Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 20
Quacunque Scriptura est antiquissima & prima; plena mnie. austaterSatanae & malis hominibus odiosa & tamen approbata, & recepta ab omnibus Gentibus & populis quamvis reluctante diabolo & mundo; admirahili providentia diuina per tot secula inter ruinas regnorum & savus per secutiones conservata: sanguine innumeroru Margrum ebsignatas cutus cultores & propugnatores mirabiliter sunt a Deo servatie periculis erepti & praemiis affecti, hostes uero & contemtores illius atrociter a Deo punitiquae item in aternum manet, &c illa profeese est divinas At Scriptura Prophetica & Apostolica est talis. Ergo: &c. Haec ratio quinta aliquot membra habet, quae singula probabi m: u¬
Primum quod est de antiquitate sic probatur: Quaecunque Scriptura tradit antiquissimam & primam religionem, quae non aliunde quam ae Deo esse potuit, illa est divina. Nam antiquissimum & primum quod que verissimum.
Scriptura antiquissima & prima tradit antiquissimam & primam. religionem, quae non aliunde quam a Deo esse potuit: Ergo Scriptura an¬
quissima & prima est divina. Sacram vero Scripturam esse antiquissimam & primam, ostendit collatio ejus cum scriptoribus aliis. Mosen primum scriptorem fuisse constat, qui solus initium mundi & res ab initio mundi factadescripsit: a quo etiam hauserunt caeteri qui de originibus rerum scripserunt. Citat autem Iosephus libro secundo contra Appionem Grammaticum Alexandrinum testimonia memoratu digna ex antiquissimis scriptoribus: unde colligere licet, Gentium ipsarum consensu doctiinam in Lege proditam ab ultimis seculis fuisse celebrem.
OBIICITUR I. AEEgyptiaca Theologia est antiquissima, ut testantur multi Scriptores, veluti Mercurius Trismegistus, Plato, Hero stotus, Plutatchus, Diodorus Siculus.
Ergo ex antiquitate non potest evinci Scripturae Sacrae divinitas. RESPON. Antecedens est falsum: nisi forte AEgyptiis credere libeat vetustatem suam extendentibus ad sex annorum millia anter creatum mundum. Citati testes, ab AEgyptiis habent quae testantur: ideo non sunt idonei in hac caussa. Sed cum profanis etiam quibus que semper ludibrio fuerit AEgyptiorum garrulitas, non est cur in ejus refutatione laboremus.
OBIICITUR II. Novae patefactiones subinde sunt factae a Deo: & quae per Christum incarnatum atque Apostolos tradita sunt, ea etiam Gentilium scriptis posteriora sunt.
Ergo Scriptura Sacra non est antiquissima & primaRESP. Est processus a dicto secundum quid ad dictum simpliciter. Novae patefactiones subinde a Deo factae sunt, non simpliciter & omnino novae & quoad res & quoad verba, sed tantum quoad verba, ac proinde secundum quid. Eadem enim ab initio fuit Legis & Evangelii summa, quae nunc est, neque cum ea pugnans quicquam aut aliud ab ea Deus postea Ecclesiae suae tradidit: sed tantum aliter. Nam quae brevius & obscurius initio tradita fuerant, successus temporis sunt pluribs verbis & apertioribus sententiis magis magisque declarita. Ita Christus & Apostoli nihil novi docuerunt, sed veterem Scripturam solummodo illustrarunt, sicut Paulus ait, se non dixisse quicquam extra ea quae Prophetae ac Moses futura praedixerunt, Actor. 26. v. 22.
Secundum membrum quintae rationis quod est de majestate Scripturae Sacrae patet: primo, quia rerum magis dignitate quam verborum gratia in admirationem nos rapit. Secundo, quia etiam Prophetis & Apostolis splendidum est dicendi genus excedens humanum modum & devinctos sibi omnes quasique constrictos tenens.
