Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 3
Thesis 1. Causa efficies creationis primae est Deus ille, qui se patefecit primun Adamo & Evae in Pargdi;o, deinde Abrahamo, Isaaco, Israeli, Mosi & caeteris Prophetis, nempe Pater, Filius & Spiritus Sanctus: sic ut Creatio sit opus commune omnibus personis Sanctae Trinitatis: Pater tamen singulari jure appellatur Creator, nimirum ut principium & summus terminus Creationis.
Haec Thesis initio declavanda, ut de vero ejus sensu constet: dein de confiemanda. Quum dicimus creatorem caeli & terrae & omnium. quae in eis sunt, esse Vatrem, Filium & Spiritum Sanctum, non ita accipiendum ac si tres causas efficientes creationis vel tres creatores constitueremus. Nam ut Patris, Filii & Spiritus Sancti una est at que eadem essentia, etiamsi ipsi personis distincti sint: ita etiam sunt una causa efficiens creationis. Sicut unus sunt Deus: ita unus sunt, Creator. Nomen Creatoris est essentiae, & personae uniuscujusque in essentia. Nam si absolute personam consideraveris, nihil quod est essentiae, personae non est. Sin vero relate personam considerave ris, secundum distinctionem & ordinem personae unius ad alteram: nomen Creatoris ratione ordinis est proprium Patris, non Filii. Idec Pater dicitur creator, & hoc titulo seorsim ornatur, non respectu personae in se, sed ratione ordinis, dum respicitur ad alias Sanctae Trinitatis personas. Ut enim pater est principium filii: ita etiam operationum, velut creationis, conservationis, gubernationis, &c.
iam eadem Thesis confirmanda. Stabilit illam primo testimonium Mosis, qui Genes. 1. vers. 1.ait: CrPyN NPTA τουγτ Bereschith bara Elohim, quod ad verbum sonat, In principio creavit Dii seu potius Elohim, sic ut unum idemque opus primae creationis: non uni personae, sed pluribus tribuatur; quum PTA bara, sit ver bum singulare. LOPPyN Elohim autem nomen plurale. Deinde multo clarium, v. 26. Faciamus hominem ad imaginem nostram, sed cundum simisitudimem nostram. Praeterea testimonium Job. 35. vers. 10. Ubi est Deus NNysy hosaj factores mei? Et Psal. 149. v. 2. laetetus Israel qyuyθJ Bebeosav, in factoribus suis. Item. Jes. 54. 5. Nam mariti seu dominatores tui sunt TQQ hosajich opifices tut
Haec Thesis est diligenter tenenda. Semper plurimi fuerunt, qui Pro phetarum Scriptis fidem non habuerunt, ac conjectura propria ducti, quod eis placitum esset de Deo & creatione definierunt, me gnumque est & inter ipsos invicem, & apud quemque eorum adversus seipsum, de rebus earumque principio, juxta substantiam & numerum & motum & finem dissidium, ut Iustinus Martyr loquitur in quorundam Aristotelicorum dogmatum eversione in prooemio pagina 87. Edit. Commelinianae. Creatorem alium seu diversum a primo Dei. esse quidam putaverunt, ut refert Clemens Alexandrinus libro 4. spoματ: pagina 219. editionis Commelinianae, Anμiμρρον non esse Patrem Christi, sed eo superiorem Valentiniani dixerunt. Mundum hunc esse opus indignum Deo asseruerunt Marcionitae: nam Creatore Deo maiorem finxit Marcio Deum, ut docet Iustinus Martyr Apologia 2. proChristianis pagina 54. editionis Commeliniana & pagina 72. Mum dum ab Angelis, non a Deo creatum dixerunt Simoniani, Nicolaitae, Menandriani, Archontici. Mundum a septem tantum Angelis creatum, nugati sunt Saturniniani, Basilidiani, Mundum ab inferioribus Angelis & diabolo conditum finxerunt Cerinihiani, Luceferiani, Carpocratiani, Valentiniani, Manichai, Priscillianistae. Mundi crentorem esse malum Deum, statuerunt Cerdoniani, Marcionita, Apcllitae. Mum di creatorem non esse Deum Abrahami, sed alium dixerunt Cajant. Dequibus antiquis haeresibus videatur Ireneaus Martyr libro 1. & 2. ad versus haereses, compluribus capitibus: item Tertullianus, Epiphanius, Eusebius, & Augustinus de haresibus ad Quodvultdeum.
Porro creatio immediate tanquam a proptio principio fuit opus Patris, Filii & Spiritus Sancti, quam ratione sunt omnes unius ejusdemque essentiae.
Hoc vero tempore de Patre nulla est disceptati: in Ecclesiis: omnes enim fatentur, ipsum esse Creatorem. At Samosateniani recentes negant, Christum Filium Dei, item Spiritura Sanctum ese creatorem caeli & terrae, seu autorem primae illius creationis a Mosedescriptae.
De Filio igitur Dei initio agemus, & primo ex Scriptura, atque primitivae Ecclesiae, quae ante concilium Nicenum fuit, consensu asseremus, cum creasse caelum & terram & omnia quae in eis sunt: deind assertionem nostram adversus exceptiones Samosatenianorum defendemus.
Primum locum occupet assertio nostrae orthodoxae sententiae, petita tum ex testimoniis, tum aliis argumentis
Testimonia sunt haec Joh. 1. v. 3. Omnia per hunc Sermonem facta sunt, & absque eo factum est nihil quod factum est. Et v. 10. Mundus poeum factus est, sed mundus eum non agnovit. 1. Cor. 8. v. 6. Nobis tamen unus est Deus, Pater ille a quo omnia & nos in ipso: & unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia & nos per ipsum. Coloss. 1. vers. 16. per eum condita sunt omnia quae in caelis sunt & quae in terra, visibi lia & invisibilia, sivs throni sive dominia, sive imperia, sive potestate. omnia per eum & eius respectis condita sunt. Estque ipse anes oninia & omnia per eum consist:ine. Hebr. 1. v. 1, 2. Mulius vicibus multisa modis olim Deus loquutus est Patribus in Pruphetis, aliemis diebus hiscelocutus est in Filio, quema constituit haredem omnini, per quam etiam mundum condidit. In Eis testirnoniis dicitur per fuium, hoc est, ipsius propria vi & efsficacia & potentia omnis esse creata. N. anmi particula PER significeai in his locis capsanm instrumentaium seu administram, sed ἀυικργον, sed verrm efficientem causam, seciam Paicis in creando. Ac ubi Pate: dicitur condidisse per Filiu, ndhil alius intelligitur, quam quod Filius Patri fuerit τuνερς ζιν &ν δμυισς, α, hoc est, quod operatus sic un? cum Patre; & sicut Pater operatus est. uodi sic cum eo Filius operatus sit. Hebr. 1. versic. 10. legitur, ad Filium esse dictum: Tu in mitio Domine terrant fundasis, & oper? munuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt, tu autem permimes: &: enines. sut vestimentum veterascent: Ac velut amictum circumvolues eos, & mutabuntur: tu autem idem es & anni tui non deficient. Apocal. 3. v. 14. Haec dixit Amen, testis ille fidelis & verax, principium opificii Dei, d est, a quo ortum ducunt omnes res conditae. Principii enim vox. hoc loco non passive accipitur, sed active, pro autore & causa efficiente opificii Dei,
Haec testimonia sufficienter confirmant, Filium Dei ab initic creasse omnia. Idem evincunt argumenta sequentia
I. Verus Deus natura, est creator caeli & terrae Filius Dei est verus Deus natura Ergo Filius Dei est Creator caeli & terrae Propositio major est firmissima: nam ita proprium est Dei ut sit conditor caeli & terrae, hoc est, totius mundi & omnium quae in eosunt, ut verus Deus esse non possit, qui non sit mundi conditor. Sicenim dicitur Jer. 10. v. 11. Dit isti qui caelum & terram non fecerunt, perituri sunt e terra & regionibus sub caelo ipsi
Hoc argumentum rejici non potest, quasi in eo sit petitio principii, eo quod ex creatione rerum omnium supra sit probata aeterna Deitas Filii Dei: & hoc loco ex Deitate ejus probetur, quod sit creator caeli & terrae. Regressus enim talis vitiosus non est, sed usitatur recte disserentibus, quem Logici reciprocationem demonstrationis in & διοη appeliant
II. Conservator mundi est ejusdem creator. At Filius Dei est conservator mundi: ut dicitur Col. 1. v. 17. Omnia per eum consistunt. Heb. 1. v. 3. Qui quum sit effulgentia gloriae & character persona illius, sustineatque omnia verbo illo suo potente. Ergo, &c.
III. Quaecunque Pater facit, haec & Filius pariter facit. Joh. 5. v. 19. hoc est, una & conjunctim cum Patre Non enim res a Patre factas aliis rebus a se factis exprimit Filius, sed quia in agendo par, imo uno & eadem, & conjuncta est Patris & Filii, sapientia, voluntas, & potentia. Christus de omni opere Patris universe loquitur: Ergo etiam de creatione.
At caelum & terram & omnia quae in eis sunt visibilia & invisibilia Pater facit. Praesenti tempore utimur, sicut Deus ipse loquens de creatione, Jesa. 44. 19.
Ergo & Filius pariter facit IV. Qui per Prophetam dicit, Ego Iehova facio omnia, extendo caelos solus, expando terram per meipsum, Jesa. 44. 19. Item, Ego feciterram & hominem super eam creavi, ego manibus meis extendenti bus caelos, omni quoque exercitui eorum praecepta dedi, Jesa. 45. 12. Item? Sic ait Iehova creator caelorum ille ipse Deus, formator terrae & opifex, idem stabiliens eam, qui non ad inanitatem creavit eam, sed ad inhabicandum formavit eam: ego sum Iehova & nullus praeterea, Jesa. 45. v. 18. is profecto creavit omnia
At Filius Dei haec per Prophetam dicit: Ergo Filius Dei omnia creavit. Minor est certissima: nam. Qui per Jesaiam dixit; Certe mihi sese flectet omne genu & omnis lingua palam agnoscet Deum, Jesa. 45. 23. 11. etiam superius allegata in eodem capite dixit. Atqui Filius Dei Christus per Jesaiam dixit, Certe mihi sese flectet omne genu & omnis lingua palam agnoscet Deum: ut patet ex loco Pauli Eom. 14. 10, 11 Omnes sistemur apud tribunal Christi. Scriptum est enim, Vivo ego, dicit Dominus, certe mihi sese flectet omne genu & omnis lingua palam agnoscetDeum: Ergo & paulo ante citata de creatione idem Filius dixit,
Huc facit quod Justinus Martyr docet, Christum per Propheta. vaticinatum & loquutum, Apologia 1. pro Christianis p. 38. Apologia item 2. p. 59. & 60. Eadem vero Apologia 2. pag. 75. Judaeo errate asserit, existimantes, semper Patrem cum Mose & aliis Prophetis locutum, cum aeternus ille Sermo seu Filius Dei is fit, qui cum Prophetis & per eos est locutus. Sic & Tertullianus ait, libro adversus Judaeos cap. 9. Qui ad Moysen loquebatur, ipse erat Dei Filius.
Credidit & docuit Ecclesia ante Synodum Nicenam primam prorsus idem. Testimonia videantur supra tertio lib. capite quinte de Filio Dei.
Sequitur jam secundo loco defensio hujus confirmationis contra Samosatenianorum exceptiones, quas habent duplices; generales ad pleraque testimonia Scripturarum supra allegata communiter; & speciales ad singulam seorsim.
