae sunt pares seu aequales, habentes communiter perfectionem essentialem, quae tota est in omnibus, tota in singulis personis: est enim tota Deitas sui perfectione aequalis
VI. Personae Deitatis inter se non essentialiter, non secundum ESSE, quod commune est, quia una est earum essentia; sed tamen realiter distinguuntur: quia una persona ab alia producitur; ac proinde incommunicabili proprietate differunt, nempe secundum subsistero quod cuique personae proprium: nam Filius suum subsistere a Patre accepit, ut a principio personalitatis suae: Spiritus Sanctus subsistere suum a Patre & Filio accepit, itidem ut a principio personalitatis suae, rincipium vero & Principiatum re idem non sunt. Qui accipit ESS ab alio, necessario ab eo distinguitur reipsa; nec enim fleri potest, ut aliquis producatur a seipso: Sed Filius accipit ESSEa Patre, & Spiritus Sanctus a Patre & Filio: Ergo distinguuntur reipsa inter se, sic ut alia res sit Pater, alia res sit Filius; alia res sit Spiritus Sanctus: & nequaquam eadem est Patris & Filij & Spiritus Sancti, neque eadem est Filij & Spiritus Sancti persona. Id docet Scriptura clarissime Joh. 1. vers. 1, 14, 18. In principio erat Sermo ille, & Sermo ille erat apud Deum, eratque ille Sermo Deus. Et Sermo ille factus est Caro, & commoratus est inter nos, (& spectavimus gloriam ejus, gloria, inquam, it unigeniti egressi a Patre) plenus gratiae ac veritatis. Deum nemo vidit unquam: unigenitus ille Filius, qui est in sinu Patris, ille nobis exposuit. Et v. 32, 33. 34. Tum, inquam, testatus est Iohannes, dicens Conspexi Spiritum descendentem quasi columbam e coelo, qui etiam mansit super eum. Et ego non noveram eum, sed qui misit me ut baptizarem aqua, ille mihi dixerat, super quem videris spiritum descendentem, ac manentem super cum, hic est qui baptizat Spiritus Sancto. Ego igitur vidi & testor hunc esse Filium Dei. Et cap. 5. v. 17, 18. 19. & sequentibus: Iesus autem respondit eis, Pater meus usque adhuc operatur, & ego operor. Propterea ergo magis studebant eum Iudae interimere, quia non solum solvisset Sabbathum, sed & Deum dixisset Patrem suum, parem se faciens Deo. Respondit ergo Iesus, & dixit eis, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a semetipso operari, id est nisi viderit Patrem operantem: quaecunque enim ille facit, haec etiam Filius pariter facit, &c. Et cap. 14. v. 10. Non credis me in Patre & Patrem in me esse? Verba quae ego loquor vobis, a me ipso non loquore sed Pater q in me manet, ipse facit opera. Rom. 8. v. 11. Sed si Spiritus ejus qui suscitavit Iesum ex mortuis habitat in vobis: is qui excitavit Christum ex mortuis, vivificabit etiam mortalia corpora vestra per inhabitantem ipsius Spiritum in vobis; Et passim atque adeo in omnibus illis locis, in quibus Pater alius a Filio, Spiritus Sanctus alius a Patre & Filio dicitur, ut Johan. 5. v. 32. Alius est qui testatur de me, & scio firmum esse testimonium quod testatur de me. Et cap. 14. v. 16. Ego vero rogabo Patrem & alium advocatum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum. Unde in S. Trinitate est alius & alius, sed non aliud & aliud. Nam alius est Pater, alius Filius, alius Spiritus Sanctus; quia alia persona est Pater, alia persona est Filius, alia persona est Spiritus Sanctus: Sed non aliud est Pater, aliud Filius, aliua, Spiritus Sanctus, quia non est alia essentia Patris, alia essentia Filij alia essentia Spiritus Sancti, sed omnium trium personarum est una eademque numero essentia. Es SE Patris, est ESSE Filij & Spiritus Sancti, ideo essentia Patris est Filius & Spiritus Sanctus: sed ESSE Patrem, non est esse Filium aut Spiritum Sanctum. Ut summa est ac ndividua Essentiae divinae unitas in personis tribus: ita realis est ac discreta in Essentiae unitate, personarum distinctio. Natura divina Deus est;, ideo communis est omnibus tribus personis naturae divinae, ut Dei appellatio. Natura divina Patris Pater est: natura divina Filij Filius est: & natura divina Spiritus Sancti Spiritus Sanctus est, nam natura consideratur determinata & subsistens in persona: Utraque simplex, & natura & persona; distincta tamen ratione: personae nero distinctae realiter. Ergo Pater, Filius & Spiritus Sanctus personaliter differunt, non essentialiter
VII. Omnis autem distinctio in Deo nascitur ex relationibus Nam in Deo nihil est nisi essentia & relatio, sive absolutum & relatum. Sed essentia & omnia absoluta sunt communia: Ergo sola relatio distinguit. Unde in Concilio Toletano XI. cap. 1. dicitur; in solis relationibus numerum cerni: proinde omnem distinctionem ex resationibus ortum ducere. Ubi enim non est distinctio, nec numerus esse potest.
