Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 5
TINIS creationis est duplex, summus & subalternus Summus finis creationis, est gloria Dei seu celebratio Dei in omnem aeternitatem, ut dicitur Psal. 8. v. 1. & ult. Iehova Domine noster, quam magnificum est nomen tuum in universa terra. & 19. 1: Caeli enarrant gloriam Dei. & 103. v. ult. Benedicite Iehovae omnia opera eius. & 104. 31. Sit honor Iehovae in saculum, latetur Iehova in operibus suis, & 145. 10. Celebrent te Iehova omnia opera tua. & 148. 5. Laudent nomen Iehovae, quae ipso praecipiente illico creata sunt. Proverb. 16. 4. Omnia fecit Iehova propter semetipsum. Jes. 23. 32. Omnem qui vocat se de nomine meo, quem ad gloria meam creavi. Rom. 11. 36. Ex eo & per eum & in ipsum sunt omnia: ipsi sit gloria in secula. amen. Apoc. 4. v. 10. I1. Procidebant vigintiquatuor illi seniores in conspectu illius insidentis throno, & adorabant illum viventem, in sacula seculorum, & abiiciebant coronas suas ante thronum, dicentes, dignus es Domine, qui accipias gloria & honorem & virtute: quia tu condidisti omnia & per uoluntate tuam sunt, & creata sunt. & c. 5. v. 13. Res omnes coditae quae in caelo sunt & quae in terra & sub terra & in mari & quae in eis sunt, omnia audivi dicentes: Ei qui insidet throno & Agno benedictio & honor & gloria & robur in sacula seculorum.
Subalternus finis creationis est noster usus, isque multiplex PRIMUS, faciens ad didascaliam est patefactio Dei, & aeternitatis, Sapientiae, Bonitatis & Potentiae ejus. Creatio enim confirmat esse Deum, eum que esse aeternum, sapientem, bonum & potentem. Creatio, inquam, rerum omnium evincit esse Deum: quo pertinet illud quod dicitur Jesa. 40. 26 Attollite in sublime oculos vestros & videte quis creaverit ista, producens numero suo exercitum ipsorum? Sic Paulus Rom. 1. v. 20. docet, invisibilem & aeternam divinitatem jam inde a condito mundo ex iis quae facta sunt mente pervideri. Ac profecto vel naturalis ratio dictat mundum & quae in eo sunt non a seipsis aut casu, sed a Deo exsistere potuisse. Unde creatio discernit verum Deum abidolis, Jesa. 42. Discernit eunde ab omnibus rebus creatis, quum nulla res creata sit Deus
AEternitas Dei colligitur ex rerum omnium creatione. Nam qui omnia produxit, & ipsum etiam tempus creavit: eum ante omnia fuisse ab aeterno necesse est. Hoc est quod dicitur Psalm. 102. 25, 26. pergenerationem aeternam sunt anni tui: Antequam terram fundasses, & opus manuum tuarum essent caeli.
Sapientia Dei impervestigabilis elucet in creatione duobus modis: Primo, quod ipsa sit exsecutio dexterrima sapientissimi decreti divini; quandoquidem creatio sapientissime ab eterno decreta, sapientissime destinato tempore est perfecta. Hoc quippe est sapientis artificis, que in animo suo praeclare concepit, praeclare externo opere exprimeres. sicut contra insipientis est aliud animo concipere, aliud opere praestare. Secundo elucet gloria sapientiae Dei in rerum ipsarum quae creatae sunt magnitudine, varietate, multitudine, distinctione, ordine, harmonia & conversione, & singularum artificiosa pulcritudine, elegantia, perfectione in suo genere & gradu, bonitate, facultate & proprie ta e naturali & essentiali cuilibet rei indita, usu, &c. Hoc enim est sapientis artificis, magna, varia ac multa praeclare facere, apte distinguere, commodissimo ordine disponere, suavissima hatmonia connectere, singulis attribuere artificiose germanam & genuinam pulchritudinem, perfectionem, bonitatem, nihil facere frustra. Unde usitate dicitur; Deum & naturam nihil facere frustra
Bonitas Dei immensa in creatione manifeste cernitur, quia cum abaeterno in aeternum sibi ipse sufficeret, nullius rei indigus, voluit alia quoque esse, ut bonitatem suam illis communicaret. Omnia enim quaesunt, ab illo sunt; qui solus ab aeterno est in aeternum. Omne item bonum est communicativum sui. Huc pertinet quod legitur Act. 17. v. 24. 25, 26. Deus qui fecit mundum, & omnia quae in eo sunt, quum sit caeli & terrae Dominus, in manufactis templis non habitat: Nec manibus hominum colitur, alicuius rei egens, quum ipse det omnibus vitam & halitum & omnia. Condiditque ex uno sanguine omne genus hominum, ut habitarent per universam superficiem terrae, definitis tempestivitatibus quas praestituit, & positis terminis habitationis eorum.
