Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 6
YNTERNA essentialia opera Dei dicuntur actus interni sapientia & liberrimae voluntatis divinae; nempe aeternum consilium & decretum Dei.
AETERNUM CONSILIUM DEI, est opus Dei essentiale internum, udicium quasi mentis & sapientiae divinae de rebus omnibus quavoluit fieri ad finem bonum. Ita consilium ad intellectum pertinet & voluntatem
Quaeritur, An Deo consilium pie tribui possit? Johannes Ludovi. cus Vives vir magni ingenii & judicii, providentiam Dei ait esse voluntatem consilio universa gubernantem. At Julius Caesar Scaligere de subtilitate ad Cardanum, exercitatione 365, sectione 8. contra ait Consilio non eget Deus, tanquam medio, aut instrumento, aut idea ad gubernandum: tam est impia vox in diuvinis consilium, quam pluralitas Deitatis. Non disceptat, non ratiocinatur, non proponit non colligit, non cum alio confert, non ab ullo accepit. At quod bona pace Scaligeri (quem alioquin merito magnifacimus) dixero, non eo sensu Ludovicus Vives consilium Deo tribuit, quo hominibus solemus, sed quo Scriptura ipsa Deo tribuit, Psalm. 33. 11. Consilium Iehovae in saculum consistit, cogitationes cordis ejus in aetates omnes. Jesa. 46. 10, 11. Consilium meum stabit, & omnem delectationem meum facturus sum. Voco ab Oriente volucrem, e terra longinqua effectorem consilij mei. Sic Actor. 2. 23. Hunc definito illo consilio & praestituto Dei deditum quum accepissetis, manibus sceleratis cruci affixum interemistis. Sic Actor. 4. 28. Ut facerent quaecunque manus tua & consilium tuum prius praedestinavit ut fierent. Et cap. 13. 36. Nam David quidem postquam aetate sua inservivit Dei consilio, obdormivit. Item cap. 20. 27. Non enim subterfugi quominus annunciarem vobis omne Dei consilium. Ephes. 1. 11. In ipso, inquam, in quo etiam in sortem adsciti sumus, quum essemus praedestinati secundum praeditutum ejus qui agit omnia ex consilio uoluntatis suae. Hebraeor. 6. vers. 17. Qua in reDeus volens ex abundanti haeredibus promissionis ostendere immutabilitatem consilij sui, fidejussit jurejurando &c. In his & aliis locis consilium Deo tribuitur, sed absque ratiocinatione, absque consultatione, quae in Deum perfectissime sapientem minime cadit. Ut ergo Scriptura ipsa Deo consilium tribuit: ita; & Johannes Ludovicus Vives; ita & nos hoc loco¬ Ambiguitatis autem vitandae causa nominamus aeternum consilium Dei, ut distinguamus primo ab exsequutione seu patefactione ejus, quae fit in tempore, & consilium metonymice appellatur Jesa. vers. 19. adveniat consilium Sancti Israelitarum. Et cap. 19. vers. 17. Erit terra Iudaea AEgypto titubationi; quicunque mentionem fecerit ejus apud se pavebit, propter consilium Iehovae exercituum, quod capturus est contra eam
Secundo ut distinguamus a jussis praeceptisque divinis, quae in tempore dedit vel dat hominibus, ut olim consulentibus cum pertirim & Tummim; item per doctrinam verbi sui in Ecclesia traditi, quo etiamnum nos docet quid sibi placeat & nobis prosit, quo nobis consulit quid faciendum, quid omittendum; quo significato consilium usurpatur Psalm. 106. 13. Festinantes obliti sunt operum ejus, non perdurarunt ad consilium ejus. Psal. 106. 11. Consilium excelsi spreverunt, id est, verbum Dei, quo eos docebat voluntatem suam, quo nis consulebat. Sic Proverb. 1. vers. 25. Abstrahitis vos ab omni censilio meo. Et vers. 30. Non acquieverunt consilio meo, sed contemserunt omnem correctionem meam. Jere. 23. vers. 22. Quod si stetissent in consilio meo, utique pronunciaturos fuisse verba mea populo meo & revocaturos eos a via sua mala, & a malignitate actionum suarum. Zachar. 6. vers. 13. Eritque Sacerdos in solio suo, & consiliumpe cis erit inter utrosque. Ubi nomine consilii Dei intelligitur Evangeium seu doctrina Evangelii de Jesu Christo Servatore mundi: ut & Luc. 7. vers. 30. Pharisaei vero & Legis interpretes consilium Dei aspernati sunt adversus semetipsos, non baptizati ab eo, id est, Evangelium Dei de Jesu Christo repudiarunt magno suo malo; & baptismum, gratiae novum signum non expetiverunt.
AETERNUM DECRETUM DEI, est opus Dei essentiale internum. actus nimirum divinae voluntatis, quo Deus tanquam is qui est sapientissimus & penes quem est summa ac liberrima autoritas, tum constituit apud se ab aeterno, ut fierent quaecunque facta sunt, quaecunque fiunt, & adhuc fient: tum singula ordinavit in bonum finem, ut & media ipsa, per quae ad cum finem pervenitur, una cum omnibus circumstantiis
Nominamus aeternum decretum Dei, ut illud distinguamus tum a praeceptis Dei in tempore datis Ecclesiae, quae vocantur decreta in vulgata Latina versione 3. Reg. 8. 61. Sit quoque cor nostrum persectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis ejus: & custodiamus mandata ejus: tum a ritibus Mofaicis, qui decreta appellaur in vulgata versione Latina & Erasmiana, Eph. 2. 15. Legem manlatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, Et Col. 2. 14. Delens quod adversus nos erat chirographum decreti. Ubi Graecea Paulo δογματα vocantur, quae Heraei CPDH chastim vocant, statuta ceremonialia seu ritualia;
Partes aeterni decreti Dei duae sunt: nimirum omnium quae futura erant praefinitio: & ordinatio primum finis, deinde mediorum & circumstantiarum. Finis enim prior est mediis in intentione, (si non tempore, saltem ordine,) posterior autem ex secutione.
Unde omnes res quae fiunt in tempore, dicuntur fuisse in Deo abaeterno, non sua essentia reali non substantia formali, sed cognitione & decreto: non per esse formale, sed per esse virtuale
Ista autem duo, nempe aeternum consilium & decretum, ordine & onceptus nostri ratione distinguuntur; quum in nobis differat judicium mentis a proposito seu decreto voluntatis: reipsa autem in Deo sunt unum, propter simplicissimam essentiam Dei,
Unde consilium & decretum Dei passim in Scriptura Sacra proeodem sumuntur, ut & deinceps a nobis Scripturam Sacram sequenibus: & appellantur ωρισμδη οUλη, definitum consilium, Actor: vers. 22. Eυδεκια τοῦ θεο, κι ωροθθετο ἐν αυτῳ, beneplacitum Dei quod proposuit in seipso, Ephes. 1. 9. ἡ χειρ κι ἡ φκλη τοῦ θεοό, manus & consilium Dei, Actor. 4. 28. Hpoθεσις, propositum, praestitutum, Roman. 9. vers. 11. Dicitur a Patribus mysterium consilij diuvini.
Vocantur etiam ωρονοια θεό, providentia Dei, nimirum quatenus illa est actio Dei interna: & ωροορισμoς, praedestinatio, & Fati a quibusdam: item sententia: de quibus vocibus est paulo pluribus agendum.
