Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 8
YTUCUSQue exposita est vera doctrina de unitate essentiae diviIHnae & Trinitate personarum in ea, earundemque consubstamtialitate & aequalitate. Qui vero eam oppugnant; varios errores statuunt: nam Filium Dei negant esse αμουσιον Patri, ac proinde negant esse verum Deum natura; ut & Spiritum Sanctum: alij inficiantur aequalitatem personarum: alij distinctionem personarut. impugnant; alij alia. Producunt autem tum Scripturae Sacrae testimonia, tum argumenta quibus impietatem suam stabilire conantur. se quibus praecipua recitabimus & refellemus. Ac primo videda sunt quae contra αμουσίαν Patris, Filij & Spiritus Sancti objiciantur, atc ad ea respondendum
OBIECTIO I. Imago Dei non est ipsemet Deus: Filius Dei est imago Dei, ut dicitur Coloss. 1. v. 15. Non est ergo ipsemet Deus.
RESP. Negatur consequentia, quia plures sunt termini quam tres, propter homonymiam geminam. Nam primo imago vel perfecta est vel imperfecta. Perfecta imago, est cui non deest aliquid quod insit archetypo seu exemplari illi de quo expressa est, sed ei responde similitudine plena & aequalitate simul. Haec imago est substantialis essentialis, naturalis, in identitate substantiae; essentiae & naturae poita. Imperfecta imago; est quae non perfecte respondet exemplari de quo expressa est: sed aliqua tantum similitudise, non autem aequalitate illud repraesentat. Ista imago accidentalis est
Secundo praedicatum ipsemet Deus vel ἔσιαδς accipitur pro essentia Dei, vel ἐσρσαλϰώς pro persona divina. Jam Samosateniani intelligunt imaginem Dei imperfectam, & accidentalem, quam ultro fa remur; non esse Deum: at Paulus Filium Dei appellat imaginem perfectam & substantialem; in Deo enim nihil imperfectum, sed o mnia absolutissime perfecta sunt: unde sequitur, Filium esse Deum; nam perfecta ac substantialis imago & archetypus sunt idem essentia, sicut Christus dicit Joh. 10. 30. Ego & Pater unumsumus. Christus qua Filius Dei aeternus, est imago Dei genita ab aeterno ex Patre, non facta aut creata in tempore. Ut igitur Pater est aeternus, immortalis, omnipotens, Deus, Dominus; Creator: Ita etiam Filium Dei aeternum, immortalem, omnipotentem; Deum; Dominum, Creatorem esse necesse est, alioquin ipse genita imago non fuerit sed facta, quemadmodum nos homiises. Atqui aliter imago Dei est in Christo, aliter in nobis. Imago Dei est in Christo Filio Dei unigenito, sicut imago Regis in filio ejus est, communis naturae cum patre: in hominibus autem imago Dei est, ut imago Caesaris seu Regis in nummo argenteo; quia nostra fatura alia est quam Dei naturaHoc igitur argumentum pro nobis est contra Samosatenianos. Filius Dei est perfecta, essentialis & ab aeterno genita imago Dei: Ergo est natura Deus, est ejusdem naturae cum Genitore Deinde si prae dicatum ipsemet Deus accipiatur personaliter; nempe pro persona Dei Patris, totum concedinius recte intellectum: nam Filius Dei non est Pater ipsemet: at hinc neutiquam conficitur, Filium Dei non esse Deum essentialiter: Ergo Christus Filius Dei alius est a Dei Patre quoad personam, quia est imago Dei Patris? non autem aliuo est a Deo Patre quoad essentiam, quia est perfecta & genita imago Dei Patris
OEIECTIOII. Qui est splendor gloriae Dei & figura substantiae, ejus, non est ipsemet Deus invisibilis & illa ipsa Dei substantia: At Filius Dei est splendor gloria Dei & figura substantiae ejus: Ergo: &c. Assumtio probatur ex testimonio Pauli Hebr. 1. v. 2.
RESP. Major propositio universaliter accepta falsa est: nam vera est tantum de splendore & figura accidentali; de essentiali autem negatur. Deinde minor propositio & probatio ejus est desumta ex vitiosa versionem Latina vulgata. Graecus textus habet: Os ἀν ἀπαυγα, σμα τδοοης, καχαρακτηῳ τθοσάσεως αυτο Vertendum: Qui est splen dor seu effulgentia gloriae; & character hypostaseos ejus: χαρακτηρiν vulgata Latina redditur figura, sed impar est vis utriusque vocis. Nam omnis quidem character est figura, sed non omnis figura est chara cter: ita figura latius patet charactere, qui praeter figuram haec requirit, ut sit expressus ad archetypum, & adaequatus essentialiter, & ut possit μαραοσειν, id est; rebus alijs foris imprimere sui imaginem: Differunt autem imago Dei & character hypostaseos personae. Nam (ut Athanafius ait Dialogo primo de S. Trinitate pagina ducentesa quadrages. secundi tomi) opus quodpiam habet quidem imaginem artis cujus periius est artifex a quo effectum est, hypostaseus vero minime. Et mox: Scamnum habet imaginem ariis fabri: Nam si scamnum videro; agnosco a fabro factum esse: & si navigium conspexero agnosco esse opus a fabricatore navium confectum, quod sit imago & gloria artis illius, qui id fabricatus est: at non hypostaseωs character. Nec enim aut scamnum aut navigium habet characterem ejus quo id effecit, quum hic quidem sit homo hypostasi, scamnum autem venavigium non item. Sic etiam homo est imago & gloria Dei quo psum condidit. Etenim, ut ait sanctus Salomon: Convenienter & proportione quadam effector illarum rerum conspicitur & gloria afficitur ex eo quod effectum est: non tamen est character hypostaseωs opificis, sed duntaxat virtutis ejus effectricis: At Filius est characte ενθποςατος. Inquit enim; Qui vidit me, vidit Patrem meum: nemo vero qui vidit hominem, idcirco vidit Patrem
συστάσις autem non debet verti substantia, sed persona aut subsistentia, ut supra dictum. Restituta versione facile intelligitur, nequa quam inde confici posse, Filium non esse Deum seu divinam substan¬ tiam; sed potius, quia est character hypostaseas Patris, esse ejusdem
OBIECTIOIII. Gen. 19. v. 24. Iehova demisit super Sodomam & super Gomorrhampluviam sulphuris & ignis, a Iehova e coelis. Ergo Pater & Filius non sunt consubstantiales, sed essentia differunt
RESP. Xριανον. Imo hoc dictum Saniosatenianis & Arianis adversatur. Nam quum uterque istorum, qui pluit nimirum & a quoe pluit, Jehova nominetur, Jehova autem nonnisi unicus sit: eandem esse utriusque essentiam necesse est.
OBIECTIOIV. Psal 33. 6. Verbo Iehovae coeli facti sunt, & Spiritu oris ejus totus exercitus eorum Ergo Iehova, Verbum & Spiritus non sunt ejusdem essentiae. RESP. Primo in hoc Psalmi loco quidam interpretes existimant nomen Jehovae essentialiter sumi, & per verbum ac spiritum oris intelligi rem eandem: nimirum mandatum seu jussum divinum quo omnia exstiterunt in prima creatione. Quem locum si ita interprete mur, nihil ex eo contra αμονσίαν personarum Deitatis inferri poterit. Secundo quum plerique veteres & recentes Theologi personas Dei, catis tres hoc in loco distingui affirment, & Iehovae nomen personaliter pro Patre accipi, per Verbum Iehovae autem Filium Dei; Sermonem illum per quem omnia facta sunt; & per Spiritum oris Iehovae Spiritum Sanctum intelligi asseverent: nos illorum interpretationem temere non rejiciemus. Inde autem non sequitur, Verbum Jehovae & Spiritum oris ejus diversae substantiae a Jehova esse: qui quod in Deo Patre est & ex ejus essentia procedit, non est accidentale quiddam, sed ὑφισζαμνον, eiquε ὀμοσσιον: est enim divina essentia simplicissima. Hanc expositionem confirmant loca parallela. Nam de Verbo Jehovae dicitur Johan. 1. v. 1, 2, 3. In principio erat Verbum, & Verbum erat apud Deum, & Deus erat illud Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per illud facta sunt, & sine illo factum, est nihil quod factum est. Hoc ergo idem Verbum Jehovae est; quo coeli facti sunt. Et de Spiritu oris Jehovae, (sic autem ab hominibus petita loquendi forma nominatur Spiritus Sanctus,) dicitur Geh. 1. v. 2. Spiritus Elohim incubabat superficiei aquarum:
OEIECTIOV. Filius Altissimi non est ipsemet Altissimus: Christus est Filius Aliissimi, Luc. 1. 32. Hic erit magnus, & Filius Altissimi vocabitur. Ergo non est ipsemet Altissimus: & per consequens non est ejusdem substantiae cum Altissimo
RESPON. Primo argumentationem absque consectario per consequens adjecto concedimus recte intellectam, nempe si nomine Alissimi ὑποσατικώς intelligatur Pater: nam Filius non est Pater ipse Sin vero nomen Altissimi ἀσιαδυς capiatur, vitiosa est argumentatio. Idiomata personalia non sunt communia; at essentialia attributa. sunt communia omliibus personis; ideo sic de una persona praedicantur, ut de aliis minime negentur; & rale est attributum Altissimi Enadoς acceptum. Absurda sane fuerit argumentatio: Pater est altissimus: Filius non est Pater: Ergo Filius non est altissimus. Similis istiFilius est Dominus: Pater non est Filius;. Ergo Pater non est Dominus. Et isti: Pater est dominus coeli & terrae: Filius non est Pater: Ergo Filius non est Dominus coeli & terrae. Quil potius sicut essentia communis est; persona incommunicabilis: ita attributa essentialia sum communia, personalia autem, ἰδεατικα sive characteristica Graecis dicta, sunt cuique personae propria
OBIECTIOVI. Quibuscunque diversae proprietates essentiales tribuuntur, eorum non est eadem essentia: Patri, Filio & Spiritui Sancto diversae proprietates essentiales tribuuntur: Ergo Patris, Fili & Spiritus Sancti non est eadem essentia. Assumtionem probant exdictis sequentibus, I Co.8. Unus Deus Pater, ex quo omnia: unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia. Et Rom. 8. de Spiritu Sancto dicitur, quod in eo clamamus, Abba Pater 1. Tim. 2. Unus Deus, unus Mediator Dei & hominum, homo Iesus Christus. Joh. 17. Vt cognoscant te solum verum Deum, & quem misisti Iesum Christum. Eph. 2. Habemus accessum ad Patrem per Christum in uno Spiritu. Psalm: 110. Dixit Iehova Domino meo, &c. Rom. 1. Gratia a Deo Patre & Domino nostro Iesu Christo. Jacob. 1. Dei & Domini nostri Iesu Christi servus. 1. Thessal. 1. Ecclesiae, quae est in Deo Patre e Domino Iesu Christo. Coloss. 3. Vita nostra abscodita est cum Christo in Deo. 1. Timoth. 6. Praecipio tibi in conspectu Dei, qui vivificat omnia, & Domini Iesu Christi. 2. Thessal. 1. Qui non noverunt Deum, neque auscultant Evangelio Domini Iesu Christi. Coloss. 3. Gratias agentes Deo & Patri per Iesum Christum. Coloss. 2. In agnitionem Dei & Patris, & Domini IesuChristi. Philip. 4. Pax Dei custodiat corda vetra in Christo Iesu. 1. Thess. 3. Coram Deo & Patre hostro in adventu Domini Iesu Christi. 2. Thess. 1. Ex gratia Dei nostri; & DominiIesu Christi. I. Corinth. 12. Discrimina donorum sunt, sed idem Spiritus, & discrimina ministeriorum, sed idem Dominus: & discrimina facultatum, sed idem est Deus efficiens eas omnes in quibusvis: Ephes. 1. Deus Domini nostri Iesu Christi, pater gloriae det vobis Spiricum sapientiae. 2. Corinth; 1. Qui confirmat nos in Christo, Deus est; qui dedit arrham Spiritus. Ephes. 2. In lapide angulari Christo, aedificamini in templum Dei per Spiritum. Johan. 14. Ego rogabo Paa. trem, & alium Paracletum dabit vobis.
RESP. Assumtio negatur: nec ea probatur ex locis adductis, inquibus personae & ordo earum in exsistendo & agendo & officia earum duntaxat distinguuntur: non autem proprietates essentiales. Exempli gratia, quum Paulus 1. Cor. 8. 6. dicit; Nobis unus est Deus, Pater ille ex quo omnia & nos in ipso: & unus Dominus Iesus Christus. per quem omnia; & nos per ipsum: Patris & Filij personam distingui non Deitate & dominio, uterque enim Deus est, uterque Dominus est: sed ordine in exsistendo & agendo. Patri enim principium tribuit ut Deitatis & operationum divinarum: ideo dicit, Vnum est Deum Patrem illum, non quod Filius quoque & Spiritus S. non sit Deus, sed quod pater sit principium Deitatis, quam communicavit cum Filis & Spiritu Sancto ab aeterno; dicit, ex Patre esse omnia, ratione ordinis quem personae divinae in operando, id est, in creandia conservandis, & gubernandis omnibus rebus tenent: nam alioquin Filio Dei etiam competit, quod ab ipso sint omnia; essentiae absolute consideratae respectu, id est, quatenus Deus unus est cum Patre Deinde dicit Apostolus, quod in Patre nimirum simus seu subsistamus: quia vis quam conservatur rerum ἔσια principium habet a Patre: interim etiam de Filio dicitur Joh. 1. v. 4. In ipso vita erat. Sic Coloss1. 17. μ πανζα ἐν αυτῶ σνεσηκε, & omnia in ipso consistunt. Ita idem de Patre & Filio praedicatur respectu essentiae: Ergo essentia Pater & Filius non differunt. De Filio idem Apostolus subjicit: Et unus Dominus Iesus Christus, non quod Pater non sit quoque Dominus omnium, sed quia Pater per Filium exsequitur dominium & omni gubernat in coelo & in terra. Addit Apostolus de filio; Per quem omnia & nos per ipsum: hoc tribuit Filio relate considerato, id est, quatenus Filius est, ita tamen ut sciamus, Filium non instrumentalem, sed efficientem causam esse cum Patre, tum in creando, tum in conservando & gubernando: quod & ipsum rursus ita est accipiendum, ut nec duas causas, id est, Deitatis constituamus, quum Filius sit ἐτα unus cum Patre: nec rursus in personarum distinctione inaequalitatem aut separationem imaginemur. Quod de primo loco dictum, de aliis similiter intelligendum.