VIII. Non quaelibet relationes sufficiunt ad distinctionem faciendam, sed oppositae: quia relationes non oppositae, non distingnunt. Nam in uno Patre sunt duae relationes, paternitas & spiratioquum sit Pater Filij & Spirator Spiritus Sanctis & tamen non distinguunt Patrem in duas personas, quia paternitas & spiratio in Patre non sunt relationes oppositae: Ergo necesse est esse relationes oppositas ut distinguant
IX. Non quaelibet oppositae relationes realiter distinguunt, sed tantum reales: velut aequalitas unius personae ad alteram, est relatio sed rationis, quia non differt ab essentia, nisi ratione; aequalitatis fundamentum est sola essentia, quae est una numero. Itaque relatio opposita realis in divinis tenet locum principij individuantis, essemtia autem locum naturae speciei. Thomas Aquinas Qdisput. par. 1. quaest. 2. art. 1.
X. Relatio in Deo & essentia divina sunt re idem. Una & eadem essentia divina idem est & paternitati & filiationi & processioni per spirationem.
XI. Relationes personarum realiter inter se: modo & formaliter tantum ab essentia differunt: realiter vero ab essentia non differunt
Gabriel Biel in lib. sentent. prologo quaest. 2. In Deo nihil est realiter nisi essentia: Relatio & persona ex essentia & relatione constituta: & constitutu ex essentia & spiratione activa: & haec omnia iden tificantur essentiae. Ideo nulla in Deo distinguuntur essentialiter: quia omnia quae sunt in Deo, sunt una & indivisibilis & simplicissima essentia. Relationes oppositae distinguuntur realiter inter se, non ab essentia. Et ideo constituta per relationes oppositas (scilicet supposita se personae) distinguuntur realiter. Nam semper tanta est distinctio conestitutorum, quanta principiorum constituentium. Constituta similiter & relationes formaliter distinguuntur ab essentia. Item relatio nes formaliter distinguuntur a costitutis per eas. Item relationes disparatae (rectius dicerentur diversae) id est, non oppositae: sicut pater nitas & spiratio actio: similiter filiatio & spiratio actio, formaliter cantum distinguuntur, & non realiter. Relatio etiam distinguitur realiter a constituto per relationem oppositam: ut paternitas a Filios Praeter illa supradicta nulla est distinctio in diuvinis: unde caetera qui buscunque vocabulis nominentur, sunt idem omnibus modis. Et ne realiter: nec ex natura rei, nec formaliter, nec ratione distinguum tur; ut bonitas, sapientia, potentia, intellectus, uoluntas, notitia, a mor, &c. In divinis etiam non est distinctio rationis: omnia enim quae ibi sunt, res & summa res sunt: res autem non distinguitur ratione are: sicut nec rationes ut tales distinguuntur realiter a rationibus. XII. Relationes quae sunt personarum propriae, non componunt, sed tantum distinguum.
XIII. Personae divinae distinctae sunt, non autem separatae, ut tres homines reipsa separantur, quamvis specie unum sint
XIV. Petsona divina quaelibet vel communiter aut in communs consideratur, vel singulariter, hoc est, quaelibet persona Deus dici tur, aut ratione communi essentiae, aut ratione singulari personae.
