Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 6
TEATITUDO creaturarum rationalium, est fruitio Summi Duoni, nimirum Dei: seu quod eodem redit, est communio crea¬ turarum rationalium cum Deo Patre, Filio & Spiritu Sancto qui solus est vere Summum Bonum illarum, quod illas aeternum beatas efficit. Nominatur salus Dei, Psalm. 50. 23. Qui sacrificat, laudem, honore afficit me: & qui componit viam, faciam ut is fruatur salute Dei. Jerem. 3. vers. 18. Utique in Iehova Deo nostro est salus Israelis. 1. Joh. 1. vers. 3. Vt & vos communionem habeatis nobiscum. & communio nostra sit cum Patre & cum Filio ejus Iesu Christo.
Partes ejus sunt duae, libertas a malis omnibus & possessio verorum. bonorum omnium, quibus in Deo creaturae rationales potiuntur; cujusmodi sunt visio Dei, conformitas cum Deo, sufficientia in Deo: & certa scientia aternae suae felicitatis,
Visio Dei, est cognitio Dei Patris, Filii & Spiritus Sancti, per lumen supernaturale a Spiritu Sancto in mentibus creaturarum rationalium accensum ad vivificandas eas vita sempiterna
Haec prima & praecipua pars est beatitudinis: Unde communiter definitur beatitudo, quod sit visio Dei; seu quod sit actio perfecta qua Deus cognoscitur? Eaque in Christi anima est apertissima & perfectissima quanta & qualis in creaturam rationalem cadere potest, sic ut ineffabili claritate & perfectione anima Christi Deum facie ad faciem videat eaqu visione Dei beata sit
Anima quidem Christi ex ipsa unione personali cum λόγῳ, facti est beata beatitudine increata: sed beatitudine creata non potuisset. beata esse sine visione Dei. Ea autem differt a visione qua Deitas seipsam videt: nam I. Deitas videt seipsam δλλα κ ολός, totam & totaliter: anima autem Christi videt Deitatem totam quidem, sed non totaliter. 2. Deitas videt in seipsa omnia, etiam quae nunquam futura sunt dum modo non sint simpliciter impossibilia: at anima Chri¬ sti videt in Deitate tantum ea omnia quae fuerunt, sulit & futurasunt. 3. Deitas videt seipsam & omnia in se claritate simpliciter in finita, quia videt lumine increato, eoque infinito, id est, sua propria essentia: at Christi anima videt claritate finita, quia lumine creato atque finite
In Angelis similiter praecipua beatitudinis pars est visio Dei; ea que in illis est semper clara, Matth. 18. 10. Videte ne contemnatis aliquem ex parvis istis: dico enim vobis, Angelos eorum in coelis per omne tempus cernere faciem Patris mei qui in coelis est: Et per eam vident atque cognoscunt Dei essentiam, non sane totam ut anima Christi, multo minus totaliter & omnibus modis, sed pro capacitate ipsorum: non enim mentes finitae capiunt prorsus quod est infinitum neque id quod est creatum, plane ac perfecte Creatorem valet comprehendere.
Quod vero hominem attinet, itidem ad beatitudinem ejus necessaria & pars ejus primaria est visio Dei, quae certe vera est sapientia, de qua Proverb. 3. vers. 13. Beatus homo qui consequitur sapientiam, & homo qui provehit intelligentiam. Et vers. 18. tenentium eam beatus quisque. Matth. 16. v. 16, 17. Respondens vero Simon Petrus. dixit, Tu es Christus, Filius ille Dei viventis: Tunc respondens Iesus dixit ei, Beatus es Simon Bar lona: quia caro & sanguis hoc non detexit tibi, sed Pater meus qui est in coelis. Johan. 17. 3. Haec est vita. aeterna ut te cognoscant illum solum verum Deum, & quem misisti Iesum Christum,
Caeterum visio Dei in homine vel obscura est vel clara Visio Dei obscura, est hujus vitae, dum anima adhuc exsistens in corpore mortali, cognoscit Deum per fidem, tanquam per aenigma & speculum, 1. Corinth. 13. 12. Cernimus enim nunc per speculum & per aenigma, tunc autem coram cernemus: nunc novtaliquatenus. tunc vero amplius cognoscam, prout amplius edoctus fueros
Visio Dei clara, est alterius vitae, quum anima tum separata a corpore, tum post resurrectionem universalem rursus ei unita; Deum cognoscet facie ad faciem, sicuti est 1. Corinth. 13. 12. 1. Joh. 3. 4. Vide bimus eum sicuti est. Apocal. 22. 3. 4. Sedes Dei & Agni in ea erit & ervi ejus colent eum: Et videbunt faciem ejus.
