Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 10
E Reprobatione aeterna non tam difficiles, quam ingratae filliis hujus mundi & odiosae quaestiones sunt: sed cognitio illius, tum ad gloriam Dei facit, tum electis necessaria est & utilis Quum vero in didascalia de aeterna Dei praedestinatione prolixe deea egerimus, hoc loco tantum quaestiones hasce breviter expediemus.
I. An sit aterna reprobatio II. Quod si est aeterna reprobatio, an & quomodo doctrina de ea sit proponenda in Ecclesia Dei
De prima quaestione. Quum quaeritur, an sit aeterna reprobatio? Sensus est, an sit aliquod decretum Dei quo Deus ab aeterno quasdam creaturas rationales reprobavit & praeteriit, sic ut eas ad vitam aeternam non elegetit, ac proinde an aliqui sint reprobatis
Sunt qui negant pugnaciter, alii dubitant, alii timide concedunt: At vere fideles & Scripturis Sanctis acquiescentes, asseveranter statuunt, reprobationem aeternam, esse, moti tum testimoniis Scriptura Sacrae, tum argumentis aliis ex Scriptura depromti¬
Testimonia haec sunt, Jerem. 6. vers. 30. Argentum reprobum votabuntur illi; quia reprobavit Iehova illos, seu, ut vulgata habet, argentum reprobum vocat eos, quia Dominus projecit illus. Certum autem est, neminem a Deo in tempore reprobari, nisi quem is reprobare ab aeterno decrevit. Matth. 7. vers. 23 Christus profitetur reproba tis, certe nunquam novi vos, id est, nunquam pro meis habui: quo- quid aliud est, quam ab aeterno vos reprobavt? Joh. 17. versic. 9. ait Christus: non pro mundo rogo, se Ipro iis quos dedisti mihi, quia tui sunt: Ergo sunt quos Deus Pater non dedit Ch: isto; id est, reproba¬ vit. Rom. 9. 22. dicuntur esse vasa irae; compacta seu coagmentata ad interitum, id est; reprobati ab aeterno, & destinati ad mortem aeternam. 1. Petr. 2. 7, 8. Lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factu est caput anguli & lapis ad quem impingitur & petra offendiculi iis qui impingunt ad sermonem, non assentientes, ad quod etiam constituti seu positi fuerunt, eis ô α ἐτίθεσαν. In epistola Catholica Judae v. 4. Subrepserunt quidam homines, prius jam olim descripti ad hanc damnationem. Apocal. 13. 8. adorabunt eam (nimirum bestiam illam, id est, Romanum imperium Ethnicum) omnes incolae terrae, quorum non sunt. cripta nomina in libro vitae Agni illius mactati a jacto mundi funda mento: & cap. 17. 8. Bestia, quam vidisti, fuit, & non est: & adscensura est ex abysso & in exitium abitura: & mirabuntur incolae terre quorum nomina scripta non sunt in libro vitae a jacto mundi fundamento) cernentes bestiam, quae erat & non est, & tamen est. Et cap. 20. 15. Et qui non inventus est in libro vitae scriptus, conjectus est in stagnum ignis. Illi quorum nomina non sunt scripta in libro vitae Agni illius, quid aliud sunt, quam ab aeterno reprobati a Deo.
Primum: Si non omnes sunt electi ad vitam aeternam, tum caeteris sunt reprobati. At prius est: Ergo & posterius. Assumtionem probamus testimoniis & argumentis aliis. Testimonia sunt haec: Joh. 13. v. 18. Non de omnibus vobis loquor, ego scio quos elegerim. Matth. 20. 16. Multi sunt vocati, pauci vero electi. Argumenta alia sunt haec I. Quicunque sunt electi ad vitam aeternam, ii sunt efficaciter ad Christum vocati, Rom. 8. 29. Nam quos praescivit, etiam praedestinaui. conformandos imagini Filii sui.
At non omnes homines sunt efficaciter ad CHISTUM vocatt Matth. 13. v. 11, 13, 14, 15. Vobis datum est nosse mysteria regni coeloum, illis autem non est datum. Propterea per parabolas loquor eis, quid videntes non vident, & audientes non audiunt, nec intelligunt, &c. Ergo non omnes homines sunt electi ad vitam aeternam. II. Quicunque sunt electi ad vitam aeternam, justificantur apuc Deum, Rom. 8. 30, 31. Quos praedestinavit, eos etiam vocavit: & quos vocavit, eos etiam justificavit, &c. Quid igitur dicemus ad haec? si Deus pro nobis, quis contra nos:
At non omnes homines justificantur apud Deum, Ergo, &c. III. Quicunque sunt electi ad vitam aeternam, ii glorificantur, Rom. 8. 30. Quos praedestinavit, eos etiam vocavit, quos vocavit, eos etiam justificavit; Quos autem justificavit, eos etiam glorificavit
At non omnes homines glorificantur: Ergo, &c. Secundum: Quoscunque Christus a se repellet in judicio ultimo,i profecto sunt ab aeterno a Deo reprobati. Propositio haec certa est quia qui sunt electi, eos Christus a se non repellet, sicut Johan. 6. v. 37. ait: Quicquid dat mihi Pater, ad me veniet: & eum qui venit ac me, nequaquam ejecerim foras.
At multos Christus a se repellet in judicio ultimo: sicut Matth. 7. vers. 23. ait, se dicturum, Abscedite a me qui operam datis iniquitatis Et Matth. 8. vers. 12. Filii regni (nempe ψδυδονγυμως sic appellati) ejicientur in tenebras illas exteras, illic erit fletus & stridor dentium. Etcap. 25. 41. Abite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo & angelis ejus.
Tertium: Si non omnes sunt oves, sed multi hirci seu hoedi qui abituri sunt ad supplicium aeternum, tum sunt a Deo reprobati. At illuc est, ut docet caput vigesimum-quintum Matthaei. Sic dicit Christus ad Judaeos Johan. 10. vers. 26. Sed vos non creditis: non enim estis ex ovibus illis meis
Quartum, Si sunt aliqui pro quibus Christus non oravit, pro quibus non est mortuus efficaciter, qui sunt ex mundo; tum reprobati sunt a Deo: At primum est, ut Christus testatur Joh. 17. Ergo & ex tremum.
Quintum, Si sunt aliqui reprobati, tum reprobatio est. Illud est,; Ergo & hoc. Assumtum probant exempla, Cajini, Chami, Ismaelis, Esavi, Iudae Iscariotae. Hos Augustinus contra Donatistas lib. 1. capit. 16. ad Ecclesiam malignantium pertinere scribit. Thomas Aquinas p. 1. q. 23. art. 3. exemplo Esavi esse aliquam reprobationem probat.
De secunda quaestione Quum demonstratum sit, reprobationem aeternam esse; quaeritur jam, An & quomodo doctrina de ea sit proponenda in Ecclesia Deii
Sunt qui negant, doctrinam de Reprobatione aeterna in Ecclesia populo Dei proponendam, nos vero affirmamus proponendam propter sequentes rationes
I. Quicquid a Deo in Sacris literis docetur, etiam in Ecclesiae Dei proponendum est. At doctrina de aeterna reprobatione a Deo in Sacris literis docetur: veluti Matth. 7. v. 23. & cap. 15. 13. Omnis planta quam non plantavit (id est, non elegit) Pater ille meus coelestis, eradicabitur Johan. 8. 47. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis, id est, a Deo electi non estis: ut tum jam allegata, tum deinceps alleganda testimonia planum faciunt: Ergo etiam in Ecclesia DEI proponenda.
II. Quaecunque doctrina facit ad asserendam Dei gloriam & provehendam electorum salutem; ea est in Ecclesia Dei proponenda.