Primo excipiunt generaliter ad testimonia allegata ex Joh. 1. 3. 10. 1. Cor. 8. 6. Coloss. 1.16. Hebr. 1. 2. eos illis mire abuti, qui inde probant, Christum esse creatorem omnium, caeli terraeque. Sed in eo ipsos falli, primum quod unum Deum esse Christum cum Patre somniaverint, illique coaternum & coaequalem; quare etiam creatorem cum illo unum esse commenti sint. Secundo quod creationis vocem non intellexerint, de nova creatione seu renovatione, reconciliatione & recapitulatione restaurationeque accipi quoque saepe in Scripturis, ut Paulus doceat: Tum cumulant Samosateniani ex novo Testamento, quae de regeneratione loquuntur per Christum facta
Ad has generales exceptiones ista est nostra replicatio. Primo ac cusant Samosateniani abusionis & perversionis Scripturae non tam nos vel eos, qui paulo ante nos in Ecclesia Christi docuerunt, sed omnes fidos Christi servos & ipsorummet Apostolorum Christi discibulos & eorum in primitiva & sequente Ecclesia successores, qui ut ab Apostolis & viris Apostolicis edocti fuerunt, ita eo sensu quo nos Scripturas superius recitatas intellexerunt, crediderunt & explicavetunt, ut postea patebit; sic ut insigniter artogantes sint Samosate¬ mani, qui, ut suam haeresin salvent, ipsorummet Apostolorum γνήσίος, discipulos deceptionis insimulant. Hi enim viri Apostolici non somniarunt, sed sancte ab Apostolis instituti religiose crediderunt & vigilantes confessi sunt, Christum esse unum Deum cum Patre, illis que aeternum & coaequalem, & hanc confessionem sanguine suo confirmarunt. Testimonia videantur supra in defensione Deitatis Christi ad versus blasphemos haereticos
Iidem discipuli Apostolorum & sancti martyres. ut Christum non somniarunt, sed pie confessi sunt Deum aeternum, Patri coaeternum & coaequalem: ita eundem non commenti sunt, sed secundum Scrituras Sacras crediderunt Creatorem esse cum Patre, ut ex supra recitatis testimoniis liquet.
Secunde & discipuli Apostolorum & nos intelleximus Samosatenianis non monentibus, creationis vocem saepe in Scripturis de se cunda creatione & regeneratione accipi. Sed tripliciter Samosatenia ni in hoc peccant: Primo quod inscitiae accusant discipulos Apostolorum, quasi illi non intellexissent id quod Samosateniani, hominescilicet admodum periti, intelligunt. Secundo quod peccant ωοοργείᾳ probando multis testimoniis Spiritualem instaurationem hominum per Christum, quam nemo piorum negat. Tertio perperam locos de prima creatione interpretantur per locos de secunda creatione seu sprituali instauratione. Tum enim recte locus unus Scripturae per alios exponitur, quando in omnibus de re eadem agitur Quod si in illis de re diversa agatur, non possunt mutuo sese explicare. Jam in locis quos cumulant Samosateniani, non agitur de reeadem, de qua testimonia a nobis adducta agunt, ut deinceps clarius patebit.
ad singula loca Ad locum Joh. 1. v. 3. speciatim excipiunt, Iohannem loqui de nova creatione per Christum Deum verbum, qui fuit caro. Dictionem gnim omnia non esse referendam (ut vulgo fiat) ad primam illam rerununiversarum creationem, non esse trahendam ad ista visibilia, sed res stringendam esse ad negotium Evangelitiam tunc publicati & recepti, q. d. omnia quae nunc in Christi regno facta conspiciuntur (nam eo tempore quo Iohannes scripsit hanc suam de Iesu Christo historiam, multi iam ad eius cognitionem venerant ac ex potestate tenebrarum ad verum. Deum conversi erant) non aliunde facta sunt, quam Christi solius opera, Evangeliique sui praedicatione. Nam, aiunt, & Christum ipsum dicere, sine me nihil potestis facere. Sic Paulum dicere 2. Cor. 5. si quis in Christo nova creatura est: vetera praeterierunt, ecce nova facta sunt omnia: Et Eph. 1. ut omnia per Christum restauraret, & cap. 3. Omniacreavit per Iesum Christum: & hic creare, aiunt, pro instaurare a Paulo usurperi, ut multis etiam veteribus & modernis placuerit. Ideo statim additam restrictionem, ne quis universaliter de omnibus creaturi: hoc dici putet; addi enim quod factum sit, ut intelligatur Iohannem loqui de iis rebus quae factae sunt per eum. Nam ea exceptione innuere, Iohannem, alia esse sine illo facta, antequam educeretur ex semine David, ut sub Vetert Testamento fuerit. Opera Christi futura describi lesa. 35. &. 61. quae Matth. 2. & Luc. 4. recenseantur. Et haec esse opera novae creationis seu restaurationis. Summa est loqui hic Iohannem de Christo ex Maria nato, per quem locutus sit Pater, non olim, sed novissi mis istis temporibus: unde quoque Sermo vel Verbum dicatur. De nove Testamento eum loqui, cuius Christus homo, teste Paulo, sit Mediator & Mediatori competere ut sint per illum omnia, non autem ex ipso. Haec autem factae novae creationis describere Evangelistas quatuor, quae peeum fecerit Pater. Nam & Lucam scribere, signa fecisse Deum per ilcum, demones expulisse, & omnes morbos sanasse, quia Deus erat cum illo: nihil autem usquam tribui Deo in Christo incarnato. Et Christum quoque sibi credi non velle, si a seipso loquatur vel faciat aliquid, sed propter opera quae egit Pater per eum, sibi credi voluisse. Sic alias de Christo scribere Evangelistam, bene omnia fecit: sed quae illa omnia? oporo nempe novi Testamenti, novae creationis in sanandis mutis & surdis, quae etiam Iesaias ante mulio praedixerat: at de creatione caeli terraeque per Christum, nusquam cum omnibus Prophetis, vel verbo meminisse Sed & Iohannem cap. 1. aperte ostendere gratiam & veritatem peChristum factam esse seu exsolutam, ut per Mosem legem. Neminem ergo sibi somniare debere Filium Dei Christum aeternum, cuius generatio vel unctio aeterna demonstrari non possit, sed nec ullum opus: tum quod aliquid acceperit a Patre, aut illi potestas data sit omnium. Isti enim ex Maria nato haec omnia tribuere Scripturam
Haec est Samosatenianorum ad tertium versum primi capitis Johannis prolixa exceptio, ad cujus partes singulas ordine replicabi mus.
Primo excipiunt Johannem loqui non de prima illa creatione de qua Genes. 1. Sed de nova creatione per Christum Deum Verbum. qui fuerit caro: Novam autem creationem esse tum instaurationem & conversionem multorum ad verum Deum, signorum & miraculorum patrationem, tum gratiae & veritatis effectionem:
Sed in ista exceptione quatuor continentur errores. Primo dicunt Samosateniani hunc locum Johannis esse intelligendum non de prima creatione sed de secunda seu nova creatione: secundo Christum agnoscunt Deum, non natura & reipsa, sed nomine duntaxat: tertimalitiose coriumpunt verba Joh 1 v. 14. λόγο σαρχ εγινεοο: quarro perperam definiunt secundam seu novam creationem:
Primus errur est, hunc Johannis locum non esse de prima creatione, sed de spirituali instauratione intelligendum. Atqui esse cum de prinia cieatione intelligendum, scopus Johannis ostendit. Nam propositum ei fuit docere, Sermonem illum ab aeterno Deum fuisset Hoc confirmat his argumentis: 1. quia erat in principio scilicet mundi, hoc est, cum mundus e nihilo crearetur: 2. quia erat apud Deum; 1. quia omnia quaecunque facta sunt, per ipsum facta sunt. Tertium igitur argumentum sic concludendum: Pet quem omnia facta sunt sine quo factum est nihil, quod factum est, is profecto fuit Deus abaeterno. At per Sermonem ilium omnia facta sunt, & sine ipso factum est nihil quod factum est. Eigo Sermo ille fuit ab aeterno. In hac confirmatione primum notanda Thesis quam Johannes constabilit: ea est, Sermo ille erat Deus. Non dicit, praesenti tempore Sermo ille est Deus, ne quis cavilletur, esse jam quidem Deum, sed non fuisse Deum ab aeterno: sed utitur verbo praeteriti tempori ERAT, ut doceat, non coepisse demum esse Deum, postquam ex Matia virgine natus est, sed fuisse Deum antequam ex illa natus est Deinde perpendatur vis argumenti confirmationis, quia per ipsum omnia facta sunt, & sine eo factum est nihil quod factum est: hoc nihil habere roboris ad Thesin hanc probandam, nisi de prima mundi & omnium quae sunt in mundo creatione ex nihilo intelligeretur. Nec enim Deus est qui in tempore demum Deus esse coepit; & per quem rincipio omnia ex nihilo creata non sunt. Hic igitur Johanuis locus de prima creatione est accipiendus. De secunda creatione intel igendum esse Samofateniani evincere non poterunt.
Haec de primo errore. Secundus error est ex homonymia, quod Christum esse Deum facentur, sed quomodo? non natura, sed nomine duntaxat, quemadmodum Moses vocatur Deus Aaronis & Pharaonis, & quemadmodum Augustus Caesar appellatur Deus a Meliboeo. Atqui si natura Deus non est, a nobis Christianis pro Deo habendus non est. Nam etiamsi sint qui dicantur dii, & in caelo & in terra (sicut sunt dii mulii, & domini multi) Nobis tamen unus est Deus, Pater ille a quo omnia & nos in ipso, ut Paulus docet 1. Cor. 8. v. 5. 6.
Tertius error est ψδυδορμλωεια & malitiosa depravatio insignis illius loci Johannis cap. 1. versic. 14. ὅλόγος σαρς ἔyυίςο. Hunc enim sic vertunt; Sermo fuit caro: & explicat, homo ille qui dicitur permo, fuit vilis, infirmus & in mundo contemtus: At hoc non est vertere, sed pervertere: non explicare, sed implicare: Verti autem debet permo ille factus est caro: & sententia est, Sermo ille qui erat Deus. actus est homo assumta natura humana
Quartus error est falsa definitio secundae aut novae creationis. Sigi norum enim & miraculorum patratio non est nova illa creatio, nam & Prophetae in veteri Testamento signa & miracula fecerunt, nec tamen illi novae creationis effectores exstiterunt.
Ad hujus replicationis membrum primum duplicant Samosate niani & probare nituntur, non de prima creatione, sed de secunda munc locum esse capiendum: non esse de prima creatione intelligenlum conantur probare tribus rationibus:
Prima ratio est, quia Christus non sit unus Deus cum Patre. At hoc falsum esse evicimus quum aeternam Filii Dei assereremus Deita. cem¬
Secunda ratio est: Unus Deus Pater creavit omnia: alius ergo non non est Greator. Solus erat & nemo illi aderat, quum crearet caelos, lesaia 44. teste. Solus extendit caelos, Jobo teste c. 6. Ille creator omnium ibique in lege: a Prophetis Christo, & Apostolis praedicatur, tum in symbolo Apostolico. Vide locos Deuteron. 32. Esa. 49. 42. 44. Malath.. Sic Act. 4. 14. 15.
Ad hanc secundam rationem triplicamus. Enthymema est tale: Solus Pater omnia creavit: Non ergo Filius. Antecedens est ambi¬
uum: nam si Deo Patri Creatori opponantur dii gentium fictitii recte illi excluduntur a gloria creationis: dii enim gentium fictitinon crearunt caelum & terram. At si excludatur Filius Dei & Spiritus Sanctus, quemadmodum a Samosatenianis excluditur, falsum est, intecedens.