Communiter ergo persona quaelibet consideratur in essentia quam Deus est. Essentia enim divina non habet aliud esse in Filio & Spiritu Sancto, quam in Patre: quia essentia & esse divinum non differunt: sed una & eadem essentia omnes personae Deitatis subsistunt:
Absolute, in se seu quo ad se, secundum nimirum naturam suam qua Deus est, & secundum actum subsistendi quo in se & per se subsitit: Quomodo persona ad se considerata est ἀυονιος, hoc est, Deus habens essentiam divinam a se ipsa exsistentem, & per seipsam & non ab alia essentia vel per aliam essentiam. Ita Pater dicitur sapiens ad se, non ad Filium: nec ex ea sapientia quam genuit, sapiens est. EtSplritus Sanctus dicitur sapiens, non ex Filio, qui dicitur Patris sa pientia, sed ad sese, quia Spiritus Sanctus est Deus, & Deo idem est sapientem esse quod Deum esse. Relate, quatenus respectum habet vel ad essentiam vel ad personas. alia; Persona respectu essentiae considerata, est quidem reipsa essentia. divina, distinguitur tamen ratione ab ea, propter relationem quam dicit praeter essentiam, ut Thomas Aquinas loquitur; aut distinguitur ab ea ut modus rei a re seu formaliter, ut Occamus, Gabriel Bie: & sectatores illorum loquuntur, quibus idem est forma quod modus
Differentiae inter essentiam & personam divinam hae sunt: 1. Essentia est substantiae: Persona est relationis. 2 Essentia est communicabilis: Petsona vero incommunicabllis. 3. Essentia secundum perfectionem suam habet rationem communis: Persona vero secundum relationem suam ex aliarum personarum oppositu, rationem habet, particularis (modo sic de persona divina loqui liceat) subsistentis in uno & communi Ess E. 4. Persona habet originem in Filio & Spiritu Sancto; nam persona Filij est a persona Patris; persona Spiritus Sancti a Patre & Filio: At essentia est originis omnis expers, tam in Fiio & Spiritu Sancto, quam in Patre. 5. De persana dicitur, quod de essentia divina in abstracto proprie dici nequit: ut Pater generat, sed essentia divina non generat: Filius gignitur, sed essentia divina non gignitur: Spiritus Sanctus procedit, sed essentia diuina non procedit. 6. Aliter definitur seu describitur persona, aliter eisentia: alia est personae, alia essentiae definitio formalis. 7. Petsona enunciatur de Patre vel Filio vel Spiritu Sancto, non secundum substantiam, sed proprie in relatione & distinctione ὑφιστυμίαν explicanda: Esientia autem dicitur de Patre, vel Filio vel Spiritu Sancto in unitate naturae trium demonstranda. 8. Essentia est quiddam non distributum: At Pater Filius, & Spiritus Sanctus est quiddam distriburum. 9. Persona unprae dicatur de altera: nam Pater non est Filius, Filius non est Pater. Spiritus Sanctus non est Pater aut Filius: At essentia divina de qualibet persona praedicatur. 10. Adjectiva enunciata de persona & essentia variant genere Grammatico. Masculina enim adjectiva nominibus personae vel addita, vel subjecta, vel de illis enunciata, significant personam: ut alius est Pater, alius est Filius, alius est Spirius Sanctus; vel Pater est alius a Filio & Spiritu Sancto, quia alia est persona Patris, alia Filij, alia Spiritus Sancti. Unde dicitur Johanv. 32. Alius est qui testatur de me. Neutra vero adjectiva essentiam denotant: ut quum dicimus, in Deitate non est aliud & aliud, quia non est alia essentia Patris, alia Filij, alia Spiritus Sancti, sed una & eadem. Sic Joh. 10. v. 30. ait Christus: Ego & Pater unum sumus; quia Filij & Patris est una & eadem essentia. Filius est id quod Pater est; est enim uterque Deus, seu ejusdem essentiae: sed Filius non est is qui Pater; non enim una persona sunt
In concreto tamen dicitur de Deo, quod in abstracto dici nequit. de Deitate seu essentia divina: ut dicimus Deum de Deo genitum, sed non Deitatem ex Deitate genitam. Quanquam si essentiae vox accipiatur non abstracte, sed figurate pro persona divina seu personaliter; dicitur a quibusdam quod essentia divina, id est, Pater genui essentiam divinam, id est, Filium, ut annotat Lambertus Danaeus ad distinct. v. lib. 1. Sentent. Sic dicitur figurate, quod Pater genuerit divinam essentiam, & divina essentia genuit Filium. Hic vox Filij restringit communem essentiae vocem ad personam Patris: nam talia sunt subjecta, qualia a praedicatis esse permittuntur. Attamen siguratae hujusmodi loquutiones repudiantur, ut supra admonitum. Enhis autem jam commemoratis patet, personam non esse simpliciter essentiam ipsam, ita ut nihil prorsus intersit inter essentiam & personam divinam. Quapropter Sabellianos & Samosatenianos detestamur, qui personam cum essentia confundum