PIECTIOVII. Quicunque realiter inter se distinguuntur, illorum non est una & eadem numero essentia: Pater, Filius & Spiritus Sanctus realiter inter se distinguuntur: Ergo Patris, Filij & Spiritus Sancti non est una & eadem numero essentia. Assumtio probatur sequentibus testimonijs. Ioh. 1. Verbum erat apud Deum. Marc. 16. Baptizantes eos in nomine Patris, & Filij, & Spiritus Sancti. Jes. 9. Vocabitur Deus fortis. Jesa. 11. Requiescet super eo Spiritus Iehovae. Johan. 8. Quem vos dicitis Deum vestrum esse, Pater meus est Matth. 16. Tu es Filius Dei vivi. Johan. 15. Qui a Patre procedit Item: Quem ego mittam vobis a Patre. Et 14. Creditis in Deum, & in me credite. 1. Johan. 5. Vt agnoscamus verum Deum, & manea mus in vero, in Filio ejus Iesu Christo: 1: Thessal. 1. Vt serviretis Dei vero & vivo, & exspectaretis Filium ejus e coelis. Matth. 3. Pater loquitur de coelis: Filius stans in Jordane baptizatur? Spiritus Sanctus apparet specie columbae: Epes. 3. Electo genua ad Patrem Domininostri Iesu Christi, ut corroboremini Spiritu. Luc. 1. Spiritus Sanctu superveniet in te, & virtus altissimi obumbrabit tibi. propterea quo- nascetur ex te Sanctum, Filius Dei vocabitur. 1. Joh. 5. Tres sunt qui testimonium perhibent in coelo, Pater, Sermo & Spiritus Sanctus. Genes. 3. Faciamus hominem ad imaginem nostram. Item, Ecce Adam tanquam unus ex nobis. Genes. 11. Venite, descendamus, confundamus eorum linguas. Johan. 10. Ego & Pater unum sumus. Johan. 17. Vt sint unum in nobis, sicut nos unum sumus. Johan. 14. Ego & Pater veniomus ad eum, & apud eum manebimus. Galat. 4. Emisit Deus Spiritum Filij sui. Sic in Symbolo: Credo in Deum Patrem, & in Filium, & Spiritum Sanctum
RESPON Major propositio non est universaliter vera: illa igi tur probanda erat, non autem assumtio, quam nemo in dubium vocat. Quicunque realitet inter se distinguuntur, nimirum si quilibet ilorum finitus sit sive locali citcumscriptione sive substantiae proprietate, eorum non est eadem substantia singularis. At Pater, Filius & Spiritus Sanctus realiter quidem inter se distinguuntur, sed aliquem eorum esse finitum, negatur. Ruit igitur conclusio¬
OEIECTIOVIII. Quorum operationes sunt distinctae, eorum etiam essentiae sunt distinctae. Patris, Filij & Spiritus Sancti operationes sunt distinctae: Ergo, &c. Assumtio probatur: nam Pater gignit, Filius non gignit nec Spiritus Sanctus. Filius nascitur, Pater non nascitur, ut nec Spiritus Sanctus. Spiritus Sanctus procedit per spirationem a Patre & Filio, quae operatio nec Patri, nec Filio convenit
RESP. Major propositio unit erse intellecta negatur: nam vera est tantum de personis essentiam finitam habentibus: de personis vero infinitis & divinis est falsa
OBIECTIOIX. Quomodo fideles sunt unum inter se & cum Christo, ita etiam Pater, Filius & Spiritus Sanctus sunt unum: At fideles sunt unum inter se & cum Christo tantum uoluntate, & non essentia: Ergo etiam Pater, Filius & Spiritus Sanctus sunt unum tantum voluntate & non essentia.
Major probatur his testimoniis, Joh. 17. v. 11. Pater sancte, servaeos per nomen tuum, quos dedisti mihi, ut sint unum, prout & nos. Etv. 21. Vt omnes unum sint, sicut tu Pater in me, & ego in te: ut & ipsi in nobis unum sint. Et v. 22. Et ego gloriam quam dedisti mihi, dedieis, ut sint unum, sicut & nos unum sumus.
RESP. Negatur minor propositio: quia fideles inter se & cum Christo non tantum voluntate consentiantem habent, sed naturam quoque humanam communem & eandem. Quod Paulus testatur, quum ait Hebr. 2. v. 14. Quoniam igitur pueri participes sunt carnis & sanguinis, ipse quoque consimiliter, particeps factus est eorundem. Et v. 16, 17. Semen Abrahami affumsit. Unde debuit per omnia fratribus similis fieri. Hinc in Confessione fidei edita in Synodo Chalcedonensi, dicitur Filius Dei Dominus noster Iesus Christus coessentialis Patri secundum divinitatem, & coessentialis nobis secundum humanitatem.
Replicant adversarij; Christu non orare, ut fideles sint unum essen tia, sed uoluntate. Ergo Pater & Filius sunt unum tantum uoluntate
RESP. Abeo quod dicitur secundum quid ad dictum simplicite non valet consequentia: Christus orat, ut fideles sint unum uolunta. te; Ergo sunt unum tantum voluntate. Etsi enim Christus petit a Patre, ut fideles sint unum pia consensione animorum & voluntatum non tamen propterea negat alios unitatis & conjunctionis ipsorum inter se modos. Et ut de aliquibus solum modis dicatur; naturaliter omnes homines unum sunt participatione ejusdem naturae humanc qua omnes ex aequo sunt homines: moraliter autem ex conversatione familiari aut beneficiorum & officiorum communicatione fiunt. anum animorum & voluntatum consensione & amicitia: corporaliter unum fiunt conjugio seu matrimonio: spiritualiter & supernaturaliter unum fiunt cum Christo per Spiritum Sanctum & fidem facti unum corpus mysticum, cujus ipse Christus caput est, & per Christum unum fiunt cum Patre ab ipso adoptati in Christo in filios & perSpiritum Sanctum sanctificati: inter se vero unum corpus fiunt spitituale, una domus Dei, una civitas Dei, una sponsa Christi, &c. Simii processu a dicto secundum quid ad dictum simpliciter utuntur ad versarij, quum dicunt; Christus orat ut fideles sint unum, sicut ipse & Pater unum sunt: Ergo Pater & Filius sunt unum tantummodo voluntatum consensione. Etsi enim Christus orat ut fideles sint unum & concordes voluntatibus, sicut ipse & Pater unum sunt: hinc tamen non sequitur, nullam esse aliam aut arctiorem conjunctionem & unitatem inter Patrem & Filium, quam sit inter nos mutuo, vel inte Deum & nos. Non alia est ad objectum istud responsio Cyrilli Alexandrini lib. 11. Comment. in Evangelium Johannis, cap. 26. digna Job insignem pietatis eruditionem, quae huc transscribatur. Sunt autem haec ejus verba: Quis igitur est iste petitionis modus: ut, inquit. unum sint, sicut tu Pater in me, & ego in te, ut & ipsiunum in nobis. sint. Charitatis ergo, pacis & concordiae vinculum petit, quod ad tantam spiritalem credetes unionem perducat, ut naturalis consubstantialisque in Patre, Filio atque Spiritu, unionis similitudinem imitetur. Nec tamen hujus charitatis virtus atque connexus efficere unquam, poterit, ut incommutabiliter in identitate substantiae ita uniamur ut modum unitatis divinae assequuti videamur. Illa enim quum naturalis & vera sit, in substantia ratione inspicitur: haec vero, unitatis habitum imitatur. Quomodo enim veritati primitivae per imitationem nos adaequabimur? Non enim idem est veritas, & veritatis imitatio: sed quamvis proportione atque similitudine aequalitatem habere videantur, distant tamen ingentibus differentijs. Quando igitur ad evertendam naturalem Trinitatis identitatem, hunc locum in medilum haereticus affert, quemadmodum dicens, nos non identitate absolutam corporum, nec animarum alterius in alteram cofusione unum sui mus, sed affectu charitatis animarumque ad servanda mandata Dei. consensu: sic & unum Filius cum Patre est: repellamus ut imperitum & impium. Quare sic? quia quae supra nos sunt, ea conditionem nostram sequi, & corporali necessitati subjici impossibile est. Nam si nulla inter nos & Deum differentia esset, tunc recte illud diceretur: sinvero infinitum caduca haec natura hominum a Deo distat, non est possibile, quasi exactam regulam, quae nostra sunt ad Deum trasferre. Nec decet quae prima sunt, posteriorum conditione honorari, nec posterioribus virtutem primorum ad unguem attribuere. Verum ne longiores esse videamur, illud necessario dicamus. Quum Christus per substantialem, quam cum Patre habet unitatem, quam ad imaginem concordiae, consensusque animorum in se gerit, modo simili voluit noquoque inter nos consubstantialis virtute Trinitatis (quantum nostrae naturae licet) uniri: ut duorum populorum ad unum perfectum in Christo populii concursu, atque conventu, unum totius Ecclesiae corpus intelligatur. Ipse namque pax nostra est, ut ait Paulus, qui fecit ut traque unum & medium parietem maceria solvens inimicos in carnsua, legem mandatorum suorum decretis evacuans, ut duos covertat in semetipso, in unum novum hominem faciens pacem, ut reconciliet ambos in uno corpore Deo, per crucem interficiens inimicitias in semetipso: quod jam consummatum est: credentes enim in Christum, ut num animum consensu pietatis, & credendi obedientia posstdent. Haee quidem aliena esse non arbitror: verum quoniam propositi tex tus vis, sublimiora dicere cogit, Salvator quoque invitat, dicens: Sicuo tu Pater in me, & ego in te, ut & ipsi in nobis unum sint. Considerandum est, si ad unitatem consensus & voluntatis, naturalem etiam invenire possumus, per quam nos inter nos, & omnes Deo colligemur: fortassis enim etiam corporali unione conjungimur, licet adeo dissipat. simus, ut unus quisque seorsum, & subsistat & circumscribatur. Namo Petrus & Paulus unum unitate in Christo sint, Petrus tamen Paulis non est: Age igitur quum Trinitas unum natura sit, consideremus quomodo etiam nos ipsi inter nos corporaliter, & cum Deo spiritualiter unum sumus. Ex Dei patris substantia unigenitus prodiens, & totum in sua natura genitorem possidens, caro factus secundum Scripturam est, seque ipsum naturae nostrae ineffabiliter conjunxit atque univit. Qui enim natura Deus est, vere homo factus est, non theophorus. id est, Deum per se in gratiam habens, ut mysterij vim ignorantes contendunt: sed verus Deus simul & homo est. Sic quae inter se plurimum secundum naturam distant, in uno seipso conjunxit, & naturae divinae participes nos effecit. Communicatio enim Spiritus, & (ut ita dicam) mansio, primum in Christo fuit, & ab eo in nos penetravit: quid homo factus, ipse templum suum proprio spiritu perunxit atque sanctificavit. Origo igitur & via, quam Spiritu Sancto participamus, & Deo uniti sumus, Christi mysterium est. Omnes enim in illo sanctificamur. Vt igitur inter nos & Deum singulos uniret, quamvis corpore simul & anima distemus, modum tamen adinvenit, consilio Patris & sapientiae suae congruentem: suo enim corpore credentes, per communionem mysticam benedicens, & secum, & inter nos unum nos corpus efficit. Quis enim eos, qui unius sancti corporis unione in uno Christo uniti sunt, ab hac naturali unione alienos putabit? Nam si omnes unum panem manducamus, unum omnes corpus efficimur: dividi enim atque sejungi Christus non patitur. Idcirco etiam Ecclesia corpus Christi facta est & nos singuli membra Christi secundum Paulum. Una enim Christo per corpus suum conjuncti, quoniam in nobis illum, qui est indivisibilis, accepimus, ipsi potius quam nobis membra nostra ac¬ commodantur. Quod autem Ecclesia corpus a singulis hominibus tanquam membris compositum, Salvator vero caput sit, Paulus ostedit dicens: Ut iam non simus parvuli fluctuantes, nec circumferamus omni vento doctrinae, in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris: veritatem autem sequentes, in charitate crescamus iillo per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum & connexum per omnem juncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate. Quod autem corporalis haeunio ad Christum participatione carnis ejus acquiritur, ipse rursus Paulus de mysterio pietatis disserens, testatur: Quod aliis, inquit, generationibus non est agnitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis Apostolis ejus, & Prophetis in Spiritu, esse gentes cohaeredes & concorpores, & conparticipes promissionis in Christo. Si autem omnes inter nos in Christo unum sumus corpus, nec inter nos solum, verum etium cum eo qui per carnem suam ad nos transivit: quomodo universi & inter nos, & in Christo unum non erimus: Christus enim est hujus unionis vinculum, qui Deus simul & homo est. Sed de unio ne corporali satis, de spirituali autem eandem viam sequentes, dicimus: Quia Spiritu Sancto recepto, & inter nos quodam modo & cum Deo unimur. Nam quamvis unicuique nostrum Patris, & suum Christus Spiritum distribuit, indivisibilis tamen Spiritus est, & distributus singulis Spiritus in seipso unit, & omnes quibus distributio facti est, unum in seipso efficit. Et sicut virtus sanctissimae Christi carnis unum corpus facit participantes, eodem arbitror pacto, in quibus indivisibilis Dei Spiritus habitavit, eos omnes ad unitatem spiritualem conducit Ideo rursum Paulus nobis scripsit, Supportantes invicem in charitate, solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis: unum corpus, & unus Spiritus, sicut & vocati estis in una spe vocationis vestrae. Vnus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus & Pater I omnium, qui super omnes, & per omnia, & in omnibus nobis. Quum enim unus in nobis habitat Spiritus, unus verus & Pater omnium peFilium suum in nobis habitat, adinvicem & secum sui participes Spiritus uniens. Quod autem Spiritui Sancto sic uniamur, etiam hac ratione modo quodam percipitur. Nam si animalem vitam contempsimus, & legi nos spirituali subjecimus, nostri Domini in omnibus Spiritum facientes, perspicuum est ad aliam quasi naturam nos transformari: quum vivendi animalitatis nostrae modum fugientes, conformationem habitantis in nobis Spiritus mirabilem susceperimus, non solum homines, verum etiam Dei Filij, coelestesque homines participatione divinae naturae unum effecti. Ergo in Patre, Filio & Spiriti omnes sumus unum. Vnum autem dico habitudine atque affectu, ut in cipientes dicebamus: Vnum pietatis consensu, unum sanctae Christ. carnis communione, unum unius Sancti Spiritus partici? atione.
