Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 3
TSSENTIALIA opera Dei, sunt quae proficiscuntur ab essentia divina communi Patri, Filio & Spiritui S. & desinunt in creatura. quae & ipsa commune est opus Patris, Filii & Spiritus S. ita usecundum unitatem essentiae fiant communiter a Patre, Filio & Spiritu S. & communiter in creaturam dirigatur. Differentia qua opora Dei essentialia a personalibus distinguuntur, est quod principium eorum absolute est essentia divina, operans virtute divina, communiter ad omnes personas se habente: sicut personalium operum principium est persona secundum propriam suam relationem operans
Propterea essentialia opera sunt totius Trinitatis simpliciter in divisa, quoad utrumque terminum, hoc est, sunt totius essentiae & conmunia omnibus tribus personis sive terminum a quo, sive terminum. ad quem spectes. Nam ut communis & eadem est voluntas omnium. personarum Deitatis in se, sicut communis & eadem est essentia: it etiam communia sunt opera essentialia: sed servata ut personarum ipsarum, sic actionum personalium proprietate & distinctione atque ordine personali in agendo. Ut enim Filius est a Patre, Spiritus S. aPatre & Filio: ita Pater agit immediate per Filium; & Filius agit a Patre, Gen. 19. 24. Jer. 34. 12. & Pater & Filius agunt per Spiritum S. in eodem opere efficiendo. Pater enim est efficax, sed per Filium& Spiritum S. Joh. 5. v. 19. Filius nihil facit sine Patre & Spiritus Sancto,
Caeterum Pater agit perFilium, non tanquam per instrumentur. aut administrum operationis, sed tanquam per socium eadem sapientia, voluntate, potentia & autoritate simul operantem. Eadem ratione agit Pater & Filius per Spiritum S. Sicut personalis operatio in essentia singularis est: ita operatio essentialis est conmunis. Qui propter essentialis actio eadem tribuitur Patri, Filio & Spirit: i S Eadem, inquam, non solum genere aut specie, sed etiam numero seu individuo, quia unius essentiae communis est operatio, non persona. singularis. Quod non ita est intelligendum, quasi tres causas ejusdem operis constitueremus. Sicut enim Patris, Filii & Spiritus S. una est, & simplex natura atque essentia; ita ipsi sunt una causa cujusque operiessentialis. Ut autem actio sit una eademque numero, non requititur ut agens unum sit singulare ὑριςτάκζηνον, aut una hypostasis; sed haerequiruntur duo, actus unus sive communiter, sive singulariter agentium, & effectus unus. Nam causa efficiens non est de substantia actionis, licet sit principium ejus: principium enim latius patet, quam causa efficiens: Quodlibet opus essentiale est unum principio communi, essentia divina illa, licet non principio singulari: est unum actu, unum effectu,
Si homines duo, puta Pater quispiam & Filius ejus, in eodem sest opere occupent (instrumentorum exempla taceo) unum idemque est. utriusque opus: multo magis unum idemque est opus essentiale Patris. Filii & Spiritus S. Quin etiam causae secundae & Dei simul cum ea operantis unum idemque est opus: multo magis Patris, Filii, & Spiritus Sancti una est actic¬
Samosateniani contra negant, unam & eandem esse operationem: Patris & Filii: utuntur autem isto argumentor Ejus qui a se operatur, & eius qui nehil potest a se facere, nisi quod prius alterum viderit facientem:, non est eadem operatio
At Patris & Filij est talis operatio: Pater a seipso operatur, Filius vero nihil potest a se operari, nisi quod prius viderit Patrem facientem: ut est Johan. 5. 19.
Ergo Patris & Filij operatio, non est una & eadem, RESPOND. Propositio est duntaxat particularis: nam quaedam operatio est eadem ab iis qui a se principium habent; quaedam vero ab iis quorum hic principium a nemine habet, alter ab altero. Assumtio est ambigua ea parte ubi dicitur, Filium non posse a semetipso opera i. Nam hoc de Filio intelligi potest vel secundum Deitatem qua est Deus, vel secundum personam qua est Filius a Patre genitus, vel secundum humanam naturam quam assumsit. Si intelligatur secundum Deitatem quam est Deus, falsa est assumtionis pars illa: Nam sicit ut Christus quatenus Deus est, a seipso est, quia Deitas qua Deus est seipsa est: ita quicquid facit quatenus Deus est, a seipso facit. Sin intelligatur de eo quatenus est Filius a Patre genitus, ita quatenus est Filius a Patre agit. Sed hoc nihil adimit unitati & identitati operationis, sicut nec essentiae. Nihil autem impedit quin dictum apud Johannem intelligi possit de Christo secundum naturam humanam & Oeconomiam voluntatiam operante, secundum quam nihil facit? nisi a Patre mandatum faciendi acceperit.
On this page