Potentia Dei infinita in creatione cernitur: quia vel ex nihilo, vel exmateria inhabili producere omnia, voluntate solam, jussu & verbo solo absque omni labore, fatigatione, moru & mutatione suiipsius, etiam uno momento, non potest nisi omnipotens essentia: sicut dicitur Jes. 40. 26. Quis ista omnia vocet de nomine prae amplitudine virium, prout fortis est robore, adeo ut quicquam non desit? & vers. 28. Annon novistia nonne audivisti Deum aeternum Iehovam, creatorem extremitatum terrae non defetisci neque defatigari? Paulus Rom. 1. v. 20. docet, ex creatione pervideri aeternam potentiam Dei.
Confirmatur etiam ex creatione, solum Deum esse religiose colendum & invocandum: solam illam invocationem esse rectam & legitimam, quae dirigitur ad creatorem caeli & terrae. Sic orant Apostolis & cum iis fideles alii Act. 4. v. 14. Domine, tu es Deus ille qui focisti caelum & terram, mare & omnia quae in eis sunt, Act. 14. v. 15. Viri, cur ista facitis? Nos quoque sumus homines iisdem quibus vos affectionibus obnoxii, annunciantes, ut a vanis istis rebus convertamini ad Dei: illum vivum, qui fecit caelum & terram & mare, & omnia quae in eis sunt.
Confirmatur inde, Deum esse Dominum ac possessorem verum. caeli & terrae & maris & omnium quae in eis sunt. Psalm. 89. v. 12. T1. sunt caeli, etiam tua est terra, orbem habitabilem & ea quae ipsum iinaplent tu formasti. Et Psal. 95. 5. Cuius est ipsum mare, ut qui fecit ilixd, & arida quam manus eius formarunt. cumcisio quicquam valet, neque praeputium, sed nova creatio. Unde etiam significat ipsum hominem regeneratum quoad qualitates, non denuo quoad substantiam ex nihilo productum ut 2. Corinth 5. ver. 17. Si quis igitur est in Christo καινή κτσις, nova creatura est. Interdum significat etiam ordinationem, sicut 1 Petr. 2. 13 ὑποταγητε ἐν πάο ἄνθρωτπτινη κτσει, Proinde subiecti estote cuivis humanae ordinationi, hoc est, civilis gubernationis dispositioni, quae humana dicitur, quod hominum sit propria. Saepius tamen creaturam seu rem creatam significat, velut Marci 13. 19, & cap. 16. 15. Rom. 1. 25. & cap. 8. v. 19, 20. 21, 22, 39 Coloss. 1. 15. Hebr. 4. vers. 13. Apocal. 3. vers. 14: Appellatur etiam τυιημα. Rom. 1. vers. 20. Tα γῶ ἀδρατα αυτο λότε κτσεως κο¬ σμα τθισ ποιημασι γουμδμα κοθοραετκι, ipsius enim invisibilia iam inde a creatione mundi ex rebus factis intellecta pervidentur. Quanquam Ephes. 2. versic. 10. regenerati etiam dicantur πminμο: αυτο θγ εσμδι ποιημα, κπηθεν τισ εν χρισος Ιεσοδ επι ἐζγοις αγαθυις: nam ipsius sumus opus conditi in Christo Iesu ad opera bona
Caeterum in proposita definitione primo creaturae genus perpendendum, quod est RES, hoc est, ens quod verum esse a Deo creatum habet; quod veram exsistentiam in seipso habet; quod in se est aliquid Hoc genere e creaturarum numero excluditur, peccatum & mors. neutrum enim horum est ens habens verum esse a Deo creatum & exsistentiam in seipso: neutrum habet rationem rei. Etsi enim pec- catum originale non solum privatio est boni, verum etiam aversit nem a Deo qui summum bonum est, propensationem ad malum, naturae impetum contra Verbum Dei & alia id genus comprehendit. etsi etiam in nobis habitat, ut Apostolus loquitur Rom. 7. vers. 21. etsi est lex in membris nostris belligerans adversus legem mentis rege, neratae Rom. 7. versic. 23: tamen non est si proprie loqui velimus, res
quaedam, cum non habeat verum Esse a Deo productum: proinde peccatum non est creatura. Sic mors non est res quaedam, hoc est, non est ens habens verum Esse a Deo productum, & veram in seipso exsistentiam: non est ergo creatura.