Oμουστια, id est, consubstantialitas scu coessentialiias personarum. divinarum, est qua tres illae personae sunt unius ejusdemque substantiae seu essentiae singularis & unicae numero: seu, quam sunt unum secundum essentiam, quum una sit omnium illarum essentia, & nequaquam alia Patris, alia Filij alia Spiritus Sancti. Hanc δμζεσίκν probant sequetia testimonia, I. Joh. 5. 7. Tres sunt qui testificatur in caelo Pater, Sermo & Spiritus Sanctus, & hi tres unum sunt. Et Johan. 10. ver. 30. Ego & Pater unum sumus. Non dicitur UNus, quia non sum ina persona: sed UNuM, quia una est essentia & natura eorum. Quod Joh. 10. 30. de essentiae communitate Christus loquatur, ostendit primum verborum Christi scopus; causam enim communis potentiae in seivandis electis Christus reddit: secundo Judaeorum ipsorum acceptio & Christi ad illam silentium quo illam approbavit: denique ipsa Christi ipsius explicatio v. 38. ejusdem capitis, quum ait, Patrem in se & se in Patre esse. Adhaec geniti eadem est natura atque gignentis, etiamsi qui gignitur suum esse aliter habeat, ut ait Basilius Magnus libro quarto adversus Eunomium, cap. 1, sectione 32
Idoo communitas essentiae non est ut causae ad effecta, aut subjecti ad accidentia, aut totius ad partes, aut universalis ad particularia seu singularia, aut generis ad species, aut ut res una ad res plures; sed ut Res unica ad suos Modos qui sunt in Re¬
Propter hanc ἐμουσίαν, tam Filius est αυοδιος, id est, habens essentiam divinam a seipsa exsistentem, seu Deus exsistens per essentiam quae est a seipsa & non ab alia essentia, quam Pater: & tam Spiritur Sanctus est αυτρθεος, quam Pater & Filius
Iσοτη personarum divinarum est qua tres illae personae sunt inter se aequales, essentialibus Deitatis proprietatibus, actu subsistendi, operibus & dignitate atque honore. Quaecunque substantialiter de Deo dicuntur, aequaliter de singulis personis enunciantur. Nam aequales sunt sapientia, bonitate, potentia, gloria, majestate; unde tam Filius & Spiritus Sanctus quam Pater est αυτιονος, ut jam & supra quoque dictum, αυτοζωὴ, αυτοδιεκαιοσυθη, &c. aequales sunt actu subsistendi, qui personae est in se; eoque actu quaelibet persona est a se, quia in se & per se subsistit: aequaliter crearunt & conservant omnia: ae qualiter justificant & regenerant & salute vitaque aeterna donant electos: aequalis cultus & veneratio ipsis debetur.
Nomina significantia proprietates & operationes essentiales tribuuntur aequaliter cuique personae Deitatis distincte singulari numero, & personis conjunctis etiam plurali numero; sed absque personarum mentione nunquam plurali numero, sed tantum singulari, quia unicus est Deus, unica essentia dinina, non plures. Etsi igitur Pater sit infinitus, aeternus, sapiens, bonus, omnipotens, creans & gubernans omnia, Filius itidem sit infinitus, aeternus, sapiens, bonus, omnipotens, creans & gubernans omnia, ut & Spiritus Sanctus aequaliter; ac proinde tros sint PERSONAE infinitae, aeternae, sapiente bonae, omnipotentes, creantes & gubernantes omnia; tamen non sunt tres infiniti, aeterni, sapientes, boni, omnipotentes, creatores & gubernatores omnium, sed unicus est infinitus, aeternus, sapiens, bonus, omnipotens, creator & gubernator omnium.
Πιριχωρήσιν, seu ἐμπεριχωρεσισ εναλληλος personarum divinarum, est illarum arctissima unio, quam una persona est in alia, non ut accidens in subjecto, sed ita ut una persona aliam totam undique permeet. & circumplectatur semper & inseparabiliter, propter unam & eandem numero essentiam, quam totam singulae personae possident: dequa Joh. 1. vers. 1. Sermo ille erat apud Deum; Et cap. 10. 38. & cap. 24. v. 10. 11. Pater qui in me manet, ipse facit opera. Credite mihi me in Patre & Patrem in me esse.