OBIICITUR I. Demosthenis, Ciceronis, Platonis & Aristote lis, aliorumque gentilium Oratorum & Philosephorum scripta maiestatem quoque quandam prae se ferunt: Ergo ex illa non potest colligi Scripturae Sacrae diuvinitas.
RESP. Pet distinctionem: Scripta gentilium autorum prae se ferunt majestatem quandam, sed non divinam, & quae cum majestate Scripturae Sacrae collata evanescit
OEIICITURII. In Scriptura Sacra est magna styli simplicita, & humilitas: Erge non est plena maiestate
RESP Antecedens concedo cum limitatione. In Scriptura Sacra est magna styli simplicitas & humilitas, sed primum non ubique nam nonnu lis Prophetis & Apostolis est elegans & nitidum dicendi genus & superans omnium Gentilium Scriptorum eloquentiam, Deinde Scriptura Sacra subjecta & humili verborum simplicitat, virtutem divinam exserit, animos hominum vivide afficiens, quod nulla alia scripta faciunt. Ergo simplicitas ista tam potens, tam efficax majestatem Scripturae magis auget
Tertij membri probatio. Quicquid Satanas & mali homines vehementer oderunt & extinctum cupiunt, id a Deo esse necesse est. Propo. sitionis hujus evidens est ratio: quia Satanas, & mali homines qui a Satana instigantur atque impelluntur, a Deo sunt alieni: ideo ea quaeDei sunt eique maxime placent, ipsi infensissimo odio prosequuntur, contra vero diligunt & desiderant quae Dei non sunt, quaeque Deus odit & prohibet: Unde etiam religionem divinam oderunt & exstirpatam cupiunt, adversas autem Deo religiones quascunque cupide ultroque arripiunt & magno zelo atque conatu defendunt. Quo perinet illud Chrsti Johan. 15. vers. 19. Si ex mundo essetis, munuus quod suum est amaret: quia vero ex mundo non estis, sed ego eligi vos ex mundo, propterea odit vos mundus & v. 23. Qui me odit, is etiam Patrem meit odit. Item illud Pauli Rom. 8. ver. 7. Quod sapit caro, inimicitia est ad versus Deum, Legi enim Dei non subiicitur: nam ne potest quidem
At Scripturam Propheticam & Apostolicam Satanus & mali homines vehementer oderunt & exstinctam cupiunt. Propositionis hujus certitudinem tum experientiae triste testimonium confirmat, tum uecessitas odii illius ostendit. Exgerientiae testimonium sunt tot persecutiones crudeles & sangninolentae quas ii perpessi sunt atque et. iamnum perpetiuntur, qui nullam aliam religionem sequi volum quam in Scriptura Prophetica & Apostolica traditam. Antiochus Epit hance rex Syriae libros sacros undique conquiri & exuri curavit. Hejus tanquam typi sui exemplum imitatus Papa Romanus Biblia; sacra apud laicos reperta simul cum illis exuri curat: & historia man tyrum superioris seculi decimisexti testatur, Papistas non tantum de A
sim concremasse. Quod autem Scriptura illam necesse sit impiis exosam: sse, rationes sunt perspicuae: prima, quia ab illius exacta lectitudine: abhorret Satanae & malorum hominum natura corrupta atque prava: Secunda, quia Scriptura illa arguit malitiam Satanae & improborum hominum, ostendit illis vere ipsorum miseriam, omnem praeterquam in solo Deo gloriandi materiam adimit, & vitiorum etiam in cordibus latentium indicatione conscientias vulnerat. Huc facit illud Christi Joh. 3. v. 19, 20. Haec est autem condemnatio, quod Lux venit in nundum, sed dilexerunt homines potius tenebras quam Lucem: quidsunt eorum mala opera. Quisquis enim quae mala sunt agit, odit Lucem, nec venit ad Lucem, ne arguantur opera ipsius. Vox autem Scriptura est vox Lucis illius quae in mundum venit.