Haec de visione Dei. Conformitas cum Deo, est per quam creatura rationalis similis est Deo in vera sapientia, justitia & sanctitate, I. Johan. 1. v. 6, 7. Si dixerimus nos communionem habere cum eo, & in tenebris ambulamus, mentimur, nec sincere agimus. Quod si in luce ambulamus, situt ipse est in luce, commumonem habemus cum eo mutuam. Et cap. 3. 2. Dilecti, nunc filij Dei sumus, sed nondum manifestum factum est quod erimus, scimus autem fore ut quum ipse factus fuerit manifestus, similes ei simus
Sufficientia in Deo, est per quam creatura rationalis in Deo sic acquiescit eoque sic contenta est, ut extra eum nihil appetat, nihil desideret amplius, Psalm. 33. 12. Beata gens illa, cujus Iehova Deus est. Ps. 62. 2. Tantumodo in Deo conquiescit anima mea: ab eo salus mea est. Et v. 6. Tantummodo in Deo conquiescit anima: nam ab eo exspestatio mea est. Et Psalm. 73. 25, 26. Quis esset mihi in coelis praeter te ? & praeter te nullo delector in terra. Deficiente ca: ne mea & animo meo; rupes animi mei & portio mea Deus est in seculum αυοιxdo
Scientia certa aternae suae felicitatis, est per quam creatura rationalis non tantum cognoscit suam felicitatem, sed etiam certo novit. & secura est se perpetuo beatam fore, Roman. 8. 35, 36. 37. 38, 39. Quis nos separabit a charitate Christi? num afflictio: num angustia, num persequutio, num fames, num nuditas, num periculum, num gladius? (Sicut scriptum est: Tui causa occidimur totum diem: reputati sumus velut oves destinatae mactationi.) Imo in his omnibus amplius quam victores sumus per eum qui dilexit nos. Nam mihi persuasum est, neque mortem, neque vitam, neque Angelos, neque principatus, neque potestates, neque praesentia, neque futura, Neque sublimitatem neque profunditatem, neque ullam rem aliam conditam posse nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostra
Beatitudo haec est spiritualis, quia in bonis ad mentem, qui spiritus est, proprie pertmentibus consistit; est divina, quia a solo Deo est, & in fruitione Dei versatur; & propria Ecclesiae est, id est, saucto rum Angelorum & hominum electorum ad vitam aeternam. Psalm. 33. 12. Beata gens illa, cujus Iehova Deus est: populus quem elegit in possessionem sibi. Et 144. 15. Beatus ille populus cui ita est, beatus ergo populus, cujus Iehova Deus est. Cantic. 6. v. 8. Beatam praedicabunt. Malach. 3. 12. Itaque beatos praedicabunt vos omnes gentes.