Ad probationem ejus loca adducta non faciunt. Primus locus est Jesa. 44. versic. 19. ubi dicitur: Sic ait Iehova vindex tuus, & formator tuus ex utero: Ego Iehova facio omnia, extendo caelos solus, expando terram per meipsum. At Jesaias non dicit, sic ait Deus Pater, sed sic ait Jehova: Ergo Deus in hoc Jesaiae loco loquens non est? olus Pater; sed unus ille Jehova Elohim, hoc est, Pater, Filius Spiritus Sanctus, ut in loco de Deo est demonstratum. Deinde Jehova ibi non excludit Filium suum, sed commentitios Gentilium deos, ut contextus ostendit. Alter locus Jobi 9. vers. 8. Qui extendit caelos solus & calcat excelsa maris, tam non est de solo Patre intelligendus, quam praecedens. Solum Patrem creatorem omnium ubique in Lege, a Prophetis, Christo & Apostolis praedicari, esse falsum loca de Filio Dei Creatore nuper allata ostendunt & paulo post locaquae de Spiritu Sancto proferemus, evincent. Quod vero in Sympolo Apostolico soli Patri creatio tribuitur, non ideo fit, ut Filius neretur esse creator, sed quia Pater, ut Deitatis ipsius, ita etiam omnium operum Deitatis fons est & origo, ac proinde etiam creationis; Nec magis sequitur, Filium non esse creatorem caeli & terrae, quia solus Pater creator caeli & terrae in symbolo praedicatur: quam Patrem non esse Dominum nostrum, quia solus Filius Dominus noster in Symbolo praedicatur. Allegant postea plura loca nempe Deuter. 32. v. 18. Rupis quae genuit te oblitus es; & oblivioni tradidisti Deum fortem formatorem tuum, Jes. 40. v. 28. Annon novisti? nonne audivist. Deum aeternum Iehovam, creatorem extremitatum terrae non defetisci, neque defatigari? & cap. 42. v. 5. Sic ait Deus ille fortis Iehova, creator caelorum & qui extendit eos; qui expandit terra & res prognatas ex ea, qui ind t animam populo agenti in ea; & Spiritum ambulantibus in ea, & cap. 44. v. 19. Sic ait, &c. ut paulo ante est citatus locus Mala. 2. v. 10. Nonie Deus fortis unicus creavit nos? Actor. 4. v. 24. Domine, tues Deus ille, qui fecisti coelum ac terram, mare & omnia quae in eis sunt & cap. 14. v. 15. Viri cur ista facitis? nos quoque sumus homines iisdem quibus vos affectionibus obnoxij, annunciantes, ut a vanis istis rebucongertatis vos ad Deum illum vivum, qui fecit coelum & terram, & mare & omnia quae in eis sunt. Et cap. 17. vers. 24. Deus ille qui fecit mundum & omnia quae in eo sunt, quum sit coeli & terrae Dominus in ma factis templis non habitat. Ex his locis colligunt, solum Patrem, non autem Filium esse creatorem coeli & terrae. At primo hoc in iis non asseritur: deinde non magis hoc ex illis consici potest, quam si quis ex illis locis in quibus Filio Dei creatio coeli & terrae tribuitur. non etiam expresse Patri, velut Joh. 1. 3. & 10. Col116. Hebr. 1. 16. colligere vellet, Filium solum esse creatorem coeli & terrae, non etam Patrem. Errant Samosateniani, dum pro oppositis habent, qua opposita non sunt. Quum itaque dicunt; Pater creavit coelum & terram, Ergo Filius non creavit coelum & terram: perinde faciunt ac quis argumentaretur Pater conservat omnia; Ergo Filius non conservat omnia. Pater est primus ille & ultimus ille: ergo non Filius. Paulus docuit Evangelium inter Gentes: Ergo Petrus non docuit. Evangelium inter Gentes. At haec non sunt opposita: nam opposita non definiuntur quibus idem non possit tribui, sed quae eidem non possint tribui, secundum idem & ad idem. Sic triplicavimus ad secundam rationem.
Tertia ratio Samosatenianorum haec est: Omnia prorsus opera divina, sub veteri testamento facta, illi uni Deo Patri Christi tribuuntur, non autem Filio:
Ergo illi uni Deo Patri Christi tribuitur, non autem Filios Propositionem probant ex cap. 13. Actor. v. 17. & sequentibus, in quibus multa opera divina sub veteri testamento facta enumerantur, eaque uni Deo populi Israelis & Patri Christi tribuuntur: Deus ille (aii Paulus) populi hujus Israelis, elegit Patres nostros, & populum sursum evexit quum commoraretur in terra EEgypti, & ex ea eduxit eos elato brachio, &c.
Ad istam rationem haec nostra est triplicatio. Primo propositio est falsa: Deinde ad eam probandam non facit locus ex Actis Apostolicis adductus, quod liquet ex collatione illius cum aliis locis: Nam quem tentarunt Israelitae in deserto, is eduxit illos ex AEgypto. At Christum tentarunt Israelitae in deserto, ut docet Paulus 1. Cor. 10. v. 9. Ergo Christus eduxit illos ex ÆEgypto. Istud colligitur etiam aperte ex loco Exod. 14. v. 19. Tum profectus Angelus ipse Dei, qui am tecedebat castra Israelitarum, ivit a tergo eorum. Idem vero Angelus Dei praecedente cap. 13. v. 21. dicitur Jehova: Iehova antecedebat eointerdiu in columna nubis, ad deducendum eos via illa, & noctu in columna ignis, ad afferendum eis lucem. Et cap. 23. v. 20. Ecce ego mitt Angelum ante te, ad servandum te in hac via, & ad introducendum tio in locum illum que praeparavi. Cave tibi ob praesentiam ejus, & auscul ta voci ejus, ne exacerbes eum: quia non feret defectionem vestram. quia nomen meum est in eo. Nam si sedulo auscultaveris voci ejus, & feceris omnia quae edicam: plane inimicus ero inimicorum tuorum, & hostiliter agam cum hostibus tuis. Quum iverit Angelus meus ante te& introduxerit in terram Emoraei & Chittaei, &c. Unde etiam 2. Sam 7. v. 23. dicitur plurali numero, Quae enim est sicut populus tuus, sicut Israel, gens ulla in terra: ad quam redimendam sibi in populum, CyrPye POPyP verint Elobim:
Falsitate propositionis ostendit etiam apertissime ipse Dominus quum ait Johan. 8. v. 58. Amen amen dico vobis, prius quam Abrahanexsisteret, ego sum. Qui fuit ante Abrahamum, is etiam operatus est, ante Abrahamum. Johannes Evangelista cap. 12. v. 41. dicit, Jesaiat, vidisse gloriam ejus (videlicet Christi, de hoc enim Johannem loqucontextus ostendit) & locutum esse de eo. Ergo Filius Dei in veter testamento manifestavit gloriam suam, & Prophetas ad Ecclesiam suam misit
Consentiunt orthodoxi veteres Patres: Iustinus Martyr Apolo gia secuda pro Christianis ad M. Antoninum Imperatorem, pag. 75. dicit: Iudaei existimantes, semper Parentem rerum cunctarum cum Mose esse locutum, cum qui cum eo est locutus, Filius Dei esset, qui & Angelus & Apostelus cognominatus est: recte & a Prophetico Spiritu & ab ipso Christo cvarguuntur, neque Patrem neque Filium nosse. Ibidem ait, Filium prius per ignis formam & imaginem incorpoream Mosi ad caeteris Prophetis apparuisse. Et in Dialogo cum Ttyphone Judaec pag. 280. ait: Itaque neque Abraam, neque Isaac, neque lacob, neque hominum alius quisquam, Patrem & ineffabilem Dominum rerum omnium universorum & ipsius Christi, vidit, &c. Et paulo post de Filio Dei ait: de uoluntate ejusdem, homo ex virgine natus est, qui etiam aliquando ignis fuit, in suo cum Mose e rubo colloquio.
Tertullianus libro adversus Judaeos cap. 9. ait: Qui ad Mosen loquebatur, ipse erat Dei Filius, qui & semper videbatur. Deum enim Patrem nemo vidit unquam & vixit: & ideo constat ipsum Dei Filium Mosi esse locutum
Novatianus libro de Trinitate Tertulliani operibus adjuncto capit. 26. Ecce idem Moses refert alio in loco, quod Abrahae visus sit Deus Atqui idem Moses audit a Deo, quod nemo hominum Deum videat, & vivat. Si videri non potest Deus, quomodo visus est Deus? Aut si visus est, quomodo videri non potest? Nam & lohannes, Deum nemo, ( nquit) vidit unquam. Et Apostolus Paulus: Quem vidit hominum nemo, nec videre potest. Sed non utique Scriptura mentitur. Ergo vere visus est Deus. Ex quo intelligi potest, quod non Pater visus sit, qui nunquam, visus est, sod Filius, qui & descedere solitus est, & videri quia descederat.
Quinetiam Patres orthodoxi Filio Dei opus primae creationis aperte tribuunt. Velut Jut. nus Martyr Apologia secunda pro Chri¬ stianis, pag. 72. ait; Verbo Dei (sic ibi appellat Filiusm Dei) factum est se mundum universum. Et Dialogo cum Ttyphone Judaeo pag. 221. & 222. in verbis illis, in creatione hominis Gen 1. v. 26. Faciamus hominem ad imaginem nostram, Deum Patrem dicit locutum esse, nosecum ipsum, nec cum elementis, nec cum Angelis, nec enim Angelorum creaturam esse corpus humanum: sed cum Filio, de quo ait: Haec ipsa.; a Patre revera edita progenies, ante creaturas omnes una cum Patre fuit, & cum ea Pater colloquitur. Filius ergo una cum Patre fecit hominem ex limo terrae. Supra plura ex Justino fuerunt allata.
Tertullianus Apologetico adversus Gentes, cap. 21. ait, Christum miraculis ostendisse se esse Verbum Dei, sid est λόόγον) illud primordiale primogenitum virtute & ratione comitatum, & Spiritis instructum eundem qui verbo omnia & faceret & fecisset
Sic triplicavimus ad tertiam rationem. Quarta ratio est: Moses qui primam rerum omnium creationem accurate descripsit, non docet, ullum Filium Dei adfuisse Patri in creatione. Ergo Filius non creavit cum Patre coelum & terra & caeteras creaturas.
RESP. Antecedens est falsum. Nam Moses primo toties doceFilium Patri in creatione adfuisse, quoties in historia creationis scribit, Dixit Deus, fiat hoc vel illud. Nec eludi hoc potest, quasi dicere hic acciperetur pro jubere & imperare: meliores enim sunt interpretes Mosis Apostoli, qui tradunt per Filium secula esse condita Joh. 1. v. 3. Hebr. 1 v. 2. Col. 1. v.16. Deinde cum creationem hominis describens ait, Deum dix sse Gen. 1. v. 26. Faciamus hominem ad imaginem nostram, secundum similitudinem nostram: eo expresse docet, plures personas creasse & fecisse hominem, quam unam. Colloquium enim non habuit una persona secum, nec cum elementis, nec cum Angelis nec enim homo est creatura Angelorum: sed cum personis sibi aequalibus, quum idem ipsis quod sibi opus creationis hominis tribuit. & eandem ipsis gloriam, quam sibi adser bit, quum aeque ad illorum atque ad suam imaginem hominem condendum dicit. Quod vero cum Creator dixit, Faciamus hominem ad imaginem nostram, secundum similitudinem nostram, citra ambiguitatem certo ad aliquem qui & numero alius & rationalis sit, ipsique aequalis, locutus est: cog. noscere possumus ex aliis ejusdem verbis Gen. 3 v. 22. ubi dicit, Ecce homo estne sicut unus ex nobis? Nam sicut unus ex nobis, dicens tum numerum eorum qui una essent, tum minimum duos indicavit: tum eorum inter se aequalitatem ostendit.
INSTANT Samosateniani; Quum Moses enumeret etiam animantia, bestias, insecta, herbas & quidlibet suo genere; absurdum esset non fieri aperte mentionem Filii Dei.