dem cap. 27. Naturalem atque consubstantialem cum Patre unigenitus unionem habet, ex quo natus est vere, & in quo est. Vnum enim est cum Patre identitate substantiae, quamvis in propria subsistentia sit. Et mox: Vniuntur enim inter se fideles illis modis, quos jam exposuimus. Uniuntur autem etiam Deo, & modum ipse Salvator aperuit, dicens: Ego in ipsis, & tu in me, ut in unum sint consummati. Corporaliter enim Filius per benedictionem mysticam nobis ut home unitur, spiritualiter autem ut Deus, sui spiritus gratia, nostrum adnovam vitam, & divinae naturae participationem, Spiritum redinte grans. Nexus igitur unionis nostrae ad Deum Patrem Christus est: nobis quidem ut homo Deo autem Patri ut Deus naturaliter unitus Non erat enim possibile, corruptioni subjectam hominis naturam ad immortalitatem conscendere, nisi natura immortalis atque incomutabilis ad eam descendisset, ac communione, participationeque sui a mortalitatis nostrae terminis ad suum bonum reformatos elevaret. Consummati ergo sumus, reductique ad unionem Dei Patris mediationes Salvatoris, id est, Christi. Filium enim Dei natura Patri unitum, corporaliter, substantialiterque (ut dictum est) accipientes, clarificamur glorificamurque supremae facti naturae participes. Accipi autem nos ad Dei Patris unionem Christus vult, ut tum hanc gloriam naturae per seipsum praebeat, tum hujus gratiae vi eos redarguat, qui eum ex Deo esse negant.
OEIECTIO X. Quorum diversa est uoluntas, eorundem diver sa est essentia: Patris & Filij diversa est uoluntas. Ergo & diversa essentia. Assumtionem probant ex precatione illa Christi Matth. 26. vers. 39. Pater mi, si possibile est, abeat a me poculum istud: veruntamen non ut ego volo, sed ut tu¬
RESP Propositio major est distinguenda ac restringenda: Quo rum diversa est uoluntas, eorum diversa est essentia, nimirum si quilibet eorum unam solum naturam habeat. Jam Patris & Filij diver sam esse voluntatem concedimus, si humanam Filij Dei naturam spo ctemus, eamque ut creatam secundum essentiam voluntati Patris uincreatae opponamus: atque ita duas diversas essentias, divinam & humanam, increatam & creatam agnoscimus. Si autem diversitatem interPatris & divinam Christi voluntatem qui statuerit, error est manifestus. Nec ad cum probandum facit locus ex Matthaeo allegatus qui non de divina, sed de humana Christi voluntate est intelligendus. Humana enim Christi natura mortem & sensum irae Dei expavescebat, fugiebat & deprecabatur
OBIECTIOXI. Qui Deum non alia ratione suum Patrem & Deum esse agnoscit, quam est alierum fidelium, is non est coessentialis Deo Patri: Christus non alia ratione Deum agnoscit suum Patrem & Deum, quam est aliorum fidelium: Ergo Christus non est coessem tialis Deo Patri. Assumtio probatur ex verbis Christi Joh. 20. v. 17. Adscendo ad Patrem meum & Patrem vestrum, ad Deum meum & ad Deum vestrum.
RESP. Assumtio negatur: & ad probandam illam perperam alle gantur: erba Christi ad Mariam dicta. Nam repetitio illa nominum Patris & Dei cum distinctione quae est in pronominibus meum, vestrum, adhibita, indicat diversam rationem. Nam Christus Patrem meum dixit, secundum naturam in Deitate & unionem personalem in carne assumta, & Patrem vestrum secundum gratiam in adoptione filiorum Dei: Deum meum dicit, respectu naturae humanae, quia arnem vestram assumsi, & Deum vestrum natura ac veritate QBIECTIOXII. Quicunque a Deo se desertum queritur, is nen est usdem essentiae cum Deo: Christus a Deo se desertum queritur pendens in eruce & exclamans voce magna, Deus mi, Deus mi, cur deseruisti me? Matth. 27. 46. Ergo: &c.
RESP. Assumtio & locus ex Matthaeo adductus intelligi debet secundum quid, non autem simpliciter. Nam querela & exclamatio illa fuit propria humanae Christi naturae demersae in infernales angores & incredibiles cruciatus ex sensu irae divinae in ipsam propter peccat; nostra a Deo effusae. Quod autem a Christo secundum humanam naturam dictum est, non recte ad Deitatem ejus torquetur.
Christus est mediator inter Deum & homines: teste Paulo 1. Timoth 2. v. 5. ubi ait: Vnus enim est Deus, unus etiam mediator Dei & hominum, homo Christus Iesus.
Ergo Christus non est ejusdem cum Deo essentiae. Hoc appellant Samosateniani insigne prorsus, semperque trium phans argumentum.
RESP. Propositio non est universaliter vera: dari enim potes. duntaxat de eo, qui ita est mediator, ut sit solummodo internuncius Dei ad homines, sicut Moses Gal. 3. v. 19. appellatur μισιτης, mediator, hoc est, internuncius, cujus opera ac ministerio Deus usus est in deferenda ad Israelitas lege ordinata, hoc est, tradita Mosi per Angelos ut Dei administros. De eo autem qui ita Mediator est Dei & hominum, ut Deo irato reconciliet homines perditos, de eo, inquam, dari nequit. Nam Deo nos reconciliare nemo potest, nisi idem natura Deus sit. Jam in assumtione & dicto Pauli Christus Mediator dicitur, qui Deum nobis placat, nosque ei reconciliat. Est igitur Christus natura Deus ejusdem essentiae cum Patre.
Instant: Apud Deum Christus est Mediator. Apud seipsum Christus non est mediator: Ergo ipse non est Deus. RESP. Homonymia est primo in nomine Dei, tum in propositione tum in conclusione. Nam Dei nomen vel ὑσεαδυς capitur, vel ὑ eσατιϰώς. Si θοσκτικως accipiatur, concedimus conclusionem: nam Filius non est Pater: sin vero ὑσιοιδις sumatur, negamus. Sic si in propositione nomen Dei usurpetur ἐσιωδός, damus illam: sin ὑοσαλ¬ κos, damus etiam recte intellectam: nempe si intelligatur de Patre. non excluso Filio & Spiritu Sancto. Sin vero excludatur Filius & Spiritus Sanctus, tum est falsa. Secundo falsa est assumtio: nam et iam apud seipsum Christus est Mediator, si officium mediationis spectemus. Et certe Mediator nomen officij potius est, quam personae. Probamus enim quod Cyrillus tomo tertio libro de recta fide ad Re¬
inas fol. 129. b. editionis Basiliensis Cratandrianae Anni 1528. scribit in hunc modum: Sacrificij modum, non sicut unus quidam ex nobis sacerdotibus affert serviliter, nihil ipse in hoc commune habens, ut illud suscipiat, sed sibiipsi conciliat, & per seipsum & in ipso Patri.
Replicant Samosateniani. Qui sibiipsi non potest dici recociliare alios per satisfactionem sibiipsi a seipso factam, is certe etiam non est apud seipsum Mediator:
At Christus non potest dici sibiipsi reconciliare alios per satisfactionem sibiipsi a seipso factam:
Ergo Christus apud seipsum non est Mediator. Minorem probant, quia nemo potest dici sibi per actum justitiae satisfacere, sed actus justitiae est ad alium
RESP. Assumtio est falsa: & probatio ejus solum particularis. Etsi enim actus justitiae est ad alium conmuniter: tamen etiam ad ipsum agentem respicit ferturque. Ita mediationis actus ad alium communiter pertinet, si personam tertiam ac intermediam spectes quae interoffensum & offendentem intercedit: si vero officium consideres, inter personam offensam & partem offendente reconciliatio fieri pot est, alia persona non interveniente. Hoc mandatum Christi docet, & exempla confirmant. Nam Christus diserte imperat Matth. 5. ver. 23, 24, 25. Si munus tuum attuleris ad altare, & illic memineris fratrem tuum habere aliquid contra te, Omitte illic munus tuum coram altari, & abi: primum reconciliator fratri tuo, & tunc ubi veneris offer munus tuum. Esto amicus adversario tuo cito. Et cap. 18. ver. 15. Si peccaverit in te frater tuus, ito, & argue eum inter te & ipsum solum: si te audierit, lucratus es fratrem tuum. Exempla vero sunt illustria: Deus ipse, qui gravissime offensus fuerat ab Adamo & Eva per inobedientiam, primus & ultro quaesivit Adamum & Evam latitantes & sibi metuentes. Israelitae a Benjaminitis offensi confecto contra illos bello, ultro sibi illos reconciliarunt Judic. 20. Davie¬
ost seditionem & rebellionem subditorum, cujus autor Absalomus suerat, nonne suam tribum solicitans ad se reducendum, subditos sibi ipse reconciliavit? 2. Sam. 19. v. 12. & sequentibus. Et absurdum erit quod Filius Dei ipse sibi humanum genus reconciliavit:
Instant: Nemo seipsum rogat ut offendentibus ignoscat: Ergo Filius Dei non est mediator noster apud seipsum.
RESPON. Committitur sophisma ex nimis angusta definitiono Mediatoris: nam Mediator non is tantum est qui pro alio rogat, sed qui quocunque modo partem offendentem reconciliat parti offensaesive alij, non tantum rogando, sed etiam aliis modis: sive sibiipsi. Rex aliquis invitans rebelles subditos ut in viam & ad debitam obediem tiam redeant & illos in gratiam recipiens, nonne mediationis officio inter se & illos ipsemet fungitur? & num seipsum rogat? Falsum igitur est enthymematis consequens.
Urgent amplius: Si Pater, Filius & Spiritus Sanctus sunt ejusdem essentiae & naturae, tum omnes aequaliter sunt offensi & aequaliter offensam ponunt, ac proinde unus apud alterum Mediator esse non potest: At Filius est Mediator apud Patrem: Ergo non est ejusdem essentiae & naturae cum Patre.
RESP. Negamus sumti consequentiam: quia si inter homines Rege & filio ejus aequaliter offenso a subditis rebellibus, silius me diatorem se constituere potest vel dissimulans offensionem, non quod ignoverit subditis, sed quod animum habeat ignoscendi, si ad obsequium illi redierint; vel omnibus officiis & beneficiis illos amplius revincere volens; & haec inter virtutes regias minime postrema est: quidni eandem aut certe majorem in Christo Filio Dei agnoscamus?
OBIECTIOXIV. Si Pater, Filius & Spiritus Sanctus sunt unius & ejusdem singularis essentiae: tum Filio incarnato, etiam Pater est incarnatus & Spiritus Sanctus. Sed consequens est absurdum: Ergo & antecedens
RESP. Negatur connexi consequentia: quia Filius non est incarnatus in essentia quae ipsi communis est cum Patre & Spiritu Sancto, sed in persona quae ipsi propria est, realiter a personis Patris & Spiritus Sancti distincta: sicut dicitur Johan. 1. vers. 14. Sermo ille caro factus est.
Instant: Filius Dei est incarnatus: Filius Dei est tota essentia divina: Ergo tota essentia divina est incarnata
RESP. Filius Dei est incarnatus, nempe in persona sua. Filius Dei est tota essentia divina, non simpliciter, sed modo exsistendi determinata in persona ipsius. Ideo non est incarnatus in essentia divi na simpliciter, quatenus illa communis est ipsi cum Patre & Spiriti Sancto, sed qua peculiari modo in Filio subsistit. Ideo utrumque recte dicitur, Deus manifestatus est in carne, 1. Timoth. 3. vers. 16. Et Filius semen Abrahami assumsit Hebr. 2. v. 16.
OEIECTIOXV. Si Pater, Filius & Spiritus Sanctus sunt ejus: dem essentiae, tum plura sunt rerum principia, quam unum. At consequens est absurdum: Ergo & antecedens:
RESP. Negatur connexi consequentia: quia ex posito antecedente sequitur quod Samosatenianis & Arianis est contrarium. Si enim. Pater, Filius & Spiritus Sanctus sunt una essentia singularis, tum unum sunt rerum omnium principium
OBIECTIOXVI. Si Filius est verus Deus de Deo vero, tum duae sunt essentiae Patris & Filij. At prius est, ut habet expresse Sympolum Nicaenum: Ergo & posterius est
RESP. Errant adversarij ob homonymiam in nomine Dei. Nam suum in Symbolo Nicaeno dicitur, quod Filius sit verus Deus genitus de Deo vero, nomen DEI χυσατικώς accipitur: at ipsi ἔσεωδυς sumunt.
OEIECTIO XVII. Si Filius ita est consubstantialis Patri seeundum diuvinitatem, sicuti nobis hominibus consubstantialis est se cundum humanicatem: tum non est ejusdem singularis essentiae cum Patre. Ratio est: quia nobis hominibus ita consubstantialis est Filius secundum humanitatem, ut sit nobiscum ejusdem substantiae in specie tantum, non autem in individuo.