Doctrina de aeterna reprobatione facit ad asserendam Dei gloriam & promovendam electorum salutem. Ad gloriam Dei asserendam facit, tum quia demonstrat potentiam Dei liberrimam in creauras suas Rom. 9. v. 17. 22. tum quia commendat misericordiam Dei erga electos Rom 918.
Ad promovendam electorum salutem facit, tum quia excitat eos ad timorem & reverentiam potentiae Dei: tum quia gignit & conirmat in eis fiduciam in Deum, amorem & gratitudinem erga eum. spem humilitatem, patientiam, Matth. 11. v. 25. & cap. 13. v. 11. Deut. 7. v. 7. Jes. 1. v. 9. Ergo dectrina de aeterna reprobatione etiam plebi in Ecclesia Dei in concionibus explicanda,
MODUS explicationis est, ut Deum in verbo suo praecuntem seQuamur; eoque tacente, loqui desinamus: nam nihil praeterea scire gmnia scire est.
De tertia quaestione. Quid tum de voce reprobationis, tum de reipsa sit statuendum? Reprobare est idem quod non eligere: & generaliter usurpatur etiam rum quum de electione ad functionem aliquam agitur, veluti 1. Sam 16. 7. Reprobationis vox & reprobatus sunt conjugata: differunt autem ut effectus & objectum citca quod effectus ille versatur. Differunt etiam reprobus & reprobatus: nam reprobatus dicitur, qui non est a Deo electus; reprobus autem, qui est talis hominibus, id est, reprehensibilis seu reprehensione & improbatione dignus, quod cum recta moneat atque doceat, ipse interim pessime vivat, quod genus vitii omnes homines reprobant atque damnant. Hoc discrimen observandum ob locum 1. Cor. 9. 27. ubi Paulus ait: sed contundo corpus meum & in servitutem redigo: ne quo modo, quum aliis praedicarim, ipse reprobus siam. Hoc loco reprobus non opponitur electo, sed probato: & non significat reprobatum a Deo, sed idem valet quod rejectaneus, & dignus qui repudietur ab hominibus, utpote quem experientia ostendit non talem esse qualem esse oportebat, juxta illud Christi Matth. 5. v. 13. Vos estis sal terrae, quod si sal infatuatus fuerit quo salietur? ad nihil valet amplius nisi ut abijciatur foras & conculoretur a quibusvis. Plerunque tamen in hac doctrina reprobus & reprobatus pro eodem sumuntur.
Secundo reprobationis vox interdum de decreto Dei aeterno intelligitur, interdum de illius decreti exsequutione quae in tempore fit. In praesentia sumitur priore significato.
Haec igitur de voce. Res ipsa explicatur definitione, & indicatione partium, specierum. causarum, effectorum, subjectorum, adjunctorum, &c.
REPROBATIO aterna, est praedestinatio divina, quam ei placuit certas creaturas rationales in electione ad vitam aeternam praeteritas ad exitium aeternum destinare, in peccatis relinquere & propterea justissimo judicio condemnate. Nominatur etiam odium Dei Synecdochice, quum illud plura significet in Scriptura S. ut explicatum supra 2. lib. cap. 35.
Partes seu actus ejus sunt duo: Prior, est destinatio reprobatorum: ad mortem aeternam: posterior, est destinatio mediorum ex sequend. decretum reprobationis ad quae pertinet condemnatio eorum propter peccatum justissimo judicio. Deus enim in Decreto Praedestinationis primum ordinavit creaturas ad finem illarum, nempe vel ad vitam vel ad mortem aeternam: deinde demum subordinavit media. ad exsequendum consilium suum
Scholastici primam partem hujus decreti, quod ad reprobos attinet, faciunt decretum non dandi vitam, & vocant reprobationem negat: vam, passivam, privativam: sed haec negatio affirmationem includit. Si enim Deus decrevit non dare vitam aeternam tam multis aut contrarium decrevit: aut nihil de illis certo & affirmate definiis. se putandus est, quod nisi ausurdissime cogitari non potest. Omne enim Angelos & homines quum Dei creaturae sint, necesse est ad fines suos divinitus ordinatos esse Nec passer, imo nec pilus in terram cadit sine decreto & voluntate Dei; & Angeli hominesque tam multisine decreto ac voluntate Dei in exitium aeternum ruunt? Imo affirmativa, activa, positiva reprobatio, id est. deputatio ad mortem aetere nam prior est ordine, posterior vero est negativa reprobatio¬
Scholastici Doctores invertunt actus decreti reprobationis, qui certum sit destinationem finis reprobatorum antecedere: finis enim primus est in agentis intentione; finis autem reprobatorum est in teritus illorum seu mors aeterna non simpliciter ut est interitus & malum quiddam, sed ut servit gloriae Dei & saluti electorum. De hoc fine reprobatorum Paulus docet quum de illis ait Rom. 9. v. 21. quo sint vasa ad dedecus, & v. 22. vasa irae, compacta ad interitum. Et: Cor. 11. 15. quorum finis erit secundum opera ipsorum, & Philipp. 3. 15. quorum finis est exitium. 1. Pet 2. 7, 8, Christus factus est lapis ad quen impingitur, & petra efsendiculi iis qui impingunt ad sermonem, non assentientes, ad quod etiam constituti fuerant: Hinc sequitur ad ruinam quoque constitutos fuisse ac proinde ad interitum: & Judas in epistola sua vers. 4. Subrepserunt quidam homines jam olim praescripti ad hanc dimnationem, impti. Propositum non salvandi, non miserendi non vocandi efficaciter, non donandi fide, &c. ordine naturae sequitur & conjunctum habet decretum condemnandi propter peccatum. Ut enim justificatio est, unum ex mediis exsecutioni decreti electionis praeordinatis: ita condemnatio quae justificationi opponitur, est me dium exsequutioni decreti reprobationis praeordinatum
Reprobatio aeterna est tum diaboli, tum membrorum diaboli. Reprobatio aeterna diaboli, est qua Deus ab aeterno repudiavit diabolum, qui princeps & caput futurus erat defectionis a Deo & aeter. nis poenis eum addixit.
Ambrosius in Psalmi trigesimi-quinti enarratione ait: Sicut sancti sunt membra Christi: ita impii sunt membra diaboli,
Augustinus octavo tomo, enatratione Psalmi trigesimi-noni: Siccut bonorum caput Christus est, sic illorum (nempe malorum) caput diabolus.
Estque tum malorum angelorum, tum hominum damnandorum. Reprobatio aeterna malorum angelorum, est qua Deus ab aeterne constituit quosdam Angelos beatitudinis aeternae fruitione exclusos, in bono non confirmare, sed desertos sinere labi per superbiam & de
reprobatio aeterna hominum damnandorum, est qua Deus ab aeterno homines non electos ad vitam aeternam praedestinavit ad interitum sempiternum, in quem omnes per peccatum sese fuerant praecipitaturi; & decrevit illorum non misereri, idque ad demonstrandam gloriam suam & promovendam salutem electorum
Doctrina haec Scripturae Sacrae est, ut testimonia tum ante adducta; tum deinceps adducenda confirmant. Nec aliud docuerunt veteres orthodoxi Patres, quorum testimonia videantur in Symphonia Catholica, cap. 4. Thesi 2. & co¬
Thesis I. Chusa ejus efficiens principalis est Deus: is enim est qui reprobavi: eos, quotquot non sunt electi ad vitam aeternam; & qui destinavit ad sempiternum interitum omnes quotquot damnabuntur propterpeccata, Jerem. 6. 30.