RESP. Primo si valere debet haec instantia, poterit ex historia creationis a Mose descripta colligi, Angelos non esse creatos, quia Moses nullo verbo illorum meminit: aut saltem absurdum erit, Angelorum inter creaturas mentionem nullam fieri. Deinde falsum est, non fieri mentionem Filii Dei, ut paulo ante ostendimus. Tertio etiamsi plane nullam ejus faceret mentionem, tamen nobis nihil obesset: nam argumentum a particulari autoritate negative non valet: Moses hoc non scripsit; ergo credendum non est. Quod enim Moses non scripsit, id alii Prophetae & Apostoli scripserunt. Quid quoc placuit Deo, non una vice plene, sed paulatim & seipsum & opera sua manifestare:
INSTANTrursus: In praedictionibus de instauranda creatura lapsa sit mentio futuri Christi per quem instauratio erat facienda Geneso3. & 12. & 22. & passim in Mosaitis praedictionibus, typis, figuris & umi bris. Ergo absurdum esset non fieri ejus mentionem in historia primae creationis. Absurdum esset insecta & umbras memorari, non autem ipsum Filium Dei.
RESP. Nego consequentiam: nec enim absurdum tale ex histocia creationis colligi potest. Fecit enim Moses mentionem Filii Dei in creatione, ut ante ostendimus. Deinde etiamsi non fecisset, tamer aibsurdum non foret: quia Deus sub veteri Testamento sese operaque sua manifestabat paulatim, prout ipsi beneplacitum fuit.
Sic refutatae sunt rationes quatuor, quibus Samosateniani frustraconantur evincere, verba Johannis, Omnia per ipsum facta sunt, non esse de prima creatione intelligenda His depravationibus Scripturae Samosatenicis praeferimus veteces orthodoxos Patres, qui hunc Johannis locum de prima creatione intellexerunt.
IGNATIUS epistolam ad Trallianos praemunit Christianos contra χριστεμπορονς, id est, Christilucriones quosdam qui dicebant, non per Christum omnia creata.
IRENAEUS libr. 1. adversus haereses cap. 1. pag. 33. hanne enim ciante, per quem omnia facta esse dicit, bunc verbum Dei, hunc unigeunum Deum exponente, & unum unigenitum Christum Iesum annunnitum, hunc factorem omnium, hunc lumen verum illuminans omnem hominem, hunc mundi fabricatorem, hunc in sua venisse, hunc eundem carnem factum & habitasse in nobis, Et cap. 19. ait: Vnus Deus omnipotens, qui omnia condidit per Verbum suum, & aptavit & fecit ex ea quod non erat ad hoc ut sint omnia, quemadmodum Scriptura dicit, verbo enim Domini coeli firmati sunt, & Spiritu oris ejus omnis virtus corum: Et iterum: Omnia per ipsum facta sunt & sine ipso fectum est nihil. Ex omnibus autem nihil subtractum est, sed omnia per ipsum fecit Pater, sive visibilia, sive invisibilia, sive sensibilia, sive intelligibilia, &c.
Et lib. 3. cap. 8. Quoniam enim sive Angeli, sive Archangeli, sive throni, sive dominationes, ab eo qui super omnes est Deus, & constituta. sunt & facta per Verbum ejus, Iohannes quidem sic significavit. Cum enim dixisset de Verbo Dei, quoniam erat in Patre, adjecit, Omnia per cum facta sunt, & sine eo factum est nihili
Eodem libro, cap. undec. Omnia talia circumscribere volens discipulus Domini, & regulam veritatis constituere in Ecclesia, quia est unus Deus omnipotens, qui per Verbum suum omnia fecit & visibilia & invisibilia: significans quoque quoniam per Verbum per quod DEVS perfecit conditionem, in hoc & salutem his qui in conditione sunt praestiit hominibus: sic inchoavit in ea quae est secundum Evangelium doctrina, In principio erat Verbum & Verbum erat apud Deum, & Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil quod factum est,
Quatuor rationibus, quibus videri volunt probare Samosatenia. ni, hunc Johannis locum non esse de prima creatione intelligendum: subjiciunt probationes, quibus frustra conantur firmare, ceum de secunda creatione seu regeneratione accipiendum
Prima probatio haec est: Ubique in novo Testamento nova creatioChristo tribuitur, per quem Deus hanc exsecutus est: Ergo & hic lohannis locus de nova creatione est intelligendus.
Antecedens probant inductione multorum novi Testamenti locorum, qui de secunda creatione agunt. velut 1. Cor. 8. 6. Eph. 2. 10. 2. Cor. 5. 17, 18, 19 Eph. 215, 16. Eph. 3. 9. Col. 1. 16. 20.
RESP. Nego consequentiam: peccant enim primo Samosate niani elencho parium, dum locorum de regeneratione, & hujus in Johanne loci parem esse rationem statuunt, quum par non sit. Dein de multa testimonia de regeneratione nostri per Christum absque necessitate coacervant: Quis enim piorum inficiatur per Christum non regenerati i
Tertrio testimonia congeruntur dissimilia: sunt enim quaedam exllis plane ἔζαγώνια. Velut quod allegant ex 1 Cor. 8. 6. Unus Dominus Iesus Christus per quem omnia & nos per ipsum. Hunc locum aprobandam regenerationem per Christum adducentes, extra olea quod ajunt) vagantur. Nam agitur de iis quae idolis fuerant immolata, an iis Christiani vesci debeant: & ostenditur neque idola, neque eo rum quenquam, qui dicuntur dii in coelo aut in terra quicquam in idolothyta posse, sed eum solum, qui fecit omnia, eumque tum in res quae idolis offeruntur, tum in idololatras potestatem omnem obtinere, quum ipse unus sit Deus Pater ille a quo omnia & nos in ipso: & unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia; & nos per ipsum. Argumentatio Paulina haec est: Idolum nihil est in mundo: hoc est quicquid est falsorum deorum quibus gentiles sacrificant, ii nihil habent divini numinis, nullam exserunt vim & efficaciam in ea quae ipsi immolantur, ut nec iis qui immolant benefacere aut aliis qui non immolant malefacere possunt. Istud Paulus confirmat hoc argumento: quia nullus est alius Deus, nisi unus. Hoc argumentum probaquia etsi sint qui dicantur dij & in coelo & in terra (sicut sunt dij mult. & domini multi, videlicet ex hominum Deum verum ignorantium opinione & nuncupatione) nobis tamen (fidei domesticis & verum Deum cognoscentibus,) unus est Deus, Pater ille, a quo omnia & noin ipso, & unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia & nos poipsum. hoc est, nos Christiani scimus unum tantum esse verum Deum, rerumomnium creatorem; idola, ut ut dii vocentur & domini, tanquam aliquid sint, reipsa dii non sunt nec quicquam numinis & potestatis & efficaciae habent.
Ephes. 2. v. 10, 15. & 2. Cor. 5. v. 17, 18, 19. agitur de nova creatione seu rogeneratione: sed propterea non sequitur, de illa etiam Joh. 1. v. 3. agi. Nullus locus scripturae est trahendus ad explicationem alterius. loci in quo de re prorsus alia tractatur. Scriptura per Scripturam tum recte explanatur, quum illarum Scripturarum est analogia & convenientia justa. Deinde cum Samosateniani argumentantur: Nova creatio tribuitur Christo: non ergo prima illa creatio; aperte peccant ignoratione elenchi, dum fingunt opposita esse quae non sunt. Quio enim impedit quo minus uni & eidem utriusque creationis effectiotribui possit? Quod si haec propositio vera sit, Quisquis est autor rege, nerationis, is non est autor primae creationis, tum sequetur nec Deum; Patrem esse mundi molitorem; quia & ipse novae creationis est autor. Si vero Patri alterum detrahi nequit, quia alterum ei competit: prorsus idem de Filio sentiendum cri¬
Prgent in loco ex 2. Cor. 5. v. 17. particulam omnia, quae exstat etiam Joh. 1. v. 3. Ajunt; addit praeterea, vetera praeterierunt, ecce nova facta sunt omnia. En quoque omnia nova audis in Christo. Certe coelum. terraque, mare, arbores, animantiaque omnia denuo creata non sunt peChristum. q d.
Quemadmodum 2. Cor. 5. v. 17. per particulam omnia, non debent intelligi coelum, terra, mare, arbores, animantia omnia ita nec Joh. 1. v. 3. At prius est. Ergo & posterius. RESP. Prius nunquam a nobis negatum fuit. Nam cum Apostolus dicit: vetera praeterierunt, intellige in eo qui est in Christo: eo ce nova sacta sunt omnia, intellige in eodem homine qui est in Christo: ut sensus sit, renovatus est per omnia: & per particulam omnia non intellige substantias animae & corporis, multo minus ratione carentes substantias, coelum, terram, arbores, &c. sed solas qualitates in omnibus regeneratis. Hoc igitur concedimus; sed postorius falsum est, ob elenenum parium, neutiquam enim par est ratio dicti Joh. 1. v. 3. cum isto 2. Cor. 5. v. 17.
Locus Ephes. 3. v. 9. tam de regeneratione, quam de prima creatione accipi potest. Imo ex prima creatione colligit Apostolus secundam. q. d. Pet quem Deus omnes populos condidit, per eundem illos instaurat: At per Christum illos omnes condidit: Ergo per eundem: illos instaurat.
De loco ad Col. 1. v. 18. postea dicetur. Sequitur refutatio SECUN nA probationis, cujus summa huc redit:
Si initium operum Christi fuit in novo Testamento, tum sequitur hunc locum Iohannis non esse intelligendum de prima creatione, sed de regeneratione: Illud est: Ergo & hoc.
Assumtum probant testimoniis Lucae, Pauli & Marci: quia Lucas dicat Actor. I. omnia se scribere, quae Iesus coeperut facere & docerc, usque ad illud tempus, quo in coelum assumtus est: Paulus vero inipisto a ad Hebraos cap. 1. v. 1. & 2. & 3. & 12, Christo tribuat ea dunaxat opera quae novissimis temporibus per ipsum Deus fecit: Marcus denique describat initium Evangelii Iesu Christi. Hos testes omnes ajunt mentituros, si Christus in principio mundum creasset, ipsi vero initium opevum Christi referant demum ad novi Testamenti tempus.
RESP. Primo Samosateniani simpliciter accipiunt, quae a Luca, Paulo & Marco secundum quid dicuntur. Evangelistarum & Paul in locis allegatis propositum fuit describere res a Christo incarnato gestas, quoniam hoc proprium est Evangelii stricte sic dicti, quod proprie loquendo est bonum illud nuncium de Christo in carne exhibito. Itaque mentiti non sunt, etiamsi historiam de Filio Dei non coeperunt inde a creatione mundi, quia iste ipsorum scopus non erat, omnia omnino opera ejus describere, sed opera incarnati, itaque initii eorum recte meminerunt. Sic igitur isti argumentantur; Cujus in carnati opera initium certum habucrunt, is nthil fecit ante incarnatio: nem: At Christi incarnati opera initium certum habuerunt: Ergo Christus nihil fecit ante incarnationem. Quis non videt propositioni: manifestam falsitatem.
Secundo non omnino tacuerunt de opere primae creationis: nam Paulus illud aperte Filio Dei tribuit Hebr. 1. vers. 2 Quem constitui haeredem omnium, per quem etiam mundum condidit. Et vers. 10. testatur ad Filium esse dictum illud Psal. 102. v. 26. Tu in initio Domine terram fundasti, & opera manuum tuarum sunt coel¬
Tertio etiamsi Lucas & Marcus in historia Evangelica & Paulus in epistola ad Hebraeos Filio Dei opus primae creationis non tribuisent: falsum tamen esset, nihil de hoc in novo Testamento doceriNam quod in uno aut altero libro praeteritur, in aliis docetur, ut exsupra allegatis locis patet:
TERTIA ipsorum probatio haec est: Si Christus ipse Iohan. 5. probans adversus Iudaeos se esse Filium Dei. non argumentatur ex opere primae creationis, sed tantum ex operibus secundae creationis: tum & hic locus tantum de secunda creatione est acciiendus: Prius est: Ergo & posterius.