RESP. Negatur assumtum, si paritas consubstantialitatis Filij. cum Patre & nobiscum in ea statuitur. Nec paritas illa ex SymboloChalcedonensi probari potest, quod particulas comparationis non habet, sed tantum docet, Christum esse consubstantialem Patri se cundum divinitatem & consubstantiale nobis hominibus secundum humanitatem, ad stabiliendam veritatem utriusque naturae in Christo divinae & humanae adversus Eutychen haereticum. Interim libenter fatemur esse discrimen inter utramque consubstantialitatem: nam Deo Patri Filius ita est consubstantialis, ut eadem singularis substantia Deitatis sit utrique communis, quia est infinita: nobis aute iden Filius ita est consubstantialis, ut speciem eandam humanitatis nobis cum participet, etiamsi assumtae humanitatis essentia singularis seu individua ab aliorum hominum essentiis individuis realiter distincta sit & maneat, quia est finita
OEIECTIOXVIII. Qui est ab alio, non est ejusdem essentiae cum eo qui a nullo est. Filius est ab alio, nempe a Patre; Spiritus Sanctus itidem est ab alio, nempe a Patre &, Filio: Ergo Filius & Spiritus Sanctus non sunt ejusdem essentiae cum Patre, qui a nullo est;
RESPON. Primo major propositio non est univerre vera, ne quidem de rebus creatis: nam Abel fuit ab Adamo & Eva genitus Adamus a nullo homine est genitus; nihilominus tamen Abel fuit ρμογσιος Adamo, uterque perfectus homo ejusdemque speciei, id est, naturae & essentiae. Diversus exsistendi modus non efficit diversam essentiam, sed tantum aliam & distinctam personam. Deinde minor vera est secundum quid accepta: Filius est ab alio, nempe a Patre, nimirum quoad personam, non autem quoad essentiam, qua non minus est Deus a seipso, quam Pater. Ita & Spiritus Sanctus est ab alie nempe a Patre & Filio, itidem quoad personam, non autem quoa essentiam, qua Deus est a seipso, non minus quam Pater & Filius Firmum igitur manet, Patrem, Filium & Spiritum Sanctum est. coessentiales, seu unam & eandem numero essentiam singularem
personarum Sacrosanctae Trinitatis: jam confutandae sunt objectiones, quas ad convellendam aequalitatem personarum in veritatem divinam, contorquent ij qui personas Deitatis simpliciter & prorsus inaequales in omnibus rebus esse contendunt, tum ex Scripturae dictis male detortis, tum ex aliis argumentis.
OEIECTIO I. Filio major est Pater: Ergo Filius non est aequalis Patri. Antecedens probatur ex Johan. 14. 28. Proficiscor ad Patrem: nam Pater major me est.
RESP. Proceditur a dicto secundum quid ad dictum simpliciter nam antecedens & dictum Christi secundum quid intelligi debent, Filio major est Pater, non Deitate, non proprietatibus essentialibus. Deitatis, non majestate, gloria, honore; sed ratione generationis, officij Mediatorij & humanitatis Filij. Ratione generationis, quia Filius a Patre est genitus ut a causa & principio personae suae. Sic Gregorius Nagiangenus Orat. 2. de Filio ait, δἰλον, ὅπ τό μειζον μδυ ἐσι τη ἄίτίας: το αι ἐτον, τῆε φυσεως, κι τοπο θτό πολλῆς δυγνωμοσθης ὀμολ oγουδημεις, id est, Manifestum, quod majus dicatur causae ratione; aequale autem naturae respectu; & hoc cum multo animi candore non confitemur. Sic Basilius Magnus libro primo adversus Eunomium negantem aequalitatem Filij cum Patre, non procul a fine libri ait de sensu verborum Christi, Pater major me est; λει πτι τοίνυν κο & γ αι¬ τιας λοόγον ενανθα τό μειζον λεγεο επειδη γι λι γ Πατζος ἡη αρχι τῶ ῳ κι τοι μειζαν o Πατης, ως αιηος κι αρχε. hoc est, Relinquitur ergo umajus dicatur eo loco pro causae ratione. Quoniam enim Filij origo est: a Patre, eo respectu major est Pater, ut causa & origo. Et ante hos B Athanasius oratione secunda contra Arianos, pagina 181, edit Commelin. ait: μιζαν εἰπονν α μεγιθει κνσ, α ι χζόιῳ αλλα δα τον εγ dνο ς τάτιρος διόνκσιν, hoc est, Quod major sit dicit; non quidem magnituline aut aetate, sed propter generationem ex Patre ipso. Hoc dixerunt Gregorius Nazianzenus, Basilius Magnus & Athanasius Magnus contra Arianos disputantes. Nec aliter Latini Theologi. TERTVIIANUS libro adversus Praxean, capite nono: Pater tota substantia est, Filius vero derivatio totius & portio (id est, soboles cui tota substantia communicata) sicut ipse profitetur: Quia Pater major me est.
Et mox: Sic & Pater alius a Filio, dum Filio major: dum alius qui generat, alius qui generatur, &c. Hi LARIUS libro nono de Trinitate, pagina centesima septuagesimaoctava: Major itaque Pate. Filio est, & plane major, cui tantum donat esse, quantus ipse est: cui innascibilis esse imaginem, sacramento nativitatis impertit, quem ex se in forma sua generat. Et aliquanto post: Major itaque Pater est, dum Pater est.
Deinde Filio major est Pater ratione officij Mediatorij quo Filius tum in statu humiliationis defunctus est, tum in statu exaltationis adhuc fungitur. Nam Filius Mediator noster apud Patrem factus est & semetipsum exinanivit forma servi accepta, similis hominibus factus, legi factus subjectus, exsecrationem a nobis in se suscipiens & pro nobis passus, cruci affixus, mortuus & sepultus: Pater vero exinanitionem, partum, praesepe, aetatem, passionem, crucem, mor tem, sepulcrum non est expertus, sed in illa personae suae beata aeternitate sine carnis nostrae susceptione mansit; ut Hilarius eodem libro nono de Trinitate pagina centesima septuagesimasexta docet. In statu vero exaltationis Pater Filium ad dexteram suam collocavit eique nomen donavit quod est supra omne nomen; Donans autem major est accipiente donum. Sic Hilarius loco prius citato ait: Quando igitur illud est, Pater major me est? nempe tum quum donatur ei nomen super omne nomen. Et mox: Donantis autoritate Pater major est. tem, major donans est.
Denique Filio major est Pater ratione humanitatis a Filio assumtae, cujus respectu simpliciter major est Pater ut Deus aeternus & Creator humanitatis,
Ergo ratione generationis, officij Mediatorij & humanae naturae Filij Pater major est Filio: sed natura, potentia, sapientia, bonitate, gloria, majestate, honore Filius non est minor Patre, sed ei aequalis.
OEIECTIO II. Cujus caput est Deus Pater, non est aequalis Dei Patri: Christi caput est Deus Pater, ut Paulus testatur 1. Cor. 11. v. 3. Ergo Christus non est aequalis Deo Patr.,
RESP. Abeo quod secundum quid dicitur ad dictum simpliciter non valet consequentia. Christi caput est Deus Pater, non simplici ter, non quatenus Christus est Deus, sed quatenus Christus est Mediator inter Deum & nos.
OEIECTIO III. Filius Dei tradet regnum Deo & Patri, ut Paulus docet 1. Cor. 1524. Ergo non est aequalis Patri.
RESP. Antecedens verum est tantum de regno Oeconomico set Mediatorio, quod communiter regnum gratiae vocatur, de quo regno etiam Paulus Apostolus loquitur: non autem de essentiali seu mere divino, quo si Filius se olim abdicaret, Patri aequalis non esset, im. Deus non esset. Distingui enim oportet regnum Mediatorium a regno cssentiali Deitatis. Traditio igitur regni, quam Christus in ultimo illo dic faciet, non erit abdicatio regni divini quod ei commune est cum Patre & Spiritu Sancto, sed depositio officij temporarii, quod ad regni gratiae in hac vita administrationem pertinet. Non enim opus erit amplius post hanc vitam tali gubernatione Ecclesia Christi, qualis jam est quam diu illa militat adversus Satanam, mundum & carnen: sed regnum gloriae succedet, cujus regni non erit finis OBIRCTIOIV. Filius Dei subjicietur Patri, qui subjecit ipsi omnia, ut Paulus docet 1. Cor. 15. 28. Ergo non est aequalis Patri.
RESP. A dicto secundum quid ad dictum simpliciter non valet: consequentia. Filius Dei subjicietur Patri non simpliciter omni modo, non imminutione dignitatis naturae suae divinae aut personae: sed subjectionis in natura sua humana & in officio Mediatorio quo secundum utramque naturam functus est, manifestatione in conspecti totius Ecclesiae ad Patrem adductae. Christus enim subjectionem non demum inchoabit post hanc vitam, sed manifestabit solum ac testificabitur traditione & resignatione regni gratiae in manum Patris, a quo illud acceperat. Erit igitur illa subjectio secundum humanam naturam simpliciter, secundum quam Christus Patrem Deum suum agnoscit & agnoscet; secundum officium vero oἰκονομικώς, dum non amplius administrabit Ecclesiam humili isto modo quo jam eam administrat, sed Deus erit omnia in omnibus. Secundum Deitatem autem suam simpliciter & in se consideratam, nequaquam Filius Patri subjicitur: ac proinde secundum eam non est inaequalis Patria
OEIECTIOV. Nulla creatura est aequalis Deo Patri: Filius est creatura, ut & Spiritus Sanctus: Ergo Filius & Spiritus Sanctus non sunt aequales Deo Patri. Assumtionis membra sunt duo. Prius, quod est de Filio, probare nituntur adversarij subjectis testimoniis, Proverb. 8. v. 22. οκυριος ικλισι μς, DOMINUS creavit me principio visuae. Syrach. 1. v. 4. Prior omnibus creata est sapientia: Et cap. 24. v. 8. Tunc mandavit mihi creator omnium, & qui creavit me fecit ut res quiesceret tentorium meum. Et v. 10. Ante seculum a principio creavit me, & in secula minime defectura sum, in tentorio sancto coranillo ministravi. Coloss. 1. 15. qui est primogenitus omnis rei conditae. Johan. 1. v. 1. In principio erat Sermo: ergo non sine principio quo primum exsistere coepit. Et v. 15. & 27. ait de eo Johannes Baptista, Ipso ist, qui post me venturus est, qui ante me factus est: & v. 30. Hic est de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est: quia prior me erat. Actor. 2. 36. Certissime sciat ergo omnis domus Israel, quia & Dominum eum, & Christum fecit Deus, hunc Iesum, quem vos crucifixit stis. Hebr. 3. 1, 2. Considerate Apostolum & Pontificem confessionis nostrae Iesum, qui fidelis est ei qui fecit illum
Posterius membrum, quod est de Spiritu Sancto, conantur stabs lire istis testimoniis, Amos 4. 13. Ecce ego qui stabilio tonitrua & treo spiritum. Joh. 1. v. 3. Omnia per hunc Sermonem facta sunt: Ergo etiam Spiritus Sanctus
RESP. Cavenda est primo fallacia secundum plura interrogati in assumtione: quia aliter de Filio, aliter de Spiritu Sancto respondendum. Quod ad Filium attinet, distinctione utimur; quatenus enim homo est, creatura est: quatenus vero Deus est, increatus est. Nunc vero agitur de Christo secundum Deitatem ejus, secundum quam non est creatura. Testimonia ex diversis Scripturae locis allata, ad modum sunt dissimilia. Quod adducitur ex Prov. 8. v. 22. est falsa versione depravatum, ut supra ostensum: vertendum, Dominus possedit. me principio viae suae. Syracidae liber est apocryphus, quocirca non est: idoneus ad dogmata fidei probanda.
Deinde etiamsi liber esset Canonicus ac vere divinus, nihil sententiae nostrae officeret. Nam Syracides cap. 1. v. 4. & cap. 24. 8. non loquitur de Filio Dei, qui est sapientia increata, sed de sapientia creata. qualis est ordo in rebus creatis omnibus, & doctrina constans notitia naturali & supernaturali ac patefacta. Ea dicitur prior omnibus creata & ante soculum, quia Deus ab aeterno decrevit eam creare. Coloss. 1. v. 15. Filius Dei dicitur primogenitus omnis creaturae, tum quiprius est genitus quam ulla esset creatura, tum quia ipse dominus & caput est omnium rerum creatarum, autoritate primas tenens a Patre personaliter, cum Patre essentialiter. Neque enim primogenitu omnis rei create dicitur ideo, quod sit prima creatura, quum ipsa verba Pauli repugnent, qui non creatum, sed genitum Filium dicit: & aulo post addit, eum esse ante omnia, & omnia per eum condita esse & subsistere. Johan. 1. v. 1. non dicitur, Sermonem illum coepisse in principio exsistere, sed jam tum exstitisse quum res crearentur, ac proinde ante res creatas fuisse. Johan. 1. v. 15, 27. & 30: Graecus textus habet, &ς ἔμωροθιν μυ γιγονον: id male in vulgata editione Latina versum est, qui ante me factus est, quasi ἐμωροεν temporis significatio nem haberet. Atqui vel unicum ex novo Testamento exemplum proferri nequit, in quo ἐμωροσeν tempus declaret. Quum autem nomini vel pronomini personam denotanti jungitur, subjectum denotat: & hoc loco verti debet, qui antepositus est mihi, seu qui supra me st factus. Quibus verbis Johannes Baptista agnoscit Christum sublimiorem & excellentiorem esse, quam ipse sit, ratione tum personae tum officij. Si esset sententia, Christum esse creatum ante Johannem in eo nulla esset praerogativa Christi: quia creaturae quam creaturae, omnes sunt pares: & repugnaret Johannes Baptista Johanni Evangelistae tam diserte aeternam Deitatem Sermonis illius ab initio capitis hujus asserenti. Deinde factum esse hoc loco non est idem quod substantiae originem seu temporis initium habere, sed constitutum set ordinatum esse. Sic verba Johannis Baptistae hoc volunt, quod Christus, qui post eum docere coeperat, ipsi praelatus, supra ipsum seu ipsosuperior, fortior validiorque constitutus & ordinatus sit, quemadmo dum Matthaeus hanc eandem Baptistae concionem perscribens interpretatur cap. 3. v. 11, qui post me venit validior me est, cujus non sum dignus qui soleas portem. Eodem sensu dicit Johannes Baptistes cap3. Johannis v. 31. Qui superne venit, supra omnes est: qui e coelo venit supra omnes est. Similiter Actor. 2. 36. & Hebr. 3. 1, 2. facere tantum dem valet ac constituere, ordinare ad officium & dignitatem, eum qui substantiae suae ratione jam antea exstitit. Itaque ex his locis probari nequit, Filium Dei qua Deus est, esse creaturam.