Sacra Scriptura igitur, quum infestissimo odio Satanae & malorum hominum exposita sit, est vere divina
OEIICITUR I. Satanas odit etiam malos homines & eos perditos cupit, & mali homines etiam se invicem oderunt: Ergo odium Satanae & malorum hominum adversus rem quampiam non est argumentum certum diuvini ortus rei illius.
RESP. Propositio connexa quae omissa est, negatur. Nam Satanas omnes homines odit, quatenus sunt opus Dei, quod ille destructum cupit, sive homines ipsi sint pii, sive sint impii. Tum male homines odio habent alios malos instigante Satana, qui malos etiam homines per seipsos perditos cupit, quatenus illi Dei opus sunt, ut iam jam dictum
OBIICITUR II. Scriptura Sacra allegatur a Satana & malis hominibus ad suas sententias confirmandas: Ergo eam non oderun t.
RESP. Antecedens distinguo: allegatur ab illis, sed mala fide & tali animo quali allegantur leges a facinorosis ad supplicium damnandis, qui leges omnes exstinctas mallent aut nullas unquam latas.
OEIICITUR III. Etiam infideles legerunt Sacram Scripturam & magnifecerunt. Ergo non oderunt aut extinctam cupiverunt.
Antecedens probatur: quia Plato in Phaedone fatetur, se praestantissima quaeque sapientiae praecepta a barbaris hausisse; per barbaros intelligens Mosen & Prophetas, aliosque doctores Scripturas Sacras sequentes: & Amelius Platonicus Philosophus Evangelium a Iohanne conscriptum laudat, quamvis eum barbarum more Graecorum vocet, ut Cyrillus Alexandrinus refert libro octavo contra Iulianum Apostatam, pagina septuages, secunda tomi tertii Operum Cyrilli ex editione Basiliensi Cratandriana Latina. Item Alexander Severus Imperator tanti fecit, sententiam Christi: Quod tibi non vis fieri alteri ne feceris: ut eam & parietibus inscribi & per praeconem proclamari & pro lege inviolabiliter observari iusserit.
RESP. Ex puris particularibus nihil sequitur. Etsi enim fatendum est paucos quosdam Gentiles paulo moderatiores, quaedam in Sacra Scriptura probasse: tamen plerique omnes eam oderunt & sublatam e medio voluerunt. Quod Galeni Medici, Iuliani item Apostatae illius, quin etiam Papistarum de Scriptura Sacra judicium fuerit, notum est.
Quarti membri illustratio & probatio. Ad quod non una civitas, non Gens una recipiendum & amplexandum conspiravit, sed quam longo lateque patet terrarum orbis, variarum gentium, quibus alioquin nihil inter se commune erat, sancta conspiratione approbatum & accepta. eum est: id profecto divinum esse necesse est.
Ad de Sacra Scriptura hoc vere affirmatur: nam illam non una civitas, non vna gens, sed omnes Gentes, inter quas religionum tanta; erat diversitas, subito communi & generali quadam consensione approbarunt & acceptarunt: Ergo divina est.
Quinti membri illustratio & probatio. Quicquid a Deo mirabilites defenditur & contra omnes hostes eosque potentissimos conservatur, id divinum esse manifestum est.
At Sacra Scriptura a Deo mirabiliter defenditur & contra omnes. hostes eosque potentissimos conservatur: Ergo divina est.
