Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 1
CAPUT PRIMUM In quo de externis operibus Dei in genere. Superiore libro actum de internis operibus Dei: sequitur de externis.
XTERNA opera Dei, sunt quae ipse extra suam est sentia virtutem suam exserendo determinato tempore facit, juxta aeternum suum decretum. Ephes. 1. 1i. Act. 2. v. 23. & 4. v. 28. Psal. 115. 3. & 135. 6. Jesa. 46. 10. Jon. 1. 14. Vocantur vulgo Opera TriQuss nitatis ad extra.
EXPLICATIO Deus consideratur bifariam: In se & extra se. In se rursus bifariam, respectu essentiae & respectu operum internorum. Extra se, respectu operum externorum.
Utrumque enim operum genus, illudque longe perfectissimum in Deo cum primis contemplari nobis licet: quando & Jehova est aeternus, actusque (ut loquuntur) purissimus: & omnium rerum conditor atque rector. Deus igitur sicut ab aeterno semper in se scit, intelligit, vult, amat, gaudet: ita etiam in tempore extra se operatur.
De internis autem actionibus seu operibus Dei hactenus dictum est: nunc ad externa ejus opera transimus. Nam ad perfectam Dei cognitionem haec quoque nosse operae pretium est, imo necessatium: cum in hunc etiam finem omnia haec fecerit Deus ac faciat, nimirum ut ex his, quis ac qualis fit, clarius ac perfectius intelligamus Si enim perfecta alicujus rei eoque etiam Dei cognitio haberi a nobis non potest, nisi qualis & quanta sit ejus vis percipiatur; vis autem cujusque rei ex ejus effectis cognoscitur: manifestum plane sit ad veram & perfectam Dei cognitionem consequendam, necessarium esse ut praeter attributa Dei, ac interna ejus opera, ipsa quoque externa opera minime perfunctorie consideremus: ut in eis perspiciamus infinitam ejus erga nos bonitatem, sapientiam, potentiam, eoque per haec opera probe cognita, in vera Dei nostri. Patris, Filii & Spiritus Sancti cognitione, side & charitate magis ac magis confirmemur. Θu χρι οτπεῆς ημετοροισ ενδθειμασι μεσζειν γ θες ζαοργα, ὑσκρνον γο κιειθθεσιν α λό ρον, φ θεγζαειαον, ait Justin. Martyr in Quaest. Graecar. Confutat. p. 163. edit. Commel. hoc est, Non oportet cugitationibus nostris metir, opera Dei. Nam longe supra mentem & sensum & rationem sunt opera Dei. Ideo nos praeter id quod in Propheticis & Apostolicis libris scriptum est, & ipsa testatur experientia, non sapiemus: neque ex Patribus & Scholasticis aut etiam Gentilibus Scriptoribus, quicquam adducemus, nisi quod cum Sacris literis congruat.
In definitione externorum operum Dei tria de illis distincte probonuntur, ut discernantur ab operibus internis. Primum est, quod fiant extra essentiam DEI, illo virtutem suam exserente ad extra Extra essentiam Dei fieri dicuntur, quia ab essentia Dei reipsa differunt nec fiunt in essentia, nec ponunt quicquam reale in Deo, sicut generatio Filii & processio Spiritus Sancti, & decrerum Dei; & si externa opera opponas decreto Dei, ita decretum est opus Dei, ut ab ipsa essentia Dei non dfferat reipsa, sed duntaxat ratione: creatio vero & ipsae res creatae, & gubernatio rerum creatarum ab essentia Dei reipsa differunt. Nec repugnat quod dicitur Act. 17. v. 28. Ia ipso vivimus, movemur & sumus. Nam his verbis nihil aliud docet Paulus, quam Deum esse causam efficientem & autorem vitae, motus & exsistentiae nostrae
Secundo dicitur de operibus Dei externis, quod ea Deus faciat de terminato tempore. Graeci olim contra Christianos disputabant, AnDeus quicquam faciat in tempore? an tempori suas actiones adstrinxerit? Et negativam Graeci tuebantur.
Nos in hunc modum respondemus. Nulli Deus subest temporum necessitati, sed ipse temporibus ordinem imposuit, quoniam autor eorum est Anne temporum opifex & autor seculorum temporibus adstrictus & subjectus esset? Libera autem voluntate singula definito tempore. non simul omnia operatur: quoniam inordinata quaedam confusio fuisset, nisi opportune omnia transegisset. Graecos eleganter & ingeniose refutavit Justinus Martyr pag. 129. & sequenti bus in edit. Commel. Graeci tuebantur hoc axioma: ὕδον ἐχαρονῳ. iτη παρα τ θεό, Ninil est apud Deum temporaneu; Quod quide tecte intellectum, nimirum de essentialibus & proprierauibus personis in Deo, conceditur. Attamen Christiani ex Scriptura Sacra cognoscunt, Deum in tempore mundum creasse & alia postea opera fecisse & facturum in tempore. Ac certe omnia divina opera externa a Deo. transeunt in creaturas actu externo & temporali.