Testimonia quibus conantur probare, Spiritum Sanctum est. creaturam, multo alieniora suat. Nam Amos 4. 13. per spiritum intelligitur ventus, qui a Deo creatur: & Johan. 1. vers 3. eximitur? Spiritus Sanctus numero creaturarum, quum verbis his, Omnia per hunc Sermonem facta sunt, annectitur restrictio, quae facta sunt. Spiritus Sanctus autem non est factus, sed procedit a Patre & Filios
QEIECTIOVI. Qui variis infirmitatibus laboravit, fame, siti. fatigatione, ignoratione diei & horae extremi judicij, tristitia, trepidatione, anxiegate, & confirmatus est ab Angelo, de sui desertione questus, crucifixus, & mortuus est; is non est aequalis Deo Patri: At haec omnia de Christo vere dicuntur: Ergo non est aequalis Deo Patri:
RESP. Cavenda fallacia a dicto secundum quid ad dictum sim pliciter: nam haec omnia dicuntur de Christo secundum humanam naturam ejus, non autem secundum divinam, de qua jam quaeritur:
OEIECTIOVII. Missus, non est aequalis mittenti: Filius est missus a Patre; Spiritus Sanctus a Patre & Filio: Ergo non sunt aequales mittentia
RESP. Propositio est tantum particularis: nam missio non tollit unitatem essentiae & aequalitatem potentiae, status, dignitatis, autoritatis, honoris. Petrus & Johannes missi fuerunt Jerosolymis Samatiam ab aliis Apostolis, ut legitur Actor. 8. vers. 14. nec tamen illiinferiores fuerunt illis Apostolis a quibus missi fuerunt, sed existimati sunt esse columnae, ut Paulus testatur Galat. 2. vers. 9. Paulus Apostolus missus fuit ab aliis Apostolis ad Ecclesias Actor. 15. vers. 25. nec tamen inferior fuit aliis Apostolis. Itaque nec Filium, nec Spirilum Sanctum inferiorem esse Patre sequitur, eo quod missi sint ad nos homines.
OBIECTIGVIII. Qui non potest a se facere quicquam, nisi viderit Patrem operantem; is non est aequalis Patri: Filius non potest a se facere quicquam, nisi viderit Patrem operantem, ut ipsemet fatetur. Johan. 3. vers. 19. Ergo Filius non est aequalis Patri¬
RESP. Distinguendum est. Qui non potest a se facere quicquam, nimirum ut causaefficiens principalis & αυτεργον, is non est aequalis Patri. At Filium non posse a se facere quicquam, ut causam efficient tem principalem & αυτοργον, negatur: nam est in agendo, creando conservando, gubernando omnia Patri ἐμδεργος & ἐσόεργος. Quod vero attinet locum Johan. 5. vers. 19. in eo Christus non loquitur de defectu aut inaequalitate potentiae suae & Patris, sed de societate & ordine divinarum operationum: nihil enim Filius vult aut facit, quod non etiam Pater velit & faciat, ut fons operationum divinarum: ideo omnia opera sua ad illum tanquam ad primum principium refert. Quod enim Filius agat aequali potentia cum Patre, ibidem testatur ipse quum subjicit: Quaecunque Pater facit, haec etiam Filius pariter acit, id est, una & conjunctim; non enim res a Patre factas, aliis rebus a se factis exprimit Filius; sed quia in agendo par & conjuncta est Patris ac Filij virtus & dignitas. Et vers. 17. dixit: Pater meus usque adhuc operatur, & ego operor. Filius ergo aequali potestate cum Pare operatur.
OUIECTIO IX Administer seu instrumentum Patris non ait aequali virtute & autoritate cum Patre, Filius est administer seu instrumentum Patris: Ergo, &c. Assumtionem cupiunt probare eo quod dicuntur a Patre omnia facta per Filium Johan. 1. v. 3. & I. Cor. 8. 6. Coloss. 1.16. Hebr. 1. v.
RESPON. Negatur assumtio: nec potest ea probari adducto argumento; quia particula PER non tantum causae administrae & instrumentali significandae adhibetur, sed etiam causae principali, vel uti Roman. 11. vers. 36. Ex eo, & per eum, & in ipsum sunt omnias I. Corinth. 1. vers. 9. Fidelis est Deus per quem vocati estis in communionem Filij ipsius Iesu Christi Domini nostri¬
INSTANT: In quo Pater manens ipse divina opera facit, is tantum est administer & instrumentum Patris: Atqui in Filio Pater. nanens ipse divina opera facit: Filius ergo tantum est administer & instrumentum Patris. Assumtio exstat Joh. 14. 10. RESPON. Conceditur totum recte intellectum, nempe si argus mentum accipiatur de Filij humana natura. Nec aliud sibi vult Christus Johan. 14. 10. quum ait; Pater in me manens, ipse facit opera: nam a natura sua humana ad voluntatem & omnipotentiam Patris transfert mitaculorum, quae Apostoli videbant, effectionem
INSTANT rursus: Quicunque miracula editurus, ea petit a Deo Patre effici, is dumtaxat est administer & instrumentum Dei Patris, At Christus Filius Dei, editurus miracula, ea petivit a Deo Patri, effici, exempli gratia, resuscitationem Lazari Iohan. 11. 41, 42. ubi dixit, Pater, gratias ago tibi quod me audieris. Ego vero sciebam me semper a te audiri: sed propter turbam citcumstantem hoc dixi, vt credant me a te missum esse. Ergo Filius est duntaxat administer & instrumentum Patris
RESP. Datur totum de Christo secundum humanam naturam intellectum, secundum quam est servus ille Patris, de quo per Jesaiam Prophetam dicitur cap. 42. 1. & allegatur Matth. 12. vers. 18. Ecceservus ille meus, quem elegi, dilectus ille meus, in quo acquiescit anima mea, &c.
QUIEerIO X. Qui Patrem adorat, tanquam Deum suum & Ecclesiae, is non est aequalis Patri: Christus Patrem adorat, tanquam Deum suum & Ecclesiae: Ergo, &c. Assumtionem probant ex eoquod Christus dicit Johan. 4. vers. 22. Nos adoramus quod scimus. EJoh. 17. exstat precatio ipsius ad Patrem, Matth. 11. v. 25, 26. gratiarumactio ad Patrem
RESP. Conceditur totum, de Christo intellectum secundum humanam naturam, secundum quam Patrem adorat & Patre infecior est. Adorantibus seipsum connumerat, qui cum Patre & Spiritu Sancto, tam ab Angelis quam a nobis adoratur. Quum enim serviformam assumserit, servo conveniens ministerium suscepit, exemplar nobis factus: nam quum sit Deo Patri aequalis, ultro ad humilitatem ultimam propter nos descendit, Filius ergo Dei postquam factus est, homo adorat Patrem ut homo, ut servus Dominum, ut creatura Creatorem: adoratur autem semper cum Patre & Spiritu, quoniam Deus verus secundum naturam est.
REPIICANT adversarij: Christus nec ut servus, nec ut creatura sed ut Filius Patrem adorat, quum in ipsa filiationis ratione haec adoratio insit, quumque ad hoc Filius natus sit ut Patrem adoret: Ergo se cundum divinam naturam Patri inaequalis est. RESP. Frustra negant adversarij restrictionem a nobis allatam nam contradicit illis Scriptura Saera quae adorationi seivitutem conjunxit, dicens Deuteron. 6. Dominum Deum tuum adorabis & ipse soli servies, Janua enim quasi quaedam, & via ad servitutis opera, ado ratio est: quum initium servitutis, quam Deo servire profitemur, exsistat. Ideo Psaltes adhortatur omnes dicens Psal. 95. 6. Venite adore mmus, & procidamus ante eum, flectamus genua coram Iehova qui fecit nos. Adoratio conjuncta est procidentiae, quae servitutis est indicium: & causa additur, quia Jehova fecit nos. Si autem Filius adoraret. Patrem ut Filius & λογος, & non quatenus homo, tum antequam homo fieret, Patrem adorasset. Atqui e Sacris literis nunquam ostendetur, quod Filius antequam homo factus est, Patrem adorave rit: Non igitur adorat Patrem ut Filius & λιος, sed ut homo, ut servus, ut creatura. Hoc ex verbis ipsius perspicue cognoscimus: nam dicens plurali numero, Nos adoramus quod scimus, hominibus, servis Dei, creaturis seipsum connumerat
OEIECTIOXI. Qui Spiritu Sancto unctus est, is non est aequalis Deo Patri: Filius Spiritu Sancto unctus est: Ergo non est aequalis Deo Patri. Assumtio probatur ex Psal. 45. 8. Jesa. 61. 1. Hebr. 1. v. 9.
RESP. Distinguo. Qui Spiritu Sancto unctus est, nimirum ut naturaliter egens donis Spiritus Sancti, is non est aequalis Patri. Assumtio similiter intelligenda est καζαι, secundum quid, nimirum non quod filius naturali indigentia donorum Spiritus Sancti laborave rit, sed unctus est ratione officij quo est Propheta, Sacerdos & Rexac proinde unctus est non simpliciter ut Deus, sed ut Christus nostra causa & nostro bono¬
INSTANT; Christus est Propheta, Sacerdos & Rex secundum utramque naturam, divinam & humanam: Ergo unctus est secundum utramque naturam, divinam & humanam.
RESP. Conceditur recte intellectum: Christus dicitur unctus secundum utramque naturam, divinam & humanam, sed aliter secundum divinam, aliter secundum humanam. Secundum humanam simpliciter quatenus secundum illam ordinatus est ad officium Christi & in eam effusa sunt dona Spiritus Sancti: secundum divinam naturam autem secundum quid, quatenus tantum ordinatus est secundum eam ad officium Christi, id est, Prophetae, Sacerdotis & Regis nostri aeterni, dona autem Spiritus Sancti in eam non sunt effusaquia ipsa est quae alios ungit donis Spiritus Sancti, non autem illis indiget
INSTANT IUrsus: Imo unctus est secundum divinam naturam simpliciter, effusis in eam donis Spiritus Sancti: quia in locis supra allegatis expresse dicitur: Unxit te, ô Deus, Deus tuus oleo latitiae.
RESP. Fallacia struitur ex homonymia. Nam Dei nomen su munt adversarij pro abstracto seu pro natura divina, quum sit concretum & personam significet, quae Deus est. Deinde etsi nomen Dei pro abstracto seu pro natura divina his in locis acciperetur: tamen se cundum eam Christus diceretur unctus non simpliciter & naturali ter, sed το τ οἰκονρμιαν & dispensationem voluntatiam, quam se Filius quum esset in forma Dei, non ducens rapinam se esse aequalem Deo, exinanivit ad officium Mediatoris in se suscipiendum.
OBIECTIOXII. Qui fatetur non esse suum dare potestatem se dendi ad dexteram suam & sinistram suam in regno suo, sed illud esst Patris sui; is non est aequalis Patri: Filius illud fatetur Matth. 20. v. 23. Ergo Filius non est aequalis Patri.
RESP. Committitur ab adversariis fallacia a dicto secundum quid ad dictum simpliciter. Christus enim, quum profiteretur, suum non esse dare potestatem sedendi ad dexteram suam aut ad sinistram suam in regno suo, sed datum iri illis quibus paratum est a Patre suo; loquutus est ex sententia filiorum Zebedaei & matris ipsorum a quibus tum compellabatur, & qui sibi imperite inaginabantur, regnum Messiae in his terris mundanum futurum, & in quo prae aliis eminere cupiebant. Hanc mundanam praeeminentiam Christus Apostolis suis denegavit suum esse dare: & illorum mentes ad coeleste regnum subvexit, & ad Patrem, ut Mediator, erexit. Hinc legitime non conficitur, Christi divinam omnipotentiam & aequalitatem cum Patre. excludi. Non negavit Christus suam omnipotentiam, sed negavit osficij sui esse honores mundi nos Apostolis distribuere: quia nec de hoc mundo regnum ejus est. Johan. 12. 36.
REPLICANT: Christus negat suum esse in regno coelesti gloriae gradus assignare: Ergo non est aequalis Patri.
RESP. Falsum est antecedens. Christus enim loquitur de tunc praesenti ministerio ad quod missus erat a Patre in mundum, cujus ministerij pars non erat, gradus diversos praemiorum & gloriae assignate electis in regno coelesti Quod vero Christus si divinam ejus. potentiam spectemus, det gloriam & beatitudinem coelestem electis, docet aperte cum ait Joh. 10. 28. Ego vitam aeternam do cvibus meis, nec peribunt in aeternum. Et Apoc. 2. v. 10. Esto fidelis usque ad mortem, & dabo tibi coronam vitae. & cap. 3. Qui vicerit tribuam ei ut sedeat mecum in throno meo.
OBIECTIO XIII. Quicunque mandata accipit a Patre, non est aequalis Patri: Filius mandata accipit a Patre: Ergo; &c. Minoris probatio petitur ex sequentibus testimoniis, Joh. 6. v. 3v. Haec est autem ejus qui misit mePatris, ut quicquid inihi dederit, nin perdum ex eo, sed juscitem illud in ultimo illo die. Et cap. 10. v. 18. Hoc fraeceptum, accepi a Patre meo. Et cap 12. 49, 50. Qui misit me Pater, ipse mihi praecepit, quid dicam & quid loquar. Et scio praeceptum ejus vitam aeternam esse. quae igitur ego loquor, prout dixit mihi Pater, ita loquor. Et cap. 14. 31. Sed ut norit mundus Patrem a me diligi: & prout praecepit mihi Pater, ita faciam: surgite, abeamus hinc.
