Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 2
DXTERNA opera Dei sunt duo: Creatio & providentia actualis, Vsitaii est externorum operum Dei distributio in opera Creationis & Redemtionis. Sic distributio ista est angustior distributo. Vsitatu etiam est eorundem externorum operum Dei distributio in opeva naturae & gratiae singulatis. Opera naturae dicuntur, quae spectant communem nanc naturam ut rerum naturalium principium commune. Eaque spectant distincte vel primum ortum natura, qua est in fieri: vel conservationem illius qua est in facto. Illa creationis: haec providentiae nomine indicari solint. Opera gratiae singularis dicuntur, quae spoctant grattem singularem, ut rerum supernaturalium principium sicigulare; veluti redemtio & restauratio. Sed quia non tantum creatio est lata significatione gratiae, id est, beneficium gratuitum, ut conservatio & gubernatio rerum omnium; Nam auod Deus nos & alia creavit & gubernat conservatque, non ex debito fecit & facit, sed ex mera gratia, & opera naturae ambigue dicuntur etiam ea opera quae a naturalibus causis producuntur, verum etiam redemtio & instauratio sunt providentiae divinae opera; Certum enim est, quod providentia Dei se extendat, nun pantum ad creationem & gubernationem rerum ad naturales earum fines: sed etiam ad hominum salutem sempiternam, cui Deus non minus proceodet atque corporali saluti, ut docetur Psal. 1. v. ultimo, 2. Timoth. 2. Lam ob causam praestat adhiberi distributionem generis in picies: sicut opera Dei externa statuantur duo, Creatio & Providen cia actualis
Creationis vox dupliciter accipitur, proprie & communiter. Proprie significat productionem rei alicujus magnificentissimam & potentissimam solo nutu Dei sive ex nihilo, sive ex materia prius creata ex nihilo, sed ut ex ea id fieret quod factum est, non habente naturalem potentiam, sed obedientiariam duntaxat, eamque in ordine tantummodo ad divinum agens
Communiter vero pluribus modis accipitur. Interdum enim metonymice significat decretum creandi, ut in libro Ecclesiastici cap. 14. v. 10. ait sapientia: Ante seculum a principio creavit me, id est, decrevit me creare & revelare in Ecclesia sua: nam sapientia illa in Deo est increata, in creaturis vero creata. Interdum idem est quod regeneratio, qua res antea creata, sed peccato corrupta, mutatur in melius, non secundum substantiam, sed secundum qualitates, ut Psal. 51. 12. Cor mundum crea in me Deus. Interdum valet idem quod productio rerum post primam creationem, etiam mediante generatione physica quam creaturae gignentes Deo tanquam instrumenta serviunt, ut species ab initio creatae conserventur; secundum illud Psal. 104. 30. Emittis spiritum tuum & creantur: & renovas faciem terrae, id est creas quotannis terra nascentia & omnis generis ahimantia, atqui ita faciem terrae renovas. Jesa. 54.16. En ego creavi fabrum sufflantem in ignem prunarum & proferentem instrumentum ad opus suum: Similiter ego creavi interfectorem ad perdendum. Interdum significat, potentem immissionem justissimorum judiciorum Dei, ut Jesa. 45. 7. Facio pacem & creo malum. Interdum significat instaurationem rei destructae, ut Jesa. 65. 17. Ecce ego creaturus sum caelos novos & terram novam.
Hoc loco propria significatione sumitur, & sic definitur CREATIO proprie dicta, est primum externum Dei opus, quo is immediate per se initio temporis res quae antea non erant, solo omnipotente jussu a simpiici non esse ad esse sine alteratione pro sua libera voluntate produxit, idque aut ex nihilo aut ex materia antea e nihilo facta, sed naturaliter inhabili ad suscipiendam talem formam qualem Creator ei e nihilo creatam induxit. De hac agitur Genes. 1. & 2. Psal. 33. 0, 9. & 148. 5. 2. Petri 3. 7.
Vocatur etiam creatio prima, ut distinguatur a regeneratione quae creatio secunda, item creatio nova dicitur.
Creatio igitur est opus Dei externum, id est, actio transiens quam rebus creatis esse tribuitur: quia est realis quidam influxus potentiae divinae exsequentis, juxta illud Psal. 148. v. 5. IIse praececit, & creato unt. Ac proinde etiam rebus quae antea non erant, fuit prima creaio modus exsistendi: ut primus homo exstitit immediate per creationem? caeteri homines exsistunt per generationem. Iustinus Martyr, Expositione fidet orthodoxae pag 293.
Hinc facile potest refu: ari objectio. Qui genitus est, non est eiujdem naturae cum genitore At Filius Dei est genitus: Ergo non est eiusdem naturae cum genitore. RESP. Major negatur: Modus enim exsistendi non tollit oμοκσίαν geniti & gignentis
Creatio differt ab aterna generatione. I. Quia creatio sit mandato: generatio hypostasi 2. Creatio sit potentia essentiali: generatio natura & proprietate personali.
Creatio item differt a generatione Physica: I. Creatio est opus Dei per se: generatio Physica est opus natutae secundum Deum.
2. Creatio sit solo verbo & mandato, solo nutu & voluntate Deit. generatio Physica naturali ordine, a Deo antea constituto
3. Creatio sit ex nihilo, ex nihilo, inquam, ut est terminus, non ut est materia & substantia aliqua: generatio physica ex praeexsistent. materia. Ita creatio est ortus simplex, cum res de pura privatione materiae & formae actu exsistit: generatio autem physica & ortus secundum quid, cum materia novam induit formam vetere forma prius abscedente a mobili subjecto.
4. Creatio cujusque rei sit citra omne temporis momentum quippe a virtute infinita, quae nullo tempore capitur aut distinetur: genera tio autem physica non nisi in tempore seu successu temporis perficitur. Nam quod Aristoteles generationem negat fieri in tempore, a veritate alienum est. 5. Creatione non producitur res ejusdem substantiae cum Creatore: at generatione physica producitur res ejusdem substantiae cum generante
6. Creatio sit sine motu & mutatione: at generatio physica es motus & mutatio aut certe sit cum motu, apparata videlicet materia per antecessionem mutationis 7. Alius est ordo creationis, alius generationis physicae: nam in creatione tenebrae priores luce fuerunt, privatio habitu, potentia ipso actu: at natura jam constituta habitus privationem antecedit, Iux tenebras, visio caecitatem.
On this page