Maioris propositionis vim & evidentiam ab infidelibus etiam in telligi satis indicat Gamalielis Pharisaei sententia Actor 5. v. 38, 39. Si est ex hominibus consilium hoc, sive opus istud, dissolvetur: Sin ex Deo, ist, non potestis illud dissolvere, & videte ne etiam cum Deo pugnare comperiamini. Ratio quoque illius manifesta est; nam si quid nullius roboris esse ab hominibus putatur, & tamen contra externos & domesticos hostes mult. tudine & potentia terribiles invictum perstat ex hoc tam impari certamine satis certo cognoscitur, id quod insupetabile manet, non aliunde quam a Deo profectum
Minor certa est ex Scripturae testimonio. Paulus enim ait 2. Cor. 4. v. 7, 8, 9. Habemus autem thesaurum hunc in testaceis vasculis, ut eiut virtutis praestantia sit Dei & non ex nobis: Dum in omnibus affligimur. at non coarctamur: haesitamus, at non prorsus haeremus: Persecutionem patimur, sed in ea non deferimur: deiicimur, at non perimus. Idem expetientia omnium aetatum confirmat: nam licet vera Ecclesia, quae sola Scriptura Sacra nititur semper oppugnetur in mundo, tum vi aperta armitaque, tum fraude occulta & Simonia ab hostibus externis & domesticis, qui religionem & docti inam in Sacra Scriptura praescritam sua tyrannide & saevitia delere, vel falsorum dogmatum invectione conantur ceprovare & subvertere, licet etiam Ecclesia grex pusil lus sit & pletunque humans praesidiis destitutus, servitute oppressus & hostium praedae expositus; adversarii autem semper sint multitudine & potentia longe superiores, armis & dolis instructi, tenentes imperia ac regna & dominantes in munde: tamen omnibus temporibus religio & doctrina Scripturae Sacrae & Ecclesia in qua illa retinetur mansit, ac quantumvis saepepenitus oppressa videretur, tamen rursus excitata & latissin e spersa est: Sexti membri illustratio & probatio. Id propter cuius doctrinam & raligioueim, Propbetae, Apostoli, & alii innumerabiles martyres alacritur & animose acerbissima quaeque supplicia perferre & mortem crudelissimam intrepide & constanter oppetere non recusarunt, id inquam, divinum esse necesse est.
At propter Scripturae Satrae doctrinam & religionem id fecerunt: Ergo Sacram Scripturam divinam esse necesse est.
Maior propositio est certissima: nemo enim, qui modo sanae mentis sit, titam & omnia quae hominibus sunt charissinia, vellet profundere & amittere, ad testandum & confirmandum id esse divinum quod divinum esse profitetur, nisi in corde suo persuasus foret, certo divinum esse: neque moles horribilium persecutionum & cruciatuum sustineri in tanta hominum infirmitate posset, nisi divino robore martyres sustentarentur.
Minorem confirmat historia sacra & Ecclesiastica, in qua innume ra exempla martyrum recensentur: confirmat adhuc his temporibus. nostris experientia.
Nos ergo Scripturam Propheticam & Apostolicam tali arrhabone, nempe sanguine tot sanctorum hominum sancitam atque obsignatam non certa & inconcussa persuasione pro divina susciperemus.
OBIICITVRI. Gentiles & haeretici etiam martyres sunt, ut qui mortem pro doctrina sua adierint: exempli gratia, Socrates Athenis, Georgius Cappadox Alexandriae, Arianus Episcopus, Anabapti stae multi; quorum tamen doctrina non est diuvina: Ergo ex martyriis divinitas Scripturae colligi non potest.
RESP. Primo antecedens est falsum. Gentiles enim & haeretici. non sunt martyres, ut nos martyrum nomen accipimus pro testibus veritatis divinae quae in Scriptura nobis patefacta est: Nam non sup plicium, sed causa martyres facit. Deinde etiamsi daretur Socratem & homines fanaticos, fuisse aut esse martyres, tamen committere. tur in hac objectione sophisma falsorum parium: nam primo Gentiles & haeretici eam mattyrum multitudinem quae est in Ecclesia, nequaquam habent: deinde in Gentilibus & haereticis non est zelus progloria Dei sobrius & constans, sed fanatica quaedam intemperies & pertinacia: tertio in Gentilibus & haereticis non conspicitur ea in adeundis suppliciis alacritas quae conscientiae securitatem & cordiin Deo laetitiam testificetur: at in plerisque martyribus nostris tantafuit alacritas, ut ultro etiam ad mortem se offerre non reformida, verint, quod non fecissent, nisi divina confirmatione & consolatione muniti fuissent, ut exempla fratrum Machabaeorum, Ptolemae, & Lucii in Justini Mattyris Apologia prima pro Christianis, Christianorum ad Arii Antonini tribunal ultro confluentium & pro Christo pati volentium, Orthodoxorum item Edessenorum sub Imperato. re Valente Ariano & aliorum innumerorum. Quarto, Gentiles & haeretici patiuntur ut impiae doctrinae defensores, de suis erroribus convicti: nostros autem martyres nulla in ipsorum confessione fala sitate monstrata, vi tyrannica persecutores ad supplicia rapiunt; quim nec ulla falsitas demonstrari potest in nostra Confessione, quia est Prophetarum & Apostolorum doctrina.