Assumtum duobus argumentis statuminare nituntur: 1, quia tansum meminerit sanationum, vivificationis, resuscitationis & judicij. 2. quia non de praeteritis operibus locutus sit, cum non dixerit, ut Pater operabatur creando, ita & ego operabar creando: sed de praesentibus, dicens: Pater meus usque adhuc operatur, & ego operor: item, quaecunque ille facit, haec etiam Filius pariter facit.
RESP. Assumtum vitiosum est dupliciter. Nam primo confunduntur in eo quae erant distinguenda. Fingunt Samosateniani verbis illis, v. 17. Pater meus usque adhuc operatur, & ego operor, Christo propositum fuisse probare, se esse Filium Bei: cum potius CHRISTUS, uum eum Judaei persequerentur & studerent trucidare, quod die babbathi sanasset miserum quendam, qui tricesimum-octavum annum in morbo egerat; voluerit verbis adductis probare, se habere potestatem operandidie Sabbathi, & opere a se facto die Sabbathi, id est, sanatione miseri illius, Sabbathi sanctitatem se non violasse. Sicenim explitanda est Christi oratio
Qui una cum Deo, quemadmodum ipse operatur, itidem divina potentia operatur semper cum ante tempora omnia, tum inde ab omni tempore ad hoc usque momentum, non adstrictus observationis ullius diei nec temporis sub umbra Legis; is etiam habet potestatem operandi die Sabbathi, & operans non violat sanctitatem Sabbathi,
Ego autem unam cum Deo qui Pater meus est, quemadmodum ipse operatur, itidem divina potentia operor semper, cum ante tempora omnia, tum inde ab omni tempore ad hoc usque momentum, non adstrictus observationi ullius diei nec temporis, sub umbra Legis. Proinde ego habeo etiam potestatem operandi die Sabbathi, & operans non violo sanctitatem Sabbathi,
Quaestio de qua agebatur & quam Christus concludit est petenda ex versibus antecedentibus, qui continent occasionem hujus sermonis a Christo prolati. Assumtio ponitur versu 17, his verbis: Pate. meus hucusque operatur, & ego operor, q. d. Ego, quemadmodum Pater meus hucusque operatur, ego, inquam, pariter hucusque operor. Nam illud hucusque λο κοινο est subintelligendum, nam aliter nulla nujus orationis vis esset. Sic ut tria his verois apertissime Christus indicet: primum est, se eadem opera communiter cum Patre pariterque coperati; id intelligitur ex eo, cum dicit: Pater operatur, & ego operor: secundum est, se divina potentia operati; id intelligitur ex verbo prae sentis temporis, operor: nam hoc proprium est Deitatis praesentia hapere & facere omnia: Tertium est, se semper cum ante omnia tempora, tum inde a temporis initio ad hoc usque momentum cum Pare operati sine observatione diei Sabbathi, cum manum admotam habeat operi semper, ut pro beneplacito suo de creaturis omnibus. disponat; id intelligitur ex particula hucusque
Samosateniani igitur primo confundunt & implicant omnia, & ex assumtione conclusionem faciunt imperite
Secundo vitiosum est assumtum tertiae probationis Samosatenia. norum propter homonymiam: nam Christus est Filius Dei natura ab aeterno ex ipso genitus & qui inde ab aeterno cum Patre usque adhuc operatur: at ipsi Filium Dei intelligunt gratia, qui non sit genius ex Patre ab aeterno, ac proinde nec fuerit ab aeterno, nec inde ab aeterno cum Patre usque adhuc operetur, sed demum exsistere coeperit quum natus est ex Maria virgine, & certo itidem tempore operati coeperit. Tertio falsum est assumtum ejusdem probationis, cum dicunt Christum non ex primae, sed ex secundae tantum creationis operibus argumentati. Nam Christus dicens, Pater meus usque adhuc operatur, & egi operor: item quaecunque ille facit, haec etiam Filius pariter facit: ab universis operibus Patris argumentatus est: Ergo etiam ab operibus primae creationis. Quarto quod ad duo argumenta assumti ipsorum attinet, ambo funt falsa. Primo ajunt, Christum meminisse tantum sanationum, vimificationis, resuscitationis & judicii: Atqui Christus universaliter pronunciat, v. 19. Quaecunque Pater facit, haec etiam Filius pariter facit. Quod autem speciatim meminit tantum resuscitationis mortuorum primae & secundae & judicii, hoc facit ideo, ut declaret quod dixerat vi 20. Opera istis majora monstrabit ei, ut vos miremini. Magnum enim opus erat sanatio illa mitaculosa hominis, qui tot annos in morbo egerat: sed multo majora dicit Patrem Filio monstraturum: nempe resuscitationem mortuorum primam & secundam & judicium universale.
Etsi igitur hujus pronunciati declarandi causa speciatim quorundam duntaxat operum meminit: neutiquam tamen excludit alia, sed ea omnia in genere universaliter comprehendit.
At falsum & hoc est. Nam cum universaliter de omnibs operibus Dei loquatur, omnia intelligit praeterita & praesentia, & futura, nulla excepto. Dicit enim expresse: Quaecunque Pater facit, haec etiam Filus pariter facit. Pater enim amat Filium, & omnia monstrat ei quae ipse. facit. Deinde quum dicit Pater meus usque adhuc operatur, & ego operor, hoc ipso complectitur omnia opera praeterita, quaecunque usque adhuc fecerat: neutiquam autem illa excludit, ut particula, usque ad huc perspicue ostendit.
DUPLICANT: Si Filius Dei operatus fuisset in prima creatione tum dixisset, ut Pater operabatur creando, ita & ego operabar: At hoc non dixit: Ergo nec illud verum est.
RESP. Falsum est connexum: quia colligitur, Christum dictu rum fuisse, quod dicere non debuit. Non enim tum quaestio erat inter Christum & Judaeos de prima creatione: ideo in specie de primi creatione loqui non debuit. Quaestio erat, An Christo licuerit operat seu sanare sabbatho? Quod Judaei negabant: Christus affirmabat Confirmationis argumentum non erat Christo petendum ex allega tione unius alicujus specialis operis, velut primae creationis, quia illa non est facta die Sabbathi, imo dies Sabbathi finem creationi prima attulit: sed a genere, quia Pater meus usque adhuc operatur; & ego operor, quasi dicat, non tantum aliis diebus, sed etiam diebus Sabba thi. Ex hoc autem ipso bonam consequentia colligitur, Filium Dei operatum esse in prima creatione. Nam qui operatur usque adhuc. sicut Pater, is operat est etiam in prima creatione. At Filius Dei operatu usque adhuc, sicut Pater: Ergo operatus est etiam in prima creatione. Hactenus a depravatione Samosatenianorum asseruimus haeo verba: omnia per ipsum facta sunt; nunc asserenda sunt sequentia; & sine ipso factum est nihil, quod factum est. Ex his enim verbis recte colligimus in hunc modum: Sine quo nihil factum est quod factum est, is profecto omnium rerum. crentarum est effector:
At sine Sermone illo nihil factum est, quod factum est: Ergo Sermo ille est omnium rerum creatarum effector EXCIPIUNT Samosaten. Ioh. inquiunt, statim addit restrictionem, ne quis universaliter de omnibus creaturis haec dici putet: addit. enim verba, quod factum est, intelligens de iis rebus quae factae sunt poeum. Nam ea exceptione innuit, alia esse sine illo facta, antequam educe retur ex semine Davidis, ut sub veteri Testamento fuisse diximus.
REPLIG. Excipitur, Johannem ipsum addita restrictione excipere opera in veteri testamento facta sine Sermone illo. At haec exceptio est primum falsa: Johannes enim non utitur restrictione ad excipienda ulla opera facta. Quod sic ostendo
Quae verba universale efficiunt hoc enunciatum, sine eo factum est nihii, ea non habent vim restrictionis & exceptionis.
Ergo non habet vim restrictionis & exceptionis. Minor est certissima: nam illis verbis aliud indicatur nihil. quam si dictum fuisset: Nihil sine eo factum est, quicquid factum est, seu, nulla re quae facta est excepta. Ut ostendat Johannes, nullam tem factam excipi posse, quae non sit facta a Sermone illo: ex iis quae facta sunt nihil factum esse absque eo.
Beinde ineptissima est haec restrictio: Sino ipso factum est nihil quod factum est, scile per ipsum. Nam illud per ipsum restrictionis graria addi, ridiculum est, quum Johannes hic non agat nisi de operibus per Sermonem factis: nec similis restrictio dari unquam in exemplo ullo poterit, cum sit non solum plane ἀλογος & naturae enunciatotum repugnans, sed etiam phrasi seu modo loquendi prorsus inusita ta Ita desipere necesse est eos, qui aeternam illam Sapientiam DEI oppugnant.
Tertio meliores Samosatenianis interpretes hujus loci sunt veteres Patres, velut Irenaeus, qui, tantum abest ut in verbis illis, quod factum est, restrictionem ullam statuerit, ut sine illis etiam hunc locum semeatque iterum allegaverit, velut lib. 2. adversus haereses cap. & lib. 5. cap. 16. Idem facit Tertullianus libro adversus Hermogenem cap. 18. & 20 & 45. Item in libro de resurrectione Christi cap. 5. lib. 5. adversus Marcionem cap. 19. adversus Praxean cap. 7. Ita vindicavimus primum testimonium a Samosateniano¬
rum contradictione: sequitur secundum. lllud extat Joh. 1. v. 10. his verbis: Mundus per eum factus est;
prthodoxae sententiae. Per quem mundus factus est, is est primae creationis coeli & terrae & omnium, quae in eis sunt, autor; At per Filium Dei mundus factus est: Ergo, &c. EXCIPIUNT Samosateniani, homonymiam esse in nomine. mundi, & verbo fieri. Nam in majore ajunt signficari nomine mumachinam coeli & terrae, in assumtione vero & loco Iohannis, homiregeneratos spiritualiterque renovatos, qua sunt in regno Christi. Deinde verbo fieri in majore significari creari ex nihilo: in minore autem & loco Iohannis, regenerari seu fabricari docendo, divinam vim in miraculis. exercendo, vivificando, illuminando, evangelizando pauperibus, sananlo infirmos, coecis visum restituendo. Sic ut sit sententia vereorum Munlus per ipsum factus est, hoc est, quod regenerati & spiritualiter renovati in regno Christi insunt, non aliunde id factum est, quam beneficio operaque Christi, per quem novus mundus est fabricatus
Nos replicamus defendendae nostrae confirmationis gratia, & dicimus, hanc exceptionem falsam esse. Nam nulla est homonymia sive in nomine mundi, sive in verbo fieri: sed tum in utraque premissa demonstrationis nostrae, tum in loco Johannis una est cujusque. vocis significatio. In his enim verbis: mundus per eum factus est, significat mundus hanc rerum universitatem, coelum, terram & quae in eis sunt: & factus idem est quod e nihilo productus solo jussu & mandato Quod autem mundi nomine in hoc dicto non intelligendi sint regenerati per Spiritum Sanctum, ostendunt sequentia verba, sed mundus um non agnovit: quod in regeneratos neutiquam competit Unde sic concludimus:
Per quem factus est etiam mundus ille, qui factorem suum non agnovit, is non tantum per Spiritum Sanctum instauravit regeneratos, sed etiam non regenitos atque adeo caeteras res creatas omnes potentia sua creavit:
Quod vero Samosateniani dicunt, fieri hoc loco esse regenerari set abricari docendo, divinam vim in miraculis exercendo, vivificando, illuminando; est nugatorium, falsum, inexplicabile & male cohaerens.
DUPLICANT Samosateniani, & ajunt, verba iila, mundi pocum factus est, explicanda esse per haec, Quotquot eum receperunt, eis dedit potestatem filios Dei fieri, illa vero, sed mundus eum non agnovit. hunc habere sensum, homines, qui mundo huic visibili sunt addicti, eum non receperunt, quia fuit vilis homo, caro, subjectus, despectus virorum.