RESPON. Ambiguitas est in nomine mandati. Significat enim vel jussum quale superior dat inferiori: vel decretum divinum de nostri redemtione. Si priore significato accipiatur, conceditur argn mentatio recte intellecta de Christo secundum humanam naturam secundum quam Christus accipit mandata a Patre, tanquam creatur ra a Creatore, tanquam inferior a superiore. Sin vero posteriore fignificato capiatur, pro aeterno decreto de redemtione humani gene ris, negatur propositio major: quia Filius Dei quum esset in formiDei & aequalis Deo Patri, exinanivit se & in se suscepit exsequutionem decreti aeterni de nostri redemtione. Secundum hanc distinctionem sunt etiam allegata dicta Scripturae distinguenda,
OEIECTIO XIV. Qui discit, videt, loquitur, agit a Patre, non est aequalis Patri: Filius discit, videt, loquitur, agit a Patre: Ergo, &c. Assumtionem probare studio habent sequentibus testimoniis. Johan. 3. 32. Quod vidit & audivit, hoc testatur. Et cap. 6. v. 26. qui me misit, verax est: & ego quae audivi ab eo, haec loquor mundo. Etvers. 28. Quum sustuleritis Filium hominis, tunc agnoscetis me eum esse, & a me ipso nihil facere, sed prout docuit me Pater, haec loqui. Etv. 38. Ego loquor quod vidi apud Patrem meum. Et cap. 15. ver. 15. Omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis
RESPON. Distinguendum. Si argumentatio ista intelligatur de Christo secundum humanam naturam, tota conceditur: nam menti humanae voluntas Dei Patris per revelationem innotescit: secunlum illam igitur Christus non est Patri aequalis. Sin vero intelligatur etiam de divina Christi natura, major propositio negatur; quum uniuersaliter intellecta sit falsa. Qui enim per revelationem audite discit arcana consilia Patris, est inaequalis Patri: at Filium Dei quam Deus est & Verbum, per revelationem audire & discere consilium arcanum Dei Patris, negatur. Per se enim & natura sua perfectissime novit atque intuetur ab aeterno omnia Patris arcana: quia Pater ei ut essentiam, ita etiam sapientiam per aeternam generationem communicavit.
INSTANT: Filius nihilominus etiam secundum divinam naturam cognoscit, loquitur & agit a Patre: Ergo secundum divinam naturam est inaequalis Patri.
RESP. Abeo quod figurate dicitur ad dictum proprie non valete consequentia. Antecedens figuratum est: nam Synecdoche quadam Filius dicitur a Patre cognoscere, loqui & agere; quia quatenus est Deus, a seipso cognoscit, loquitur & agit, ut ἀυτθεος Scriptura autem ita de Filio loquitur, quod a Patre cognoscat, videat, loquatur, agat: ut ostendat, Patrem esse fontem consiliorum divinorum & oerationum divinarum communium. OEIECTIO XV. Spiritus Sanctus non loquutus est a semetipso sed quaecunque audivit loquutus est, Johan. 16. v. 13. & accepit de eo quod est Filij & renunciavit Apostolis, cod. cap. vers. 14. & 15. Ergo non est aequalis Filio, & proinde nec Patri¬
RESP. Propositio major, quae dissimulatur, non est universe veta: ideo restringenda. Qui non loquitur a semetipso, sed quaecunque audiuit, loquitur, & de eo quod est Filij Dei accipit & renunciat. nimirum si ea a Patre & Filio cognoscat per revelationem, & non sciverit ab aeterno natura sua, is non est aequalis Patri & Filio. Sed Spiritum Sanctum ita loqui quae audivit, & de eo quod Filij est accipere & renunciare, quasi ea prius cognoverit per revelationem & non sciverit ab aeterno natura sua, negatur. Spiritus Sanctus autem non loquitur a seipso, sed quaecunque audivit loquitur, & de eo quod Filij est accipit & renunciat nobis, quia docet eadem quae Filius, quandouidem essentiam & sapientiam suam Pater & Filius per aeternam. spirationem ipsi communicant.
OBIECTIOXVI. Qui non alia ratione dicitur Deus, quam Magistratus politici dicuntur dij Psalm. 82. vers. 6. Ego dixi, Dii estis: is non est aequalis Deo Patri, Filius, ut & Spiritus Sanctus non alia ratione dicitur Deus, quam Magistratus politici dicuntur dij Ergo neque Filius, neque Spiritus Sanctus est aequalis Patri. Assumtionem conantur probare ex Johan. 10. vers 33. 34. 35, 36. ubi dixerunt Judaei ad Christum: Ob bonum opus non lapidamus te, sed ob blasphemiam, quia tu, homo quum sis facis teipsum Deum. Respondit. eis Iesus, Nonne scriptum est in Lege vestra, Ego dixi, dij estis? Si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, & non potest solvi Scriptura, Mene, quem Pater sanctificavit & misit in mundum, vos dicitis blasphemare, quia dixi, Filius Dei sum;
RESPON. Negatur assumtio: & ad probandam eam non facit locus allegatus. Non enim Christus sic pro Deo se haberi vult, ut Magistratus politici Psalm. 82. dij nuncupantur. Nam non argumentatur a pari, sed a minori ad majus, hoc sensu; Si non committitur blasphemia, cum Magistratus politici nuncupantur dij: Multo minus ego blasphemus sum, quod me dixi Filium esse Dei. Ac rationem hanc addit, quia Pater me sanctificavit & misit in mundum, id est, ego is sum quem solum Pater constituit Christum illum ac Mediatorem & caput Ecclesiae, qui non tantum omnibus Spiritus Sancti donis perfectissime ornatus sum, sed ipsa plenitudo Deitatis in mehabitat, sic ut omnes electos ad vita aeternam a me sanctificari oporteat: Egn is sum, qui ab aeterno apud Patrem eram & missus sum ale eo, ut assumta carne genus humanum a peccato, & morte aeterna & tyrannide diaboli redimerem: Quapropter verissime & absque blaphemia profiteor, me proprium & omnipotentem Filium Dei, verumque natura Deum ac Patr: aequalem esse. OEIECTIOXVII. Quicunque omnia habetab alio, inferior est eo i quo ea habet. Filius Dei omnia habet a Patre; Matth. 11. v. 27. Spiritus Sanctus a Patre & Filio, Joh. 16. v. 14. 15. Ergo Filius est inferior Patre, Spiritus Sanstus inserior Patre & Filio, & non aequalis ei
RESP. Major universe intellecta negatur, particulariter tantum vera est. Quicunque omnia habet ab alio; videlicet ex gratia & do nantis voluntate, is inferior est eo a quo illa habet. Filium vero a Patre, & Spiritum Sanctum a Patre & Filio omnia habere ex gratia & donantis voluntate, negatur: quia habent ea natura, Filius quidem per aeternam generationem ex Patre, Spiritus Sanctus vero per aetera nam processionem seu spirationem a Patre & Filio. Hinc minime sequitur personarum inaequalitas, quia omnes personae natura hapent omnia quae habent
OBIECTIOXVIII. Imperfectus non est aequalis perfecto: Filius est imperfectus, item Spiritus Sanctus, Pater vero perfectus: Ergo Filius & Spiritus Sanctus non sunt aequales Patri. Assumtionem ad versarij sic probant, quia producens alium ex se, perfectior est non producente: At solus Pater produxit Filium, Filius autem non produci: alium filium, nec Spiritus Sanctus producit alium. Ergo: &c.
RESP. Falsa est probationis major propositio universaliter in tellecta. Nam animalia irrationalia, item plantae producunt ex se alia; Angeli non producunt ex se alios: nec tamen ideo quisquam sanae mentis dixerit, bruta animalia & plantas perfectione antecellere Angelis. Similiter homines in hac vita generant ex se prolem, in al tera vita non generabunt; qui tamen perfectiores tum erunt quam nunc sunt. Productio igitur alterius ex sese, pars est perfectionis in iirebus quibus ea convenit, & eatenus quatenus eis convenit, secundum naturam & ordinem divinae mentis. Petsonarum autem divinarum perfectio haec est, ut unus sit Pater, non duo, non tres; unus Filius, non duo, non plures: unus Spiritus Sanctus, non duo, non plures; quia sic personae Deitatis sunt patefactae.
OEIECTIO XIX. Quicunque est aequalis Deo Patri, eum coaeternum ei esse necesse est: Filius & Spiritus Sanctus non sunt Dei. Patri coaterni: Ergo non sunt aequales Deo Patri. Assumtio tali prosyllogismo statuminatur: Genitus seu nascens non est coaternus gignenti: Filius est genitus: Ergo non est coaternus gignenti. Major prosyllogismi quia negatur, hujusmodi epilogismo adstruitur: Qui posterior est gignente, non est ei coaternus: Genitus est posterior gignente: Ergo genitus non est coaternus gignenti
RESP. Major propositio epilogismi non est universaliter vera: quia datur tantum de eo qui est posterior gignente in tempore, a proinde posterior tempore. Jam quod ad minorem attinet propositionem, Genitus est posterior gignente, natura, sed non semper tempore: ut ratio posterior est mente eam gignente, sed posterior tantum natura, tempore autem simul sunt: Similiter splendor Solis est posterior Sole eum gignente, sed naturarantum est posterior, tempore autem est simul cum Sole. Filius Dei autem est genitus nonitempore, sed ab aeterno: ac proinde non est tempore posterior Genitore, sed ei coaeternus & aequalis
INSTANT & posterius in minore propositione principalis ob jectionis membrum, quod est de Spiritu Sancto, firmare conantur tali prosyllogismo: Qui procedit ab alio, non est coaternus ei a qui procedit: Spiritus Sanctus procedit ab alio, nempe a Patre & Filios Ergo non est coaternus Patri & Filio. Propositio major istius prosyllogismi roboratur tali epilogismo: Qui posterior est eo a quo procedit, non est ei coaternus: Spiritus Sanctus est posterior Patre & Filio, a quibus procedit: Ergo non est eis coaternus.
RESPON. Major praemissa epilogismi universaliter accepta est? falsa. Nam datur tantum de eo qui procedit in tempore. Spiritu Sanctus autem non procedit in tempore, sed ab aeterno: ergo non est tempore posterior Patre & Filio, sed ambobus coaeternus & aequalis
INSTANT rursus de Spiritu Sancto: Qui demum post glorificationem Christi exstitit, is non est ei coaternus, ac multo minus Patri: Spiritus Sanctus demum post glorificationem Christi exstitit;: Ergo: &c. Assumtionem conantur probare his testimoniis, Johan. 7. vers. 38. 19. Qui credit in me, sicut dixit Scriptura, flumina aquae vivae eax ventre ejus fluent. Hoc autem dixit de Spiritu illo quem acceptur: erant credentes in eum. Nondum enim erat Spiritus Sanctus, quid Iesus nondum erat glorificatus. Actor. 19. vers. 2. discipuli Ephesi dixerunt, Imo sit ne Spiritus Sanctus ne audivimus quidem,
RESPON. Distinguendum est. Qui demum post glorificationem Christi exstitit, nimirum quoad personam, is non est ei coaeternus. Spiritum Sanctum autem demum post glorificationem Christi exstitisse quoad personam, negatur. Nam in initio creationis in cubabat superficies aquarum Genes. 1. vers. 2. idem in Prophetis veteris Testamenti fuit & per eos locutus est 2. Sam. 23. 2. Spiritus Iehovae locutus est in me. 1. Petr. 1. vers. 11. Prophetae scrutati sunt in quem aut qualem temporis articulum praenuncius ille qui in ipsi erat Spiritus Christi, declavaret eventuras Christo perpessiones, & gloriam illas consequuturam. 2. Petr. 1. vers. 21. acti a Spiritu Sanct loquuti sunt sancti Dei homines. Spiritus Sanctus igitur quoad personam ante incarnationem ac proinde & ante glorificationem Christi exstitit. Quod vero Johan. 7. vers. 38, 39. dicitur, Spiritum Sanctum nondum fuisse, quia Christus nondum erat glorificatus, inteligendum est de visibili illa ac miraculosa deniorum Spiritus Sancti effusione in Apostolos & alios deinceps fideles, quae a Deo per Prophetas promissa erant. Actor. 19. v. 2. itidem discipuli Ephesia Paulo interrogati fuerant non de persona Spiritus Sancti, sed de doni illis eximus, quae tum in Ecclesia primitiva vigehant juxta vaticinia Prophetica, & quae inprimis requirebantur in illis qui Ecclesiarum institutioni & gubernationi praeficiebantur. Ex eo autem quod Bt phesij illi responderunt, se ne audivisse qui dem sicue Spiritus Sanctus, colligere Spiritum Sanctum quoad personam ante glorificationem Christi non fuisse, admodum est abiurdum: quia Ephesii illi tenuiter adhuc in Christianismo profecerant & eorum quae in Christiana Ecclesia gerebantur ignari adhuc erant, ut ex ipsorum responsis apparet. Ex ignorantia autem aliorum, statuere fidei articulos, plus quam absurdum est. Talibus igitur objectionibus aeternitas personae Spiritus Sancti & aequalitas cum Patre & Filio minime tol itur
OBIECTIO XX. Quicunque Deo Patri est aequalis, ei etiam eundem honorem exhiberi necesse est, qui Patri exhibetur: At Filio & Spiritui Sancto non exhibetur idem honor qui Patri: Ergo non sunt aequales Patri. Assumtionem probant eo, quod Christus non Filij. nec Spiritus Sancti, sed Patris tantum invocationem praescripserit in Oratione Dominica Matth. 6. v. 9. Vos igitur ita precamini, PATER noster qui es in coelis, &c.
RESP. Assumtio negatur, & probatio ejus est vitiosa; nam quum Christus id quod commune est omnibus personis divinis, Patri tribuit, sibi & Spiritui Sancto minime derogat. Invocatio religiosa ita Patri exhibetur, ut Filio & Spiritui Sancto non denegetur. Ideo Filium quoque & Spiritum Sanctum religiose invocandum, & mandaum Dei & exempla proba docent. Quod vero in Oratione Domidica jussi sumus Patrem invocare, in eo Christus ut Mediatorem decebat se gessit: quia ut Mediator omnia ad Patris, a quo missus erat in mundum, gloriam referre debuit & voluit.
OEIECTIO XXI. Qui est humitiatus, is non est aequalis Deo Patri qui semper gloriosus manet: Filius Dei est humiliatus: Ergo, &c. Assumtio traditur Philipp. 2. v. 7. & 8. Ipse sese inanivit, forma servi accepta, similis hominibus factus: Et habitu inventus ut homo, ipse se submisit.