OBIICITVRII. Si ex martyriis colligitur Sacram Scripturam vere esse divinam, tum certitudo eius ab hominibus pendet. Sed consequens est absurdum: Ergo & antecedens:
RESP. Nego consequentiam connexi, & ratio est, quia in martyriis pro Scriptura Sacra ejusque doctrina, non hominum sanctorus tantum testimonium intuemur, sed praecipue testimonium Dei damtis mattyribus ut pro veritate Scripturae mortem intrepide oppetere non dubitent, juxta illud Pauli Philip. 1. Vobis datum est in Christi negotio, non tantum credere, sed etiam pati pro eos
Septimi membri illustratio & probatioCuius rei cultores & propugnatores sunt mirabiliter a Deo servati, periculis erepti & praemiis affecti, illa profecto divina est:
At Scripturae Sacrae cultores & propugnatores sunt mirabiliter a Deo. servati, e periculis erepti & praemiis affectis: Ergo: &c.
Mator per se patet omnium confessione. Minorem probant tum testimonia Scripturae, tum exempla fide lium Scripturam Sacram amplectentium & sequentium. Testimonio haec sunt: Psal. 1. Beatus praedicatur vir ille cuius oblectatio est in Leg. Iehovae & qui de Lege illius meditatur interdiu ac noctu. Est enim sicut arbor plantata ad rivos aquarum, quae fructum suum profert in tempore suo & cuius folium non decidit: & quicquid faciet, prosperabitur. Ps. 19. v. 12. dicitur in mandatorum Dei observatione esse emolumentum magnum. Talium testimoniorum plenus est Psalmus centesimus decimusmonus Gal. 6. ver.16. Quicunqe secundum hanc regulam incedent, pax erit super eos & misericordia & super Israelem Dei. Exempla sunt iRegibus, Principibus & aliis fidelibus. De Regibus comuniter pro nunciatur Deuteron. 17. v. 18, 19, 26. Sed erit quum rex insidebit solie regni sus, ut describat sibi exempium huius Legis in libro, ex eo quierit in conspectu Sacerdotum Leviticorum: Eritque penes eum & leget in eo omnibus diebus vitae sua, ut discat timere Iehovam Deum suum, observare omnia verba huius Legis, & statuta ista faciendo ea: Ne efferatur animus eius prae fratribus suis & ne recedat ab hoc praecepto dextrorsum ausinistrorsa: ut prolonget dies in regno suo ipse & filiu cius in medio Israelis. Specialia exempla sunt David, Josias, Ezechias & alii Ad Josuam dicit Jehova Jos. 1. v. 7, 8. Tuntummodo confirmare & fortis esto valde, ut cum observantia facias prorsus secundum Lege illam, quam praecepit tibiMoyses servus meus, ne recede ab eo dextrorsum aut sinistrorsum: ut sed cunderis quocunque veris. Ne discedito liberiste Legis ex ore tuo, sed meditaberis de eo interdiu & noctu, ut cum observantia facias omnino proutscriptu est in es: tunc enim prosperaberis in viis tuis, & tunc secundaberis. Cofirmat hoc totus liber Josuae, in quo prosperitas Josuae describitur. Idem confirmant exempla alia, ut Danielis & ttium amicorum ejus item Nechemiae, Judaeorum conservatorum a πανολεδειᾳ seu totali inter¬
pecione sub Achaschvero matito Estherae, Machabaeorum, Constantini Magni, Theodosii Magni, Theodosii junioris qui manu sua Novum Testamentum descripsit, Caroli Magni, Alphonsii Magni Regis Aragoniae & Siciliae, qui decies Biblia tota cum glossa ordinaria perlegit; qui omnes felices in expeditionibus bellicis fuerunt, ab hostibus divinitus erepti & victoriis magnis ornati
OBIICITVRI. Multi qui Sacrae Scripturae dediti fuerunt, non tamen perinde felices exstiterunt, ut David ipsemet qui regno eiectusfilio Absalomo & mala alia perpessus: Daniel & socii eius in exsilie fuprunt. Ergo minor propositio non est vera