Thesis I Causa efficiens impellens propter quam decretum reprobationis, sive affirmativae sive negativae a Deo factum, non est peccatum, (ad quod pertinet & malus usus liberi arbitrii,) ut argumenta haec ostendunt:
Primum: Quicquid factum est ante peccatum, ejus causa efficiens non est peccatum: At decretum reprobationis factum est ante peccatum: Ergo decreti reprobationis causa efficiens non est peccatum
Assumtio plana fit ex testimonio Pauli Rom. 9. v. 11. Nondum enim natis pueris, quum nehil fecissent boni vel mali, ut propositum Dei quod est secundum ipsius electionem, non ex operibus sed ex vocante firmum maneret, Dictum est ei, Major serviet minori, sicut sucintum est; lacobum dilexi, Esavum odio habui. Unde argumentamur in hunc modum:
Si Esavus fuit a Deo odio habitus, quum nondum natus esset, cum nihil fecisset mali; tum decretum reprobatronis ejus factum est ante peccatum. Antecedens verum est: Ergo & consequens. Ratio consequentiae est, quia odium quo Deus odit Esavumi n hil est aliud hoc loco¬
quam reprobatio seu decretum de reprobatione Esavi. Secundum: Cujus causa efficiens extra Deum nulla est, ejus proinde causa efficiens non est peccatum: At decreti reprobationis causa efficiens extra Deum, ulla est: Ergo, &c.
Assumtionem probamus: Nam consilii aeternae voluntatis DEI causa movens extra Deum nulla est: At decretum reprobationis est consilium aeternae voluntatis Dei: Ergo decreti reprobationis causa movens extra Deum nulla est.
Tertium: Si decreti reprobationis causa efficiens esset peccatum; tum aeternum decretum Dei ab hominibus penderet. At hoc est aburdissimum: Ergo & prius.
Quartum: Si decreti reprobationis causa efficiens est peccatum: tum aut originale erit aut actuale. At originale peccatum decreti res probationis causa non est, quia sic omnes homines naturaliter na scentes, reprobati fuissent, quum omnes peccato originati sint infectiNeque etiam actuale peccatum est ejus causa, quia sic nulli infantes, etiam blasphemorum Judaeorum, Turcarum & aliorum Geutitium vel in utero materno, vel paulo post nativitatem mortui essent a Deo. reprobati. Ergo decreti reprobationis causa efficiens non est peccatum
Quintum: Si peccata essent causa efficiens reprobationis, tum bona opera essent causa efficiens electionis. At hoc non est: Ergo nec illud Istud argumentum adducit Augustinus quarto tomo, libro primo ad Simplixianum quaestione secunda.
Sextum: Cujuscunque permissio est effectus reprobationis, illud rofecto non est ullo modo causa efficiens illius. At peccati permissin est effectus reprobationis: Peccatum igitur nullo modo est causafficiens illius
Septimum: Si peccatum sive originale sive actuale, causa efficiens esset reprobationis, tum Apostolus ad interrogationes. Num injustitia est apud Deum? &. Quid adhuc succenset? uoluntati enim ejus quis resistit? responderet: Deum injustum non esse, qui propter peccaum reprobos reprobavit, illum propter peccatum succensere. Seo tale nihil respondet, imo reprehendit interrogantem ista & rationem a Deo reposcentem rerum ab illo factarum. q. d. Justum esse quicquid Deo placuerit, non esse adversus Deum disputandum. Ergo reprobationis causa non est peccatum.
Octavum: Si peccatum esset efficiens causa reprobationis, tum mysterium hoc non esset tantae altitudinis, ut penetrari nequeat. Deum enim reprobasse homines propter peccatum, etiam antequam nati int, rationi convenientissimum est. At nysterium reprobationis est tantae altitudinis ut penetrari nequeat: Sic enini Apostolus. Paulus postquam de reprobatione judaeorum multa dixisset, exclamat: O profundas divicias tum supientiae tum cognitionis DeiI quam inscruta. bilia sunt ejus judicis, & ejus τiae impervistigabiles! Ergo reprobationis causa efficiens non est peccatum
OEJICITUR: Peccatum est causa damnationis: Ergo & reprobationis:. RESP. Fallacia est ex ambiguo. Nam si reprobatio pro damnatione capiatur, ut a quibusdamsolet, conceditur totum. Sin vero repro¬ batio pro decreto praedestinationis ad mortem aeternam & condemnationis ad illam sumatur, tum negatur major propositio quae omissa est, nimirum; Quicquid est causa damnationis, idem est causae reprobationis. Nam damnatio fit in tempore, reprobationis decretum. factum est ab aeterno: ideo damnationis causa temporalis esse po test; decreti reprobationis non potest.
Thesis III. Neque aeterna praevisio peccati est causa decreti reprobationis, ut argumenta sequentia evincunt.
Primum: Si aeterna praevisio peccati esset causa decreti reprobationis, consequeretur quod praevisio peccati aliquo modo praecessisse voluntatem Dei: At hoc in Deo omnino ἀδυναζον est, quum voluntatis Dei nulla possit dari causa, sed ipsa rerum omnium est suprema. causa: Ergo & illud ἀδυναον est
Secundum: Si aeterna praevisio peccati esset causa decreti reproba tionis, tum omnes homines naturaliter propagati, reprobati a DEI fuissent: Ratio consequentiae est, quia in omnibus hominibus natu raliter genitis Deus peccatum praevidit. At non omnes homines naturaliter propagati, sunt a Deo reprobati: Ergo, &c.
Thesis IV. Nec praescientia contemtus Evangelii, & rejectionis gratiae est causo decreti reprobationis. Nam si esset, tum nulli infantes extra fedus gratiae morientes essent reprobati; nulli etiam adulti, qui nihil de Evangelio, nihil de gratia Christi audierunt unquam, ac proinde Evange lium non contemserunt & gratiam Christi per incredulitatem non rejecerunt, essent reprobati. Negata enim causa, negatur effectus.
Thesis V Vera atque unica causa impellens propter quam decretum reprobationis factum, est aeternum beneplacitum seu voluntas Dei libera: quemadmodum in didascalia nostra de aeterna Dei Praedestinatione confirmavimus & objecta refutavimus
Thesis 1. Finis reprobationis aeternae non est peccatum I. Quia rei per se optimae finis non potest esse peccatum, quod est quiddam per se malum: At reprobatio aeterna est res per se optima: Ergo, &c.
II. Quia nullius rei finis potest esse nisi quiddam per se bonum: At peccatum quatenus peccatum non est quiddam per se bonum: Ergo, &c.
Thesis 11. Nec finis reprobationis est interitus reproborum per se, id est, quatenus est interitus & malum quid, sed quatenus est medium serviens illustrandae gloriae Dei & adjuvandae saluti electorum
Gloria Dei finis est primarius: quia reprobatione voluit Deus declarare liberrimam voluntatem, jus & potentiam suam in omnes creaturas: & misericordiam erga electos, justitiam vero & iram in reprobatos, Rom. 9. 17, 211. Salus electorum finis est secundarius: quia ideo Deus tam multos reprobavit, ut in electis excitaret reverentiam potentiae suae, & declararet magnitudinem gratiae suae erga electos eo quod & eos non reprobavit, eosque ad gratitudinem sempiternam sibi obligaret & impelleret ad operandam salutem suam cum timore & tremore
Thesis I. Effectus reprobationis aeternae non est peccatum, id est, reproba tio aeterna non est causa peccati, ut sequentia argumenta planum faciunt.
I. Rei simpliciter optimae atque sanctissimae effectus non est peccatum: At repro hatio aeterna est res simpliciter optima atque sanctissima: Ergo, &c.
II. Si reprobatio est causa peccati, tum & Deus erit causa peccati: Quod enim est causa causae, est etiam causa causati. Atqui Deus non est causa peccati: Ergo nec reprobatio causa ejus statui potest. aut debet.
