Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 22
Quaecunque Scriptura eadem est cum Verbo Dei praedicato: & TPhilosophiae omnibusque aliis doctrinis atque disciplinis longissim praestat: cujus major est autoritas quam Ecclesiae, imo quam omnium Angelorum & hominum, quam etiam miraculorum; quae penetrantios est quovis gladio ancipiti pertingens usque ad divisionem animae simuac Spiritus, compagumque & medullarum, quae est instar typi cui immittimur ut ejus figurae consormemur: &c. ea profecto est diuvina.
At Scriptura Prophetica & Apostolica est talis. Ergo, &c. Mejor per se patet. Minor propositio ex sequentibus liquet, Sacram Scripturam eandem esse cum Verbo Dei praedicato certum est, quia non aliud Prophetae & Apostoli praedicarunt, aliud scripserunt, sed uni & idem: quod srenaeus testatur, qui libro tertio adversus haereses, capprimo ait: Non per alios dispositionem salutis nostrae cognovimus, quam per eos per quos Evangelium pervenit ad nos, quod quidem tunc praedicaverunt, postea vero per Dei uoluntatem in Scripturis nobis tradide runt, fundamentum & columnam fidei nostrae futurum.
Alia membra ex his testimoniis clarent. Deuter. 4. v. 6, 7. 8. Haec est. sapientia vestra & prudentia vestra ante oculos populorum: qui audientes omnia statuta ista dicent, tantum gens ista maxima populus sapiena est & prudens! Nam quae gens maxima futura est, cui est Deus propin. quus ei, sicut Iehova Deus noster est, quotiescunque invocamus eum? Rut sus quae gens maxima futura est, cui sunt statuta & iudicia iusta, situt est tota haec lex quam ego propono vobis hodie? & 1. Cor. 11v. 20. Ubi sapiens? ubi Scribatubi disquisitor seculi istius? nonne infatuavit Deus sapientia, mundi huius? & cap. 2. 6. & sequentibus usque ad finem capitis & Gal. 8. Sed etiam si nos, aut Angelus e coelo evangelizet vobis praeter id, quod vobis evangelizavimus, anathema esto. Ad quae verba Chrysostomus ait Commentariis in caput primum ad Galatas; Paulus (porro cum Paulum dico, ipsum Christum dico, hic enim erat qui mentem illius agebat jetiam Angelis e coelo descendentibus praeponit Scripturas, idque valde congruenter: Siquidem Augeli quamlibut magni, tamen servi sunt de ministri. Caeterum omnes Scripturae non a servis, sed ab universorum Domino Deo venerunt ad nos:
Jesa. 8. v. 19. habetur: Quum enim edicunt vobis, consulite Pythonet aut ariolos, qui pipiunt & qui mussitant: nonne populus Deum suum consulturus est: pro viventibus mortuos consulat? Item Deut. 13. 1, 2, 3. 4. Quum surgens in medio tui Propheta, aut somnians somnium, ediderit, tibi signum aut prodigium. Quamvis eveniat signum illud aut prodigium quod praedixerat tibi, dicendo; Se quamur deos alienos quos non noveras & colamus eos: Ne auscultato verbis prophetae istius, aut isti somnianti somnium: quia tentat Iehova Deus vester vos, ad cognoscendum an sitis amantes Dei vestri ex toto corde vestro, & ex toto animo vestro: Iehovam Deum vestrum sequimini, & ipsum timete: & mandata eius observate, ac voci eius auscultate, dumque colite & adhaerete e.
Hebr. 4. v. 12. Vivus enim est sermo Dei & efficax, & penetrantior quovis gladio ancipiti: & pertingit usque ad divisionem animae simul adSpiritus, compagumque & medullarum. Rom. 6. 17. Gratia sit Deo quod quistis quidem servi peccati, sed ex corde auscultastis ei typo seu forma doctrinae, in quam estis traditi
On this page