RESP. Processus est a dicto secundum quid ad dictum simpliciter. Multi Sacrae Scripturae dediti non sunt felices, nempe vel quan do Scripturae Sacrae non obtemperant & a mandatis Dei discedunt. ut interdum accidit Davidi & Judaeis in exsilium Babylonicum abdustis: vel non sunt felices humano judicio, etsi coram Deo sint beati, ut qui ob veritatis caelestis professionem patiuntur persecutiones, sic ut mattyres; quorum tamen multos Deus gloriose liberat, ut socios anielis e fiammis fornacis Babylonicae, Danielem a lacu leonum; alios fideles ex aliis periculis
OBIICITVRII. Gentilium & haereticarum religionum culpores & propugnatores fuerunt etiam felices; Ergo ex felicitate cultocum & propugnatorum Sacrae Scripturae non potest colligi illius divinitas.
RESP. Primo antecedens est falsum. Etsi enim Gentiles & haeretici: visi sint felices, tamen nec vera ac solida nec diuturna illa felicitas fuit. Secundo etiamsi daremus, illos felices fuisse, tamen ex eo non potest. colligi, ipsorum religionem divinam fuisse, tum quia destituta fuit aliis indubitatis argumentis divinitatem ejus evincentibus; sola enim externa felicitas non est sufficiens religionis divinae documentum neque nos ea solam nitimur, sed cum aliis argumentis coniuncta: tum quia Gentilibus & haereticis interdum Deus utitur ad castigandum Ecclesiam, ut eam a peccatis ad resipiscentiam adducat, ut exempla lurima in libro Judicum & libris Regum & Chronicorum testantur.
Octavi membri illustratio & probatioCuius rei hostes & contemtores atrociter a Deo in hac & in futura vita puniuntur, illa profecto est divina: At Scripturae Sacrae hostes & contemtores atrociter a Deo in hac & in futura vita puniuntur. Ergo Scriptura Sacra est divina.
Maior extra controversiam est etiam Gentilium confessione. Minorem confirmant tum testimonia Scripture, tum exempla. Testimonia haec sunt. Psal. 1. v. 4. & 5. Non ita improbi sunt, sed sicut gluma quam dispellit ventus. Idcirco non exsurgent improbi in illo iudicio; aut peccatores in coetu iustorum. Psal. 2. v. 12. Osculamini Filium ut non irascatur & pereatis in via, quum exarserit vel minimum ira cius. Matth. 10. v. 14, 15. Quicunque non exceperit vos, neque audierit sermones vestros, exeuntes domo aut ex urbe illa, excutite pulverem pedum vestrorum: Amen dico vobis, tolerabilior erit conditio terrae Sodomorum & Gomorthaeorum in die iudicii, quam urbis illius. Joh. 12. v. 48. Qui reiicit me, nec recipit verba mea, habet qui condemnet ipsum: sermo quem locutus sum, ille damnabit eum ultimo illo die. Scriptura autem Sacra est sermoChristi qui per Prophetas & Apostolos Ecclesie traditus est. Exempla hostium & contemtorum Sacrae Scripturae a Deo atrociter in hac vita punitorum & in futura puniendorum tot sunt quot tyranni & persecutores pertinaces religionis divinae in Scriptura Sacra praeceptae; homines reprobi, qui verbo Dei praedicato in mundo adversati fuerunt: ut primus mundus, qui verbum Christi per Noachum annunciatum spernens & ludibrio habens diluvio universali interiit Gen7. & 1. Petr. 3. 19, 20. & 2. Petr. 2. v. 5. Civitates Sodomorum & Gomorrhae igne & sulphure caelitus depluente in cinerem redactae cum incolis Gen. 19. & 2. Petr. 2. v. 6. & sequentibus, Judae epist. vers. 7. Dathan, Core, Abiram cum asseclis eorum Numer. 16. Jarobeam rex Israelitatum cum sua posteritate, Achab, Jezabel, Sennacherib, Manasses, Nebucadnetzar, Haman, Antiochus Epiphanes, Herodes; Elymas Magus, Nero, Domitianus, Commodus, Maximinus, Decius, Valerianus, Autelianus; Diocletianus, Maximianus, Magnenlius, Julianus Apostata, &c. item Capernaum, Bethsaida, utbs Jerosolymorum a Romanis destructa, &c.