Terrio dicitur de operibus Dei externis, quod Deus ea faciat juxta aeternum decretum seu consilium voluntatis suae. Testantur id haec dicta, nimirum Ephes. 1. v. 11 Omnia effecit ex consilio voluntatis suae, Loquitur enim Paulus de operibus Dei externis, seu iis quae facit in tempore, &c. Act. 15. v. 18. Nota sunt Deo ab avo omnia opera sua. Psal 115. 3. Omnia quae voluit, fecit. Quicquid Deus in tempore facit, ad aeterno decrevit se facturum; sive homines creet, sive aboleant; sive eos salute aeterna donet, sive aeternum perdat.
Axiomata. I. Externa opera Dei sunt indivisa & indistincta, id est, tribus personis communia, principio, actione, & protelesmate, ut vocant: principio, inquam, a quo fiunt; actione, qua fiunt; & apotelesmate, quod sit Nam a tribus personis ut ab uno communi principio ratione unicae, communis essentiae sit unica ac indistincta actione externum apotelesma seu opus Dei.
Principium est duplex: unum commune horum operum omnium quod est livina essentia: alterum singulare & ad ea opera pertinens, quae ad unam aliquam personam Sanctae Trinitatis terminantur, quamvis principio communi conveniant. Hoc commode dixeris personale principium aut determinatum. Vt enim essentia est uniuscuiusque personae: Sic etiam personae cuiusque est illa essentiatis externa operatio, sed quae pro ratione proprietatis personalis eius ad hanc aut illam personam terminatur. Vide Magistrum Sententiarum lib. 3. Distinct. prima
II. Externa opera Dei ita sunt communia tribus personis Deita tis, ut interim tamen servetur certus ordo & distinctus modus in operando singulis personis conveniens. Nam quemadmodum personae. ipsae ordine ac modo inter se sunt distinctae: sic etiam in operibus communibus non effectio, sed ordo & modus efficiendi distinguuntur. Pater est origo & fons operum, ut internorum, ita & externorum. essentialium. Pater operatur a se per Filium & Spiritum Sanctum in eis efficiendis: Filius operatur a Patre: Spiritus Sanctus a Patre & Filio, Gen 19. v. 2aIehova dimisit pluviam sulphuris & ignis supeSudomam & Gomorrham a Iehova, id est, Filius a Patre: Jerem. 34. 12. Fuit verbum Iehovae ad Ieremiam a Iehova: Joh. 5. v. 19. Non potest Filius a semetipso operari, nisi viderit Patrem operantem. Unde Pater non iud cat quenquam, Joh. 5. v. 22. nimirum judicio diviso a judicio F.lii: & v. 30. Non possum ego a meipso facere quicquam, id est, sine Patris praecunte autoritate & approbatione, & vi potentiaque et fectrice ejusdem: nam sicut Filius habet a Patre communicatam divinam essentiam, ita etiam vim & potentiam effectricem. Ita de Spiritu Sancto dicitur Johan. 16. 13. Non loquetur a semetipso, sed quae cunque audierit, loquecut. Et v. 14. ait Filius de Spiritu Sancto, Ille m glorificabit, quia de meo accipiet & renunciabit vobis. Praeterea quaedam externa opera proxime terminantur in Patre, ut exempli causa Creatio? quaedam in Filio, ut Redemtio: quaedam in Spiritu Sanctos ut Sanctificatio. III. Externa opera Dei sunt exsecutio decreti aeterni: nam fiunt opera Dei nunc in tempore, ita ut decreto ipsius plane respondeant id est, ut quae decreta sunt, omnia actu fiat: & sicut decreta sunt, ita fiat.
IV. Eaque omnia certo fiunt & a nulla creatura impediri possunt. V. Eaque omnia fiunt suis certisque temporibus & locis quae ab aeterno in consilio Dei sapientissime sunt constituta, non serius, non citius, nec alibi quam decretum ab aeterno, sic ut in illis nihil sit fortui. tum. Prot terea operum Dei tempora & loca tam accurate in Scripturis Sanctis passim notata sunt.
On this page