Thesis II. Reprobationis effectum etiam non est condemnatio ad mortem aeternam, nec ipsa mors aeterna, quae peccati est stipendium. Nemo enim condemnatur, nemo punitur a Deo propterea quod sit reproba tus, sed propter peccatum. Nam mors aeterna est stipendium peccat. non autem reprobationis. Deinde exemplum non potest proferri ullius, quem Deus condemnatit, nisi qui condemnationem peccato suo vel actuali vel saltem originali est meritus. Reprobatio quidem antecedit damnationem, sed non ut causa, verum ut adjunctum antecedens. Omnis quidem causa est quiddam antecedens, sed non omne antecedens est causa. Sic damnatio sequitur reprobationem non ueffectus, sed tantum ut consequens quoddam. Omnis quidem effectus est consequens quiddam, sed non omne consequens est effectus
Thesis II1 Reprobationis effectus sunt: 1. Excitatio seu creatio reproborum, ut Deus in ipsis ostendat suam potentiam & justitiam, Prov. 16. 4. Rom. 9. 17.
2. Permissio lapsus seu peccati, in quo reprobati percunt. Sicut enim praedestinatio ad vitam includit voluntatem conferendi gratiam & gloriam: Ita reprobatio includit voluntatem permittendi cadere in culpam & inferendi damnationis poenam pro culpa. 1. Thomas Aquinas part. 1. quaest. 23. art. 3.
3. Desertio divina. Ideo enim Deus reprobos in peccatis concetos deserit sua gratia, illisque fidem salvificam non largitur & conversionem, quia eos reprobavit
4. Reverentia & amor Dei in electis; item humilitas, patientia, &c. Nam electi concipiunt ex reprobatione aliorum reverentiam erga Deum & amorem, humilitatem item, patientiam & alias virtutes.
De subiecto reprobationis. Sicut electionis aeternae subjectum sunt omnes illi, quorum Deus voluit misereri: Ita reprobationis aeternae subjectum sunt omnes ili, quorum Deus non vult misereri, quos haereditate aeternae salutilonate non voluit, sed indurare, juxta illud Rom. 9. 18. Cujus vult. miseretur, quem autem vult indurat. Eosque Deus praeteriens & noeligens spectavit ut homines communiter, non habita ratione qualicatis ullius in illis: sed ad poenam eos ordinavit ut infligendam propter peccatum
DBJICITUR. Qui reprobati sunt, vel digni fuerunt reprobatione, vel non digni. Si digni, tum Deus reprobans ac praeteriens eos specta. vit in illis qualitatem aliquam propter quam reprobavit; Si non fuerunt digni reprobatione, tum Deus est injustus qui eos reprobavit.
RESE. Disjunctio non est ἀυισος: datur enim medium, neme aut Deus libero suo jure usus est non spectata ulla qualitate in hominibus, & faciendo de suo quod volebat. Sicut Rex seu Princeps & subditis suis alios eligit ad officia & dignitates, alios praeterit, etiamsi ii quos praeteriit nulla sua culpa promeriti sint ut ipsi non eligerentur. Nec ullus subditorum quos Princeps praeteriit, punitur propterea quod sit praeteritus & non electus ad officium & dignitatem aliquam: sed si crimen laesae majestatis aut aliud maleficium morte plectendum deinceps commisit.
Thesis 1. Reprobationem consequuntur tria adjuncta necessaria, privatiogratiae salvantis, peccata, & damnatio propter peccata, ac proinde & poenae peccatorum temporales atque aeternae. 1. Sam. 2. v. 25.
Thesis I1. Reprobatio est firma, irrevocabilis, infallibilis atque immutabilis tum ex parte Dei reprobantis, tum ex parte hominum reprobatorum
Thesis III. Reprobationis signa sunt haec: I. Omnimoda denegatio beneficiorum Dei quae electionem necessario consequuntur, nempe vocationis efficacis, sidei salvificae, justificationis & sanctificationis. Illos enim Deus reprobavit, quibus ista beneficia penitus denegavit, qui proinde non obtemperant vocationi divinae, sed illam rejiciunt, Matth. 22. v. 3. & sequentibus: Et ca. 23. 37. Joh. 8. 47. Non credunt in Christum fide salvifica, Joh. 3. v. 18. 19, 20, 36. Joh. 5. 40. & cap. 10. 26. item cap. 12. 37. non justificantur. sed moriuntur in peccatis suis, ira Dei manente super eos, Joh. 3. 36. & cap. 6. v. 21, 24. Non regenerantur, sed ruunt magis magisque in peccata, Rom. 1. 24. & seqq. Multi ex illis nunquam in hac vita a Deo. castigantur, nunquam flagellantur, sic ut etiam signum sit reprobatis onis, nunquam a Deo flagellari, sicut contra, Dominus castigat quem diligit & quemcunque filium agnoscit. Hebr. 12. v. 6, 7, 8. Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem quemeunque filium agnoscit. Si castigationem sustinetis, Deus sese vobis exhibet ut filiis, quis enim est. filius quem non castiget pater? Quod si estis absque castigatione, cujus participes sunt omnes, nempe supposititii estis, non filii
II. Excaecatio & induratio in malo seu peccato: nam reprobatis excaecautur & indurantur justo judicio Dei, ut in peccatis persevepent & pereant. Proinde contemnunt jus primogenitorum quorum nomina scripta sunt in coelis, id est, filiorum & haeredum Dei, & juriilli etiam vilissimas & brevissimas voluptates corporis praeferunt, ut Esavus fecit, Genes. 25. v. 31, 32, 33, 32. Opinantur omnem felicitatem nostram mortalis hujus vitae terminis contineri, Gen. 25. v. 31.
De dissentaneis reprobationis. A reprobatione quaedam dissentiunt ut diversa tantum, quaedam ut opposita.
Ut diversa tantum dissentiunt a reprobatione ea quae cum ipsa simul stare possunt & reprobis quoque in Scriptura Sacra tribuuntur, cujusmodi sunt vocatio externa ad Christum, fides simulata, quin etiam non simulata sed temporaria, illuminatio, gustus doni illius coelestis, participatio Spiritu. Sancti, sanctificatio per sanguinem federis, & alis quae recitantur Luc. 8 v. 12. & seqq. Hebr. 6. 4, 5. & cap 10. 26, 29. & 2. Petr. 2. 20, 21. Item fidis miraculorum, donum res futuras praedicendi, persuasio aliqua de aeterno amore Dei, amor aliquis erga Deum, timos Dei aliquis
Vocationem externam ad Christum etiam ad reprobos quosdam se extendere, testatur Christus, Matth. 20. 16. quum ait, multi sunt. vocati, pauci vero electi; & Matth. 22. in parabola de vocatis ad nuptias: confirmat praedicatio Evangelii quod non tantum electis, sed etiam reprohis annunciatur. ut ostendit parabola de quadruplici terra, in quam semen verbi Dei projicitur Matth. 13. 3. & sequentibus te¬ statur idem passim N. Testamentum & experichtia. Nam quibuscunque annunciatur Evangelium, illi externe vocantur ad Christum: At quibusdam reprobis Evangelium annunciatur, quibusdam, inquam, reprobis: nam non omnibus; ac proinde vocatio externa non pertinet. ad omnes reprobos.
