Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 19
Quicquid de rebus diuinis citra ullum errorem & defectum diviuo modo docet, id revera divinum est. At Sacra Scriptura de rebus diuinis citra ullum errorem & desectum divino modo docet, Ergo¬
ΘRIICITVRI. Deereta Conciliorum, Symbola, Confessiones. Catecheses, & piorum Doctorum:scripta Theologica etiam de rebus divinis docent, nec propterea diuina sunt: Ergo nec Scriptura Sacra propterea divina est.
RESP. Limito & distinguo antecedens. Deereta Conciliorum & cetera commemorata seripta Ecclesiastica docent de rebus divinis. ed verbis & phirasibus ab humano consilio profectis ad explicandas illas res divinas, sed saepe non absque errore, nec absque defectu, non ergo divino modo: Non sunt igitur divina πmos, natura ortuque suos licet divina possint καγκτ & secundum quandam imaginem dici quatenus scilicet cum Scriptura Sacra consentiunt. At Scriptura Saera de rebus divinis docet divino modo, ac proinde divina est avλ onatura sua ortuque
OBIICITUR II. Si Scriptura Satcra propterea divina est, quia de rebus divinis docet: tum etiam Metaphysica divina erit, quia de rebus livinis docet: At hoc est absurdum: Ergo & illud
RESP. Connexum est falsum propter errorem falsae identitatis. quia Scriptura Sacra & Metaphysica non agunt de iisdem rebus: illa enim agit de vere divinis & divinitus revelatis, haec de iis quas Philosophi opinantur esse divinas, decepti ratiocinatione naturali, quum divinae non sint. Philosophi enim songissime aberratunt a vero Deo. qui est Pater, Pilius & Spiritus sanctus, habentes pro diis qui non sunt,
On this page