RESP. Distinguendum est. Qui est humiliatus, nimirum divinae naturae suae mutatione aut imminutione, is non est aequalis Deo Patri. At Filius Dei est humiliatus, non naturae suae divinae muratione aut imminutione, sed voluntatia formae servi assumtione. Mansit id quod erat, & factus est quod non erat, non amissione Deitatis, sed assumtione humanitatis
QEIECTIO XXII. Quem Deus suscitavit ex mortuis, is non est aequalis Deo Patri: Christum Deus Pater suscitavit ex mortuis: Erro, &c. Assumtionem probant his testimoniis, Actor. 2. v. 24. Quen Deus suscitavit, solutis doloribus mortis. Rom. 8. v. 11. Sed si spiritus ejus qui suscitavit Iesum ex mortuis habitat in vobis: is qui excitavit Christum ex mortuis, vivificabit etiam mortalia corpora vestra per inhabitantem ipsius Spiritum in vobis.
RESP. Restringenda est propositio major: Quem Deus Pater. suscitavit ex mortuis, videlicet, nisi ipse quoque una operatus sit & corpus suum e mortuis excitaverit, is non est aequalis Deo Patri. Jam Christum Deus Pater suscitavit ex mortuis, verum ita ut ipse quoque Christus Filius Dei unam cum Deo Patre operatus sit & suum ipsius corpus ex mortuis excitaverit & propria voluntate ac virtute animam ei restituerit & vitam, quemadmodum ipsemet praedixerat Joh. 2. ver. 19, 20, 21, 22. Destruite templum hoc & intra triduum excitabo illud; Dixerunt ergo Iudeai, quadraginta & sex annis aedificatum est, templum istud, & tu intra triduum illud excitabis? At ille loquebatur de templo corporis sui. Postquam ergo suscitatus fuit ex mortuis. recordati sunt ejus discipuli quod hoc sibi dixisset, & crediderum Scripturae, & Sermoni quem Iesus dixerat. Joh. 10. v. 17, 18. Ego depono animam meam ut eam rursus assumam. Nemo tollit eam a mei sed ego depono eam per meipsum: autoritatem habeo rursus eam assumendi.
OBIECTIO XXIII. Qui est Dei, is non est aequalis Deo: Christus est Dei: Ergo, &c. Assumtio est 1. Corinth. 3. 22, 23. Omnia vestra sunt: Vos autem Christi: Christus vero Dei.
RESP. Negatur consequentia, quia sunt quatuor termini propter ambiguitatem medij, qui aliter in majore propositione accipitur, aiter in minore. Qui est Dei, nimirum quoad dominium quod Deus in illum habet, is non est aequalis Deo, saltem secundum id in quod dominium habet. At Christus est Dei, non quoad dominium quod Pater habeat in Christum qua is Deus est: sed secundum Oeconomiam illam ac dispensationem voluntatiam, primum secundum suppositum, ut est θεανθρωπο Mediator Dei & hominum, gratiose sed voluntatie nos adiungens sibi ad perfectionem salutis nostrae: dein de secundum naturam humanam assumtam, prout conditio naturae humanae est Deo subjecta: postremo secundum mysticum Ecclesiae corpus, quod sibi tanquam Capiti adunavit. Atque hunc esse genuinum sensum verborum Pauli, tum propositum ejus seu scopus ostendit, tum gradatio qua utitur, Omnia, inquit Paulus fideles compellans, vestra sunt, nimirum ut corporis illius mystici: vos autem Christi, ut Capitis vos vivificantis & consummantis: Christus vero Dei, ut Patris qui misit ipsum, ut Mediatorem ab aeterno destinatum, ad redemtionis vestri opiis persiciendum.
QBIECTIO XXIV. Qui vitam a Patre accepit, is non est aequalis Patri: Filius vitam a Patre accepit: Ergo, &c. Assumtionem probant ex verbis Christi Johan. 5. 26. Sicut Pater habet vitam in seipso, sic DEDIT & Filio habere vitam in seipse
RESP. Distinguo. Qui vitam nimirum accidentalem qualis est creaturarum, a Patre accepit, is non est aequalis Patri. At Filius qua Filius vitam a Patre accepit, non accidentalem, sed essentialem & eaudem quam Pater in seipso habet. Sicut enim Pater, ita & Filius est Deus vivens, habens essentiam viventem in seipsa, per seipsam & a seipsa & vivificantem alios. Hanc essentiam viventem & vivificantem, hanc vitam Pater Filio dedit & Filius a Patre accepit per aeter nam generationem. Hanc eandem tam Filius habet in seipso natura quam Pater: propterea tam est causa vitae aeternae nobis, quam Pater. Proinde aequalis est Patri, non autem inaequalis
REPLICANT: Qui vivit vita a Patre data, is aliam vita vivit. quam Pater: At Filius vivit vita a Patre data: Ergo alia vita vivit, quam Pater
RESP. Distinctione utendum. Qui vivit vita a Patre data, nempe piumero differente a vita Patris, is alia vita vivit quam Pater. At Fidius vivit vita a Patre data, sed numero non differente a vita Patris Qam enim vitam Pater in seipso habet, eandem numero Filio dedit habere in seipso: quia vita quae in Patre est, infinita est & essentia divina ipsamet est. Eandem vitam, hoc est, divinam essentiam ab aterno in aeternum viventem & electos omnes vivificantem, dedit Pater Filio non ex parte, sed totam; nec similitudine, sed identitate: a lioquinmin esset proprius & unigenitus Filius Dei Patris. Quod autem Pater eandem numero vitam quam in seipso habet, dederit Filio, non tantum inde paret, quod vita illa in Patre ac proinde in Filis sit infinita & ipsa divina essentia; sed etiam quia eadem effecta in eset ctis operatur vita Filij quae vita Patris: non enim alios vivificat Pater, alios Filius, sed eosdem electos: nec alia vita vivificat Pater ele ctos, alia Filius; sed eadem. Ita vitae spiritualis quae nobis conmunicatur, autor est pari virtute Pater & Filius: unde etiam eam in seipsis habent, ut effectum in causa efficiente, id est, causative, non subjectiv
Instant: Qui vivit propter Patrem, & quidem vita creata ut homines fide Christum manducantes, is non habet in se vitam numero eandem cum vita quam Pater in se habet, nec est aequalis Patri, sed eo minor. At Filius, ajunt, vivit propter Patrem, & quidem vita. creata, ut homines fide Christum manducantes: Ergo Filius non hobet in se vitam numero eandem cum vita quam Pater in se habet, nec est aequalis Patri, sed eo minor. Assumtionem probare nituntur testimonio Christi Johan. 6. v. 57. Sicut misit me vivens ille Pater, & ego vivo δα τ Πατιρα, propter Patrem: ita etiam qui ederit me, vive ipse quoque &e ἐμi, propter me¬
RESP. Negamus consequentiam, quia fallaciam struunt adver sarij ex ambiguo. Aliter quippe Filius vivit propter Patrem: aliter nos Christum fide manducantes vivimus propter ipsum. Filius vivipropter Patrem, quoniam ex Patre qui naturaliter vita est aeterna & nos vivificans, natus est ipse itidem naturaliter vita aeterna exsistens & nos vivificans. Sicut enim Pater est vita aeterna: ita & Filius est vi ta illa aterna quae erat apud Patrem, ut dicitur I. Joh. 1. v. 2. Hic ( hilius) est verus ille Deus & vita illa aterna, I. Joh. 5. v. 20. Quoniam Deus Pater vita est secundum naturam, non autem per participationem; Filius quoque, quia naturaliter ejus Filius est, hanc naturae sua roprietatem, id est, vitam naturaliter in se habet, Filius vivit propter Patrem, quia unius substantiae est cum Patre. Proinde eadem est numero Patris & Filij vita: & exquisitissima utriusque aequalitas. Nos autem fide manducantes Christum, vivimus propter ipsum; quia ipsie Christus ex gratia donat nobis vitam aeternam propter seipsum, proter justitiam suam: ut quemadmodum regnaverat peccatum ad mortem, ita etiam gratia regnaret perjustitiam ad vitam aeternam. per Iesum Christum Dominum nostrum, ut Paulus ait Rom. 5. v. 21
DBIECTIO XXV. Cui Pater gloriam dedit, is non est aequalis Patri: Filio Pater gloriam dedit: Ergo Filius non est aequalis Patri. Majorem sic probant; Qui gloriam non habet ex seipso naturaliter, is non est aequalis Patri: At cui Pater glortam dedit, is eam non haboex seipso naturaliter: Ergo cui Pater gloriam dedit, is non est aequalis Patri. Minorem probant verbis Christi Johan. 17. ver. 24. Pater, quos dedisti mihi, velim ut ubi sum ego, & illi sint mecum: ut spectent gloriam illam meam quam DEDISTI mihi
RESP. Primo Homonymia est in nomine gloriae. Cui Pater gloriam dedit, nempe non ab aeterno, sed in tempore, eamque creatam; is non est aequalis Patri, quatenus gloria creata potitur. Filio autem Pater gloriam dedit non solum in tempore, gloriam creatam, quatenus Filius est Mediator & Caput Dominusque Ecclesiae constitu tus, quo respectu Patre inferior est: sed etiam increatam atque essentialem gloriam ab aeterno per aeternam generationem, cujus essemtialis gloriae respectu Patri aequalis est. Eamque essentialem gloriam a Patre habet, ut Filius naturaliter ex eo natus: naturaliter igitur illam habet
Deinde quod attinet locum Johan. 17. vers. 24. intelligitur in egloria, non quam Pater dedit Filio aequali eum ab aeterno gignens: sed quam Filio homini facto dedit ab aeterno quidem secundum praedestinationem, in tempore vero post mortem crucis quoad realem illius collationem.
OBIECTIO XXVI. Qui solus est sapiens, ei nemo est aequalis: Deus Pater solus est sapiens: Ergo Deo Patri nemo est aequalis, ac proinde nec Filius, nec Spiritus Sanctus. Assumtio probatur verbis Apostoli Pauli, qui Roman. 16. v. 27. ait: Soli sapienti Deo gloria per Iesum Christum in secula, Amen. Hic ajunt adversarij. Patrem a Filio ita distingui, ut loco Patris ponatur citcumscriptio ejus ex eo quod Patris est proprium, nempe Solus sapiens Deus: quia solus Pater est sapiens sapientia increata.
RESPON. Ludunt adversarij homonymia particulae solus, quae in assumtione & in dicto Pauli non absolute usurpatur, ad excluden das etiam personas alias Deitatis praeter Patrem: sed secundum quid ad excludendos omnes qui merae sunt creaturae. Nam Filium non excludi, manifestum est ex eo, quod non tantum sapiens, sed etiam sapientia proprie appellatur, & quod alios sapientia donat: quod minime fieret, nisi ipse increata sapientia esset. Idem de Spiritu Sancto sentiendum: Spiritus enim Sanctus, quia sapientia Angelos & homines ornat, non potest nisi increata sapientia esse sapiens.
OEIECTIO XXVII. Qui est Mediator noster apud Patrem, non est aequalis Patri: Filius:si Mediator nosterapud Patrem: Ergo, &c. RESPON. Distinguendum est. Qui est Mediator noster apuPatrem, non est aequalis Patri, nimirum quatenus est homo verus & quatenus dispensationem mediationis in se suscepit. At Filius, qui est Mediator noster apud Patrem, est non tantum natura Deus, sed etiam verus homo & qui mediationis officium voluntatia dispensatione in se fuscepit. Hinc ergo non sequitur, quod sit natura divina inaequalis Patri
OEIECTIOXXVIII. Cujus minor est notitia quam Patri& Filij, is Patri & Filio non est aequalis: Spiritus Sancti minor est notitia, quam Patris & Filij: Ergo Spiritus Sanctus non est Patri & Filio aequalis. Assumtionem probare student dicto Christi Matth. II. vers. 27. Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quisquam novit, nisi Filius, & cuicunque voluerit Filius retegere. Hic, ajunt, nulla sit mentio Spiritus Sancti; sed solius Patris & Filij, quibus solis notitia mutua tribuitur.
RESPON. Negatur assumtio; eaque ex dicto Christi probari neuit. Etsi enim in illo non sit expressa mentio Spiritus Sancti, tamen is a mutua notitia Patris & Filij minime excluditur. Nam quum in Scriptura Sacra, una Deitatis persona creaturis aut fictitus numinibus opponitur, & ab his discernitur, non excluduntur ab ea alis Deitatis personae, sed tantum creaturae & numina fictitia. Ut in his ipsis verbis, quum Christus dicit, Nemo novit Filium, nisi Pater, non excluduntur aliae personae Deitatis, sic enim ne Filius quidem seipsum nosset: & quum dicit, Neque Patrem novit quisquam, nisi Filius, non excluduntur aliae Deitatis personae, alioquin nec Pater seipsum nosset. Sed haec tantum sententia est, nullam creaturam posse ad non titiam Dei penetrare, nisi ipsum per Filium se illi patefaciat. Nec tamen hinc excluditur Spiritus Sanctus, cum ipse Christus de eo dicat, ohan. 15. vers. 26. Spiritus ille veritatis, qui a Patre emanat, ille testabitur de me. Et Paulus 1. Corinth. 2. vers. 10. Nobis autem Deus ea retexit per Spiritum suum. Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunditates Dei: & vers. 11. Ea quae sunt Dei, nemo novit nisi Spiritus Dei.
Ex his quae ad objectiones contra aequalitatem personarum divinarum respondimus, planum est firmissimam esse Ecclesiae orthodoxae doctrinam, Patrem, Filium & Spiritum Sanctum esse aequales secundum Deitatem & omnes Deitatis perfectiones operationesque essentiales.
litatem personarum divinarum: hoc defendenda est earundem distinctio realis adversus Sabellium & alios haereticos, quorum objectiones hujusmodi sunt:
OBIECTIOI. Si videns Filium, videt Patrem: tum eadem est, persona Patris & Filij. At prius est: Ergo & posterius. Assumtum conantur probare ex eo quod Joh. 14. v. 9. dicit Jesus ipse: Philippe qui vidit me, vidit Patre: quomodo igitur tu dicis, ostende nobis Patrem?