Fides reprobis quibusdam tribuitur, ut patet ex Jacob. 2. 14, 18. sed fides illa est simulata. Deinde licet non esset simulata, est tamen temporatia: nam credunt quidam reprobi communiter cum electis absque simulatione, Deum esse, Evangelicam historiam ac reliquas Scripture partes veras esse. Sunt etiam qui ultra procedunt & promissionibus minisque Dei uteunque commoventur, & verbum Dei non impugnant manifesta impietate, nec contemnunt & rejiciunt, sed quanda potius obedientiae speciem prae se ferunt: quin etiam credunt in nomen Jesu hoc est, agnoscunt & assentiuntur Jesum esse Christum illum; sed assensio illa primo ad cor ipsum usque minime penetrat, ut illic defixa resi deat, & quanqua radices egisse interdum videtur, vivae tamen illae non sunt: deinde non habet conjunctam in Christi merito & justitia fiduciam, quae essentialis forma est vivae ac salvificae fidei. Talis erat fide illorum de quib. dicitur Joh. 2. v. 23, 24, 25. Multi crediderunt in nomIesu, spectantes signa quae edebat. Ipse autem Iesus non credebat eis semet. ipsum, eo quod nosset omnes: Nec opus esset ut quisquam ei testaretur d homine: ipse enim sciebat quid esset in homine. Et c. 12. 42. Etiam ex primoribus multi crediderunt in eum: sed propter Pharisaeos hoc non profitebantur, ne synagoga moverentur. Dilexerunt enim gloriam hominum potius quam glariam Dei. Talis fuit fides Simonis Magi, de quo Act8. v. 13. dicitur: Simon vero & ipse credidit; & baptizatus perdurabat. apud Philippum, & conspiciens signa & virtutes magnas edi, obstupefiepat. Ista fides Simonis Magi non fuit simulata verbis, quam in corde nulla haberet, quia ipse Evangelii majestate & miraculis magnis, quae a Philippo edebantur, victus, assensum praebuit Evangelio, atque it; Christum vitae & salutis aeternae autorem agnovit, ut libenter illi cum aliis nomen daret. Sed temporaria tantum fuit & absque fiducia iChristum, quae per Spiritum Sanctum in cordibus electorum creatur: quapropter suam incredulitatem postea prodidit, quum a Petro donum conferendi Spiritum Sanctum pecuniis emere voluit,
Hinc constat quosdam reprobos non simulare fidem, qui tamer vera fide carent; quum illa demum vera fides sit, quae non deficit, sed usque ad finem perseverat
Proinde utraque fide, nempe simulata & temporaria quidam excidunt; ac vivam radicem fidei salvificae nunquam habuerunm
Illuminatio aliqua etiam reprobis tribuitur, non quod certum fidei lumen percipiant, sed quod hucusque illorum mentes irradiet Deus, ut ejus gratiam agnoscant. Proinde tantum illis manifestaDeus praesentem misericordiam, sed in arcanam ejus revelatio nem non penetrant, quam solis electis Scriptura Sacra vendicat, & de qua dicit David Psal 51. 8. En veritate delectaris in praecordiis, & in occulto sapientiam notam feceras mihi.
Nec mirum est quod Deus reprobis illuceat gratiae suae quibusdam radiis, quos postea exstingui sinit: quum & primis hominibus impresserit imaginem suam, cujus pars erat cognitio Dei amplissime quae eorum defectione ex eorum mente & anima deleri potuit, imo & deleta est, quatenus erat supernaturalis & salvifica.
Sic gustus doni illius caelestis reprobis quibusdam tribuitur: nam quodam Evangelii gustu affecti, illud avide arripiunt & divinam ejus virtutem persentiscunt, qualicunque sensu tacti, quatenus sine adoptionis spiritu bonitas ejus gustari potest; sed vim spiritualis gratiae solide non percipiunt, nec efficaciam ejus ad salutem vere sentiunt: & nun quam sensum gratiae nisi confusum percipiunt, ut umbram potius apprehendant, quam solidum corpus
Credunt etiam Deum sibi propitiam: quia donum reconciliationis: licet confuse, nec satis distincte suscipiunt, quatenus commune cum electis fidei principium habere videntur, sub integumento hypocryseos, sed ad solidum effectum & fruitionem non perveniunt. Affici eos Deus aliquo gratiae suae & amoris sensu, qui postea evanescit. Qua propter nequaquam vel Dei propitiam voluntatem ut est immutabilis, capiunt, vel ejus veritatem constanter amplectuntur: sed in sensu evanido subsidunt, ut qui similes sint arbori non satis profunde plantatae, ut vivas radices agat; unde licet per aliquot annos non folia; tantum, sed etiam flores emittat, imo etiam fructus proferat; tamen temporis successu arescit
Adhaec participatio Spiritus Sancti reprobis tribuitur, quia inferior Spiritus operatio cursum suum habet etiam in reprobis: sed superior operatio Spiritus qua regeneramur in vitam aeternam, in illis non est?
Insuper Sanctificatio per sanguinem federis reprobis tribuitur, quatenus baptismum acceperunt qui est Sanctificationis per sanguinem federis Sacramentum.
Praeterea quibusdam reprobis etiam contingit donum ac proind & fides miraculorum, ut Judae Ischariothae Matth. 10. & iis de quibus Christus loquitur Matth. 7. v. 22, 23: donum Prophetiae, ut Bileamo Num. 23. & 24. & Cajaphae Pontifici Maximo Joh. 11. 49. & sequentibus: Persuasio aliqua de paterno amore Dei & amor aliquis erga Dei, ut Sauli Regi Israelitatum; qui benigne se a Deo tractari sentiens aliqua bonitatis ejus dulcedine capiebatur & ad tempus viguit in eopius affectus, ut Deum aliquo modo amaret.
Sic reprobi Samaritani dicuntur reveriti Jehovam seu timuisse Jehovam. 2. Reg. 17. v. 32, 33. non quod sincere illum revererentur, sed quia aliquem ei cultum, quamvis vitiosum & perversum exhiberent
Tribuitur illis etiam timor Dei servilis: quemadmodum plurim ex Israelitis timuerunt, quum Decalogus in monte Sinai promulgaretur, Exod. 19.16. & c. 20. v. 18.
Sunt in externa societate Ecclesiae, aliqui dum vivunt in terris, aliqui salte ad tempus, ut illi de quibro dicitur I. Joh. 2. 19. Exierunt ex no¬ bis, sed non erant ex nobis, nam Efuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum:
Videtur quibusdam esse cordi vera religio, ut Achabo, qui jussu Prohetae Eliae populum Israeliticum & Sacerdotes Baaliticos in monte Carmeli convocavit & postea Sacerdotes Baalis convictos fale sae religionis jugulari passus est 1. Reg. 18. Similiter Jehu Regi Israelitatum qui Baalis cultum & Sacerdores abolevit 2. Reg. 16.
Cultum externum Deo ex hibent, ut Cajin obtulit de fructu terrae munus Jehovae, Gen. 4. v. 4. Dicunt etiam Christo Domine, Domine Matth. 7. v. 21.
sejunia praedicant & instituunt, ut falsi Judices qui Nabothum in gratiam Regis Achabi & Jesebelis lapidari curarunt. 1. Reg. 21.
Peccata aliorum redarguunt; quales sunt illi de quibus Paulus loquitur Rom. 2. capite fere toto Agnoscunt se peccasse in Deum, & piorum preces pro se fieri ad Deum volunt, ut Pharao Exo. 10. v. 16, 17. & Simon Magus Act. 8. v. 24.
Videntur poenitentia peccatorum suorum duci & se coram Deo. humiliare & obtinere a Deo quod expetunt, ut Esau Genes. 27. & Achab. 1. Reg. 21. 27, 28, 29.
Haec & similia ita dissentiunt a reprobatione, ut tamen cum ea possint consistere; ac proinde tantum diversa sunt ab illa
Fines propter quos ista reprobis tribuuntur, sunt duplices, alii respectu Dei, alii respectu hominum
Respectu Dei primus finis est, ut magnae bonitatis ejus etiam ergareprobos gloria manifesta fiat Psal. 25. 8. Bonus & rectus Iehova est, idcirco docet peccatores viam.
II. Ut certum sit, culpam interitus reproborum nullam in Deo residere, qui in Adamo eis dederat posse bene agere & servari si vellent. Deinde post lapsum reliquit eis cognitionem sui naturalem ex jure naturae & operibus creationis, Rom. 1. v. 19. & seq. & ex operibus providentiae suae munificentiaeque. Act. 14. v. 17. Adhaec plurimis reprobis adhibuit externa media, quibus ad salutem adduci debeant, eaque sufficientia, quae electis ipsis adhibet, nimirum praedicationem verbi sui, Sacramenta, multa alia beneficia & afflictiones quibus ad resipiscenliam & fidem adducerentur, ut legitur Jes. 1. v. 2, 3. & passim per omnia fere capita libri illius, ut & aliorum Prophetarum, Matth. 11. v. 20, 21, 22, 23, 24. & cap. 23. 37.
