Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 6
TFTECTA creationis sunt res omnes quae a Deo per creatio¬ neni sunt productae, quas usitato nomine creaturas appellamus item op. r natura, hoc est, quae Deus in natura produxit. Est autem CREATURA, res omnis extra Deum, a Deo solo potente verro & jussu producta e nihilo, vel e materia antea e nihile facta, & per se naturaliter inhabili ad suscipiendam eam formam.
nam Creator ei induxit. Hebraice vocatur? IN?Tyberiah, a radice NJa bara, creavit. Graece, in novo Testamento appellatur κιισμς & τlισις Posterius hoc nomen Ghaecum interdum significat ipsam Dei Conditoris actionem, velut Marci 10. v. 6. ὑο9 δξχῆς κllσεως, a principio vero creationis, masculum & seminam secit Deus. & 2. Petr. 3. v. 4 πάγτα γτυ δ¬ δωσι απ δοχις Xlισεως, omnia ita permanent ab initio creationis. SicRom. 1 20. Heb. 9. v. 11. Interdum etiam significat regenerationem: seu instauratignem hominis, velut Gal. 6. v. 15. ἐν χρισο Ιήσεδ κτε ωρι¬ τομα πἔχθει, τε ἀκροεθπα, αλλα καιιη κlισις: In Christo Iesu neque cir¬ verbum futurum PlyO, per Enallagen positum loco praesentis continuum actum significantis, sic ut indicetur actio non tantum momento praesenti exsistens, sed etiam in posterum seu in futurum continuam da. Tertio Salomon versu allegato non loquitur de creatione quae absoluta fuit sex dierum spacio: sed de incommutabili, perpetua & constanti providentia Dei, quam mundum constanter, uti a principio constituit, secundum suum immutabile consilium regit ac temperat, atque ita constanter temperat, ut ipsius ordinem & tenorem nulla exparte immutare quis possit, quin fiant quaecunque Deus fieri vult. Quis enim queat impedire, quo minus quotanni; veniat Ver, AEstas, Autumnus, Hyems? quin nox succedat dici, & dies noctitquin statis temporibus pluat, & serenitas succedat, & screnitati rursus pluvia? quit Sol oriatur & occidat per vices? quin alia intereant, alia generentur; quin denique omnia suis succedant temporibus, & omnia suum habeant tempus: ut initio capitis hujus Salomon praefatus est: Et finis nujus constantis & perpetuae providentiae divinae est, ut timeamus Deum, id est, colamus invocemus, adoremus, amemus, & totos nos illi regendos subjiciamus
Quod in defiuitione dicitur, creaturam esse rem omnem extra Deum, eo indicatur, creaturam quamlibet habere diversam essentiam ac distinctam a divina essentia. Quicquid enim extra Deum est, discretam habet a divina essentia substantiam
Quod deinceps adjicitur, creaturam a Deo solo potente verbo & jussu esse producta e nihilo vel e materia antea e nihilo facta & persnaturaliter inhabili ad suscipiendam eam formam quam habet; per id discernitur primum creatura a persona genita ex Dei essentia, quae est Filius Dei aeternus, qui propterea quoad Deitatem, non est creatura & a persona procedente a Patre & Filio perternam spirationem, nempe Spiritu Sancto, qui propterea non est creatura. Deinde per idem discernitur creatura ab omnibus illis rebus quae hominis artificio, vel ingenio, vel voluntate sunt factae, vel finguntur factae: illae enim non sunt creaturae Dei, ac ne creaturae quidem sunt vocandae. Nec enim creatur: esse potest, nisi quae a Deo, qui est unicus Creator, producta sit. Ergo a creaturarum censu omnia artificum artificia & opificum opera excluduntur: ac multo magis imaginarium corpus Christi, quo sacrificuti se conficere, & ut quidam loqui non reformidant, creare impie jactitant
Quod dicitur, creaturam esse productam e nihilo, vel e materia antea e nihilo facta & per se naturaliter inhabili ad suscipiendam eam formam quam habet; eo indicatur, quod alia Deus immediate creaverit, sine ullo subjecto: alia mediate. Proinde materia rerum creata. rum primo nulla fuit, quia ex nihilo Deus materiam primam creavit, quam chaos vocant, & quae caruit efficacitate & ornatu suo. Deinde vero reliqua omnia ex materia illa rudi produxit magnifice, introducens in singula suas formas conjunctas, exacte respondentes ideis in mente divina praeexsistentibus.