Vox Graeca ωρονcias & Latina providentiae tribus modis usurpatur: vel de interno opere mentis, vel de externo, vel de utroque conjunctim,
Quum de interno opere mentis accipitur, significat primo ωρογνο¬ nν, ut nominatur Actor. 2. vers. 23. id est, cognitionem, per quam futurum aliquid videtur, antequam fiat, & sic ad intellectum refertur.
Secundo significat curam prospiciendi alicui; atque sic ad volumtatem spectat, ut Actor. 24. 3. ait Tertullus Orator ad Felicem Praesidem; quae recte ac feliciter in hac gente providentia tua gest. sunt.
Quum vero de externo opere accipitur, significat actu curam habere alicujus & prospicere ei, quemadmodum Abrahamus Isaaco de pecude ad holocaustum quaerenti respondit, Genes. 22. 8. Deus ipse providebit seu prospiciet sibi de parva pecude ad holocaustum. Et v. 14. legitur; Propterea vocavit Abraham nomen loci illius, Iehova providebit: ex quo dici solet hodie, in monte Iehovae providebitur? Nam ex eo quod ibi Abrahamo contigit, proverbium manavit. quo docemur in rebus perplexis, quarum nullus cernitur exitus, ad Dei providentiam recurrendum, qua providetur rebus omnibus suo loco, tempore, & modo quo oportet, ut olim factum est in monte quum Abrahamus Isaacum Deo immolare vellet. Hoc significato usurpatur I. Timoth. 5. vers. 8. εἰ δε τῆς τῶν ἰδέον α προνοσί: Si quis vero suis non providet, &c. Roman. 12. 17. Hρονε αμενοι καλα ενώπιον παντον ανξρωπον, Providentes seu procurantes honesta coram omnibus hominibus.
Quum denique vox Providentia de interno & externo opere. tbijunctim usurpatur, significat praecognitionem rerum, voluntaxem & curam prospiciendi, & actionem ipsam qua res sapienter curantur & reguntur.
Graeci ωρονοιαν etiam vocarunt ἀδραστειαν, ab a privativa particuIa & διδρασκῳ, quod est fugio: eo quod providentiam nihil effugiat, Appellarunt eandem πυπσυμενλιν, quam vocem Chrysippus interpretatur πεπερασμδυlν κι σαυτετελεσμδυν δενίκκσιν, hoc est, perfectam transactamque rerum guhbernationem, ut refert Theodoretus Cyrensis Episcopus, de curatione Graecarum affectionum, sermone selibro sexto, qui est de Providentia Dei: ubi simul declarat quid Gentilibs sit ἀμαρμδιη, μσιρα, χρδνος, & ternarius Parcarum ἀἀχεσις, Aπξο. πος, Xλωθα, quid item φυσις, αυκγκη, τυχη: quae ibi requirantur.
Sic providentia Dei, interdum pro interno opere, nempe decretoDei; interdum pro externo opere, nimirum exsequutione decreti Dei: interdum pro utroque simul accipitur?
Hoc loco, quum consilium & decretum Dei dicimus appellar providentiam, de interno opere providentiae vocem intelligimus, & ab exsecutione ejus distinguimus
Quod ad vocem Graecam ωροορισμς & Latinam Praedestinationis attinet, usurpatur ea duobus modis: generaliter & specialiter. Generaliter significat quodvis decretum Dei ad quascunque res pertinens; ut Actor. 4. vers. 27, 28. legitur, Herodem & Pontium Pilatum cum Gentibus & populis Israelis fecisse, quae manus Dei & consilium ejus ωροωρισε γννεος, hoc est, praedestinaverat seu prius definiverat. ut fierent. Sic Paulus ait 1. Corinth. 2. vers. 7. quod Deus sapientiam latentem in mysterio ωροωρισεν, hoc est, praedestinavit seu praefinivit ante secula ad gloriam nostram: specialiter vero significat decretum. ad creaturas rationales pertinens, de quo qaulo post. Hoc loco generali significatione accipitur, cum decreto Dei oμώσnμο statuitur.
FATUM vero non tantum a Gentilibus, sed etiam a Christiani hibusdam decretum divinum intelligitur, sic dictum a fando: nec aliud proprie est quam dictum aut jussum divinum. Gentiles omittoM. Minucu Felicis Octavius Christianus, Quid aliud (inquit) est fatum, quam quod de unoquoque nostrum Deus fatus est? qui cum possit praescire materiam, pro meritis & qualitatibus singulorum etiam fata determinat.
Augustinus quinto libro de Civitate Dei, cap. octavo: Qui vero non astrorum constitutionem, sicuti est quum quicquid concipitus vel nascitur vel inchoatur, sed omnium connexionem seriemque rausarum, qua sit omne quod fit, fati nomine appellant: non multum cum eis de verbi controversia laborandum atque certandum est: Quandoquidem ipsum causarum ordinem, & quandam connexionem, Dei summi tribuunt uoluntati & potestati, qui optime & veracissime creditur, & cuncta scire antequam fiant: & nihil inordinatum relinquere, a quo sunt omnes potestates: quamvis ab illo non sint omnium voluntates. Ipsam itaque praecipue Dei summi voluntatem, cujus potestas insuperabiliter per cuncta porrigitur, eos appellare fatum sic probatur. Annei Senecae sunt, ni fallor, hi versus
Duc me Pater summique dominator poli Quocunque placuit, nulla parendi mora est. Adsum impiger, comitabor gemens Malusque patiar facere, quod licuit bono, Ducunt uolentem fata, nolentem trahunt Nempe evidentissime hoc ultimo versu, ea fata appellavit, quae sui pra dixerat summi Patris uoluntatem: Cui se paratum obedire dicit, ut volens ducatur, nec nolens trahatur: quoniam scilicet ducunt volentem fata, nolentem trahunt. Illi quoque versus Homerici huicsententiae suffragantur, quos Cicero in Latinum vertit:
Tales sunt hominum mentes, qualis Pater ipse suppiter auctiferas lustravit lumine terras. Nec in hac quaestione autoritatem haberet poitica sententia: Sed quoniam Stoicos dicit, vim fati asserentes, istos ex Homero versus solere usurpare, non de illius Poetae, sed istorum Philosophorum opinione tractatur, quum per istos versus, quos disputationi adhibent quam de faro habent, quid sentiant esse fatum apertissime declavatur, quoniam Iovem appellant, quem summum Deum putant, a quo connexionem dicunt pendere fatorum. Et capite nono: Ordinem causarum ubi voluntas Dei plurimum potest, neque negamus, neque fati vocabulo nuncupamus, nisi forte ut fatum a fando dictum in telligamus, id est, a loquendo. Non enim abnuere possumus esse scriptum in literis sanctis: Semel loquutus est Deus, duo haec audivi: quoniam potestas est Dei; & tibi Domine misericordia, quia tu reddes unicui que secudum opera ejus. Quod enim dictum est: Semel loquutus est; intelligitur immobiliter, hoc est, incommutabiliter est loquutus, sicut novit incommutabiliter omnia quae futura sunt, & quae ipse facturus est. Hac itaque ratione possemus a fando Fatum appellare, nisi hoc nomen jam in alia re soleret intelligi, quo corda hominum nolumus inclinari. Gregorius Nyssenus libro de Fato, cap. 4. Neque (inquit) voluntatem Dei servire necessitati fas est dicere: etenim necessitatis est? conditor. Nam necessitatem sane imposuit astris; ut semper secundum idem moveantur, & mare circumterminavit: & universalibus & generalibus necessarium terminum imposuit. Quem si Fatum vocare volunt: eo quod ubique & semper secundum necessitatem sit, ut omnia per fuccessionem sint in generatione, & corrumpantur, nihil curamus. De nominibus enim non velitamur adversus eos.
