Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 4
I. MATERIA ex qua res crearentur, non fuit DE& coaterna, ut Plato putavit: & principio nulla fuit; sed materia prima ipsa, quae chaos vocatur & rudis indigestaque moles, a Deo creata est: ex nihilo, non privative, sed negative accepto; deinde ex materia illa e nihilo producta, sunt formata alia corpora naturalia. Unde mundus in actum quodammodo exiit e potentia, non positiva (nihil enim erat, in quo mundus esset δυναμει;) sed negativa
II. Materia e nihilo producta initio, ex qua alia deinde corpora sunt creata, erat per se naturaliterque inhabilis ad susceptionem talium formarum, quales Creator rebus ex illa productis tribui¬
Quapropter erratunt illi Philosophi, quos Julianus Apostata sed quutus est, qui finxerunt materiam primam ingenitam Deoque coxteruam, Deumque tantum expolitorem materiae illius antea ab aeter. no exsistentis fuisse, ac artificem qui informi dederit formam, secundum quod informis erat, & qualitatum diffetentias magnitudinesque & pondera solum illi adjecerit: Deus quippe materiam illam primam ineffabili & inenarrabili virtute, quum non esset, neque exsister bat omnino, ut inciperet esse produxit
Errarunt etiam illi, qui senserunt, in illa prima materia, quam chaos vocarunt, fuisse omnia cum suis formis permista, deinde vero secreta & distincta: quum certum sit ex Mose, omnium formas fuis. se diversis diebus creatas ex nihilo, & non eductas e materia seu e pontia materiae. Errarunt etiam Democritus & Leucippus, qui dixerunt, ex atomis, id est, corpusculis quibusdam minutissimis & quae secari non possint, per inane infinitum volitantibus & concurrentibus mundum coiisse, atque ita productum fuisse; quam opinionem ipse quoque Cicero libro secundo de natura Deorum irrisit.
DE PORMA CREATIONIS Operum Dei veritas vix studiosis & sobrie laborantibus contingit, ait Cyrillus libr. 3. contra Julianum. Hoc maxime de forma creationis dici potest: nam quae illa sit, menti nostrae incomprehensibile est &
Is modus proprius hominis fuit: qua ratione commendatur opifiτῆς ὑσπάρζεως δνηλοῖ. το ο ὅπωος ἔγξυηοο σημεινει, Justinus, In expositione gularis factura, Genes. 1. versi. 2. 1. Timoth. 2. 13. δἀτλασις τ τροπον mationis modus dicitur εσις, item δαπλασις figuratio & quasi fiprimum viri ex limo terrae, deinde mulieris ex costa viri exstructae, ando homine colloquio & quasi deliberatione & sequente creatione mine, praecedente nimirum personarum Sanctae Trinitatis de creplantas & animalia irrationalia omnis generis ex elementis creavit, fecit alia corpora naturalia, verum eo modo, quo a nulla recreata fieineffabile omni sermone. Excedit mentis nostrae captum excellentia operum summae illius essentiae: impervestigabiles sunt viae ejus Andebimus tamen de forma creationis, quae revelata sunt in divinis oraculis dicere, quantum ingenii nostri hebetudo assequi potest.
Forma creationis omnium rerum creatarum communis, est quod Deus singula, cum non exsisterent, dicendo, jubendo, mandando u exsisterent, produxit momento & citra alterationem quae temporis tractum longiorem requirit: sic ut creatio non sit ex se successiva e manatio, sed momentanea seu tota simul uno momento perfecta. Singula igitur quae Deus creavit, uno momento perfecte produxit. dicendo seu mandando ut illa exsisterent.
Docet hoc historia creationis a Mose descripta, in qua identidem occurrit, Dixit Deus, Fiat hoc, fiat illude Esto hoc, esto illud: & fuit itas ut Genes. 1. vers. 3. Dixit Deus, esto lux: & fuit lux: v.6. Dixit Deus, esto expansum inter aquas: vers. 11. Dixit Deus herbascat terra: versic. 14. Dixit Deus, sunto luminaria in expanso cali. versic. 19. Dixit Deus, abunde progignunto aquae reptilia animantia: & volucres uolanto supra terram: versic. 24. Dixit Deus, producat terra animantia in species ipso. rum pecudes & reptilia, bestiasque terrenas in species suas: & fuit ita: v. 26. Dixit Deus, faciamus hominem ad imaginem nostram.
Deus ergo omnia creavit dicendo, jubendo, praecipiendo ut exsisterent. Non magno apparatu ad mundi creationem est usus: sed I ut probaret immensam verbi sui potentiam jussit, ut imperium protinus esset opus. Nam ut recte veteres docuerunt; Dei dicere, eest facere.
Oritur hic quaestio: Quum Patris aeterni Sermo, per quem omnia facta sunt, sit aeternus Dei Filius, quomodo igitur dicendo seu iubendo omnia condita dicuntur? nunquid Filius Dei per quem omnia facta sunt. est duntaxat sermo prolatus, iussum aut mandatum? Solutio. Stultum ac frivolum esset, temporium quendam Dei nutum, temporium quoddam imperium, quo omnia creata sunt, fingere. Sed quum Moses ait, dixit Deus, esto hoc vel illud, sic est intelligendum, Deum Patrem omnia creasse per aeternum suum Sermonem ac Filium, qui verbo suo potenti omnia produxit, quemadmodum omnia verbo suo potenti portat, ut dicitur Hebr. 1. versicul. 2 Filius Dei est is, qui aeter num decretum de creatione exsequutus est. Ideo Johannes illa Mosis verba, Dixit Deus: esto hoc & illud: sic interpretatur capit. 1. versic. 1, 2, 3. In principio (videlicet mundi, ) erat Sermo ille, & Sermo ille,. erat apud Deum, eratque ille Sermo Deus. Hic Sermo erat in principioapud Deum. Omnia per hunc Sermonem facta sunt, & absque eo factumest nihil, quod factum sit.
Quapropter Deus Pater omnia creavit per aeternum Sermonem. suum in Spiritu Sancto, dicendo & jubendo ut exsisterent.
muni. Propria forma creationis rerum creatarum distincta est: sic ut secundum illam duplex sit creatio.
Nam est vel effectio e nihilo, vel formatio. Effectio e nihilo, est creatio qua Deus res e nihilo & sine ulla altera tione a non esse ad esse produxit, qualis fuit creatio materiae primae quae non fuit ex alia materia praeexsistente facta, alioquin non esset prima: qualis item fuit creatio caeli beatorum, neque enim est ex materia prima, unde reliqui caeli formati sunt: qualis etiam fuit creatio Angelorum & animarum humanarum. Hac omnium rerum, etiam e materia creata productarum formae creatae sunt: non enim erant formae in materia prima, sed singulis diebus fiebant, jubente & dicente Deo, sit hoc, sit illud. Hac creatione etiamnum anima cujusque hominis sit e nihilo in corpore, sine alteratione, Hebr 11. 3. Graeci κliσii vocant.
Formatio, est creatio qua Deus ex materia antea e nihilo producta ri possunt; sed a solo Deo, nempe sine motu, sine ulla praecedente mutatione, sine alteratione, vi tantum divini verbi seu mandati, introdus cendo in ea formam a nihilo creatam,
On this page