Huic duplicationi opponimus triplicationem istam. Primo neganus verba illa, mundus per eum factus est, explicari debere & poss per haec. Quotquot eum receperunt, eis dedit potestatem ut Filij Dei fiepent. Nam qui potest dici, mundum, qui per Filium Dei factus ipsum non agnovit, eum tamen recepisse & eidem datam esse potestatem, ut filii Dei fierent? Ita ἀσυσuζ loquuntur Samosateniani. Deinde verba illa, & mundus cum non agnovit. falso explicantur per haec, & suit eum non receperunt. Sic enim confunderentur distincti adventus Filii Dei ad homines. Nam versus undecimus non agit de adventu sermonis in carnem; quia venit etiam aliter & alio tempore quam in carne. Nam venit etiam ante assumtam carnem, virtute sua divina praesentiam suam patefaciendo & praedicans mundo per Prophetas, sicut tempore Noe profectus Spiritu, praedicavit spiritibus qui jam sunt in carcere, illi autem non agnoverunt eum & immorigeri fueunt, ut est: Petri 3. v. 19. quemadmodum locum Petri explicat Augustinus, tom. 2. epist. 99. quae est ad Evodium
Ad locum ad Col. 1.16. excipiunt Samosateniani, eum etiam non de prima illa creatione, quam Moses describit, sed de nova creation esse accipiendum. Id nituntur firmare his argumentis: Primum a gumentum.
Hi locus non agit de Christo aliquo aterno Ergo non est accipiendus de prima creatione, sed de secunda. RESP. Antecedens est falsum. Illud igitur conantur probare Samosateniani, primo quia Paulus loquatur de Christo ex Maria nato, nabente sanguinem, per quem habemus remissionem peccaterum: secundo, quia venerit ad opera tenebrarum destruenda: teriio. quit regnum non habuerit ab aeterno, sed certo demum tempore coeperit. habere. Luc. 1. quarto, quia sit imago Dei inconspicui: quinio, quiasit primogenitus omnis creaturae
RESP. In prima probatione initio committunt ignorationem et enchi, quia velut pugnantia opponunt, quae pugnantia non sunt. Aunt, Christus est natus ex Maria Virgine & sauguitam habit: Ergi non est aeternus Filius Dei. Atqui haec non sunt opposita, quia non dicuntur secundum idem: est enim Christus natus ex Maria virgine & sanguinem habet, secundum humanam naturam, idemque est aeternus Filius Dei secundum divinam naturam. Deinde fallere conantur secundum plura interrogata, quia conjungunt plura, quorum non est eadem ratio: nam quod Christus natus est ex Maria virgine & sanguinem habet, competit ei secundum humanam naturam tatum? quod vero per ipsum habemus remissionem peccatorum, compiei secundum utramque naturam. Nam secundium humanam natur, in est nobis remissionem peccatorum meritus perfectissima sua obedis entia loco nostro praestita: secundum divinam autem naturam efficaciter eam nobis confert.
In secunda probatione auteredentis eadem duo sophismata usurpant, Nam peccat ignoratione esechi quado velut repugnatia opponunt qui repugnatia non sunt, Ajut. Christus venit tergo ro st aetera Dei Filius.
At Christus venit secundum humanam naturam: & est aeternus Dei Filius secundum divina naturam. Deinde fraudem secundum plura interrogata adhiventiquum faciunt mentionem destructionis operum diaboli; quae Chrisio competit, secundum utramque natura.
In terria probatione iturum conantur falleris εοiη γ ελεγχς. Aunt, coepit Christus hamo huvere: ignam, quus Tat XI. in etus, Dabix illi Dut (honunse dedera) scue David patres jui, & rignabit in ea, non regnavit antea ab aterno. At haec non pugnant, Christus coepit habere regnum, juxta promissionem factam per Angelum Luc. 1: nempe secundum humanam naturam: & regnavit antea ab aeterno secundum divinam naturam
Iin quarta probatione falso colligitur, Christum non esse aeternum. Dei Filium, quia sit imago Dei inconspicui; quum potius sic colligendum sit: Christus est Dei inconspicui imago, nempe essentialis imago, non accidentalis: Est ergo aeternus Dei Filius. Esse autem Christum imaginem Dei invisibilis essentialem, demonstrat Apostolus validissimis argumentis, nempe ab ipsius effectis, destinatis & adjuncto. Ab effectis, nam per eum condita sunt omnia, &c. Item per eum omnia consistunt, A destinatis: nam ad ejus gloriam omnia condita sunt, Ab adjuncto: nam est ante omnia. Ista neutiquam competunt in imaginem accidentalem:
In quinta probatione itidem falso concluditur; Quum Christus sit primogenitus omnis creaturae; Propterea non esse aternum Dei Filium Atqui contrarium sequitur; Est primogenitus omnis creaturae: Ergo est aeternus Dei Filius. Nam esse primogenitum omnis creatura hoc est, cum genitum ante omnem creaturam, tum Dominum omnis creature, non competit in eum, qui tantum sit creatura, sed in eut duntaxat, qui simul aeternus atque increatus Deus est. Quod ex v. 18. apertius liquet, in quo Christus vocatur principium, hoc est, causa efficiens & autor nempe cum Ecclesiae, tum vitae verae
Quum Paulus dicit, omnia per Christum esse condita; intelligit omnia per ipsum esse renovata, recapitulata, recollecta, ut ipse mox explicat, & ad Ephes. 1. v. 10.
RESP. Antecedens est falsum ob παρεζηγισιν, id est, expositionem falsam creationis de qua versus16. agit. Affirmant, creationem illam esse renovationem, reconciliationem & αυακεφαλαίωσιν, h. erecapitulationem omnium quae sunt in coelis, & quae in terra, ut constet ex eodem cap. 1. ad Col. v. 20. Et v. 10. capitis primi ad Ephesios At haec aperta confusio est diversorum distinctorumque operum Dei, Nam creatio de qua v.16. agit, pertinet non tantum ad homines electos, sed ad omnia quae sunt in coelo & in terra, visibilia & invisibilia. sive throni sint, sive dominia, sive imperia, sive potestates, quibro etiam diaboli intelliguntur, qui non minus ac boni angeli a Paulo appellantur imperia & potestates Eph. 6. v. 12. ubi ait Apostolus: Non est? nobis lucta adversus sanguinem & carnem, sed adversus imperia, adversus potestates, adversus mundi principes, tenebrarum seculi hujus adversus spirituales malitias, quae sunt in sublimi: At renovatio, resconciliatio & recapitulatio pertinent ad solos electos: renovatio quidem ad homines tantum electos, non ad Angelos, quia Angeli non eguerunt renovatione: reconciliatio autem & recapitulatio ad homines electos simpliciter, quia illi reconciliati sunt cum Deo & redu cti sub caput suum Christum, a quo defecerant: ad Angelos vero res spectu hominum, qui cum Angelis etiam censentur reconciliati, quo rum inimici evaserant; rebelies Deo facti; & cum iisdem Angelis sub eodem Capite Christo sunt uniti, a quibus antea sejuncti fuerant per diabolum serpentem illum antiquum
Ita locum Col. 1.16. a corruptelis Samosatenianorum asseruimus Ad locum Hebr. 1. v. 2. ubi dicitur, quod Deus per Filium seculo condiderit; ExCIPIUNT Paulum hic agere de operibus novae creationis quum novum Testamentum statuat initium tum dictorum tum factorum Christi, ut pateat ex primo versu in quo dicitur; Multis vicibus, multisque modis olim Deus locutus Patribus in Prophetis, ultimis diebus hisce locutus est nobis in Filio. Exceptio ipsorum ad hunc iyllogismum reduci potest:
In quo ultimis diebus hisce Deus locutus est, non autem olim sub veteri Testamento, is tantum novae creationis est autor, non autem primae illius, quam Moses describit.
At in Filio ultimis diebus hisce Deus locutus est, non autem olim subveteri Testamento: Ergo, &c.
RESP. Nego consequentiam, quia in hoc parexelencho sunt quatuor termini, propter ambiguitatem medii, quod dupliciter in telligitur. In majore enim negatur simpliciter Deus locutus Patribus in Filio: at in assumtione & loco Pauli negatur id καζαη, nimirum quatenus nondum in carne exhibitus fuerat, secundum promissionem. Nam Deus caeteroquin inde ab orbe condito multis vicibus multisque modis locutus est Patribus in Prophetis per Filium suum, cujus Spiritus in Prophetis erat; ut testatur Petrus prima epistolam cap. 1. v. 10, 11. De qua salute inquisierunt, & quam scrutati sunt Prophetae, qui de ventura in nos gratia prophetarunt: scrutantes in quem aut qualem temporis articulum praenuncius ille qui in ipsis erat Spiritu Christi, declavaret eventuras Christi perpessiones & gloriam illas consecuturam: qui etiam per Spiritum, hoc est, Deitatem suam in Noacho praedicavit olim resipiscentiam, & futurum diluvium, ut docet idem Petrus. 1ep. 3. v. 19, per quem scil. Spiritum etiam spiritibus, qui sunt id carcere profectus (id est, descendens e coelo, non mutando locum, sed verbo & virtute sua divina praesentiam suam manifestando: nam etiani antequam caro factus est ad sua venit secundum potentiam divinitatis suae, sine motu, divino modo, de quo adventu Joh. 1. v. 11. ut & post adscensionem in coelos secundum eandem Deitatem venit ad eos cum Patre suo qui diligunt ipsum & sermonem ejus servant, & apud eos habitat Joh. 14. v. 23. Apoc. 3. v. 20. Ecce, sto ad ostium & pulso: si quis audierit vocem meam, & aperuerit ostium, ingrediar ad eum & coenabo cum eo, & ipse mecum;) praedicavit (non post mortem suam apud inferos, sed tempore Noe, ut recte hunc locum explicat Augustin. tom. 2. epist. 99. quae est ad EvodiumJolim immorigeris. quum semel exspectabat Dei lenitas in diebus Noe. Per hunc igitur Filium Deus olim in Prophetis locutus est cum Patribus: in eodem, in carne manifestato locutus est nobis novissime, ut nulla aut clarior aut perfectior revelatio & doctrina amplius requiri aut optari possit.
Major itaque exceptionis Samosatenianae, si intelligitur simplici ter, est falsa. Assumtio autem vera est intellecta καζαη, ut etiam ver sus primus, ad Hebraeos ααζατ intelligendus est. Proinde non potest. inferri, Paulum in v. 2. agere de secunda tantum creatione. Quod autem de prima creatione agat, apertissima verborum perspicuitas ostendit; δι α κι τος αἰώνας ἐποιήσον, per quem etiam secula fecit. Pet Se cula enim intelligit tempora, quae sunt duratio rei cujusque praesens, raeterita & futura, & per metonymiam adjuncti intelligit etiam quicquid unquam exstitit, exstat & exstabit
Refutatio exceptionum ad locum Hebr. 1. v. 8. 9, 10. exstat supra in tertio libro, cap. quinto in defensione theorematis de aeterna Dei. tate Filii Dei. Hactenus asseruimus & defendimus, Filium Dei esse creatorem coeli & terrae & omnium creaturarum, quae
Theses sunto. I. Filius Dei est Creator rerum omnium αυτυρρος, & Patri eμόεργος idem & δμουσιος & Ισος
2. Pater omnia condidit per Filium, non ut per instrumentum, vel administrum adjutoremque extra se e creaturis sibi accitum & adjunctum: sed tanquam per sermonem & sapientiam & potentiam in Patre ipso exsistentem. Omnia enim haec est Filius Patri. Siquidem Pater opifex est, sequitur omnino intelligendum, quod neque impotens, neque insipiens exsistat, neque etiam sine verbo condat. Hoc testatur Jeremias cap. 32. vers. 17. Domine Iehovi: ecce tu fecisti coelos S terram virtute tua maxima, & brachio tuo extento. Psalm. 33. v. 6. Verbo Iehovae coeli facti sunt.
