Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 1
Hactenus fuit de essentia Dei: sequitur de operibus ipsius. PUS DEI, est quicquid Deus operatur: propter suam gloriam
Definitum Opus Dei, est ambiguum. Nam interdum dicitur opus Dei, id quod Deus exigit a nobis eo quod ipsi gratum sit: velut Johan. 6. 28. Dixerunt Iudaei ad Christum: quid faciemus ut operemur opera Dei? Respondit Iesus & dixit eis: Hoc illud est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit. Hoc enim loco opus Dei a Christo vocatur quod Deus a nobis flagitat. Sic Joh. 4. 30. JESUS: Esca mea est exsequi voluntatem ejus qui misit me, & perficere ipsius opus, hoc est, ab ipso mihi mandatum; quod opus erat promovere regnum Dei, animas perditas in vitam restituere, spargere lucem Evangelii, salutem afferre mundo. Sic opus Domini appellatur, ministerium quod a Domino est servis ipsius injunctum. 1. Corinth. 15. vers. 58. Fratres mei dilecti stabiles estote, immoti, eminentes in opere Domini semper, quum sciatis laborem vestrum non esse inanem in Domino. Et cap. 16. 10. Quod si venerit Timotheus, videte ut sine metis sit apud vos, opus enim Domini operatur ut & ego. Interdum vero & quidem frequentissime opus Dei dicitur, quod Deus ipse operatur. Ac de hoc jam, Deo benedicente, est agendum.
Caeterum in definitione operis Dei, primo genus non est positum: quia nullum est. Ut enim Dei genus dari nullum potest; ita nec operis ejus: sed loco generis posita est vox quicquid: quam intelligitur tum omnis actio seum operatio interna vel externa; tum omnis res actione & operatione producta. Deinde definitio ostedit operis Dei causam efficientem & finem.
Causa efficiens operis Dei, est Deus, qui id operatus est aut opera tur. Finis autem summus & αρχιιικτονικoς est gloria Dei, ad quam omnia pertinent & diriguntur, ut subjecta testimonia docent. Psal. 8. 2,3. Iehova Domine noster, quam magnificum est nomen tuum in universa terra, cui exponis supercoelestem decorem tuum. Abore infantium & lactentium fundatam disposuisti laudem; propter hostes. tuos, ad compescendum inimicum & ultorem sui, hoc est, inde a tenuissimo illo exordio humanae vitae, etiam in perpusillis & recens natis infantibus usque ad exitum hujus vitae gloria Dei semper illustratur, idque ad confundendos pudore hostes Dei & inimicos, qui suae gloriae studiosi, gloriam Dei impedire, quantum in ipsis est, conantur; quem admodum Pharisaei conabantur, aegre ferentes, quod discipuli & infantes Christo acclamarent, Hosanna filio David, Benedictus qui venit in nomine Domini, ut legitur Matt. 21. 15, 16. Ps. 19. 2. Coeli enarrant gloriam Dei & opus manuum ejus indicat expansum eorum. Psa. 104. Benedic anima mea Iehovae, Iehova Deus mi, magnus es valde; decorum & majestatem induisti. Prov. 14. 4. Omnes (uel omnia) operatus est Iehova propter se, etiamque improbum ad diem mali. Propter se, hoc est, propter suam gloriam, Jesa. 48. 9. Propter nomen meum longanimis ero, & laudem meam obsignatam asservabo tibi, ut non exscindam te. Et v. 11. Propter me, propter me faciam. Ro. 1. v. 20, 21. Ipsius enim invisibilia jam inde a condito mundo ex rebus factis intellecta pervidentur, aterna videlicet ejus, tum potentia, tum divinitas: ad hoc ut sint inexcusabiles. Propterea quod quum Deum cognoverint, tamen ut Deum non glorificaverunt, neque gratias ei egerunt. Ex quibus Pauli verbis promtum est colligere, Deum ex operibus suis cognosci, ut glorificetur: Proinde operum Dei finis supremus, est gloria Dei.
Quod vero dicitur, Deum esse finem operum suorum omnium. eodem redit. Nam non debemus animo fingere, Deum esse talem finem, qui ex iis rebus, quae ad finem spectant, perficiatur, sicut beatitas, dum in nobis acquititur, quodammodo perficitur, hoc est, consit. in nobis, per debita illa media, quae ad illam habendam necessaria. sunt. Alimentum, somnus, & alia multa, quia sunt media ad vita praesentem conservandam: ideo haec perficitur in nobis per illa. Non itase habet res in Deo, sed contra; nam omnia media ordinantur ad hunc finem, ut ipsa a fine, hoc est, a Deo perficiantur. Quare Deus non vult. nec facit quicquam propter se, nempe perficiendum (sic enim haec- vellet & faceret egens & necessario,) sed iis omnibus, quae vult & facit, communicandum & gloriam suae sapientiae & bonitatis in illis reipsa declarandam. Ideo quum Deus aliquid facit, nihil sibi acquirit, sed se & sua nobis donat: unde & solus vere liberalis est
Operatio Dei non est motus: quia si esset motus, Deus non esset immutabilis. Nam quod movetur, non est immutabile. Unde Chrysostomus ait, Deum ne moveri quide eo motu quo omnes moventur homilia quinta in caput secundum epistolae Pauli ad Colossenses.
Opera Dei afficiunt pios laetitia, Psalm. 92. 5. Quid laetitia afficis me, Iehova, opere tuo, de factis manuum tuarum cantabo. Psal. 111. 2. Opera Dei quaesita, id est, exposita sunt omnibus, qui delectantur illis, id est, piis. Excitant afflictos ad invocandum Deum. Psa. 143. v. 5, 6. Recordans dierum priscorum, meditans totum opus tuum, factum manuum tuarum recolens, Pando manus meas ad te, anima mea, ut ter¬
fessa, sitiente tui maxime Sunt Magna, Ps. 92. 6 Quam magna sunt facta tua, Iehovasvalde profundae sunt cogitationes tuae. Et Ps. 111. 2. Magna opera Iehovae.
Sunt constantia seu firma, Psal. 33. 4. Quia rectum est verbum Iehovae, & omne opus ejus constans. Fiunt suine labore, sine defatigatione Dei, Jes. 40. 28. Annon novisti? nonne audivisti? Deum aeternum. Iehovam, creatorem extremitatum terrae non defetisci, neque defatigari? nulla est pervestigatio prudentiae ejus.
On this page