Isidorus Etymologiarum seu Originum octavo lib. cap. ult, eo dem nomine utitur. Quin & Thomas Aquinas libellum de Fato scripsit & inscripsit.
Attamen ut omnis ambiguitas nominis hujus evitetur, sciendum t, duplex esse Fatum: Philosophicum & Christianum Philosophicum est triplex: Mathemnticum. Physicum, Stoicum. Fatum Mathematicum dicitur quod ligat & nectit firnmiter actio¬ nes omnes eventusque ad vim siderum & posituram stellarum: dicitur esse necessitas, quae ex coelorum & siderum constellationibus oriatur. Istud vocant Mathematici coeleste fatum: ejusque autores Chaldaei & Astrologi fuerunt, qui causam statumque & motus, mutaiones, interitumque hominum & regnorum in stellarum positione consistere sibi & aliis falso persuadent: quod fatum refutat Augustinus libro quinto de Civitate Dei, capitibrsprimis aliquot, & fatuum vanumque esse evincit: ut & Iohannes Picus Comes Mirandulanus in lib. 12. quos adversus Astrologos scripsit: &, Thomas Erastus, Medicus excellentissimus.
Fatum Physicum seu naturale vocatur ordo causarum naturalium, quae (nisi impediantur) vi & natura sua certum eundemque producunt effectum. Quale fatum statuit Aristoteles & Theophrastus. Ehiorum mente, quod homo hominengignit, Fato sit: quod moritur abinternis & sine aliena vi causis, Fato. Quod autem homo serpentem.
ignit aut monstrum, praeter Fatum: itemque quod giadio occiditur aut igne. Ergo quod ex causis naturalibus definitis eoque necessariis rovenit in Natura necessario, id a Fato esse dici solet. Hoc Fatum Physicum improbari non potest: est enim necessitas & ordo naturalis, ex naturalibus principiis proficiscens
Fatum Stoicum seu violentum vocatur naturaiis necessitas & ordo rerum omnium actionumque, ab eterno aliis ad alias consequentibus, immutabili manente earum complicatione & serie quam nul a ac ne quidem divina vis rumpat. Inde concluserunt Stoici, natura liter omnia fieri necessario & inevitabili necessitate: quod Fatum neerito est rejectum & explosum
Fatum Christianum, quod etiam Theologicum & verum Fatum: appellant, est aeternum, sed liberrimum Dei decretum, quo singula quae fieri debuerunt & debent, suo ordine, loco, tempores firmiter: iunt praefinita. Hoc quidam dicunt idem esse quod Providentiam divinam ab aeterno omnia providentem disponentemque: alii distinguunt a Providentia divina, quam non aliter capiunt aut considerat, quam ut in Deo vis sit & potestas omnia videndi, sciendi, gubernandi.
Fatum Christianum a Stoico plurimum distat. Nam primo Stoici Deum Fato subjiciunt, nec Juppiter ipse apud Homerum, cum maxime vellet, Sarpedonem suum cripuit ejus vinclis: at Christiani Fatum subjiciunt Deo, qui liberrimus omnium rerum autor & actor est, & naturalem cursum rerum interrumpere, sistere & mutare potest quando vult. Hoc docuit Phoenix ille Cermaniae, bonorum. amore & improborum odio clarissimus PHILIPPUS MELANCHTHON versibus hisce¬
Ille velut scopulos flumina stare facit. Secundo Stoici affirmant, seriem causarum omnium esse naturalem, quasi sua natura simul essent connexaetat Christiani dicunt, causas rerum a divino consilio esse conjunctas & ab illo semper hanc conjunctionem & seriem pendere.
Tertio Stoici dicunit, connexionem, causarum esse reipsa aeternam. at Christiani docent eam factam esse & sieri tempore divinitus destinato. Etsi enim earum series ab aeterno est a Deo praecognita & praefinita: secundae tamen cause non sunt aeternae; origo enim us certe cum munde
Quarto Stoici contendunt, omnes causas naturaliter & naturalis bus viribus agere & producere effecta omnia necessario, atque ita tollunt τὸ ἐυδεχρμδνον, Contingentiam: Christiani contra statuunt, multas esse causas, quae sua natura non producunt effecta necessario sed contingenter ipsarum respectu, etiamsi respectu divini consili necessario agant.
Quinto Stoici vim inferunt voluntati violentam: Christiani negant voluntatem cogi, selumque Deum in hominum agere voluntates, non cogendo tamen, sed absque violentia flectendo quo vult
Siquis igitur sana & vera significatione nomen Fati usurpet prodecreto Dei liberrimo, quale Scriptura S. asserit, mente quidem a eritate divina non aberrat; nominis tamen periculum, quum de rebus divinis sermo est, evitare praestat, saltem apud eos, quorum anime vel ad Mathematicum vel ad Stoicum Fatum inclinant, ut olim inclinabant Manichaei, & hodies(pudor Christiani nominis PAstrologorum fere vulgus atque eis dedit.
Tantum de nomine Fati. Sententia vero decretum Dei ab Arnobio dicitur libro primeadversus Gentes, pag. viges. quinta: Dedidimus nos Deo, cujus nuta & arbitrio omne quod est, constat, & in sententiae suae perpetuitate. lefixum est. Attamen Gregorius Magnus sententiam a consilio divino distinguit, quum ait; Novit Dominus mutare sententiam, sed nunquam novit mutare consilium. Vocat enim Gregorins sententiam, denunciationem eventus alicujus juxta hominum merita, veruxta rationem causarum secundarum prolatam, attamen cum conditione resipiscentiae: vel voluntatis potentiaeque divinae; qualis erat sententia Ninevitis denunciata, post quadraginta dies Nineven subversum iri, Jon. 3. 5. qualis sententia Regi Ezechiae aegrotanti lethaliter fuit denunciata per Jesaiam Prophetam, futurum ut brevi morevetur ac non viveret, 2. Reg. 20. 1. & Jesa. 38. 1.
distributiones. AEternum decretum seu consilium Dei est PRIMo vel beneplacit: ti Dei vel signi. Decretum beneplaciti Dei, est quo Deus ab aeterno decrevit id quod vult voluntate beneplaciti: diciturque decretum efficiens, quo Deus non tantum ab aeterno constituit efficere bonum vel per se vel per alios, verum etiam destinato tempore exsequitur; & moderatur in universum omnia dirigitque ad bonum finem secundum infinitam potentia suam. De hoc decreto dicitur, Ephes. 1. 11. Deus agit omnia ex consilio voluntatis suae.
Vocatur etiam decretum Dei potens & ενεογηίικον, hoc est, efficax quo agit voluntas Dei intus, quod agit potentia foris: quia voluntatis unus & idem actus internus simul atque externus est, internus. agens quasi formaliter, quod agit externus materialiter in qualibe creatura DEI
Illudque duobus modis exserit operationem suam, tum efficiendo in singulis quod sui operis est: tum ordinando omnia, etiam quaesui operis non sunt, cum aliis atque ad suum finem dirigendo producendoque.
Decretum ergo beneplaciti divini dicitureνεργητικὸν ἀπλώςκαταη ενεργητικον, id est, efficax dupliciter, vel ἀπλός, simpliciter: vel καταη, secundum quid seu aliquatenus.