Praeexsistentes formae, sunt quae ante res creatas exstiterunt & ad quas res creatae efformatae sunt; nequaquam vero pars essentiae rerum. creatarum fiunt, sed effectrices earum sunt: quarum respectu Deus omnium rerum exemplaris causa dicitur:
Praeexsistentes illae formae sunt ideae divinae, a quibus pendent cuncta quae in natura facta sunt & fiunt: quemadmodum omne arte faectum per se pendet a suo exemplari, veluti domus caeteraeque res arte claboratae ab idea artificis & a natura, cujus per se aemulae sunt.
De his vero ideis gravis est quaestio an sint, nec ne? Antequam hanquestionem expediam, recitabo insignem locum beati Augustini doctoris judiciosissimi, acutissimi & religiosissimi. Sic ille a., tom. lib. 83 trium quaest cap. 46. scribit: Ideas Plato primus appellasse perhibetur: non tamen si hoc nomen, antequam ipse institueret, non erat, ideo vel res ipse non erat, quas ideas vocavit, vel a nullo erant intellectae: sed alio fortasse atque alis nomine ab aliis atque aliis nuncupatae sunt. Licet no cuique rei incognitae, quae nullum habet usitatum nomen, quodlibet nomen imponere. Nenon est verisimile sapientes aut nullos fuisse ante Platone: aut istas, quas Plato, ut dictum est, ideas vocat, quaecunque res sint, non intellexisse. Siquileni tanta in eis vis constituitur, ut nisi his intellectis, sapiens esse nemipossit. Credibile est etiam praeter Graeciam fuisse in aliis gentibus sapientes: quod etiam Plato ipse non solum peregrinando sapientiae perficiendae gratia satis testatas est, sed etiam in libris suis comemorat. Hos ergo si qui fuerunt, non existimandum est ideas ignorasse, quamvis alio fortasse eas nomine vocitaverint. Sed de nomine hactenus dictum sit; rem videamus, quae maxime consideranda atque noscenda est, in potestate costitutis vocabulis ut quod volet quisque appellet rem quam cognoverit. Idias igitur Latine po, sumus vel formas, vel species dicere: ut verbum e verbo transferre videamur. Si autem rationes eas vocemus, ab interpretandi quide proprietat discedimus, rationes n. Graece λόgos appellantur, non idea: sed tamen quisquis hocvocabulo uti voluerit, a reipsa non errabit. Sunt namque idea principales formae quaedam, vel rationes rerum, stabiles atque incomutabiles, quae ipse formatae non sunt: ac per hoc aeternae ac semper eodem modo sese habentes, quae in divina intelligentia continentur. Et cum ipsa neque oriantur, neque intereant, secundum eas tamen formari dicitur omne quod oriri & intoriroe potest, & omne quod oritur & interit. Anima vero negatur eas intueri posse, nisi rationalis, cam sui parti qua excellit, i. e. ipsa mente atque ratione quasi quadam facie vel oculo supinicrinre otque ntelligibili. Et ea quide ipsarationalis anima non omnis & quaelibet, sed quae saacta & pura fuerit, haec asseritur illi visioni esse idonca: i. e, quae illum ipsum oculam quo videntur isia, sanum & sincerum & screnum, & simili his rebus quus videre in tendit, hibuerit. Quis autt religinsus & vera reli, ione imbutus, quam vis nondum r osset haec intueri, negare tamem audeat, imo ron etiam profiteatur: omnia quae sunt, id est, quaecique in suo genere pripria quadam natuta continentur, ut sint, Deo, :utore esse procreata, eeque autore omnia, quae vivunt, vivero: atque universalem rerum incolumitate, ordinemque ipsum quo ea quae