RESP. Est processus a dicto secundum quid in antecedente. Hostes florent scilicet breve tempus, & aliqui solummodo: sed breveni llorum felicitatem saepe luctuosus in hac vita, semper autem tristissimus atque aeternus interitus excipit, & multi hostes tragicis exemplis ex hac vita tolluntur
II. Hostes & contemtores Scripturae Sacrae pleriinque florent: Ergo Sacra Scriptura non est divina
RESP. Est processus secundum non causam ut causam: nam illi lorent interdum & aliquandiu non hanc ob causam quasi sint adver sarii rei non divinae, sed propter alias causas quarum prima est, ut properitate temporaria illorum magis exerceatur & probetur fides & patientia piorum: secunda, ut illis tempus resipiscentiae relinquatur; tertia, ut illis longanimitate Dei abutentibus tanto justior & grauior poena postea tandem infligatur, Psalm. 37. & 52: & 56. & 57: & 5& Rom. 2. v. 4, 15.
III: Non omnes hostes & contemiores Sacrae Scripturae tragicos exitus habent; Ergo non puniuntur a Deo.
RESP. Primo ex puris particulatibus nihil sequitur: Quidam non puniuntur, Ergo nulli. Secundo proceditur a dicto secundum quid. Non habent tragieos exitus, scilicet in hac vita: Ergo prorsue non puniuntur. Etsi enim quidam ex hac vita non tollantur exemplis tragicis, tamen aeternas poenas non evadunt: & dum plerosque in hac vita DEVS ulciscitur, satis ostendit quid de reliquis existimari velit,
IV. Non ob hanc causam, id est, ob Scripturae Sacrae oppugnationem & contemtum puniuntur, sed propter alia scelera: Ergo hinc colligi ne quit Scripturam esse divinam.
RESP. Fallum est antecedens: nam & propter Sacrae Scripturae oppugnationem atque contemtum & propter alia scelera a Deo puniuntur: ut Sedechias rex Iudaeorum, qui vaticinia Jeremiae conscideo rat & concrematat: ut Antiochus Epiphanes, qui exemplaria Sacrae Scripturae undique conquisita exuri curaverat.
Noni membri illustratio & probatioQuicquid in aeternum manet, id profecto a Deo est: Scriptura sacra in aeternum manet: Ergo: &c.
Major certissima est per se, quum nemo non agnoscat, nihil in aeternum persistere posse nisi ab aeternitatis autore profectum.
Minorem probant haec testimonia, Jesai. 40. v. 8. Exarescit gramen decidit flos; at verbum Dei nostri permanet in saculum. 1. Petr. 1. ver. 25. Verbum Domini manet in aeternum: Hoc autem est Verbum illud quod vangelizalum est vobis. Hoc Verbum aliud non est nec esse potest, quam quod in Sacrum codicem est relatum.
On this page