Decretum εναργτικον ἀωλώς, dicitur ratione tum effectionis tum regiminis ordinationisque; quo decreto nimirum res divinitus & fi unt, diriguntur ordinanturque ac speciatim ad bona restringitur, id est, ad substantias & accidentia illarum quae Deus facturus erat
Decretum ενεργηιικον καταη, dicitur ratione regiminis solum; qui decreto nimirum plurima antequam fiant Deus constituit, & guber nare sive principium illorum in consiliis & voluntatibus situm, sivi perfectionem in eventu consistentem spectes, & ordinare ad bonos fines; & quum fiunt & facta sunt ad fines destinatos dirigit: & hoc de cretum etiam peccatis congruit, quorum etsi Deus autor non est; tamen eorum ordinator est & gubernator tum quoad principium tum quoad consummationem illorum
Decretum igitur Dei est εναργητικὸν etiam respectu peccatorum non quod Deus decreverit peccata facere, sed quod decreverit pec cata sic gubernate & ordinare quoad circumstantias, & dirigere ad bonos fines, ne diaboli & homines peccantes vel movere se adversus quemquam, vel quicquam conari aut aggredi, aliisque nocere & prolibidine & cupiditate sua furere possint.
Qua propter quum efficax esse decretum respectu peccatorum dicitur, tantum otiosae & a gubernatione vacuae permissioni, quam quidam imprudenter statuunt, opponitur; quum certum sit, peccantibus diabolis aut hominibus Deum nequaquam tanquam otiosum spectatorem in theatro aliquo sedere, sed divina sua sapientia ac potentia omnia gubernater
Sic fuit de decreto beneplaciti Dei. Decretum signi, est quo Deus ab aeterno decrevit id quod vult voluntate signi¬
Cujus species sunt; decretum praecipiens, & decretum permittens: Decretum praecipiens, est quo Deus ab aeterno constituit res faciendas imperate quas, pbat fieri, aut fugiendas vitare, quas improbati
Hoc decreto Deus decrevit permittere non tantum bona aut media, sed etiam peccatum: sic enim legitur Act. 2. v. 23. Hunc definito consitio, & providentia Dei deditum quum accepissetis, manibus sceleratis cruci affixum interemistis. Et c. 4. v. 27, 28. Coacti sunt enim vere adversus sanctum Filium tuum Iesum quem unxisti, Herodes & Pontius Filatus cum gentibus & populis Israel. Ut facerent quae cunque manus tua & consilium tuum prius definierat facienda.
Quamvis autem Deus decreverit permittere peccatum: tamen id a nullo decreto Dei est, nec efficiente, nec praecipiente, nec permitte te, etsi fiat decreto permittente seu secundum decretum permittens Aliud enim est esse a decreto, aliud esse secundum decretum: illud enim causam; hoc vero antecedens notat, etiamsi non sit causa, sed cantummodo adjunctum quod antecedit. eAxiomata de decreto Dei, pertinentia ad primam hanc
distributionem. I. Decretum Dei est sapientissimum: quia promanat a sapientiDei, omnium Angelorum & hominum mentibus incoprehensibili
II. Decretum Dei est liberrimum: quia est actio voluntatis Dei. ac proinde ejus causa efficiens est liberrima voluntas Dei, quae ab alio non pendet aut regitur: ideo ipsum decretum saepe voluntas Dei Metonymice appellatur. Extra Deum autem causa ejus efficiens nulla. prorsus est, nulla esse potuit. Nam decretum Dei est aeternum, id est actus ab aeterno in Deo exsistens: quicquid enim Deus decrevit, ab aeterno decrevit: sicut dicit Apostolus Jacobus in Concilio Jerosolymitano Act. 15. v. 18. Nota sunt Deo ab aevo omnia opera sua. Et Pauus I. Cor. 2. v. 7. Loquimur sapientiam Dei in mysterio, occultam iliam quam praefinierat Deus ante secula ad gloriam nostram. Deinde aeternum decretum Dei reipsa nihil est aliud, quam ipsamet essentia. Dei decernens; ratione tantum ab ea differt: Ejus igitur causa efficiens extra Deum dari non potest.
III. Decretum Dei est absolutum, quod omnes causas secundas, omnia media antegreditur; non autem est conditionale, id est, cujus causa efficiens sit coditio aliqua, quae in creaturis exstitura erat. Nam impossibile est, ut ejus, quod in Deo est ab aeterno, causa efficiens sit conditio temporaria, seu quae certo demum tempore in hominibus vel aliis creaturis futura erat: sic enim causa efficiens esset posterior: suo effectu tempore. Decretum ergo Dei est absolutum, quia est se cundum propositum Dei, sine respectu personarum & operum, ut causarum efficientium decreti: quia fuit in Deo, antequam non solum Angeli & homines aliquid fecissent, sed etiam antequam essent,
Quod si absolutum decretum Dei accipiatur pro decreto non revelato in verbo Dei, vel quod nihil habeat subordinatum, quod merum solumque agat sine mediis, (quale decretum a nobis statui de salute hominum aeterna, quidam calumniantur;) ac proinde opponatur decreto ordinato: nos tale decretum non agnoscimus. Fater mur enim, (ut exempli gratia hoc dicamus,) Deum ut ab aeterno de crevit nos amare & servare: sic amare & benedicere nobis in Christo, vocare ad Christum, justificare & servare per Christum fide apprehensum.
Qui autem decretum Dei conditionale dicunt, cujus exsequutio fit interveniente conditione aliqua in creaturis, illi improprie loquun tur; quia decreto tribuunt id quod est exsequutionis proprium, at que ita decretum cum exsequutione ejus confundunt. Deinde remdenominant ex accidente temporario: quum rerum denominatio ex causa potius facienda,
V. Decreti divini effectus proprius & necessarius est praesentia Dei definita rerum futurarum. Quaecunque enim Deus decrevit, ea dem futura praescivit. Prius decrevit si ordinem causae spectemus postea praescivit. Itaque non res futurae, sed aeternum de futuris decretum, praescientiae divinae causa est: sic ut praescientiae divine limitatio non proveniat a conditione rerum quae praevidentur, sed a voluntate & decreto Dei tanquam principio determinationis futurorum. Temporale enim aeterni neque causa, neque limitatio esse potest. Noergo quia futura erant, Deus ea praescivit: sed ideo praescivit, quia decreverat ut fierent
Deinde aeterni decreti Dei effectus sunt tum res omnes quae in tepore factae sunt, siunt & fient: tum ordo earum cum omnibus causis se cundis seu mediis & circumstantiis. Res omnes quum dicimus, tum substantias, tum creata accidentia, tum eventus illarum bonos malosque intelligimus; sed peccatum excludimus, quod non est Res Ordinem vero intelligimus neque naturalem, neque eternum seu ab aeterno rebus inhaerentem, (Stoicorum enim fatum non approbamus,) sed certo tempore institutum a Deo & ab ejus consilio semperpendentem. Itaque decretum Dei est rerum omnium, nulla excepta, & ordinis llarum ενιργητικὸν seu efficax principium. OBIICIUNT quidam: Quicunque docet, decretum Dei esse effica; principium rerum omnium, necessario statuit, decretum Dei, etiam pec- cati principium esse. At prius docent Doctores Ecclesiarum reformatarum seu Evangelicarum in Gallia, Germania, Anglia, &c. Ergo etiam posterius statuant necesse est.
RESPONP. Major propositio negatur: nam & Spiritus Sanctus ipse per Apostolum Paulum docet, decretum esse efficax rerum omnium principium; quum dicit Ephes. 1. 11. quod praedestinati simus secundum propositum τοῦ ταπάντα ενεργονιος κι τυν ζουη το θε¬ λημαιος αυτο, id est, ejus qui omnia efficit secundum consilium voluntatis suae,
INSTANT. Decretum Dei est ενεργητικον etiam respectu peccatis rgo est principium & causa efficiens peccatis RESPOND. Procedit a dicto secundum quid ad dictum simpliciter. Nam decretum Dei est ευργηίικον respectu peccati, non simpliciter quatenus est peccatum, id est, aberratio a Lege Dei: sed quatenus illud Deus gubernat, eique modum imponit, & limites certos statuit, ne committatur per quoscunque, ubicunque, adversus quoscunque, quocunque modo, quovis tempore, & si quae sunt aliae circumstantiae & causae secundae; & quatenus illud dirigit ad bonum finem.