Respectu hominum tum electorum tum reproborum finis ob quem reprobis ista tribuuntur, multiplex est. Respectu quidem electorum finis primus est, ut electi in seipsos ingrediantur & serio seipsos explorent, ne fallaci fidei & pietatis simulatione non hominum oculis modo imponant, sed etiam suis ipsorum animis
Secundus, ut operentur Salutem suam cum timore & tremore excussa cordibus omni securitate carnali, memores ejus quod dicitur Ps. 2. v. 11. 12. Servite Iehovae cum timore & exsultate ei cum tremore.
Tertius ut intelligant pietatis & religionis divinae exterfiam observationem nequaquam sufficientem esse ad salutem, neque mereri salu tem. Externa quidem media quae Deus adhibet, sunt sufficientia: sed externa eorum ab hominibus observatio non est sufficiens, nisi accedat interna.
Quartus, ne electi magnitudine & excellentia donorum efferatur. & superbiant, quum in reprobos etiam insignia dona benignitas divi¬
contulerit & conferat Respectu reproborum fines sunt isti: Primus; ut fides, licet temporaria & alia dona eis collata magis convictos & inexcusabiles reddant, quod sua culpa pereant, Rom. 1. v0. Joh. 15. v. 22, 23, 24, 25. Si non venissem & locutus essem eis, peccatum non haberent: nunc autem non habent quod praetexant peccato suo, &c.
Secundus, ut exemplo suo doceant, quot vanitatis recessus habeat, quot mendacii latebris scateat cor humanum, quum sepe externa pletatis forma reprobi alios, imo & seipsos fallant; dum ipsissima pietate esse sibi persuadent illam quam verbo Dei deferunt reverentiam, quia nullam esse impietatem reputant, nisi manifestum ejus contemtum.
Tertius, ut inde constet non omnia dona spiritualia, quantumvis eximia & praeclara, esse τεκμήρια electionis; quum communia sint electis & reprobis. Proinde multi reprobi seipsos fallent die illo ultimo, quum Christo dicent, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus, & in nomine tuo demonia eiecimus, & per nomen tuum multas virtutes edidimus? tunc enim profitebitur eis Christus dicens, Certe nunquam novi vos, ubscedite a me qui operam datis iniquitati, ut legitur Matth. 7. v. 22, 23
Quartus, ut inde planum fiat, reprobos etsi in externa sint Ecclesiae societate, tamen vere membra Ecclesiae illius Sanctae Catholicat non esse.
Haec de iis quae ut diversa dissentiunt a reprobatione. Quae ab illa dissentiunt ut opposita, ea sunt vel contradictoria, vel disparata, vel repugnantia.
Contradictoria est reprobationi electio: nam haec ne cogitari quidem, nedum esse potest, absque reprobatione.
Ut disparata dissentiunt a reprobatione: temporalis exclusio ab Ecclesia, condemnatio ad mortem aeternam, damnatio item temporalis seu judicium temporale. Temporalis exclusio ab Ecclesia est vel infelix illa conditio electorum ante conversionem ad Christum, antequam per vocationem fiant Ecclesiae Dei membra: vel excommunicatio. Neutra illarum est ipsa reprobatio: Nam non omnes qui extranei ab Ecclesia sunt, continuo sunt reprobati a Deo: ut ante conversionem suam Paulus Apostolus, Dionysius Arcopagita, Sergius Paulus, Damaris purpuraria & innumeri alii, qui vel hostes & persecutores Ecclesiae Dei, vel gentiles & veri Dei prorsus ignari fuerant, Multi sunt lupi intus, multae oves foris, quas suo tempore Pastor ille animarum advocat & in ovile addugit. Ita non omnes qui excommunicati fuerant, aut sunt ab Ecclesiae sunt reprobati a Deo reprobatione illa aeterna: quia etiam electi a Deo possunt propter scandala excommunicari ab Ecclesia, qui postraresipiscunt, ut Corinthius ille qui incestum commiserat, ut Theodosius Magnus Imperator.
Condemnatio ad mortem aeternam itidem non est ipsa reprobatiosed ab ea est sapienter discernenda. Nam primo reprobatio facta est ibaeterno: condemnatio sit in tempores Deinde reprobatio est decre, tum Dei: condemnatio est exsecutio decreti divini. Tertio, reprobaionis causa efficiens propter quam est facta, non est peccatum: at condemnationis causa est peccatum.
Damnatio temporalis seu judicium temporale itidem non est ipsa rerobatio: quia etiam electi incurrunt damnationem temporalem seu udicium temporale propter peccata, ut Paulus docet 15 Cor. 11. 29. 30, 31, 32. Qui edit & bibit indigne damnationem (seu judicium) sibi ipsi edit & bibit, non discernens corpus Domini. Propterea inter ves multi sunt infirmi & valetudinarii & dormiunt multi: Etenim si nos ipsos dijudicaremus, non judicaremur. Sed dum iudicamur, a Domin crudimur, ne cum mundo condemnemur. Hoc loco Paulus per κριμαι ut Graecus textus habet, intelligit non condemnationem aeternam. sed judicium temporale, ut v. 30, 31, 32. ostendum
Hoc facit tum ad cohibitionem temeratiorum judiciorum, ne qui udicet esse reprobatos a Deo, qui sunt adhuc extra Ecclesiam, aut qui sunt excommunicati ab Ecclesia, aut qui judicium Dei temporale in currunt: tum ad consolationem eorum qui gravissimas interdum calamitates experiuntur, ut Jobus, ut David patria pulsus a Saule, & postea regno exutus ab Absolomo: ut multi pii in captivitatem Babylonicam abducti, ut latro ille in cruce conversus, ut Mautitius appadox Imperator, ut alii multi, quorum interdum sunt tristes in hoc mundo exitus, ne sea Deo reprobatos esse arbitrentur.
ista sunt disparata a reprobatione. Repugnantia illi sunt quaecunque solis electis ad vitam aeternam competunt: Ut interna atque efficax vocatio, tractio ad Christum, donatio Spiritus S. regenerantis, adoptio in filios Dei, fides salvifica, justificatio, glorificatio. Nam qui reprobati a Deo sunt, non vocantur interne & efficaciter, non trahuntur ad Christum a Patre, non accipiunt Spiritum regenerationis, non adoptantur a Deo in filios, non donantur fide salvifica, non justificantur, non glorificantur
Repugnat etiam reprobationi acceptio personarum, quae in Deum minime cadit. Nam praedestinatio nihil aliud est, quam divinae justitiae occultae quidem, sed inculpatae dispensatio: justissimum proinde esse interitum quem ex praedestinatione reprobati subeunt, certum est: Sicenim ex praedestinatione pendet eorum perditio, ut causa perditionis in ipsis reperiatur. At personarum acceptio sine iniustitia fieri nequit
Repugnat praeterea salus aeterna: nam nullus reprobatus potest salvari, sicut & Augustinus ait de fide ad Petrum, c. 35. Firmissime tem& nullatenus dubita, omnes quos vasa misericordiae gratuita bonitate. Deus fecit ante constitutionem mundi, non perire posse, nec quenquam eorum quos non praedestinavit ad vitam, nulla posse ratione salvari¬
Repugnat notitia Christi qua electos pro suis agnoscit: uam ad reprobatos dicet, Nunquam novi vos, nimirum pro meis, Matt. 7. v. 23.