Res appellatur in Metaphysicis ens reale, hoc est, quod veram in seipso exsistentiam habet: & distinguitur ab ente rationis, quod habet esse obiective tantum in intellectu, seu quod a ratione cogitatur ut ens, cum tamen in se reipsa non exsistat, cuiusmodi est negatio, privatio & relatio rationis,
Quod autem in definitione creaturae dicitur res OMNIS, eo ostenditur creaturae nomine intelligi cum substantias primo & principaliter tum secundario accidentia omnia quae boni rationem habent velut proprietates essentiales, vires & facultates naturales & similia. Quanquam enim Moses praecipue suestantiarum creationem describat: tamen simul comprehendi debent omnia accidentia in substantiis simul creata, ut funt omnia dona creata in Angelis, in hominibus, ac proinde & in humana natura Christi. Quod de humana natura Christi est probe tenendum ut distinguatur sapientia, scientia, potentia, virtus & alia accidentia in illa, a Deitatis sapientia, scientia & virtute. Nam sapientia, scientia, potentia & alia accidentia hunanae naturae Christi sunt dona creata, sunt res creatae: at Deitatis sapientia, scientia, potentia, virtus, est res increata.
Substantiae quidum proprie dicuntur a Deo creatae, accidentia vero concreata: Omnia igitur quae sunt, excepto Deo, creata sunt.
Contra obiicitur. I. Quaerunque creata sunt, erant valde bona. Gen. 1. At multa in mundo non sunt bena: ut peccata, ut venena & alia heminibus noxia & innumera vitiosa.
Ergo multa in mundo non sunt creata. RESPON. Primo, Major propositio est limitanda: Quaecunque creata sunt, erant valde bona, nempe per se seu natura sua & a principio. Nam ante peccatum erant omnia bona, tum quia nulla res fuit creata impia & vitiosa, tum quia nulla res alteri nocebat. Secundo minor est ambigua. Nam si illa intelligatur de peccatis quatenus sunt peccata, conceditur: nam peccata quatenus peccata, certe non sunt, bona: & illa non sunt entia realia ac proinde nec creata a Deo. Sir vero intelligatur de venenis, de feris bestiis & humano generi noxiis, & similibus, illa non sunt bona, scilicet per accidens, seu ex accidentiNam quod post peccatum ingressum in mundum, alia aliis noceant id ex peccato accidit, sicut dicitur Gen. 3. v. 17. Maledicta erit terra propter te, &c. Sed hoc non efficit, quin omnia bona sint sua natura: & bona etiam sint, hoc est, utilia quoad conservationem. Universi atque ornata Mundi. Nam g uni nocet, alteri prodest: qua in re maximam Dei bonitatem & providentiam aperte spectamus, qua omnia ita regit, ut etsi una creatura alteri sit infensa ac noxia, omnes tamen cedant in publicam utilitatem. Proinde etiam malas seu noxias creatur tas esse, bonum est: ut & malos homines esse, bonum est
II. Omnia quae Deus creavit, permanent in aeternum. At prope infinita sunt, quae non permanent in aeternum: Ergo prope infinita sunt, quae Deus non creavit. Major probatur ex Ecclesiastae cap. 3. v. 14. ubi dicitur: Didici quod omnia apera quae fecit Deus, perseverant in perpetuum. Minor probatur experientia: nam innumerae res terrenae mutantur, corrumpuntur & intereunt. Imo etiam caelum & terra praeteribunt, teste Christo Luc 25. 33 & Petro in serunda epistola cap. 3. versicul. 10, 12, 12. Apostolus Paulus de omnibus rebus vilibilibus ita pronunciat 2. Cor. 4. 18. Quae cernuntur, temporaria sunt,
RESPONSIO: Primo major propositio negatur. Deinde in ejus probatione peccatur elencho sophistico petitionis principii: nam ad ejus confirmationem profertur testimonium quod non est authenticum, quum mala versione sit depravatum. Non enim debet verti que fecit, tempore praeterito, quasi de actione praeterita jam sermo sit: sed praesenti tepore, quae facit, scilicet continenter; quia in Hebraeo est Confirmatur inde, Deum tradere & habere jus tradendi terram homines & jumenta, cui ipsi placitum est: Sicut dicitur Jer. 27. 5. Ego feci terram, homines & iumenta, quae sunt in superficie terrae virtute. mea maxima & brachio meo extento: ideo trado eadem cui rectum videtur in oculis meis. Creator rerum omnium habet jus & potestatem disponendi de illis arbitratu & beneplacito suo
SECUNDO creatio rerum omnium confutat & convincit omnes theos negantes Deum, ipsosque inexcusabiles reddit. Rom. 1. 20, 21.