Hoc ipsum Mercurius Trismegistus agnovit. Ait enim in sermone ad Asclepium: Generatio Solis est per sanctum verbum ejus, quod formandi vim habet, facta. Similiter in libris Diexodicon sermonrimo dicit: Omnium Dominus statim dixit suo sancto & mentali & vim condendi habente verbo, sit Sol: & simul apparuit ignis qui natura sursum fertur, dico sane purum & fulgidissimum & efficacissimum & foecundissimum, attracta est natura suo spiritu, & in altum ab aquis evexit. Itaque imperio Dei, per verbum opifex, facta esse omnia, decet hominem & intelligere & dicere: quomodo autem & quo pacto, ipse solus sciat
Idem Philosophi Platonici agnoverunt, inter quos Amelius qui Porphyrii scholis praefuit, Johanni Evangelistae assentiens, scribit: Echoc utique erat verbum, secundum quod, quae semper exsistunt facta, facta. sunt. Ita & Heraclitus censuit esse, & per Iovem Barbarus ille vult in principii ordine & dignitate constitutum apud Deum esse, & Deum esse, per quem simpliciter omnia facta sunt, in quo id quod factum, vivum & vita & exsistens natum est, deinde in corpus cadere, & carne indutum apparere hominem cum hac, & simul monstrare naturae magnificentiam videlicet & resolutum iterum deificari & Deum esse, qualis erat antequam in corpus & carnem & hominem deductum est,
Cyrillus libr. 8. contra Julianum Apostatam. Theodoretus Cypensis Episcopus, Serm. 2. de curatione Graecarum affectionum. Sic confirmavimus, Filium Dei esse autorem primae
cto. Spiritum Sanctum esse creatorem coeli & terrae, & omnium quaein eis sunt, αυτυργον, & δμόεργον, & ἐσυεργον Patri & Filio in creando, confirmant tum sacrarum literarum testimonia, tum argumenta alia Testimonia haec sunt, Job. 26. v. 13. Spiritus ejus ornavit coelos. Psal. 33. 6. Verbo Iehovae coeli facti sunt, & Spiritu oris ejus totus exercitus eorum, hoc est, coelos & exercitus eorum Deus Pater fecit per Filium & Spiritum Sanctum
Spiritus Sanctus est verus natura Deus: Ergo, &c. Propositio major paulo ante, assumtio vero in tertio libro, cap. 6. probata est, cum de Spiritus Sancti Deitate aeterna ageretur.
Atqui Spiritus Sanctus Mundum inde ab initio virtute sua continet & conservat; ut dicitur Gen. 1. v. 2. Spiritus Dei incubabat superficiei aquarum: quibus verbis Moses docet, ipsam elementorum naturam initio creatam, non habuisse ex se ut persisteret, sed opus habusse, sicut productore, ita protectore, & conservatore & vivificatore Spiritu Dei, vivificante omnia, qui vita etiam est ex se natura exsistenex Patre & Filio: omnia autem illo opus habebant & non aliter poterant firme persistere. Ideo antequam accederet hic ornatus, jam tunc in fovenda & conservanda illa confusa mole Spiritus Sanctus operabatur. Et certe ille est, qui ubique praesens est, & omnia sustinet vegetat & vivificat in coelo & in terra, sicut dicitur Sapient. 1. vers. 7 Epiritus Domini implet orbem terrarum, & idem continens omnia cognitionem habet vocis
III. Qui autor est omnis boni, is profecto est creator coeli & terrae, & omnium quae in eis sunt:
At Spiritus Sanctus est aistor omnis boni. 1. Cor. 12. 11. omnia hac agit unus ille & idem Spiritus, distribuens privatim illa singulis sicut. vult.
IV. Qui etiamnum creat homines, is profecto etiam ab initio omnia ereavit. At Spiritus Sanctus etiamnum creat homines: Job. 33. 4. Spiritus Dei fecit me, Matth. 1. v. 20. Quod in ea genitum est, ex Spiritu Sancto est; quibus verbis docetur, Christi humanam naturam? esse ex Spiritu Sancto, tanquam causa efficiente & creatore, qui corpus illud Christi creavit ex substantia & sanguine Virginis Moriae; non autem ex sua essentia, alioquin Christus non haberet verum humanum corpus, sed spirituale, imo nullum: animam autem Christiimmediate e nihilo creavit:
V. Qui regenerat hominem, is etiam principio eum creavit: Propositio haec est certissima: quia ejusdem est hominem regenera. re, cujus est eundem creare. Nam quod in natura periit, non restitui tur nisi ab autore naturae, ut ait Ambros. de vocatione Gentium, cap tertio. At Spiritus Sanctus regenerat hominem. Ergo Spiritus Sanctus etiam hominem principio creavit.
quitus Thesis II Causae creationis πζοηγυμδνας nullae sunt extra Deum quaerendae, sed solum in Deo, illae autem sunt uoluntas, bonitas, sapientia & potentia Dei.
Voluntas Dei, est causa creationis: quia ab aeterno voluit & decrevit Deus creare coelum & terram & omnia quae in eis sunt; & non necessitate naturae, sed summa libertate mundum hunc condidit, ita ut olim citius seriusve condere, aut etiam a condendo prorsus abstinere potuerit. Creavit, inquam, liberrime, sine ulla coactione, non necessitate absoluta, sed tantum necessitate consequentiae; quia etsi aeterno & immutabili, tamen liberrimo decreto omnia creavit: sicudicitur Psalm. 115. 3. Deus noster in coelis est, omnia quaecunque voluit; fecit. Et 135. 6. Quicquid placet sibi, Iehova facit, item Actor. 15. v. 16. Nota sunt Deo ab aevo omnia opera sua. Apertissime autem Apocal. a. vers. 11. Dignus es Domine, qui accipias gloriam & honorem & virtutem: quia tu condidisti omnia & per uoluntatem tuam sunt & creata sunt. Justinus Martyr. Quest. & responsionum ad Graecos capit. 3. Deus creat τῶ ζολεθαι, voluntate.
Bonicus Dei, est causa creationis omnium: quum enim id quo vere bonum est, communicativum sui sit; Deus autem bonus, imo ipsa bonitas sit; eo impulsus fuit, ut ad exsistentiam adduceret ea quae non exsistebant, & per gratiam faceret esse ea, quae ipsum esse non dum sortita erant:
Sapientia Dei est causa creationis, sicut dicitur Psal. 104 versic. 24. Quam ampla sunt opera tua o Iehova lea omnia in sapientia fecisti. & 136. v. 5. Qui fecit coelos intelligentia. Proverb. 3. v. 19. Iehova sapientia fundavit terram, statuit coelos intelligentia
Potentia Dei, est causa creationis: nam creatio nulla unquam fieri potuit fine virtute infinita, Jerem. 23. versic 17. Eheu Domine Iehovi: ecce tufecisti caelos, & terram virtute tua maxima, & brachio tuo ex tento: non potest occultari tibi ulla res. Unde Paulus docet Roman.1. v. 20. quod Dei invisibilia jam inde a condito mundo ex rebus factis intellecta pervidentur, aterna videlicet ejus tam potentia tum diuvinitaPotentiam Dei esse causam rerum negat Stapletonus lib. 2. Defens. Ecclesiasticae autor. cap. 4. fect. 17.
Thesis I11 Creatio est opus Patris, Filii & Spiritus Sancti indivisum, omnibus personis sacrosanctae Trinitatis competens aequaliter, non principaliter Patri, & minus principaliter Filio & Spiritui Sancto; sic ut i1 creatione, eadem & aequalis sit voluntas, sapientia & potentia & operatio Patris, Filii & Spiritus Sancti. Hoc testatur Christus, cum ait Johan, 5. vers. 17. Pater meus usque adhuc operatur, & ego operor, & v. 19. Quaecunque Pater facit, haec etiam Filius pariter facit.
Thesis IV. Deus ita creator est, ut solus creator sit; Quod testantur istae sacraScripturae loca. Jesaiae 44. 19. Sic ait Iehova vindex tuus & formatos tuus ex utero: ego Iehova facio omnia, extendo coelos solus, expando ter ram per meipsum. Job. 9. v. 8. qui extendit coelos solus, & calcat excelso maris.
Rationes etiam sunt quae evincunt, Deum solum creare omnia Nam primo, creatio fieri non potest sine virtute infinita, quae ne qui dem per potentiam Dei absolutam potest ulli rei create communica ri. Deinde quum Deus sit principium primum & universale creationis, solus Creator sit necesse est. Principii enim ratio est ut amet singularitatem: & primum universale nullum esse potest, nisi sit unum nec unum nisi sit Deus. Tertio, quicquid boni est per participationem; ab eo solo sit necesse est, qui est bonus per essentiam: Omnis autem creatura bona est per participationem, Deus solus bonus est per essentiam: Omnis igitur creatura a Deo solo sit necesse est. Quarto, Deus quaedam dutaxat crearet; Angelis vero caetera creanda relin¬ queret, faceret id, vel quod gravetur, vel quod omnino non curet nostra: At haec ambo a summa omnium essentia sunt penitus aliena. Nam si bonus est opifex, quomodo illum ullius rei pigeret? Sic enim ipse Plato dicit: Bonus est, bonoque nullius rei inest invidia. Dicere autem, quod non fuerit dignatus creare hominem & alia inferiora, nihil aiud esset, quam fastum & superbiae crimen Deo tribuere. Deinde Deus curam rerum omnium gerit, etiam minimarum: ut etiam Alexander Aristotelis discipulus in libro de providentia fatetur, & Seno Cittiensis, & Stosci aliis
Solus igitur Deus omnium est Creator. Hinc colligitur, falli turpissime Judaeos, qui Angelis hunc honorem communicant, & ipsos Deo in creando socios adiungunt. Erravit Plato, qui finxit Angelos, potestate a summo deorum accepta, tris animalium genera formare. Platonis errorem secutus est Julianus Apostata quem refutat Cyrillus, tertio tomo, libro secundo contra Julianum pro religione Christiana. Erravit Epicurus qui a Fortuna seu fortuito concursu atomorum mundum exstitisse somniavit.
Falso sensit Avicenna, potentiam creandi communicatam esse creaturis, & Angelum superiorem creasse inferiorem sibi proximum, & infimum creasse res corporeas. Falso putavit Durandus, posse daricreaturam, quae propria virtute creare
Hinc intelligitur quanta sit sacrificulorum Missaticorum blasphemia, qui se corporis Christi in Missa Creatores constituunt. Pervulgatum est illud: Te ego creo, sine te, qui me creasti sine me. Questio olim mota fuit, sacerdos ne conficiens praestantior esset, an BeV irgo: Et magistraliter responsum, sacerdotem esse praestantiorem B. Virgine Maria: quia haec semel duntaxat Christum poperit, illum autem quotidie corpus Christi creare quum in Missa conficit
Hoc maxime contra divinam gloriam militat, etium alios petare. posse creare & ex nihilo posse producere. Non enim fas est dicere, quod et quae divinae & ineffabilis naturae propria & eximia sunt, naturaliter possint inesse quibusdam ab ipsa factis, Congruit autem magis ipsi & solis & ad summam pertinet gloriam ejus res illa: nam inaccessa naturae sunt, ea quae proprie sunt solius, & omnium summae substantiae: quorum unum esse dicimus, efficaciter operari posse ut creatorem & producere rei quae aliquando non erant, ait Cyrillus lib. 2. adversus, Julianum Apostatam,
Thesis V Deus nullis administris, nullisque instrumentis usus est in creatione, sed solam voluntate & actu mandantis seu puro suo mandato omnia potenti eam perfecit. Nam huic causae efficienti nimirum Deo PatriFilio & Spiritui S. modus unicus efficiendi tribuitur Sermo: sicut in historia productionis rerum omnium legitur semper, Et dixit Deus & Psal 33. 9. Ipso dicente est quicquid est: ipso praecipiente exsistit. Verbo autem dicendi non est intelligendus hoc loco sermo ille ωροφωρ¬ tos sive enunciativus, quo alii apud alibs uti solent; non item sermoille ἔμφυτος sive ingenitus & innatus, non sermo εθρθειος qui nulla ratione potest Deo competere: sed tantum intelligendus est actus mandantis: & puro suo mandato seu nutu rem ad esse producentis: quo modo non tantum Pater, sed etiam Filius, sed etiam Spiritus S. omnia creavit.