Repugnat reprobationi & praedestinatio ad peccatum quatenus simpliciter peccatum est. Nam etsi Deus reprobatos praedestinavit ad interitum: nullum tamen praedestinavit ad peccatum, quatenus peccati est, admittendum. Ad poccatum tamen, ut peccatum est, non quidem simpliciter, sed quatenus ex eo gloria Dei sapientissima bonitate & justitia ipsius Dei, illustranda erat, atque illustratur; tam electi quam reprobi fuerunt praeordinati. Quapropter qui peccant, ad ea quae peccando agunt, quatenus actiones sunt, praeordinati fuerunt. Unde quos cunque Deus indurat excaecatque, eos ad indurationem & excaecatio nem praeordinavit, non quatenus peccata sunt, sed quatenus sunt poenae peccatorum. Et ut ad nulla peccata, quatenus simpliciter peccata. sunt, Deus quempiam praeordinavit: ita neque ad indurationem & excaecationem. quatenus peccata sunt quenquam praedestinavit. Proinde (ut scribit FuLGENTIUS de Praedestinatione ad Monimum lib. primo, pagina quinquagesima) fidelibus congruit credere & fateri, Deum bonum & iustum, praescisse quidem peccaturos homines: quia nihil cum latere potuit futerorum (ucque enim vel futura essent, si in etus praescientia non fuissent) non tamen praedestinasse quemlibet hominem ad peccatum: quis si ad peccatum aliquod hominem Deus praedestinaret. pro percatis hominem non puniret: Dei enim praedestinatione, cut peccatorum praeparata est pia remissio, aut peccatorum iusca punitio. Nunqui igitar Deus ad hoc hominem potuit praedestinare, quod ipse disposuerat & praecerto prohibere, & misericordia diluere, & iustitia punire. Iniquo itaque quos praescivit Deus nanc vitam in peccato terminatures, praedestinavit supplitio interminabili puniendos, in quo sicut culpanda non est? pscientia humana iniquitatis: Ita praedestinatio iustissimae laudanda est? ultionis, ut agnosceret non ab eo proedestinatum hominem ad qualecunque peccatum, quem praedestinavit peccati merito puniendum
Et rursus libro eodem, pag. quinquagesima sexta & sequentibus Por. o autem in iniquis puniturus est, quod ut essent maii non dedit, nec eos ad iniquitetens aliquam praedestinavit: quia ut inique vellent, hoc eis daturus ipse non fuit. Et quia malae uoluntatis perse verans iniquitas inalta remenere non debuit, tales ad interitum praedestinavit: quia talibus iustae punitionis supplicium praeparavit. Quod utique manifesto Dominus ipse sermone perdocuit, in eo, quod a se ostendit paratum, non solum regnum, ubi latenmtur boni, sed & ignem: ternum, ubi crucientur mali. Bonis erenim decturus eit: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est a constitutione mundi. Masis autem dicturus est: Ite maledicti in ignem aeternum qui paratus est dia polo & angelis ejus. Etce ad quod Dominus iniques & afoiao. deninavit, id est, ad supplicium iustum, non ad aliquod opus iniustum: ad¬ poenam, non ad culpum: ad punitionem, non ud transgressionem: ad interitum, quem ira iusti iudicis peccantibus reddidit, non ad interitum quo in se iram Dei peccantium iniquitas provocavit. Quod beati Apostoli praedicatio manifestat, qui malos, quos in aeternum damnaturus est: Deus, vasa vocat ira, non culpae. Ait enim: Quod si volens Deus ostendere iram, & nota facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae, aptata in interitum, ut ostenderet divitias gloriae suae in vasamisericordiae, quae praeparavit in gloriam. Quaeso, Monime charissime, ut hunc Apostoli locum diligenter attendas. Notum namque est, iram Dei dici non posse, nisi ubi creditur bominis iniquitas praecessisse. Neque enim Deus ant ignarus esse potuit, aut iniustus, qui posset aut peccantus nominis culpam non agnoscere, aut non peccanti iudicium punitionis inferre. Nam & ipse beatus Paulus in iniquitate hominis, justitiam Dei, praedicat commendari, ut ostendat, non iniuste iram omnipotentis inferri. Ait namque; Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus, nunquid iniquus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico: Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus mundum? Non itaque frustra talis est ab eo facta inter puniendos glorificandosque discretio, ut illos vocaret vasa irae, istos aute vasa misericordiae, nisi ut ostenderet, tam in vasis irae, quam in vasis misericordiae, iniquitatem propria praecessisse. Talis est Dominus verus, cui, ut gratuita sit misericordia, & ira non sit iniusta. Ac per hoc, & illos indignes praeveniat bonitate, quos iustifitat: & illos dignos inveniat punitione, quos damnat: Ac sic appareat, & in vasis misericordiae, non ex ipsis, sed ex Deo esse, quod boni sunt; & in vasis ira, non ex Deo, sed ex ipsis esse, quod mali sunt. Posset enim Apostolus quos dixit vasa misericordiae, potius vasa iustitiae nuncupare. Sed si vasa iustitiae vocarentur, forsitan ex seipsis habere iustitiam putarentur. Nunc aute quum vasa misericerdiae dicit, procul dubio quid ipsi fuerint non tacuit: quia quid eis a Deo collatum sit, evidenter ostendit. Si enim per seipsos essent iusti, mercedem eis Dominus pro operibus suis redderet, non misericordiam praerogaret: Sicut idem Apostolus alio loco dicit: Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Vasa itaque misericordiae ad indebitam sunt gloriam praeparata: quia gratis sunt misericordiam consequuta. De quibus etiam ipse beatus Apostolus se esse testatur, dicens tQui prius fuit plaiphemus & persequutor, & contumeliosus, sed misericordiam consequutus sum: quia ignorans feci in incredulitate, 1. Tim. 1. Hoc est. opus Dei in vasis misericordiae, ut blasphemis & persequutoribus & concumeliosis, non debitus redderetur interitus, sed misericordiae donaretur gratuitum munus. Vasis vero irae nunquam Deus redderet interitum,s non spontaneum inveniretur homo habere peccatum, quia nec Deus peccanti homini iusse inferret iram, si homo ex praedestinatione Dei cecidisset in culpam. Sed quia causam iniquitatis suae ex propria homo haFuit uoluntate, propterea beatus Paulus sustinuisse asserit Deum in multa. patientia vasa irae aptata in interitum. Haec igitur ira, ideo talibus vasis interitum reddidit: quia in eis meritum uoluntariae iniquitatis invenit. Quando autem peccanti servo iram iustus Dominus intulisset, si servus ex Domini praedestinatione peccasset? In hoc itaque ista vasa Deus aptavit, in quod praedestinavit, hoc est, in interitum: illum utique interitum, quem Paulus malis repente superventurum denunciat, dicens: Quum enim, dixerint pax & securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Quod si Deus tales in peccatum praedestinaret, non eos Apostolus vasa irae mallet nominare, sed culpa: nec in interitum talia vasa, sed in peccatum dicerentur aptata. Nunc autem iden vasa irae dicuntur, ut ostendatur, in talibus ex Dei praedestinatione non hoc esse, quod est male ab eis admissum, sed quod est talibus beneredditum.
Praeterea reprobatio aeterna non abrogata est promissionibus divinis universalibus; quia non ad omnes homines pertinent efficaci applicat tione, sed tantum ad electos, in quibus solis complementum habent
Nec pugnat cum bonitate Dei, neque cum amore ejus erga creaturas; quia nullum opus Dei pugnat cum ejus natura, id est, bonitate & amore erga creaturas: Reprobatio aeterna est opus Dei: Ergo, &c.
Nec ea est crudelis: quia hic est fidei summus gradus, credere Deum esse clementem qui tam multos reprobavit, tam paucos ad salutem elegit, quum nulli fuerit debitor.