Eadem confutat irrisores negantes mundi finem. Atqui Deus mundum creavit: Ergo eundem destruere potest, & revera destruet. Sic enim argumentatur Petrus 2. epistolam cap. 3. v. 3. 4, 5, 6, 7.
Eadem confutat negantes resurrectionem mortuorum. Nam Deus e nihilo primum omnia creavit: ergo etiam homines e pulvere terrae resuscitare poterit & revera resuscitabit.
Confutat vanitatem illorum, qui confidunt & serviunt idolis, qua caelum & terram non fecerunt. Psalm. 96. v 5. Omnes dii populorum sunt idola, lehova vero caelos fecit. Jet. 10. v. 11. Dii isti qui caelum & terram non fecerunt, perituri sunt e terra, & e regionibus sub caelo ipsi
TERTIO servit reprehensioni & correctioni ignorantiae & incogitantiae eorum, qui putant Deum rebus externis coli. Sic enim legitur in concione Pauli ad Athenienses Actor. 17. v. 24 25. Deus ille qui fecit mundum & omnia quae in eo sunt, quum sit caeli & terrae Dominus, in manufactis templis non habitat; Nec manibus hominum colitur, alicuius rei egens, cum ipse det omnibus vitam & halitum & omnia
Servit reprehensioni & correctioni infirmitatis indignantium & nimium dolentium ob interitum urbium, regnorum & populorum: quomodo Baruchum Jeremiae scribam Deus reprehendit Jerem. 45. v. 2, 3, 4, 5 Sic ait Iehova Deus Israelis de te o Baruch; Dixisti, eheu jam. mihi, quia adiicit Iehova moerorem dolori meo, laboro in gemitu mee, & quietem non invenio Sic indicturus es ei, sic ait Iehova, Ecce quod aedificaveram ego destruo, & quod plantaveram ego evello; deinde totam. hanc terram: Et tu quaereres tibires magnas?ne quaerito. Sic enim collis gendum: Deus creavit omnia quando voluit, Ergo idem destruit omnia quando vult. jure suo, nec ab ulla creatura eo nomine culpari & accusari debet. Qui omnia ex nihilo creavit, non habeat ille potestatem & jus eadem in nihilum redigendi? Cur igitur indignemur, cui doleamus, si hunc vel illum hominem e medio tollat? imo si totas urbes, totas nationes, integra regna aboleas
QUA RTO facit ad excitandam in nobis fiduciam in Deum; sic. ut dicitur Ps. 146. 5, 6. Beatus, cui auxilio est Deus fortis lacobi, cuius exspectatio est in Iehova Deo suo, qui fecit caelos & terram, mare, & quic. quid est in eis, Facit ad generandum in nobis amorem Dei, quo laete mur in Deo. Ps 149. 2. laetetur Israel in eo qui fecit ipsum. Facit ad procreandum & augendum in nobis timorem Dei, Ps. 33. v. 8, 9. Timean a Iehova omnes incolae terrae; ab ipso metuant omnes habitatores orbis. Nam ipso dicente est, quicquid est: ipso praecipiente exsistit. Incitat nos ad invocandum Deum, Ps. l. 95. 6. Venite, incurvemus nos & procumbamus, flectamus genua coram Iehova qui fecit nos.
Facit ad petendum a Deo auxilium: qua in re nobis praeit exemplo suo David, sic orans Psal. 121. 2. Auxilium meum sit a Iehova, qui fecit raelos & terram. & Ps. 1248. Auxilium nostrum in nomine Iehova qui fecit caelos & terram. Impellit nos ad laudandum Deum: ut ostendit PsIOA fere totus, & 156. & 148. 1. Chron. 16. v. 25, 26.
Consolatur adversus hostes & persequutores nostros. Deus creavit caelum & terram: ergo satis potentiae est illi ad coercendos hoster nostros. Jer. 10. v 10. & 12. Iehova Deus verus est, Deus vivens & Resempiternus: a cuius fervore commovetur terra, neque sustinere possunt. indignationem eius: qui facit terram virtute sua, stabiliit orbem habitabilem prudentia sua. Deus fecit caelos & terram: ergo ipse benedicet. nobis. Ps. 134. 3. Binedicet tibi Iehova e Tzione, qui fecit caelos & terram. & 135. 15 Benedicti eritis Iehovae, qui fecit caelos & terram
On this page