mututur, suos temporales cursus certo moderamine celebrant, summi Dei legibus contineri & gubernari: Quo constituto atque concesset quis audeat dicere, Deum irrationabiliter omnia condidisse: Quod si recta dici & credi non potest, restat ut omnia ratione sint condita: nec eade ratione homo, qua equus: hoc enim absurdum est existimare. Singula igitur propriis sunt creata rationibus. Has autem rationes, ubi arbitrandum est, sse, nisi in ipsa mente Creatoris? Non enim extra se quicqua positum in tuebatur, ut secundum id constitueret quod constituebat: nam hoc opinari sacrilegum est. Quod si hae rerum omnium creandarum creatarumve rationes in divina mente continentur, neque in divina mente quicquam nisaeternum atque incommutabile potest esse: atque has rerum rationes principales appellat ideas Plato: non solum sunt ideae, sed ipsae vere sunt, quia aeternae sunt, & eiusmodi atque incomutabiles manent: quarum participatione sit, ut sit quicquid est, quoquo modo. Sed anima rationalis inter eas res, quae sunt a Deo conditae, omnia superat, & Deo proxima est, quando pura st: eique inquantum charitate cohaeserit, intantum ab eo lumine illo intelli. gibili perfusa quodamodo & illustrata cernit, non per corporeos oculos, sed per ipsius sui principale, quo excellit, id est, per intelligentiam suam istae: rationes, quarum visione sit beatissima: Quas rationes, ut dictum est, sive ideas sive formas, sive species, sive rationes licet vocare, & multis appellare conceditur nominibus, sed paucissimis videre quod verum est,
Hactenus verba Aug. e quibus colligimus hanc Thesin verissimam Omnes creaturae sunt factae iuxta ideas quae ab aterno fuerunt inmente divina.
Hanc Thesin probat Augustinus his argumentis. I. Quaecunqui Deus condidit rationabiliter, ea profecto facta sunt juxta ideas quae abaeterno fuerunt in mente divina: Atqui omnes creaturas condidiDeus rationabiliter: Ergo, &c. II. Quaecunque condita sunt a Deo cer tis iisque propriis & distinctis rationibus, ea profecto facta sunt juxt ideas quae ab aeterno fuerunt in mente divina: At omnes res conditae unt a Deo certis iisque propriis & distinctis rationibus: Non enim eadem ratione conditus est homo qua equus, nec eadem qua arbor, nec eadem qua stella aut alterius cujuscunque generis vel speciei creatura. Ergo, &c.
His argumentis Augustini adjungamus alia. Sit igitur numero. III. Quaecunque a Deo sic condita sunt, ut eorum formae non sint in tempore demum cogitatae, aut fortuito & casu iis attributae; ea profecto facta sunt juxta ideas quae ab aeterno fuerunt in mente divina
At omnes res a Deo sic conditae sunt, ut earum formae non sint in tempore demum cogitatae, aut fortuito & casuiis attributae. Hoc certissimum est: Quia Deus agit omnia ex consilio uoluntatis suae, Ephes. 1. v. 11. Ergo, &c. IV. Quaecunque res creatae Deo notae sunt ab aeterno, illae profecto sunt factae juxta ideas quae ab aeterno fuerunt in mente divinas
Atqui omnes res creatae Deo notae sunt ab aeterno: sicut testatur lacobus Apostolus Actor. 15. v. 18. Nota sunt Deo ab aevo omnia opero sua. Ergo, &c.
V. Quaecunque a Deo creata sunt sapientissime, certo facta su uxta ideas quae ab aeterno fuerunt in mente divina. Sapientis enim artificis est, nihil per incogitantiam facere, sed praecunte deliberatio ne & certa animi intentione.
