Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 5
PNTERNA opera Dei alia sunt personalia, alia essentialis Interna opera Dei personalia, sunt actus divini, qui non delibetantis sunt voluntatis, sed naturae, secundum naturalem proprietatem cujusque personae Deitatis: quale opus Patris est gignere Filium, Filii nasci ex Patre, Patris & Filii una spirare Spiritum Sanctum Spiritus Sancti procedere per spirationem ex Patre & Filio. Vocan tur usitate opera personarum Deitatis ad intra, ut paulo ante dictum.
Hec opera personalia non sunt uoluntatis ex deliberatione agentis: alioquin non jam interna, sed externa:non propria personarum. sed communia essentiae; non necessitatis naturalis, sed potentiae liberae opera essent: unde sequeretur, Filium & Spiritum Sanctum & creaturas esse, & etiam non esse posset
Sed sunt naturae, quia Pater natura gignit Filium, Filius natura gignitur ex Patre, & spirant Spiritum Sanctum, Spiritus Sanctus natura procedit a Patre & Filio. Deus Pater gignit Filium necessitate naturae, nec potest sealiter habere & non gignere, alioquin non esset Pater. Ita se naturaliter & necessario habent opera interna personalia, nec possunt aliter esse quam sunt,
Similitudo quaedam distinctionis hujus est in actionibus humanis: nam & illarum quaedam sunt a natura, quaedam a voluntate. Earum quae a natura sunt, aliae sunt necessariae in perpetuo usu, quas naturalis causa efficiens necessaria semper non potest non efficere: aliae non necessariae, sed in usu quodam successivo positae. Ut anima humana. unita corpori facit ut homo semper vivat: non facit autem ut semper; comedat, bibat, vigilet, dormiat, &c. Quae autem a uoluntate sunt. actiones, eas facere vel omittere vel differre pro libertate arbitrij homo potest: ut sunt mercaturam exercere, militare & simile¬
Porro actus hi interni personales tam respectu principii quam finis sunt ab aeterno & indesinentes. Si enim finem habuerunt, quo modo non fuerit tempus aliquod, quo personae productae perfectionem sui Esse habere coeperunt? quomodo quod finem habet, non potuit etiam temporis principium habere? quomodo denique non fuerit Dei producentis & producere desinentis mutatio:
Nec ideo tamen hi interni personales actus sunt successivi: quia & aeternitati id repugnat, quae tota simul est quod est absque successione prioris & posterioris, seu unius post alterum: & naturae rei simpli cissimae, cujus productio in operatione perfecta, in effectu vero perpetua est; quod si Esse successivum haberet, jam necessario simplex esse desineret.
On this page