INSTANTamplius: Decretum Dei est ἐνιργηιιlικον respectu peccati non tantum quoad eventum, sed etiam quoad principium ejus;: Ergo ist causa efficiens peccati RESPOND. Processus est a dicto secundum quid ad dictum simpliciter. Decretum Dei est eνιργητικον respectu peccati, etiam quo ad principium ejus, id est, malam voluntatem, non faciendo malam voluntatem, sed eam gubernando ordinandoque. Deus enim creato omnium naturarum, bonas voluntates remunerat, malas judicat, utrasque ordinat.
VI. Decreti divini subjectum seu objectum sunt omnino omnia quae futura erant, maxima & minima, bona & mala. De bonis nullum est dubium; nullum etiam de malo poenae. De malo culpae, id est, pec cato distinguendum. Quatenus est peccatum, id est, aberratio a Legi divina, decrevit illud Deus decreto permittente, non autem efficient te: quod vero attinet substantiam aut actionem cui peccatum inest, quod item gubernationem & ordinationem peccati attinet, ta quo ad principium, quam quoad eventum & consumationem ejus, decreta illa est decreto efficiente. Quod dicimus, firmant Scripturae S testimonia, e quibus haec producimus. Actor. 2. v. 23. Hunc definite. illo consilio & praecognitione Dei deditum, quum accepissetis, manibus sceleratis cruci affixum interemistis. Hic Petrus Apostolus expresse docet, ἐκδοσιν, id est, deditionem, seu proditionem quam Judas Ischariotes Judaeis Christum tradidit, fuisse consilio Dei definitam & decretum Actor. 4. v. 27, 28. Congregati sunt enim in hac civitate vere adversus sanctum Filium tuum Iesum, quem unxisti, Hero des & Pontius Pilatus, cum Gentibus & populis Israelis, ut facerent quaecunque manus tua & consilium tuum prius definierat ut fierent. Hic Apostoli palam dicunt, ea quae hostes CHRISTI fecerunt definita fuisse consilio Dei ut fierent. 1. Pet. 3. 17. Melius enim est ut bene agentes, si ita velit Dei uoluntas malis afficiamini, quam mal agentes. Et 1. Petr. 4. 19. Qui malis afficiuntur ex uoluntate Dei, tanquam fideli Conditori commendent animas suas benefaciendo. Hic itidem Petrus dicit, fideles affici malis voluntate Dei, nempe ab improbis hominibus & persecutoribus.
EXCIPIT Petrus Lombardus libro primo Sententiarum, Distin ctione quadragesima octava, capite secundo & tertio; a Deo decretam tantum passionem Christi & fidelium bonam, non autem actionem hominum malam. Sed exceptio ista falsa est; quia contradicit aperto Apostolis affirmantibus, congregatos fuisse hostes Christi, uτ 14. CERENT, quaecunque manus Dei & consilium ejus prius definierat, ut FIERENT: Ergo actionem illorum Deus decreverat. Si dixissent Apostoli, ut pateretur Jesus illa quaecunque manus Dei & consilium ejus prius definierat ut perferret, tum exceptio colorem aliquem haberet: nec tamen excluderetur actio ipsa quae passionem infert.
Confirmat veritatem & ratio ex Scriptura petita. Sine decretoDei non sit quicquam; Ergo nec peccatum. Ante cedens certum est, quia Deus est infinitae sapientiae & potentiae. At si fierent aliqua quae Deus nullo modo decrevisset, ad illa non pertingeret Dei sapientia & potentia, atque sic illis utraque finiretur:
VII. Decretum Dei est aternum, hoc est, quod Deus ab aeterne. apud se constituit. Nam Deus decreta sua non facit demum in tempore, quasi pro re nata consilium capiens, ut homines solent: sed mnia decreta divina sunt constituta ab aeterno. Nota sunt Deo abaevo omnia opera sua, Act. 15. v. 18.
IIX. Decretum Dei antecedit omnes res & eventus quicunqui fiunt in mundo, etiam bona opera creaturarum rationalium & pec- cata. Nec enim post opera bona aut peccata ab Angelis & hominibus peracta, demum Deus decernit quid de Angelis & hominibus bene vel male operantibus fieri debeat: sed ab aeterno decrevit, quid de illis fieri vellet.
OBJICITURX: Si decretum Dei antecedit peccata diabolorum & hominum, tum causa est illorum. Sed hoc est absurdum: Ergo & illud
RESP. Negatur consequentia propositionis connexae; quia pars ejus antecedens simpliciter capitur, quum secundum quid intelligi debeat. Decretum enim Dei antecedit peccata, non quovis modo, sed tantum ordine, nempe ut adjunctum quoddam necessarium.
INSTANTIA: Quicquid antecedit, est causa: Decretum Dei anter cedit peccata: Ergo decretum Dei est causa peccatorum
RESP. Negatur major universaliter enunciata & simpliciter intellecta. Quicquid antecedit, nempe efficienter, est causa ejus quod sequitur. Non sic causa intelligi debet, ut quod cuique antecedat, id eo causa sit: sed quodcunque efficienter antecedat; ait Cicero libro de fato. Ac paulo post; Nulla igitur earum causa est, quoniam nullam rem, sua; vi efficit, cuius dicitur causa: nec id. sine quo quippiam non sit, causoest, sed id, quod quum accessit, id cuius causa est, efficit necessarios
IX. Decretum Dei est justissimum: quia ejus causa est voluntas divina, quae est suprema regula omnis justitiae & rectitudinis: a nulla igitur creatura jure accusatur.
X. Decretum Dei est firmum, stabile, constans, αμαζακιθηον, id est immotum & immutabile, tum ex parte Dei, tum ex parte creatura rum. Deus enim decretum suum non mutat, nec ejus illum potest. poenitere; quia nec falli errore confilii sapientissimus, nec mentiri verissimus, nec superati omnipotens, nec ab ullius creaturae arbitria pendere αυαιτιος, id est, causae superioris expers, nec mutati simplex & aeternus potest: sed quicquid semel ab aeterno statuit, illud certe exsequitur, sic ut in iis quae semel voluit, nihil flectat, nihil fluctuet ut sequentia testimonia docent. Psal. 33. 11. Consilium Iehovae in seculum consistit, cogitationes animi eius in aetates singulas. Numer. 23. v. 23. Deus fortis non est homo qui mentiatur, aut filius hominis quem poeniteat: an ipse dixerit, & non faciet? an loquutus fuerit & non praestabit illud? 1. Sam. 15. v. 29. Quin etiam qui est aeternitas Israelis non committet mendaciter, neque panitebit eum, non enim homo est ut poeniteat eum. Prov. 19. v. 21. Jesa. 46. v. 10. Indicantem a principio finem, & ab antiquitate quae nondum facta sunt, dicentem, Consilium meum stabit, & omnem delectationem meam facturus sum. Malach. 3. v. 6. Ego Ieho va non mutor; ideo vos, filii lacobi, non consumti estis. Jacob. 1. 17. Apud quem [Patrem scilicet luminum) non inest transmutatio, aut conversionis obumbratio, Jesa. 14. v. 24, 27. Iuravit Iehovi exercituum, dicendo: mentiar, nisi quemadmodum proposui mihi ita fuerit, & quemadmodum consilium inivi, illud exstiterit. Nam Iehovi exercituum inivit consilium, & quis irritum faciat? & manum eius extenta, ecquis avertat: Jer. 4. v. 28. Cogitavi, neque poenitet me, neque averta ¬ me ab eo. Heb. 6. v. 17. ἀμεζιοι τῆς οελῆς, immutabilitas consilii Deo. adscribitur.