Nec jure incusari a quoqua potest; non ab electis, quia pro reprobatione aliorum merito gratias Deo agunt, quum per eam gloria Dei llustretur & electorum salus promoveatur: non etiam a reprobatis ipsis quia nec subditi a Principe non electi ad dignitatem nemini debitam; ure possunt Principem ejusve factum incusare. Dicemus potius cum Apostolo Paulo: O profundas divitias tum sapientiae, tum cognitionis: Deii quam inscrutabilia sunt eius iudicia, & eius viae impervestigabilisi: Quis enim cognovit mentem Domini? aut quis ei fuit a consilio? Aut quis prior dedit ei, & reddetur ci? Nam ex co & per eum, & in ipsum sunt omnia: ipsi sit gloria in secula, Amen
Conclusio & recapitulatio quarti libri. Sic actum est de internis Dei operibus, tum personalibus quibro per sonae Sacrosanctae Triados inter se discernuntur, tum essentialibus quo personis divinis sunt communia. Didicimus admirari consilia & decre ta Dei inscrutabilia, & adorare eadem. Didicimus ex Sacra Scriptura, Deum aeterno, immutabili, sapientissimo & iustissimo consitio, nequaquam effecisse aut approbasse; sed permisisse, ut totum genus humanum, Diaboli fraude ac sua ipsius libera uoluntate & culpa, in peccatum &i mortem se praecipitaret, & ex eo tamen sibi elegisse aeternam Ecclesia, sine ulla quidem in hominibus praevisa huius electionis causa, sed ea tamen lege, ut omnes servandos non nisi per Christum servaret, ac proinde in hac vita vocaret per Evangelii cognitionem ad Christum, eosque per vera fidet ipsi insereret & confirmaret; ulus in sua caecitate & pertinaci pravitate, in qua nati sunt, relictis, & illius merito, in spontaneum & iustissimum exitium ruentibus, ut in servatis misericerdiam, in pereuntibus vero justitiau, & iram suam adverjus peccatum, aternis exemplis demonstraret: ac proinde fideles de sua quidem salute & ad vitam aternam electione. E dubitare non oportere, sed eius cognitionem & certitudinem in ipsis omne non a priori, hoc est, non ex arcani consilii Dei scrutatiane (hic enim impiae desperationis abyssus est) sed ex verbo Dei revelato, & a posterior. hoc est, non nisi ex effectu eius proprio, videlicet, ex fide & conversione ad Christum, pendere, ac pro huius incremento aut decremento, firmari aut languefteri: Deumque omnibus hominibus salutem offerendo nihil simulare, neque cuiquam salutem invidere, sed omnium conversione & salute, nullius autem caecitate & perditione delectari, et si id quod probat, & quo letatur, & quod serio & severissime ab omnibus requirit, non in omnibus ipsi libet efficere, sed in iis tantum, quos ipse ad vitam praeordinavit, & ex communi exitio, quod omnes merebantur, & in quod omnes sibi relicti erant ruituri, dignatus est cripere, ut omnis gloria salutis nostrae, in solidum divinae misericordiae tribuatur.
Ex iis autem, quae supra diximus, patet, nos ex verbo Dei docere, primam causam & fontem damnationis esse liberam diabolorum & hominum voluntatem, qua se sponte sua averterunt a Deo. Salutis autem electione Dei aeternam & gratuitam, hoc est, cuius nullam causam in nobis Deus praeviderit, quare nos potius, quam alios vellet ad Christum convertere. & per ipsum salvos facere, & cripere ex communi exitio, cui omnes propter peccatum erant obnoxii. Hac doctrina dicunt adversarii, nos homines vel ad desperationem, vel ad prophanitatem adigere.
Falsum est utrunque Docemus enim nullum hominem ante conversionem ad Christum, posse sine aperta Dei contumelia, statuere, sit ne electus an reprobus: sed omnibus severissime conversionem praecipi a Deo, caelitus clamante ad totum genus humanum: HUNC AUDITE. Non ergo habet causam desperandi quisquam impiorum, sed materiam accusandi. suam adversus Deum contumaciam & ingratitudinem, quae ipsum facit αυτόκαζαϰριον. Rursus docemus, quicunque verae fidei & conversionis. sensum in cordibus suis deprehendunt, statuere debere ex Dei mandato, D se ad vitam aeternam ab aterno & immutabiliter electos esse. Hoc enim est, credere & exspectare vitam aternam, iam nobis datam, & in nobis. inchoatam, & in aeternum conservandam: Sicut dictum est: Nemo ra¬
et oves meas ex manibus meis. Nullus igitur vere fidelium habet causam desperandi, sed hoc demum, est Christianae consolationis in ipsa morte fundamentum, quod sciunt, omnes aedificatos super petram, quae est Christus, nunquam corruituros. Hanc consolationem cripiunt piis, qui docent, etiam vere conversos sic posse deficere a Christo, ut pereant in aeternim, hoc est, peccare in Spiritum Sanctum, & ad morte, quod Iohannes negat. Neque praetextus hinc suppeditatur impietatis hominibus prophanis: siquidem docemus, illos sua culpa perire, & sibi poenas cumulare & exasperare, quum Deum ipsos ad se invitante audire contumatiter recusent, & afficiant hac blasphemiaquod etiam quidvis boni facientes damnare decreverit, Promittuit enim Spiritum Sanctum & gratiam suam omnibus petentibus, & desiderantibus eam. Quum igitur ipsi salutem oblatam repudient, tuste rereunt:
Sed neque fideles hinc possunt ansam capere securitatis carnalis. Docemus enim, non securos & hypocritas, sed vere fideles, studium bonae conscientiae retinentes, & in assidua poenitentia, timore & invocatione Dei viventes, & habentes serium & ardens studium & desiderium perseverandi in vera pietate & cavendi peccata, certos esse debere, tanquam ex effectu proprio de causa propria, de sui ad vitam aternam electione. Securitas enim Spiritus & carnis, se invicem diminuunt & expellunt, sicut timor filialis & servilis. Et paulo post:
Depravant nostram doctrinam, quum singunt nos docere, Deum sint respectu peccati, nuda & absoluta sua uoluntate & decreto aliquos ad damnationem ordinasse.
Nos vero cum Apostolo docemus, Deum in damnatione reproborum velle suam iustitiam declavare: non igitur quenquam damnationi addixisse nisi propter peccatum; ac ne quidem damnationem velle, quatenus damnatio est, sed quatenus iusta poena. Non autem habet locum poena, nisi ubi antecedit peccatum. In electis autem voluit declavare misericordiam: quia cum propter peccatum, in quod sponte erat lapsum, iustissime potuisset totum genus humanum abiicere, siquidem omnes eramus. natura filii irae, sicut & reliqui, ex sola gratuita misericordia, statuit aliquos ex communi interitu cripere, ut obturetur omne os, & omnis gloria tribuatur Deo.
Haec est ergo Predestinatio, quam fideliter atque humiliter praedicamus: haec veritas quam a Deo ex verbo ipsius percipimus. Illa dicatur & explicetur populis fidelibus, maxime ubi aliqua quaestio ut dicatur, impellit, & capiant qui possunt: ne forte cum tacetur propter eos, qui capere non possunt, non solum veritate & consolatione validissima fraudentur, verum etiam falsitate capiantur, qui verum capere, quo caveatur falsitas, possunt. Jam librum hunc finia: mus doxologia Apostolica: Benedictus esto DEUS & Pater Domini nostri IesuChristi, qui benedixit nobis omni benedictione spirituali, 2 in caelis in Christo. Sicut elegt nos in ipso ante iactum mundi fundamentum, ut simus sancti & inculpati in conspectu eius cum charitate: Qui praedestinavit nos quos adoptaret in filios per Iesum Christum in sese, pro benevolo affectu voluntatis suae, Ad laudem gloriosae suae gratiae, qua nos gratis sibi acceptos effecit in illo dilecto, In quo habemus redemtionem, per sangumem ipsius, renissionem, inquam, lapsuum ex divite ipsius gratia.
On this page