Proinde etiam Filius non fuit instrumentum Patris in creando; nec Spiritus Sanctus: sed uterque αυτυργος, uterque σμδρργ ο&ς & ἐσυ¬ εργος Patri, ut nuper dictum
Nec ullus Angelus vel alia res creata Deo adjumento fuit vel est in creatione, quin hoc detraheret omnipotentiae Dei, quasi solus ac perficiendam creationem non sufficeret, quasi adjutore eguisset vel egeret: hoc pugnaret cum gloria Dei, qui apud Jesaiam opere creationis se discernit a falsis diis atque adeo ab omnibus creaturis
Neque vero inferiori cuipiam causae, tanquam agenti instrumentali, supremae causae vis communicatur. Id enim tum demum fieri solet, cum in ipso etiam instrumento propria ac peculiaris vis est qua agat, saltem δαθειιϰώς, dispositive, ad effectum producendum; quam doquidem frustra adhiberetur, si plane iners & vis omnis expers est set; frustraque determinata determinatatum actionum essent instrumenta. Proprium autem Dei creantis effectum est id, quod caeteris agentibus omnibus supponitur, nempe το εινον ipsum, sse acceptum simpliciter. Quocirca nullus in creatione instrumento locus fuit, cum nihil sit in quo ipsius opera occupari quiverit: nisi Deo alios creatores adjungere quis velit,
Quapropter blasphemus est Bellarminus Jesuita, qui tomo 2. controv. 4. lib 2. cap. 11. pag. 230. ultimae editionis ab ipso recognitae, ex typographia Ingosstadiana in octavo, audat scribere: Non est impropabile posse creaturam concurrere, ut merum instrumentam Dei ad veram creationem.
Franciscus Suarce Jesuita Metaphys. Disputationum tom. 1. Disput. 20, sect 3. pag. 527. col. 2. ait: Si Deus potest elevare creaturam, ut per suammet entitatem absque alia superaddita efficiat effectum excedentem mirtutem suam naturalem, quod ego longe probabilius judice sic enim existimo clivare aquam ad efficiendum gratiam, & ignem ad torquendos spiritus, & verba ad transsubstantiandum;) Si hoc linqua, est verum, non video qua ratione consequentia negari valeat, posse Deum uti una creatura ut instrumento ad creandam aliam. Pacit autem differeutiam inter naturale & supernaturale instrumentum: & naturale quidem instrumentum creationis esse creaturam negat, sui pernaturale autem instrumentum creationis alicujus dari affirmat: ut aquam baptismi esse supernaturale instrumentum creationis gratiae; ignem corporalem esse supernaturale instiumentum per quos supernatura is qualitas in spiritibus creatur; quinque verba, hoc est enim corpus meum, esse supernaturale instrumentum quo creatur corpus Christi ex panis substantia. Idem cum Jesuitis sensit oliae Lombardus in 4. & eum sequutus Gabriel Bici d haec omnia sunt falsissima: Nam etiam Bellarminus ipse fatetur, gratiam proprie non creari. Deinde ignis purgatorius est fictitius: nullum igitur cruciatum animabus defunctorum infert. De igne infernali loco suo dicetur. Corpus denique Christi in Missa creari quinque verbis, Hoc enim est corpus meum, non tantum falsum est, sed etiam blasphemum.
Pagina autem 528. col. 1. non erubescit scribere ista: Nullum est inconveniens concedere, eandem rem jam creatam posse concurrere effective ad sui recreationem; sicut humanitas Christi concurrit effective ad transsubstantiationem panis in ipsum. Ita secundum istum res unt & eadem potest esse causa efficiens suiipsius: secundum istum Christus duplicem habet humanitatem, unam creatam in utero Virginis Mariae, ex Mariae Virginis substantia: alteram, creatam in Missa expanis substantia. Tales monstrosas sententias detegere est refellere.
Thesis VI. Deo non convenienter tantum, sed tam necessario tribuitur actio creationis, quam necessario ipse creditur primum ac summum ens ptima causa, principiumque principiorum.
Thesis VII. Deo creanti in principio omnia, mutatio nulla accidit I. Quia creavit omnia solo nutu, voluntate, verbo, sine labore & fatigatione. Talis enim operatio Deo convenit quae suprema est. At solo nutu & sine labore quid operari est supremum operationis: genus. Is autem solo nutu & sine labore operatur, cujus operatio a solo intellectu & voluntate manat secundum naturam ipsius. Etsi igitur Deus operatus est secundum naturam suam, cum intelligentia & voluntate, eaque sincera & incorrupta: tamen nullius superioris subjectus fuit sapientiae & voluntati, a qua mutaretur; fuitque & est semper agens omnium liberrimum, sapientissimum, optimum & infinite potentiae, ac tale ut ab ejus nutu omnia alia dependeant
II. Quia nulla voluntas nova ipsum subiit, sed novum duntaxa opus externum quod antea non fuerat, ab aeterna ipsius voluntate & actione interna prodiit: cum ne in humanis quidem rebus, novitas effectus, actionis novitatem evincat; multaque sint etiam naturalia. agentia, quae ex potentia propinqua activa absque ulla sui mutatione, ad actum secundum transeunt.
Thesis IIX. Deus cum mundum condidit non transiit ab otio ad negotium, nec a potentia ad actum: minimeque tale otium vel quies Deo tribui potest quae sit privatio motus. Nam si moveri non potest, quiescere quoque motus privatione non potest: ac proinde qui ante mund creationem Deum otiatum somniant; nec Deum, nec creaturam, nec eipsos norunt.
Thesis 1X. Deo nulla perfectio ex mundi creatione accessit aut accedere potuit: semper enim Deus in se fuit perfectissimus: nec mundo eguit aut eget: nec instar naturalis agentis necessario & semper externa opera producit. Praeterea actus qui perficiunt operantem, distinguen di sunt ab actibus qui perficiunt opus; ad quod posterius genus creatio pertinet.
OEJICITUR: Deus factus est felicior ex mundi creatione, quam antea erat: Ergo Deo aliqua perfectio ex creatione mundi accessit
Antecedens probatur hoc modo: Qui est actu Dominus, felicior est eo qui tantum potentia est Dominus: Deus qui ante creationem mundi tantum potentia fuit Dominus, post mundi creationem factus est actu Dominus: Ergo factus est felicior ex mundi creatione. RESP. Negatur primo antecedens Enthymematis. Deinde probationis major propositio non est universaliter vera: datur enim tantum de eo, qui ita est actu Dominus, ut ei ex actuali dominio & gubernatione aliquid accedat boni, quod antea non habuit. Deo autem ex actuali dominio in creaturas earumque gubernatione nihil prorsus boni accessit, nec accedere potuit aut potest, quia summe perfectus est: sed contra creaturae a Deo habent quicquid boni habent, nimirum quod sunt, quod tales sunt quales esse debent, quod operantur: &c. Deus igitur ex mundi creatione non est factus felicior sed ex sua natura ac per seipsum, felix est & beatus, nihilque extra se necessitate naturae appetit, proindeque nullam creaturam ex necessitate naturae produxit,
Thesis X. Deum esse causam efficientem creationis absolute sumtae satis evidenter rationibus naturalibus demonstrari potest & demonstratum est a Philosophis: sic ut creatio absolute sumta potuerit cognosci innato naturalis rationis lumine absque divino afflatu; ut liquet ex testimonio Dav. Psalm. 19. 2. Coeli enarrant gloriam Dei fortis, & opus manuum ejus indicat expansum eorum, &c. Extestimonio Pauli Roman. 1 20. Ipsius enim invisibilia jam inde a condito mundo ex iiquae fecit, mente perpensa pervidentur, aeterna ejus tum potentia tum divinitas: at hoc ut sint inexcusabiles. Constat idem ex testimoniis aliis. veluti libri Sapientiae, in quo cap. 13. 5. legitur: Nam ex magnitudine. & specie ac creatis rebus, convenienter naturae earum opifex spectatu est: Consensus Patrum orthodoxorum, veluti Iustini Martyris in Paraenesi prima ad Graecos: Athanasii in oratione contra idola: Augustini libr. undecimo de Civitate Dei, cap. quarto; & undecimo libro, capite decimo-septimo: Lactantii septimo divinarum institutionum libro, qui est de divino praemio, capite tertio: Theodoreti de curatione Graecarum affectionum, Sermone secundo, qui est de Principio: Eusebii septimo libro de praepatatione Evangelica; capit. secundo. Planum est idem ex scriptis Gentilium ipsorummet, creationem statuentium: ut Lucretii libro quinto sui Poematis: Virgilii secundo libro Georgicon.
Thesis XI. Quod Deus imperio & voluntate certo temporis initio ex nihile creaverit omnia, non potuit nec potest naturalis rationis lumine cognosci, sed lumine solo fidei, quae a primae veritatis luce descendit. Hoc Paulus docet Hebr. 11. 3. Per fidem (inquit) intelligimus compactum fuisse mundum verbo Dei. Ideo Deum initio creasse omnia, fidei est articulus, non dogma Philosophicum. Deinde quod Deus certo temporis initio mundum condiderit, neque a priori neque a posteriori demonstrari potest: Non a priori sive a causa, quae est voluntas Dei; quia eam, nisi patefiat, nullius hominis mens pervestigare potest: Nec a posteriori sive ab effectu; solent enim ejusmodi demonstrationes institui abstrahendo a circumstantiis temporis & loci, ut hoc modo τα καο ολο exstruantur, quae mens contemplans, semper & ubique esse statuit; id autem in hac quaestione de creatione fieri nequit: Tertio, si doctrinae istius cognitio tribueretur naturali rationi, tum loctrina Ecclesiae ludibriis extraneorum pateret, existimantium fidem nostram rationibus niti, quas ipsi nullo negotio refellere queant. Proinde creationis vera ac certa cognitio non Philosophiae, sed Theologiae; non naturae, sed fidei: non acumini mentis humanae, sed divino lumini: non humanae ratiocinationi, sed divinae revelationi; non rationibus & demonstrationibus Physicis, sed autoritatibus & testimoniis divinis accepta est ferenda
Quae vero apud Platonem & alios perpaucos, paulo saniora de preatione leguntur, ea non ex rationis discursu, sed vel ex traditione Chaldaeorum & AÆEgyptiorum, vel ex ipsa Scriptura Sacra perceperunt, ut ostendit Iustinus Martyr in Paraenesi seu cohortatione primae ad Graecos, pagina vigesima-secunda & sequente; & Apologia secunda pro Christianis, pagina septuagesima-secunda: Et Theodores tus de curatione Graecarum affectionum Sermone secundo, qui est de Principio, pagina trigesima-tertia
Hactenus de causa efnciente creationis tractatum est, ex qua tractatione liquet, quam multi in hoc argumento erraverint & Philosophi & Judaei, & titulotenus Christiani. Nam Aristoteles creationem negavit: Plato concessit quidem, sed socios creationis Deo Angelos adjunxit. Judaei Platonisantes Deo in creatione hominis Angelos itidem adiungunt: Pseudochristiani varias de causa efficiente creationis haereses invexerunt; Samosateniani Filium Dei, ut & Spiritum Sanctum negarunt esse Creationis autorem: Arriani vero concedunt quidem, Filium Dei esse creationis causam efficientem sed non principalem, verum instrumentalem: Papani instrumentum creationis supernaturale Deo adiungunt: alii denique Poetice de Creatione philosophantur.
On this page