At res omnes a Deo creatae sunt sapientissime: sicut dicitur Psalm 104. 24. Quam ampla sunt operatua o Iehoval quam ea omnia in sapientia (seu sapienter) fecisti! Prover. 3. v. 19, 20. Iehova sapientia funt davit terram, statuit caelos intelligentia. Scientia eius abyssi diffissae sunt, & superiores nubes destillant rorem. Jer. 10. v 12. & c. 51. 15. Stabiliit orbem habitabilem sapient:a sua & prudentia sua extendit caelos. Sapienter autem illae res fiunt, quarum formae antea in mente factori: sunt determinatae. Ergo, &c.
VI. Omnium rerum quae bonae sunt, ideae fuerunt ab aeterno in mente Dei: At omnes res creatae sunt bonae: Ergo omnium rerum. creatarum ideae fuerunt ab aeterno in mente Dei.
VII. Si quicquid sit ab hominibus, id manus Dei & consilium ejus decrevit ut fieret: tum certe multo magis omnes res creatae, sunt a Deo factae juxta ideas in mente divina ab aeterno exsistentes. Quoc antecedit verum est: Ergo & quod sequitur.
IIX. Si sapiens artifex ex hominibus quicquid artificiose & affabre parare cupit, juxta ideam in mente sua conceptam facit: tum multo magis res a Deo creatae, funt factae juxta ideas quae ab aeterno. n mente divina fuerunt Consequentia valet: quia quaecunque perfectio est in homine, ea multo magis & prius fuit in Deo. Jam autem quis artifex quippiam artificiose facit, qui non eorum, quae facit, ideam & formam in mente conceptam tenet & sequitur? Certe Mosi Deus praecepit Exod. 25. vers. ult. Vide igitur & fac secundum exemplar quod tibi exhibitum est, videndum in hoc monte. Et c. 26. v. 30. Eriges tabernaculum illud tuxea exemplarcius quod tibi exhibitum est videndum in hoc monte. Idem exstat Hebr 8. 5. divinitus dictum est Mosi, quum esset absoluturus tabernaeculum, Vide enim, inquit, ut facias omniaad exemplar quod ostensum est tibi in monte. Item Actor. 7. 44. Ait Stephanus protomartyt post ascensionem Christi in caelum; Tabernaculum testimonii fuit Patribus nostris in deserto, prout edixerat is qui dixerat Mosi, ut faceret illud secundum exemplar, quod viderat
IX. Praeter Augustinum ideas rerum omnium creatarum ab aeterno in mente Dei fuisse agnoverunt alii etiam Patres & Doctores. Ecclesiastici, veluti Clemens Alexandrinus l. 4. Stromatum, pag. 200. 30. & lib. 5 pag. 50. 36. Theodoretus de curatione Graecarum affectionum, Sermone 2. & 3. Tertullianus libro de anima, c. 18. Euseb:us de praepatatione Evangelica decimoquarto libr. cap. quadragesimo¬ quarto Et nostra aetate Hieronymus Zanchius orthodoxus lib.3 de natura Dei, c. 2 quaest. 3. Collegium Conimbricense Commentariis in octo libros Physicorum Aristotelis, prima parte, lib. 2 c. 7. quaestione tertia & quar a
Fixum igitut firmumque stet, fuisse & esse ideas omnium quae creuta sunt, in mente divina, secundum quas illa facta sunt, quarum cognitio non solum ad sapientiae studium necessaria, sed ad morum etiam discipliuam perutilis est, ut ex Augustino constat. Clemens Alexandrinus vero affirmat, eum, qui divinas ideas contemplatus fuerit, ve cturum quasi Deum inter homines; quod nimirum altissima aestimanti, res istae sublunares volitent velut umbrae¬
Postquam consi matum est, idees divinas rerum omnium creata. rum fuisse in mente divina; videamus jam quid sint, & caetera quae necessario de illis explicanda erunt
IDEAE DIVINAE rerum creatarum, sunt formae in mente diviIna ab aeterno exsistentes, non distinctae realiter a divina essentia, sed quae reipsa idem sunt cum essentia divina, quas imitantur res creata ex intentione Dei Creatoris, determinantis sibi finem.
