Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 21
UAECUNQUE Scriptura non prodiit ab hominibus qua homiPnes: nec autoritati ullius creaturae est subjecta, sic ut non sit fas etAiam ipsis Angelis, nedum hominibus quicquam ei adjicere vel detrahere, vel quicquam prorsus in ea immutare: & cui neque antiquitatem, neque consuetudinem, neque multitudinem, neque humanam sac pientiam, neque iudicia, neque praejudicata, neque edicta Regum & Principum, neque decreta ulla, neque Concilia, neque visiones, neque miratula epponere licet: quae item nallum errorem habet, nullum mendacium admittit: a Satana & Mundo tolli & exterminari non potest, illa revera est divina
Scriptura Prophetica & Apostolica est talis: Ergo: &c. OBIICITVRI. Prophetae & Apostoli fuerunt homines; Sacra Scriptura prodiit a Prophetis & Apostolis; Ergo prodiut ab hominibus qua homines RESP. Negatur consequentia, quia plus infertur quam patium tur praemissae: Hoc enim tantum sequitur, Ergo prodiit ab hominibus. quod recte intellectum concedunt. Nam Scriptura prodiit a Prophe tis & Apostolis, verum non quatenus fuerunt homines, sed quatenus fuerunt extraordinarii administri Dei divinitus sanctificati, quibus immediate Spiritus sanctus Scripturam inspiraret, & per ipsos Ecclesiae revelaret: sic ut proprie loquendo Scriptura non ab hominibus, sed a Deo per homines prodierit.
OEIICITUR II Matth. 27. 9. Ieremiae tribuitur quod est Zachariae, vaticinium de triginta argenteis, quibus Christus aestimatus fuit.
Ergo Scriptura Sacra errorem habet RESP. Locus Matthaei 27. 9. habet homonymiam in nomine Ieremiae quo non Jeremias silius Chillijae intelligitur, qui Josiae temporibus prophetare coepit, sed Zacharias, qui etiam voatus fuit Jeremias, sicut receprum erat in populo Judaico ut multi binomines est sent, maxime cum duo nomina inter se haberent convenientiam, aut vocum etymologia, aut rerum significatione: ut Jonatham & Nathanael. Huxz ja, & Hazarja & similia. Est autem eadem significati utriusque nominis Jeremiae & Zachariae, tanquam, si dixeris, virum qui exaliat Deum, aut qui commemorat celebratque Deum;
On this page