Πeριριιnσis a Graecis vocatur perfectissimae unionis species, quam res aliqua aliam totam complectitur & permeat: & non qualis est asserum quorum unus adjungitur alteri. Haec personarum divinarum. ωριχωρήσις appellatur etiam a Graecis Patribus iδpυσις, id est, sessio, sedes, constitutio; item μom, mansio; item ἐμμονή εναλληλςος, immanem tia mutua, quam personae divinae semper coexsistunt & manent una ialia. Patres Latini & Scholastici vocant circuminsessionem, influentiam mutuam personarum, immanentiam mutuam, seu immeatio nem, seu commeationem, seu permeationem, item circumplexum
Propter hanc ωριχωσησιν & essentiae in personis identitatem seu singularissimam & maxime unam unitatem sunt personae illae eνυπο¬ σκζοι id est, Pater in Filio, & Filius in Patre, & Spiritus Sanctus in Patre & Filio, quorum est virtus essentialis, utrique ευυποςάτος, sic tamen ut inter se non confundantur vel personae vel personales proprietates: Eaque non distinctio, sed disiunctio personarum excluditur.
Propter eandem ωοχαρησιν εναλληλον tres illae personae nullo non in loco, nulla non in re semper simul sunt & in seipsis semper quaeque, sic ut ubicunque reipsa personarum una est, ibidem quoque adsit reiipsa & altera.
Pater, Filius & Spiritus Sanctus sunt una numero essentia: Ergo una divina persona necessario est in alia.
De hoc mysterio agit Hilarius lib. 4. de Trinitate, Ambrosius icaput decimumtertium secundae ad Corinthios, Augustinus libro sexto de Trinitate, capite ultimo, ubi tandem ita concludit: Singula sunt in singulis, & omnia in singulis, & singula in omnibus, & omnia in omnibus, & unum omnia. Qui videt hoc vel ex parte, vel per speculum & in aenigmate, gaudeat cognoscens Deum, & sicut Deum honoret & gratias agat. Qui autem non videt, tendat per pietatem ad videndum, non per caecitatem ad calumniandum: quoniam unus est? Deus, sed tamen Trinitas: Nec confuse acciptendum est, Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia: nec diis multis, sed ipsi gloriin secula seculorum.
Haec de communione personarum divinarum. Distinctio personarum divinarum, est qua una persona dignoscitur ab alijs personis certa notione. Ea distinctio minima esse debet, ut dicit Cyrillus Alexandrinus lib. 1. de Trinitate; & Thomas Aquinas p. 1. q. 40. art. 2. ad 3. Minima autem distinctio est per relationem, unde Concilia & Patres passim dicunt, solam telationem effi cere distinctionem & numerum in Deo. Relatio personarum divinarum, est τξοπος ὑπάρζεως, id est, modus ille exsistentiae, cuique personae proprius & incommunicabilis, qui personam non componit, sed absque compositione constituit & distinguit ab alijs personis: Sicut erudite Basilius dicit, personas Sanctae Triados non ἐτιᾳ, sed τξοπῳ εωάροεως distingui. Itaque Dei Patris relatio, γνώρισμα seu notio est paternitas: Filij est filiatio seu nativicas: Spiritus Sancti est processio seu emanatio per spirationem.
Ex hac relatione consequitur distinctio personarum divinarum secundum originem, ordinem & operationem carum.
Origo personarum divinarum, est processio unius personae ab alia. Nam Pater, qua Pater, est ingenitus, principium sine principionec ab ullo, nec a seipso proprie loquendo, fons & origo Deitatis Inde dicitur Deus καῳ πιρρχι, ratione originis. Filius, qua Filius, est ab alio, nempe a Patre, a quo gignitur, est ejus imago essentialis & Sermo essentialis. Spiritus Sanctus, qua Spiritus, est itidem ab alios empe a Patre & Filio. Ergo Filius ortu seu origine personae non esa se, sed a Patre, cujus est Filius: Spiritus Sanctus itidem ortu seu o¬
gine personae non est a se, sed a Patre & Filio, quorum est Spiritus. Ordo personarum, est quo una persona est altera prior natura seucausa: Unde est & dicitur prima persona, Pater: secunda, Filius: tertia, Spiritus Sanctus: ac proinde prima, vel secunda, vel tertia ordine exsistendi, quia Pater a nullo est principio; Filius est a Patre ut a rincipio seu causa; Spiritus Sanctus est a Patre & Filio, ut ab uno principio: non autem prima, vel secunda, vel tertia gradu, id est, supetioritate, praestantia, eminentia, dignitate: nec tempore. Quod autem Tertullianus libro adversus Praxean, capite secundo, ait Deitatis personas tres esse non statu, sed gradu, αμωνημως per gradum intelligit ordinem.