Unde etiam decretum Dei ante exsequutionem ejus tam certum. est, ac si jam effectum esset. Qua de causa tanquam de re jam facta loquuntur Prophetae, quum decretum Dei de ea commemorant, Jesa9. Puer datus est nobis, id est, Deus decrevit dare puerum nobis. Jer28. v. 2. Fregi iugum Regis Balylonici, id est, in consilio meo constitutum est frangere.
Quod vero creaturas attinet, nulla illarum mutare, nulla illarum impenire, aut retardare, aut praecipitare potest Dei consilium & decretum, illud nulla vis humana elidit, nullum acumen, nullus astu eludit, sive apertis sive occultis machinationibus & molitionibus: sic ut mundus primus non potuit avertere vel impedire decretum a Deo. diluvium: Pharao non potuit mutare vel impedire decretam a Deo. liberationem populi Israelitici ex servitute AEgyptiaca: Saul non potuit mutare vel impedire quod Deus decreverat de Davide ad res gnum evehendo: Tyranni non potuerunt impedire decretam a Deo. ab aeterno praedicationem Evangelii & regni Christi erectionem in toto mundo.
OEJICITUR I. Cuiuscunque rei Deum poenitet, id est mutabile: De creti sui Deum poenitet: Ergo decretum Dei est mutabile. Assumtio pro¬ batur ex istis locis, Gen. 6. v. 6. Poenituit Iehivam quod fecisset hominem in terra. 1. Sam. 15. v. 10, 11. Fuit verbum Iehovae ad Samuelem; dicendo: Poenitet me constituisse Saulem regem. Jon. 3. v. 11. Poenitui. eius mali quo se dixerat affecturum Ninevitas, & non affecit.
RESP. Assumtio negatur: & ad eam probandam non faciunt adducta loca, quae Deum poenituisse decreti sui minime docent, sed hoc tantum indicant figurato loquendi modo similitudine ab hominibus petita, Deum res in tempore factas vel denunciatas mutare constituisse, idque juxta aeteruum decretum. Ut enim Deus decrevit facere: ut denunciare destinato tempore, quascunque res fecit & facit aut de nunciavit; ita etiam decrevit mutare res easdem. Ubi ergo in Scriptura Sacra legitur, quod Deum poenituerit, mutatio rerum ab ipso in tempore factarum vel denunciatarum significatur, immutabili decreto manente divino. Itaque per poenitentiam, quum Deo adscribitur, non mutabil s in Deo affectus (quum nullum accidens sit in Deo, utpote simplicissimo & infinito) sed temporarii effectus mutatio, non temeraria sed ab aeterno destinata indicatur. Quod autem in Deum poenitentia proprie dicta non cadat, testatur Samuel 1. Sam. 15. v. 29. Qui est aeternitas Israelis, non committet menduciter, neque poenitibt eum, non enim homo est ut poeniteat eum. Quum hoc in loco Propheta tam diserte neget, quod Deum poeniteat, necesse est alibi figurate poenitentiam ei adscribi. Quovodo enim (ait Theodoretus Quaestionibus in Genes. c. 7.) poenitentia cadat in eum, qui sua praescientia regit universa? Quare poenitentia nihil aliud est, quam mutatio dispensationis (id est: temporariae gubernationis & dispositionis rerum humanarum) eius Poenitet me, inquit, quod constituerim Saulem regem: pro eo, quod est; statui illum deponere & alterum creare. Sic in hoc loco, Poenitet me fecisse hominem, hoc est, decrevi perdere hominum genus. Quare Augustinus octavo tomo, in Psal. centes. nonum ait: Poenitentis mutatio rerum significatur. Et quinto tomo, libro decimoquinto de civitate Dei, c. 25. Neque enim ut hominem, ita Deum, cuiusquam facti sui poenitet; cuius de omnibus rebus tam fixa sententia, quam certa praescientia.
Et octavo tomo in enarratione Psal. 105. Poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae. Poenituit dictum est, quia mutavit quod eos perditurus videbatur. Et apud Deum quidem disposita & fixa sunomnia: nec aliud facit quasi consilio repentine, quod non ex aeternitate se facturum esse praescivit: sed in creatura temporalibus motibus quam gabernat mirabiliter, ipse non temporaliter motus, quasi repentina voluntate sua facere dicitur, quod ordinatis rerum causis consilii sui secretissimi immutabilitate disposuit, qua suis quaeque temporibus agnita agit, ita & praesentia facit, & futura iam fecit. Scite & nervose Gregorius Magnus expositione morali in Jobum lib. 20. c. 24. ait de Deo: Quia ipse immutabilis, id quod voluerit, mutat; poenitere dicitur: quamvis rem mutet, consilium non mutet. Sic quum Scriptura ait, poenituisse Deum ejus mali, quo se dixerat affecturum Ninevitas, nullam consihi divini mutationem arguit, sed sapientem Dei clementiam demonstrat. Siquide comminatio interitus tacitam exceptionem resipiscentiae habuit, ac cum ipsum finem directa ut ad resipiscentiam Ninevitae adducerentur.
OEJICITUR II. Deus Regi Ezechiae mortem denunciatam non inflixit, 2. Reg. 20. Iesa. 38. Ergo Dei decretum est mutabile.
RESP. Negatur consequentia: quia Deus denunciaverat mortem Regi Ezechiae, non quod tunc illius terminus ab aeterno decretus adesse:: sed tum quia mortem eo tempore rex Ezechias merebatur, nisi Deus pro sua clementia longiorem ei vitam indulgeret & donaret, & in exemplo ejus ostenderet quid possint preces ex vera fide fusae: tum quia morbus ejus ita periculosus & lethalis erat, ut quod ad causa; naturales & remediorum naturalium insufficientiam ad morbum depellendum attinet, moriendum ipsi fuerit, nisi Deus pro voluntate sua propitia, potentia sua divina ei succurreret & morbum remedio alioquiu per se insufficienti sanaret. Istud exemplum explicat Augustinus de Genesi ad literam 6. lib. cap. 17. in hunc modum: Multa secundum inferiores causas futura sunt, sed si ita sunt, & in praescientia Dei. pere futura sunt. Si autem ibi aliter sunt, ita potius futura sunt, sicut ibi sunt, ubi qui praescit, falli non potest. Num futur. dicitur senectus in invene, sed tamen futura non est, si aute moriturus est: hoc autem ita erit sicut se habent aliae causae, sive in mindo contextae, sive in Dei praescientia reservatae. Nam secundum quasdam futuro rum causas moriturus erat Ezechias, cui Deus addidit quindecim annoad vitam, id utique faciens quod ante constitutionem mundi se facturum: esse praesciebat, & in sua uoluntate servabat. Non ergo id fecit quod futurum non erat: hoc enim magis erat futurum quod se facturum esse praesciebat. Nec tamen illi auni additi recte dicerentur, nisi aliquid adderetur, quod se aliter in aliis causis habuerat: secundum aliquas igitur cauas inferiores iam vitam finierat: secundum illas autem quae sunt in noluntate & praescientia Dei qui ex aeternitate noverat quid ille tempore facturus erat, & hoc vere futurum erat, tunc erat finiturus vitam quando finivit vitam: Quia & si oranti concessum est, etiam sic eum oraturi: ut tali orationi concedi oporteret, ille utique praesciebat, cuius praescientia falli non poterat: & ideo quod praesciebat necessario futurum erat. Et Gregorius Magnus Papa Romanus lib. duodecimo Expositionis motalis in Jobum, capite secundo: Nulla quae in hoc mundo hominibus fiunt, absque omnipotentis Dei occulto consilio veniunt. Nam cuncta Deus sequutura praescius, ante secula, decrevit, qualiter per secula disponantur. Statutum quippeiam homini est, vel quantum hunc miindi prosperitas. sequatur, vel quantum adversitas feriat, ne electos cius aut immoderata prosperitas elevet, aut nimia adversitas gravet. Statutim quoque est quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivat. Nam & si annos quindecim Ezechiae Regi ad vitam addidit omnipotens Deus, sum cum mort permisit, tunc eum praescivit esse moriturum. Qua in re questio oritur, quomodo ei per Prophetam dicatur: Dispone domui tuae, quia morieris tu & non vives: cui cum mertis sententia dicta est, protinus ad eitis lachrymas est vita addita. Sed per Prophetam Dominus dixit, quo tempore mori ipse merebatur: per largitatem vero misericordiae, illo eum tempore ad mortem distalit, quod ante secula ipse praescivit. Nec Propheta igitur falt:x, quia tempus mortis innotuit, quo vir ille mori merebatur, nec dominica statuta convulsa sunt, quia ut ex largitate Dei anni vitae crescerent, hoc quoque ante secula praefixum fuit: atque spatium vitae quod inoninate foris est additum, sine augmento in praescientia fuit intus statutum.