Explicatio descriptionis. Ideae diginae dicuntur formae, id est, exemplaria, archetypa, prototy pa, paradigmata, prototypae & primaevae rationes, ad & secundum quas omnia fiunt. Est enim triples forma, a qua, ex qua, & ad quam, formaa jui; est ea, a qua effctus, ut ab agendi principio egreditur. Forma ex qua, est ila e qua res composita constat. U. riusque exemplo est anima hominis, a qua intelligendi actio manat, & ex qua simu cum materia seu corpore homo componitur. Forma ad quam, est ad cujus simititudinem aliquid fit,
Ideae illae sunt innente diuvina, seu in Deo, ut in fonte totius ESSE & in Deo quidem unam habent rationem, sed extra illum in multitudin m abeunt: sunt enim in Deo ut numeri in unitate
Verba autem illa, quod ideae sint formae in menta divina, excludunt, errotem eorum, qui ideas, tanquam res a Dei essentia separatas, inprimo supemi caeli eoque immobili orbe collocant; quam opinionen Platonis fuisse dicere videtur Iustinus Martyr in Pataenesi prima ac Graecos, pagina quinta editionis Commelinianae: at Clemens Alex. andrinus lib. 4 Stromatum pag ducentes. trigesima, editionis Commelinianae docet, quod ideas Plato in Deo ipso statuerit. Verba Clementis sunt: εικκτυς κν κι Πλἀτον τ το ενιῶ θεορητικον θεον ἐν αυθρωποι ζήσεδι φισινας δι, χιαα ιδεών γος δε, ὀ θεός, hoc est, Meruo ergo etia Plato eum qui ideus contemplatur, dicit victurum esse Deum inter homines. mens autem est locus idearum, mens vero est Deus. Et 5. lib. Stromatum, pagina ducentesima tricesimasexta ait, Platonem docere, quod idea sit εννonμα ηο τεo, intelligentia Dei seu quod a mente divina intelligitur. Sic Theoderetus de curatione Graecarum affectionum Sermone quarto, qui est de materia & mundo ait, Platoni ideam esse ἐνοιαν & θeοῳ, Dei canceptum.
Verba illa, ab aeterno exsistentes, distinguunt ideas divinas ab humanis conceptibus in intellectu artificum
Verba sequentia, non distinctae rocliver ab essentia divina, &c excludunt ideas e numero creatatum formarum seu substantialium, seu accidenialum reipsa distinctarum a sui subjecti essentia. Deus enim non est subjectum aliquod multis praeditum formis sive substant: alibus sive accidentalibus: sed est simplicissima essentia, seipsa & simpli iteexsistens & talis exsistens. Et sicut proprietates Deitatis essentiales, ita etiam ideae in intellectu divino, non differunt realiter ab ipsa essentia divina.
Verba illa, quas imitantur res creatae, excludunt a ratione idearum formas illas, quas aliae non imitantur; ut formam humanam comparatione formae ignis. Deinde ilia, ex intentione Dei creatoris, removent formas, quae casu exprimuntur: quo pacto si Apelles nihil ad Platonem respciens, suis eum lineamentis fortuito effingeret non dicetur Plato illius imaginis exemplar, Additur, determinontis sici finem, aut excludantur formae agentium naturahium: veluti forma ignis alium ignem generantis. Neque enim illa ignes geniti exemplar proprie dicitur: quia cum ignis per intellectum & voluntatem nequaquam operetur finem sibi praestituere nequit; quod tamen in iis quae proprio ad exemplar agunt, necessario requititur
Ideae igitur divinae non sunt creaturae ipsae a Deo cognitae, sed sunt, rationes objectivae, id est, ipsa divina essentia, concepta a Deo, prout a rebus creatis est imitabilis: sic ut divinum exemplar infinite perfectiusit rebus creatis, cum sit ipsa divina essentia cognita ut imitabilis.