Distinctio personarum secundum operationem duplex est: vel quoad ordinem & modum agendi in operationibus essentialibus, ves quo ad operationem personalem.
Ordo operationum in personis divinis talis est in agendo, qualis est in exsistendo. Sicut Filius exsistit a Patre, Spiritus Sanctus a Patre & Filio: ita in operationibus divinis praecedit voluntas Patris, sequitur voluntas Filij, utriusque voluntatem consequitur voluntas Spiritus Sancti, non tempore, sed ordine
Modus agendi in operibus essentialibus distinctus est hoc modoPater agit per Filium in Spiritu Sancto. Item Pater a nullo agit: Filius agit a Patre: Gen. 19. v. 24. Joh. 5. 19, 30. & 8. 28. Spiritus Sanctus agit ab utroque Joh. 16. 13.
Unde Patri non abs re creatio, Filio redemtio nostri, Spiritui Sancto Sanctificatio tribuitur, manentibus nihilominus his operibus communibus Patri, Filio & Spiritui Sancto
Operatio personalis tum interna tum externa, discrimen etiam personarum constituit. Nam, ut de interna operatione personali primo dicatur, Pater gignit Filium & gignendo dat & communicat e Jessentiam, potentiam & alia essentialia omnia. Filius nascitur a Patre & accipit essentiam divinam atque omnia essentialia Deitatis nascendo. Spiritus Sanctus a Patre & Filio procedit, accipiens a Patre & Filio essentiam divinam & omnia essentialia Deitatis spirando.
Externa operatio personalis est, missio personae alicujus, hoc est? novus tantum modus manifestationis personae illius & efficacitatis illius absque loci mutatione, quum persona divina quae mittitur sit Deus, Deus autem sit ubique. Dicuntur autem personae mitti secundum originis modum, sic ut quadam ratione persona una sine alia mittatur. Pater tantum mittit, non etiam mittitur. Filius missus est a Patre, a seipso & Spiritu Sancto, ut carnem assumeret, & mittit Spititum Sanctum in corda fidelium. Spiritus Sanctus mittitur a Patre & Filio. Missio & obedientia non tollit αμουσίαν & aequalitatem potentiae, sed tantum distinguit personas & earum officia. Tum missiopersonarum est tantum ratione operationis ad extra, estque tantum temporatia
Missio & apparitio differunt: Nam Pater apparuit Danieli in specie antiqui dierum, Dan. 7. sed non mittitur
Ex distinctione personarum patet, in unaquaque persona divina quiddam esse non ratione quidem essentiae, sed modi ὑπάρζεως & operationum singulare. Nam singulare est Patri quod generat: Filic quod genitus sit, Spiritui Sancto quod ex utroque emanet.
XV. Pater, Filius & Spiritus Sanctus tria Entia, substantive dici non possunt: quamvis adjective, tria Entia subsistentia, dici possint
XVI. Deus trinus est personis, non autem triplex: Illud Deo competit, hoc neutiquam. Nam ut simplex sine complexu est, sic triplex trium complexum notat, itidemque triplum. Quapropter August. lib. 6. de Trinitate cap. 8. Deum trinum & Trinitatem asseridici posse, triplicem vero minime. Deum ergo & simplicissimum, id est, omnis compositionis expertem secundum ea quae dicuntur principia agnoscimus, at secundum processionem seu personas trinum simplicitate integerrima permanente
XVII. Deus est trinus personis, non compositione, sed aeterna σ unoπαρζει, ut loquitur Justinus Martyr pagina trecentesima septuagesima prima edit. Commelin, id est, coexsistentia: non tali coexsistentia, quali homo unus cum also vel apud alium est hominem; ita ut extra ipsum subsistat, cum humana essentia sit finita. At essentia Dei est infinita, quod autem infinitum, id secundum esse unicum est: non ergo persona divina extra personam est, sed altera est in altera, vel apud alteram, infinitate essentiae
XVIII. Non est facta quaternitas in Deitate per incarnationis: Filij Dei mysterium, sed mansit personarum Trinitas; quia idem Deus Verbum, etiam cum propria carne unus est ex Trinitate: non quod caro ejus sit de substantia Trinitatis, sed quia caro illa est Dei Verbi, qui est unus ex Trinitate illa benedicta in aeternum. Hactenus axiomata quaedam de Sacrosancta Trinitate.
On this page