OBJICITUR III. Deus promissa sua interdum mutavit: Ergo Dei. decretum est mutabile. Antecedens confirmat promissio Exod. 3. v. 8. 17. de introducendis in terram Cananeam Israelitis, qui tamen in deserto perierunt & in terram promissam non sunt ingressi: Promissio itemde sacerdotio Exod. 28. 43. & cap. 29. 9. Et de regno Saulis 1. Sam, 9. v. 20. Nam promissiones istas Deus mutavit.
RESP. Negatur consequentia, quia antecedens tantum καζακι verum est, nempe de promissionibus conditionalibus, quas Deus fecihominibus, si mandatis divinis morigeros se praeberent. Ut promissio de introducendis Israelitis in terram Canaan, etsi ratione populi, seu generis Israelitici fuit absoluta ac tandem re comprobata: tamen si singulas spectes, tacitam habuit conditionem, nimirum si obedientiam Deo debitam praestarent, quam quia non exhibuerunt plerique in deserto ceciderunt; qua de re Num. 14. v. 27. & sequentibus, Psala 95. v. 7. & sequentibus, Hebr. 3. v.16. & sequentibus. Sic explicatur promissio Sacerdotii, 1. Sam. 2. v. 30. Dictum Iehovae Dei Israelis, dixeram quidem, domus tua, ut domus patris tus, indesinenter ibunt. coram me usque in saculum: at nunc, dictum Iehovae, absit mihi; nam honorantes me honorabo, contemtores autem mei leves fient. Ergo promissio de Sacerdotii perpetuitate erat facta domui Heli cum hac conditione, si domus Heli honoraret Jehovam: quam conditionem: quia domus Heli non servavit, peccatis suis promissionem illam abrupit. Sic intelligenda & promissio de regno Saulis, ut explicatur I. Sam. 13. v. 13. Tum dicit Samuel Sauli, Stulte gessisti te: non observasti mandatum Iehovae Dei tui, quod mandavit tibi, iam certe stabilivisset. Iehova regnum tuum apud Israelitas usque in saculum.
OBJICITURIV. Deus Testamentum vetus & ceremonias Mofaica. cum tota poltia Mofaica abrogavit: Ergo Dei decretum est mutabile.
RESP. Negatur consequentia: quia antecedens ita intelligitur, ad si ceremoniae Mosaicae cum politia Mosis fuissent a Deo ideo instituta ut ad finem usque mundi durarent. Atqui haec omnia mutata sunt, non mutata decreti divini ratione, quo factum ut ista a Deo mutata sint.
OBJICITURV. Se improbi homines moriuntur ante terminum ipsi a Deo constitutum, tum decretum Dei est mutabile. Quod antecedit verum est, ut dicitur Psal. 55. 24. homines sanguinarii & dolosi non perducent ad dimidium dies suos. Verum igitur est & quod sequitur
RESP. Negatur assumtum: nec illud probari potest ex loco addu cto, cum David non loquatur in eo de decreto Dei, sed verborum Davidis haec est sententia: Homines sanguinarii & dolosi, quum sibi lon gissimam vitam polliceantur, ne quidem ad dimidium ejus pertingunt: cum sperent se quam diutissime victuros, spe sua frustrantur, nam contra spem suam citius abripiuntur. Qui autem hinc colligunt, improbos citius mori, quam ipsis a Deo decretum sit, ut inde sequatur decreta Dei esse mutabilia, simpliciter accipiunt, quod καγ ο inteliis gendum erat, ex hypothesi nimirum crudelium tyrannorum & persequutorum Ecclesie. Hi enim sibi persuadent, se diutissime icturos, & res quas animo conceperunt effecturos: Non attingunt autem dimidium temporis quod sibi imaginabantur, sed a Deo interficiuntur? Fideles vero sciunt se mortales esse parant se quotidie, & moriuntur roinde justo tepore & bene, sive id fiat in juventute, sive in senecture OBJICITUR VI. Si liberi obedientes parentibus & alii homines piiobtine ta Deo prolongationem vitae: tum decretum Dei est mutabili Antecedens confirmat promissio addita quinto praecepto Decalogi, Exod. 20. 12. Honora puatrem tuum & matrem tuam, ut prolongentus dies tui super terram illam, quam Iehova Deus tuus dat tibi. Et exem plum Ezechiae qui precibus impetravit prolongationem vitae suae ad annos quindecim, 2. Reg. 20. 6. Jesa. 38. 5. Ergo verum est & consequens.