RESP. Negatur sumti consequentia: & quod ad dictum Christi attinet, non vult Christus se esse Patre, sed se doctrina & factis personam, sapientiam, omnipotentiam, bonitatem & voluntatem Patris manifestare & referre, hoc est, docet Christus, ut in cogitatione de Deo & de voluntate Dei, sese, hoc est, Christum Mediatorem in tueamur: & statuamus hunc esse verum & aeternum Deum, qui se per Filium patefecit mundo & per eum promisit salutem & fiducia ejus ult invocari. Itaque tantum abest, ut hoc loco tollatur discrimen personarum divinitatis, ut potius confirmetur. Non enim vult Christus se esse Patrem
OEIICTIOII. Si Filius est in Patre & Pater in Filio: sequitur non esse distinctam personam Filij a Patre, sed unam eandemque est. personam Patris & Filij. At verum est antecedens ex v. 10 Johan. 14. Non credis me in Patre, & Patrem in me esse? Ergo & consequens.
RESP. Negatur sumti consequentia. Nam Pater est in Filio & Filius in Patre. 1. essentiae unitate. 2. quia doctrina Filij est doctrina Patris & una communi voluntate promulgatur: ideo Christus mox addit; Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; sed Pater qui in me manet, ipse facit opera. 3. quia facta Filij sunt facta Patris & una potentia patris & Filij fiunt, ut mox etiam Christus subjicir; sed Pater qui in me manet, ipse facit opera. 4. quia qui honorat Filium, honorat Patrem: qui Filium non honorat, nec Patrem honorat. Credendus est ergo Pater in Filio, & Filius in Patre, per naturae identitatem, per doctrinae unitatem, per virtutis potestatem, per honoriaequalitatem. 5. Si ex phrasi ista unitas personae colligenda esset, sequeretur Christum & nos etiam unam personam esse, quia Joh. 14. v. 20. dicitur; In illo die vos cognoscetis me esse in Patre meo, & vos in me, & me in vobis.
QEIECTIOIII. Quod est in alio, id non est persona per se subsistens, sed accidens quoddam alterius: Filius est in alio, videlicet in Patre, ut dicitur Joh. 14. v. 20. Ergo, &c.
RESP. Est primo amphibolia in phrasi esse in alio. Nam ea in propositione significat subsistere in alio, quemadmodum accidens subsi stit in subjecto. At in assumtione & dicto Christi significat ejusdem esse essentiae cum Patre, eandem esse doctrinam Filij, quae Patris: facta Filij esse facta Patris. Haec explicatio ni admittatur, sequeretur, neque Patrem esse personam per se subsistente, sed accidens quoddam; quia Pater quoque est in Filio, ut expresse dicitur versu 10, 11.
Deinde major propositio vera est de natura, cujus signa sunt pronomina neutrius generis Quod, id: at si de persona intelligatur, est falsa. Nam Filius non est in Patre ut aliud in alio, sed ut alius in alios OBIECTIOIV. Quorum est una essentia, eorum una est persoma: Patris, Filij & Spiritus Sancti est una essentia: Ergo eorundem. ena est persona.
RESPON. Major propositio negatur: quia omnium hominum est una essentia, personae autem totidem, quot homines.
Instant: Quorum est una numero essentia, eorum una est persona: Patris, Filij & Spiritus Sancti est una numero essentia:
Ergo: &c. RESP. Et ista major negatur: quia omnium hominum est una; numero essentia, personae autem quam multae? Una numero est omnium hominum essentia, quia homines non differunt specie, id est; natura & essentia: etsi non sit una individua & singularis. Nam unum numero non dicitur tantum quod est individuum: sed etiam secunda substantia, ut corpus, vel animal potest dici unum numero. Ensis & gladius est nomen speciei, & nihilominus est unum numero: sic definitio & definitum, ut homo & animal rationale. Etsi Patris & Filii & Spiritus Sancti sit una numero essentia: non est tamen una persona.
Instant rursus. Essentia unica & singularis non potest esse nisi unica persona. Patris, Filij & Spiritus Sancti essentia est unica ac singularis: Ergo Patris, Filij & Spiritus Sancti non potest esse nisi unica. persona.
RESPONP. Major propositio negatur universe intellecta. Nam vera est tantum de essentia finita, qualis est cujusque hominis essentia in individuo: at essentia infinita, qualis est divina, potest esse trium personarum: imo revera est, sicut Scriptura Sacra testatur.
OBIECTIO V. Si, quae Pater habet, Filij sunt; & quae Filij sunt, Patris sunt: tum sequitur, Patrem esse Filium, & Filium esse Patrem. Antecedens verum esse, firmat testimonium Christi, Johan. 16. v. 15. Omnia qua Pater habet, mea sunt. Et cap. 17. v. 10. Et mea omnia tua sunt: & tua, mea sunt. Verum igitur est & consequens.
RESP. Negatur connexi consequentia. Tum demum ea concederetur, si eadem esset persona dans & accipiens. Etsi igitur quae Pater habet, Filii sunt: tamen Pater ea Filio dedit, & Filius a Patre ac cepit; & quia Filius est, ideo perpetuo ex Patre habet, quaecunque habet. Proinde alia est persona Patris, alia Filis
OBIECTIOVI. Filius & Pater sunt unum: Ergo sunt una & tadem persona. Assumtionem probant eo quod Filius dicit Johar10. v. 30. Ego & Pater unum sumus
RESP. Propositio major, quae insidiose dissimulatur, falsa est; nimirum, Quicunque sunt unum, illi sunt una persona. Nam omnes homines sunt unum specie, id est, essetia ac natura: personae vero sunt: infinitae. Ita Filius & Pater sunt unum, nimirum essentia ac natura; personis autem sunt realiter distincti
OBIECTIOVII. Si homo cum sua ratione verboque in anima concepto est una persona, non multae personae: tum & Deus Pater cum Verbo suo est una persona. Antecedens verum est: Ergo & consequens.
RESP. Elenchus est παρα το μη ίσον ώς ἵσον. Non est enim par ratio verbi in anima humana, & Verbi in divina essentia geniti. Nam verbum in mente hominis conceptum, non est hypostasis, non hyphistamenon quiddam, non homo apud hominem, quum nec vivat, nec subsistat; Verbum autem a Patre in unitate essentiae divinae genitum est hypostasis seu ὑφιστάμνον apud Patrem: realiter ergo distinctum a Patre.
OUIECTIO VIII. Virtus altissimi est ipse Pater: Filius est vir tus altiffimi; & Spiritus Sanctus itidem est virtus altissimi: Ergo Pater est ipse Filius & Spiritus Sanctus. Assumtionis prius membrum probatur testimonio Pauli Apostoli, qui 1. Corin. 1. 24. vocat. Christum Dei potentiam ac Dei sapientiam: posterius membrum probatur testimonio Gabrielis Angeli qui ad MARIAM ait Luc. 1. 35. Spi. ritus Sanctus superveniet inte, & virtus Altissimi inumbrabit te.
RESRON. Negatur consequentia, quia sunt quatuor termini olambiguitatem medii. Nam virtus Altissimi in majore propositione significat ipsam essentiam Dei seu essentialem proprietatem quaereipsa non differt ab essentia. In minore autem sumitur personaliter & pro diversitate locorum Scripturae nunc Filium Dei, nunc Spiritum Sanctum significat, quia tum per Filium, tum per Spiritum Sanctum Deus Pater virtutem suam exserit
QBIECTIO IX. Verus Deus est Trinitas, id est, Pater, Filius & Spiritus Sanctus: Pater est verus Deus: Ergo Pater est Trinitas, id est, Pater, Filius & Spiritus Sanctus.
RESP. Propositio major universaliter accepta est falsa. Non enim quicquid est verus Deus, est Trinitas; neque etiam quisquis est verus Deus, est Trinitas: sed vel Trinitas, vel aliqua Trinitatis persona.
Sic igitur Pater, Filius & Spiritus Sanctus sunt unus Deus essentia: ut sint tres personae realiter inter se distinctae; quod nobis erat propugnandum.
Conclusio & recapitulatio libri tertij. Confirmavimus hoc libro quantum gratia divina largita est, verum Deum, qui unus est essentia, esse tres personas αμουσιeς & aequales, realiter tamen inter se distinctas, Patrem, Filium & Spiritum S Haec enim est fides Catholica, ut unum Deum in Trinitate; & Trinitatem in unitate veneremur, neque confundentes personas, neque substantiam separantes. Pater est id quod Filius & Spiritus Sanctus Filius est id quod Pater & Spiritus Sanctus, Spiritus Sanctus est id quod Pater & Filius: nec tamen Pater est is qui Filius aut Spiritur Sanctus, nec Filius est is qui Pater aut Spiritus Sanctus, nec Spiritus Sanctus est is qui Pater aut Filius. 5. 1.ilio: Pater, alius Filius, alius
Proinde (ut verbis beati Fulgentii ex libro de fide orthodoxa ad Donatum recapitulatio haec illustretur) principaliter teneas sanctam Trinitatem, id est, Patrem & Filium & Spiritum Sanctum, naturaliter verum esse Deum, sammum verum & bonum, unius naturae, unius essentiae, unius omnipotentiae, unius aeternitatis, unius immensitatis. Ac sic, quum unum Deum audis, Patrem & Filium & Spiritum Sanctum, unam naturam summae illius Trinitatis intellige. Et quum Trinitatem audis, Patrem & Filium & Spiritum Sanctum, tres personas unius summae illius diuinitatis agnosce. Tres nim personae sunt, Pater & Filius & Spiritus Sanctus, ideo Trinitas dicitur. Sed una substantia est Patris & Filij & Spiritus Sancti ideo ipsa Trinitas unus Deus veraciter a fidelibus praedicatur. Tres itaque personas esse Patrem & Filium & Spiritum Sanctum, ostendunt ipsius eloquia veritatis. Unde Salvator noster ait: Non sum solus, sed go & qui misit me Pater. De Spiritu Sancto quoque dicit: Ego rogapo Patrem, & alium Paracletum dabit vobis spiritum veritatis, Praecepit etiam baptizari gentes in nomine Patris & Filij & Spiritus. Sancti. His itaque hujusmodi testimonis ostenditur, Patrem & Filiis & Spiritum Sanctum, tres esse personas, sed non tres esse naturas. Unde Trinitas illa sancta digne creditur in personis. Tres autem deos dici, Patrem, Filium & Spiritum S. non permittit unitas naturalis. Et quia in una natura Trinitatis, nulla potest esse diversitas, ide in tribus personis manet inconfusa proprietas, & in unitate natura regnat incommutabiliter substantialis aequalitas. Ideo de Filio dicitur. Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. Et quia non solum solvebat Sabbatum, sed & Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Adhanc aequalitatem? naturae virtutisque etiam illud pertinet, quod ipse Filius ait: Quid quaecunque Pater facit, haec eadem & Filius similiter facit. Et sicut Pater suscitat mortuos & vivificat, sic & Filius quos vult vivificat. In illa Trinitatis natura, sic totum unum est, ut nihil ibipossit. separari vel dividi: sic totum aequale est, ut nihil ibi majus aut minus. valeat inveniri. Trinitas est itaque unus solus creator omnium reri Deus. Trinitas est unus solus immensus naturaliter Deus. Ad hujus maginem Trinitatis, homo factus agnoscitur, in cujus nomine baptizatus, denuo renovatur. Baptizari autem gentes, in nomine Patris & Filij & Spiritus Sancti, Salvator noster edocuit, ut sicut Trinitatis opere initium conditionis accepimus, sic in nomine Trinitaeis, divinae adoptionis gratia frui mereremur. Unus est ergo verus Deus Pater & Filius & Spiritus S. qui omnipotentissima bonitate creat homines, & gratuita miseratione justificat peccatores. Praeter hunc unum Deum verum nullus est Deus, quia dum dicit: Videte. quia ego sum Deus, & non est alius praeter me: Docet nos & admonet. grave esse peccatum, si quis extra unum Deum alium credat. Alium sine dubio credit, quisquis in Patre & Filio & Spiritu S: diversitutem diuvinitatis existimat, quum ille Deus qui solus habet veram divinitatem, colendi alterius Dei nullatenus tribuat facultatem: neSacramento redemtionis sit aliquatenus nominandus, quisquis atunius veri Dei natura invenitur extraneus. Mysterium autem redemtionis humanae nulla ratione perficitur, si in baptismo vel Filij. vel Spiritus S. vocabulum subtrahitur Vnus Deus est sancta Prinitas, Pater & Filius & Spiritus S. Una est Patris & Filij & Spiritus Sancti natura, sed non una persona. Proinde, ut retenta veritate. possis refellere, vel certe respuere falsitatem, si quem videris, ita Patris & Filij & Spiritus S. unam confiteri naturam, ut velit unam isserere personam, noli Christianum Catholicum putare, sed haereticum Sabellianum agnosce. Si quem vero audieris, ita tres personas. Patris & Filij & Spiritus S. dicere, ut velit tres naturas istarum trium personarum asserere, Arrianum haereticum sine dubitations intellige. Verum est enim quod Sabelliani de natura Patris & Filij& Spiritus S. credunt, sed falsum est, quod tres personas esse non credunt. Verum est etiam, quod Arriani tres personas Patris & Filij & Spiritus S. dicunt, sed falsum est, quod istarum trium personarum tres naturas persuadere contendunt. Perverse itaque Arriani naturam Trinitatis dividunt, personas Sabelliani confundunt: Cum ita sit. unanatura Patris & Filij & Spiritus Sancti, ut non una persona: quia alia est persona Patris, alia Filij, alia Spiritus Sancti. Siquem, vero videris, Patris quidem & Filij unam confiteri nuturam, sed Spiritus S. alteram praedicare substantiam, ut aequalem quidem dicat Patri Filium, & solum minorem asserat Spiritum Sanctum, iste non tenet Catholica fidei veritatem, sed Macedoniana perfidiae sectatur errorem. Proinde quia non est Catholicus Christianus, sed Macedonianus haereticus est, ab omnibus est fidelibus.
Sed Trinitatem Omnipotentem quis intelligit? O ineffabilis Trinitas (o indivisibilis Unitas! Tu nos doce de re, ut cognoscamus te per te, qui non potes cognosci nisi docente te, Tibi gratias agimus tibi laudes dicimus vera & una Trinitas; una & summa Deitas, sancta & una unitas. Laudant te Sancti Angeli, celebrant te Patriarchaer Prophetae, Apostoli; Evangelistae; Martyres & Confessores beati jam in coelo triumphantes; cum quibus & nos, adhuc in terra bonam miditiam militantes, fidemque & bonam conscientiam retinentes gratis
On this page