Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 4
Haec distributio operum Dei aliquo modo intelligetur ab eoqui opera animae humanae consideraverit. Animae enim opera alisunt interna, quae intra seipsam facit, velut cogitare, ratiocinari, apuc se deliberare, decernere; alia extra, quae extra se producit, velut pro munciare ea quae cogitavit, ratiocinata est, deliberavit & decrevit Similis (similis, inquam, non eadem, non aequalis) est operum Dei ratio, ut alia sint interna alia externa.
Philosophi dicunt actionem humanam aliam esse αμμδιναταα, imtmanentem: aliam μειαθαινεσαν, transeuntem. Immanentem vocant quae in ipso manet agente, nullumque extra agentem opus producit, veluti est sentire in sensu: intelligere & velle in mente. Talem actionem vocant προιζιν, quae potius ad perfectionen agentis pertinet. quam ut aliqua sit rei alicujus extra agentem perfectio. Transeunem contra vocant, quae extra agentem opus relinquit vel passionem alicui infert; eoque perfectio potius rei factae est, quam facientis, ut est scriptio, aedificatio: vocatur a Philosophis neinσit
Utramque in Deo etiam statuamus oportet: Semper enim & ab aeterno in seipso intelligit, vult, amat, providet, praedestinat: in tempore autem extra se produxit mundum, regit, operatur omnia in omnibus, justificat, regenerat, punit peccata, &c.
Non humano tamen modo, sed divinae illi & simplicissimae essentiae convenienti utraque actio Deo competit.
Haec distributio etiam intelligi potest ex doctrina de voluntate & potentia Dei. Alia Deus vult intra se, alia extra se: ut intra se vul suam gloriam, extra se vult creationem & gubernati onem rerum. creatarum. Similiter potentia Dei bifariam consideratur: aut qua tenus Deus in seipso non solum potest operati sed etiam operatur semper; semper enim intelligit, semper vult: aut quatenus extra se potest operati & operatus est, velut omnia creando & regendo,
Sic opera DEI intelliguntur a priori ex cognitione voluntatis & potentiae Dei, tanquam causarum: sicut vicissim a posteriori consideratio operum DEI facit ad intelligendas propriecates Dei essentiales & personales: siquidem actiones divinae ex proprietatibus divinis proficiscuntur. Per opera Dei cognoscimus Deum ejusque attributa essentialia & personalia: Ideo opera Dei cognoscenda, ut Deum & naturam ejus personasque Scriptura Sacra duce & magistra cognoscamus
Eaque duplici differentia ab externis distingui haec definitio docet: Prima differentia est, quod interna opera Dei sint in ipso Deo. seu in ipsa essentia divina. Propterea sicut propriet: tes divinae essentiales, ita etiam opera Dei interna, ab essentia ipsa divina, proptesummam ejus simplicitatem, reipsa non differunt, sed tantum ratio ne. Proinde non sine causa a Philosopliis & aliis etiam piis eruditisque hominibus. Deus dicitur esse purus actus: quia semper agit per seipsum, intelligens, volens, amans, omnia regens: idque una & eadem, simplici aeternaque & continua actione: quanquam diversa inde consequantur porro effecta extra Deum. Cujus rei simile quiddam habemus in Sole: qui una & ea lem actione suae lucis, diversa in diversis subjectis operatur; cetam liquefacit, lutum indurat
On this page