RESP. Negatur consequentia connexa propositionis: nam ex prolongatione vitae non sequitur decreti divini, sed rerum quae in mundo sunt & fiunt, veluti vitae & mortis humanae pro ratione causarum se cundarum mutatio, quae & ipsa est a Deo decreta. Nam si merita hominum spectemus & cujusque. hominis naturam per se imnecilla, diaboli furorem, & hominum vitae aliorum inhiantium consisia ac eona tus, morborum quibus interdum homines corripiuntur gravitatem singulis momentis unicuique moriendum esset: sed causas hasce securdas & alias mutat Deus. & vitam longiore unicuique, ac inprimis pui largitur & conservat, donec terminum ab aeterno constitutum attigerint. OEJICITURVII. Si decretum Dei est immutabile, tum idem est; quod Fatum Scoicum. At hoc est absurdum
Ergo & illud RESPONDIO. Connexum est falsum: decretum enim Dei non est Fatum Stoicum, sed longissime distat ab illo. Nam Fatum Stoicum dicitur talis omnium causarum & effectuum connexio; cujus immutabilitas ex ipsarum causarum natura pendeat, ita ut neque causae secundae aliter agere possint, quam agunt, neque primaaliter agere possit, quam agunt secundae: at Decretum Dei talis causarum & effectuum connexio non, est, quae Deo legem modum veagendi sua natui a immutabilem imponat, & Deum causis secundia aliiget
Ex his quae ad objecta respondimus, planum est, frustra ea decret. divini immutabilitati & veritati opponi: directurus erat. Discerni igitur debet blasphemum dogma Stoicoaeterno decrevit omnia quae fierent in tempore, quae ipse ad fines suos ter ac moderator omnium, pro sua sapientia ac libera voluntate abdecretum Dei tale quid non est, sed est actio liberrima Dei, qui arbisarum nexu & implicita quadam serie, quae in natura contineatur: at cari nequit. Nam Fatum Stoicum dicitur necessitas ex perpetuo cau¬
XVI. Decretum Dei disparatur a Fato Stoico: quod satis inculEthnicorum voces quibus piorum mentes occupari non debent. Ac fortunam & fortuitos casus non admittit. Fortuna & Casus sunt:
XV. Decretum Dei adversatur Fortunae & fortuitis casibus: liter seipsum, hoc est, suam essentiam, sapientiam, bonitatem, justi¬
Sequitur axioma undecimum. XI. AEternum decretum Dei est necessarium, id est. Quicquid Deus ab aeterno decrevit, id destinato tempore necessario impletur nec aliter se habere potest quam ut impleatur, non quod Deus aliper decernere & facere non potuerit, sed quia sic ipsi placuit, sic voluit, ut dicitur Psalm. 115. v. 3. Deus noster in caelis est, omnia quaecurque voluit, fecit. Quod si non eveniret id quod Deus decrevit, id eo fieret nomine, quod Deus decretum exsequi, aut non possit, aut nolit At prius omnipotentiae, alterum sapientiae & constantiae voluntatis llius e diametro adversatur. Absit autem ut statuamus, Deum decrevisse, quod non possit efficere: aut aliud voluisse ab aeterno, aliud nunc velle
XII. AEternum decretum Dei est arcanum & occulvum hominibus tantisper dum revelatione per verbum Dei aut exsecutione ipsa innotescat. Quicquid Deus decrevit, vel ex revelatione Dei per verbum; vel ex eventu cognoscitur, quum impossibile sit quicquam evenire quod Deus non decreverit.
XIII. Decretum Dei differt a voluntate divina essentiali. I. Quia decretum est effectus voluntatis: quicquid enim decrevit Deus, ideo decrevit quia voluit, sicut Paulus Apostolus Ephes. 1. vers. 11. ait, quod Deus operetur omnia ex censilio uoluntatis suae. Metonymice autem decretum voluntas nominatur. 2. Quia essentialis voluntas Dei latius patet, quam decretum. Deus enim vult principa tiam, potentiam, gloriam aliasque suas essentiales proprietates & haec non potest non velle necessitate naturae, liberrima tamen ab omni coactione: deinde vult opera sua interna & externa; personalia quidem opera interna, necessitate itidem naturae; interna vero essentialia & omnia externa opera, voluntate omnino liberrima; quia poterat illa non velle aut aliter velle. Vult igitur Deus seipsum: sed non decrevit seipsum, non decrevit suam essentiam & personas. sed natura est, nec potest non esse Jehova, unus essentia trinus personis & talis esse vult necessarie
XIV. Decretum Dei differt a προγνώσῳ, id est, praescientia Dei. I. Quia praescientia Dei est actus intelligentiae: Decretum Dei autem est simul actus voluntatis. 2. Quia decreti Dei effectus pro prius & necessarius est praescientia. Unde Deus omnia praescit immutabiliter ab aeterno. quia praescit ex causa immutabili, quae est decretum ejus aeternum. Praescientia ergo praesupponit decretum voluntatis divinae, quod ordine praecedit. Nihil enim futurum est, nisi Deus id esse velit: nam alioquin impediret. Praescit ergo Deus, quae vult esse. futura, id est, quae decrevit ut fierent. Metonymice autem decretum. & προγνωσις pro eodem interdum accipiuntur. Dei respectu nihil est fortuitum, quia omnia fiunt certo Dei consilio: nobis hominibus multa sunt fortuita, non quod Fortuna, quam Genciles pro Dea habuerunt, mundo ac hominibus dominetur, temereque omnia sursum deorsum volutet: (abesse enim a Christiano pectore decet talem vecordiam ac impietatem;) sed quoniam multa praeter nostram opinionem, spem & exspectationem eveniunt, quo rum ordo, ratio, finis, necessitas ut plurimum in consilio Dei latet, & numano captu non comprehenditus; ut si quis in itinere a comitatu suo aberrans, in latrones incidat & occidatur; decreto Dei ab aeterne praefinitum fuit, quo terminus vitae cujusque est constitutus, unam cum omnibus circumstantiis illius, rum a doctrina Ecclesiae Christi Dogma Stoicorum spoliat Deum sua libertate & omnipotentia & ordinem ac modum agendi in causis secundis divina sapientia institutum abolet: nam Deum causis secandis alligat, ut sicut fert earum natura, sic necesse sit Deum per eas agere: at Ecclesia Christi docet, non Deum ex causarum secundarum, sed causas secundas agere ex Dei tanquam summi & liberrimi gubernatoris ac Domini praescripto, & ipsius arbitrio subjectas atqui alligatas esse. Stoici sentiebant, neque Deum, neque causas secundas quicquam aliter sua natura: gere posse, quam agunt: Ecclesia vero Christi affirniat, non tantum causas secundas, alias ad certos ac definitos, alias ad varios & oppositos effectus producendos a Deo condicas atque ordinatas esse, sed ipsum quoque Deum, sive per causas secundas, sive sine illis, sive permutabiles sua natura, sive per immutabiles, omnia quorum opposita cum ipsius natura non pugnant, venon decernere vel aliter decernere ab aeterno potuisse: sic autem decrevisse & efficere: non quia aliter non potuerit, sed quia sic ipsi placuit.
Disparatur decretum Dei etiam a Fato Mathematico, quod merum est figmentum hominum vano:um & f llacium, qui constellationi siderum adscribunt, quod decreto Dei tribuendum erat
OEJIC TUR. Quicquid omnibus futuris necessitatem imponit, qua illa necesse est omnino fieri & evenire, id tollit contingentiam effectuum & evintuum: AEternum decretum Dei omnibus futuris necessitatem imponit qua illa necesse est omnino fieri & cvenire: Ergo aternum degretum Dei tellis contangentiam effectuum & eventuam RESPONDEO: Distinguendum est. Quicquid omnibus futuris necessitatem vel imponit, videlicet absolutam, vel coactivam, id tol lit contingentiam. At aeternum decretum Dei omnibus futuris necessitatem imponere vel absolutam, vel coactivam; negatur. Nam decretum Dei sic effectibus & eventibus a se determinatis necessitatem imponit, ut causas secundas secundum ipsarum naturam moveri & agere velit. Ergo effectus seu eventus qui respectu causarum secundarum, per quas fiunt & eveniunt, sunt contingentes; respectu decreti divini sunt necessarii, non necessitate absoluta, nec necessitate coactiva seu coactionis, sed tantum necessitate immutabilitatis seu necessitate ex hypothesi & consequentia. Nihil sua natura tam contingens etsistit, ut non tribus modis ex hypothesi sit necessarium decreto diviho, praescientia Dei infallibili & exsistentia. Nam quio quid Deus decrevit & definito praescivit futurum, necesse est fieri & evenire. Quicquid etiam exsistit, qua exsistit sadde, quicquid futurum, quam futurum) necessarium est: quia alias duo contradictotia simul essent vera, quod naturae repugnat & veritati Dei, in quo non est simul Etiam & Non, ut Paulus Apostolus docet, 2. Cotinth. 1. 18, 20.
On this page