Sed exprimunt res ipsas, quia essentia divina, quae obtinet ratio nem ideae, quatenus agnoscitur a Deo, ut in tabulis a creaturis, eminenter continet hominem, verbi gratia cujus est idea, prout ab illo est imitabilis, similiterque res caeteras, & eas perfectissime repraesentar.
Sun. que aeternae, stabiles, incommutabiles & incorruptibiles. Et psae formatae non sunt: sicut nec ideae creatae fabricantur ab artifice, ut recse docet Plato libro decimo de Republica non procul ab initio.
Conveniunt ex parte cum ideis creatis & ex parte differunt ab illis Conveniunt in eo, quod utraeque sint rationes objectivae: differunt quod Architecti summi ideae non sint res quas producere instituit, sicuti ideae creatae creati artificis. Cujus discriminis ea ratio est, qui in essentia divina, quae est primarium divinae intellectionis objectum continentur ac relucent omnia quae effici possum; proindeque necesse est, ut Deus in quovis opere faciundo ad ideam ejus in mente sua principaliter respiciat, eandemque primaria ratione imitetur. In artifice vero creato non ita res habet, qui interdum pro re nata aliquid mutat, nec semper ideam primo gonceptam imitatur. Eaedem differunt a conjunctis formis rerum. Nam ideae sunt formae objectivae, unde sumitur imitatio, & manent semper extra essentias rerum factarum, quatum pars non fiunt: at formae rerum conunctae, sunt formae συσατικαι, constitutivae, & pars rerum compositarum. Deinde ideae sunt prototypae rationes rerum, quarum exemlaria sunt: formae vero conjunctae, inductae rebus a Deo Creatore sunt principiatae quaedam illarum similitudines, quae materiam informando essentiam comprent.
Adhaec etsi ideae divinae sint formae externae rerum creatarum seu formae objectivae: sunt tamen etiam effectrices rerum causae principes & primariae, non qua ideae sunt, sed ratione divinae artis ad quam pertinent & quatenus reipsa idem sunt cum essentia divina, quae est ἄιτα δημιθργικη omnium.
OEIICITVR Si idea divinae sunt formae rerum creatarum, tum Deus venit in earum compositionem. At posterius est absurdum. Ergo & prius.
RESP. Negatur connexi consequentia: quia formae rerum creatarum dicuntur ambigue, vel praeexsistentes vel conjunctae seu insitae & una creatae. Si ideae divinae essent conjunctae formae rerum creata. rum, tum Deus veniret in earum compositionem: Sed sunt ideae praeexsistentes ab aeterno in mente divina & reipsa non distinctae ab estsentia divina seu Deo ipso. Deus autem non est forma insita rebus creatis. Primo, quia forma insita seu causa formalis, cum composito suo movetur; Deus vero non movetur. Secundo, forma insita alicujus efficienti; effectus est ac proinde illo posterior: Deus autem nullius rei est effectus & nulla re posterior Tertio, Forma insita internum est rei principium: Deus autem externum.
Eaeque vel internae sunt vel externae. Internae, sunt per quas res sinulae essentia sua sunt, id quod sunt & ab aliis rebus distinguuntur Forma enim quae materiam per se informando quidditatem & speciem rei tribuit, interna est & pars praecipua rei creatae
Externae formae, sunt per quas res singulae sunt tales vel tales; sive communes sint, sive propriae: sive essentiales sint, id est, ex essentia constituta emanantes & essentiam necessario consequentes & in ea manentes perpetuo, sive accidentales: proprietates enim rerum essentiales & accidentia alia formae rerum appellari consueverunt.
On this page