Estque sola vera, solida atque aeterna. In hac vita inchoatur in hominibus renatis, in altera perficietur Apoc. 20. 6. Beatus & sanctus qui habet partem in resurrectione prima: in hoc secunda mors non habet potestatem: sed erunt sacerdotes Dei & Christi. Et cap. 22. 14. Benti qui praestant ejus praecepta: ut sit eis jus in arborem vitae & per portas ingrediantur in civitutem
Causa efficiens propter quam ejus participes simus, est gratuit: remissio peccatorum propter justitiam Christi nobis a Deo imputatam, Psalm. 32. 1, 2. Rom. 4. 7, 8. "Beatus levatus a defectione, cujus tectum est peccatum. Beatus homo cui non imputat Iehova iniquitatem", & cujus spiritui non inest dolus
Causa ejus instrumentalis est fides salvifica, Luc. 1. 45. Beata est quae credidit. Joh. 20. 29. Beati, qui non viderunt, & crediderunt
Signum vero ejus infallibile quod hominem esse beatum ostedit, est triplex. Primum est effica vocatio ad Christum per quam membra sumus verae ac purae Ecclesiae Dei, & participes fimus bonorum quaeDeus in Ecclesia sua dupensat. Psa. 65, 5, 6. Beatus que eligis & admoves, inhabitaturam atria tua: snturamur bono domus tuae, rebus sanctis tepli tui. Res reverendas in justitia proloqueris nobis, o Deus salutis nostrae, fiducin omnium extremitatum terrae & maris longinquarum: Psalm. 84. vers. 11. Melior est dies unus in atriis tuis, quam mille ali bi: eligo frequentare limen in domo Dei mei, magis quam habitare. in tentoriis improbitatis,
Secundum siguum est studium cavendi peccata & faciendi bona opera a Deo praecepta, Psal. 1. v. 1, 2. Beatus est vir ille, qui non ambulat in consilio improborum, & viae peccatorum non insistit, ac in consessus derisorum non desidet: Sed cujus oblectatio est in lege Iehovae, & qui de lege illius meditatur interdiu ac noctu. Et Psal. 2. vers. 12. Beati omnes qui confidunt in eo. Psalm. 40. 5. Beatus est vir ille quibonit in Iehova fiduciam sua, neque respicit ad superbos, aut declinantes ad mendacium. Psal. 84. 6. Beatus homo, cui facultas est in te se mitas tuas insistendi ex animi sui sententia. Et vers. 13. O Iehova exercituum, beatus homo qui fiduciam habet in te. Et Psal. 89. 16. Bea tus est populus, qui agnoscunt clangorem, qui in luce faciei tuae pergunt Iehova. Et 112. 1. Beatus quisquis reueretur Iehovam, in mandatis ejus delectatur valde. Et 119. 1, 2. Beati integri via, qui ambulant in lege Iehovae: Beati custodientes testimonia ejus, ex teto anime quaerentes eum. Proverb. 8. v. 32, 34. Beati sunt qui vias meas observant. Beatus homo qui auscultat mihi, sedulo insistendo foribus meis quotidie, observando postes ostiorum meorum. Et cap. 14. v. 21. Qui gratiam facit pauperibus, o beatum illum! Et cap. 16. 20. Qui considit Iehovae, o beatum illum! Et cap. 28. 14. Beatus homo qui ad modum pavet iugiter, qui autem obdurat animum suum, ruet in malum. Et cap. 29. 13. Quum non est visio nudatur populus: qui autem observat legem, o beatum illum! Jesa. 30. v. 18. Deus juris est Iehova beati omnes qui exspectant eum. Et cap. 56. v. 2. Beatus mortalis quifecerit justitiam, & filius bominis qui prehenderit illam, observans sabbathum ne prophanet illud, & observans manum suam ne faciat ullum malum, Matth. 5. 3, 5, 6, 7. 8. Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati qui sunt mites: quoniam ipsi terram haereditatis jure obtinebunt. Beati qui esuriunt & sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Beati qui sunt misericordes: quo- niam ipsis misericordia tribuetur. Beati qui sunt mundi corde: quo niam ipsi Deum videbunt. Luc. 11. vers. 28. Beati qui audiunt ser monem Dei, & eum observant. Joh. 13. v. 17. Si haec noveritis, beat eritis si ea feceritis. Jacob. 1. v. 25. At is qui introspexerit in perfecta illam legem libertatis, & permanserit in ea, quia non fuerit audito obliviosus, sed actor operis, is, inquam, beatior erit in opere suo. Apoc. 1. v. 3. Bea us qui legit & beati qui audiunt verba prophetiae hujus: & observant ea quae in ea scripta sunt. Et cap. 16. v. 15. Ecce venio ut fur. Beatus qui vigilat & serunt vestimenta sua, ne nudus ambulet & cernantur pudeda ipsius. Et cap. 22. 7. Ecce venio cito. Beatus quio obseruat verba Prophetiae libri hujus:
Tertium signum est erux & afflictio qua Deus pios tum castigat paterne, tum explorat, tum veritatis suae martyres facit, Psalm. 94. v. 12, 13. Beatus ille vir quem castigas Tah, & quem ex Lege tua doces. Ad praestandum quietem ei a diebus adversitatis, dum foditur improbo fovea. Jacob. 1. v. 12. Beatus est vir qui sustinet tentationem, &c. Et cap. 5. v. 11. Ecce, beatos praedicamus eos qui adversa sustinent tolerantiam Iob audistis, & finem Domini vidistis: nam abundat intima misericordia Dominus, & est miserator. Matth. 5. vers. 4, 10, 11 Beati qui lugent: quoniam ipsi solamen recipient. Beati quos persequiuntur homines justitiae causa: quoniam ipsorum est regnum coelo rum. Beati eritis, quum vos conviciis affecerint, & persequuti fuerint, & mentientes dixerint quidvis mali adversus vos, propter me. 1. Petr. 3. v. 14. Sed si quid perpetiamini propter justitiam, beati tame estis. Et cap. 4. vers. 14. Si conviciis afficimini in nomine Christi, beati estis.
Sed praeter hanc est beatitudo quaedam hominum temporaria & corporalis, quae in bonorum ad corporalem hanc vitam pertinentium fruitione versatur: eaque humana beatitudo dicitur, quia constat iirebus, quae ad humanam hanc vitam spectant, & in hac vita locum habent tanquam ἔσισαγμα & additamentum quoddam consolationi piorum serviens: quemadmodum passim in sacris literis describi¬. tur, veluti in Psalmis & alibi corporalis felicitatis partes hae praedicantur. I. Familiae & natalium nobilitas & decus. Proverb. 17. 6. Ornamentum filiorum sunt patres ipsorum. Hinc genealogiae in Scripturis passim cum laude recensentur piorum: & a Christo ipso & Apodum carnem Joh. 8. vers. 37. Scio vos semen Abrahami esse. Actor.: 25. Vos est: filii Prophetarum & pacti quod pepigit Deus erga patre. nostros, dicens ad Abrahamum, Et in semine tuo benedictionem consequentur omnes familiae terrae. Roman. 9. v. 4, 5. Qui sunt Israelitae. quorum est adoptio, & gloria, & pacta, &c. quorum sunt Patres, & stolis conceditur Judaeis laus ortus ipsorum ex Abrahamo secunex quibus est Christus quod ad carnem attinet. Eodem pertinet etiam natalium honestas: quoniam inhonesto thoro nati a gerendis publicis officiis & dignitatibus arcentur, Deut. 23. v. 2. Spurius nevenito in congregationem Iehovae: etiam decima ejus generatio ne venito in congregati mem Iehovae.
II. Patriae natalisve soli celebritas & claritas, Psalm. 127. 4, 5. Quomodo fuissemus cantaturi canticum Iehovae, in solo alienigenarum? Si oblivi, car vestri, o Ieruschalaima; obliviscatur sui dexter ri mea.
III. Educatio bona, Proverb. 3. vers. 13. Beatus homo qui consequitur sapientiam, & homo qui provehit intelligentiam. I. Reg. 10. vers. 8. Beati homines tui, beati servi tui isti, qui stantes coram te jugiter, uu liunt sapientiam tuam. Eccles. 25. vers. 12, 13. Beatus quo adeptus est prudentiam, & qui eam narrat ad aures audientium Quam magnus est qui adeptus est sapientiam!sed nemo est qui superet reverentem Domini. Et cap. 50. vers. 28, 29. Eruditionem intelligentiae & scientiae exaravit in libro hoc Iesus filius Sirachi Hiere. solymitanus, qui profudit imbrem sapientia ex animo. Reatus qui versatur in istis: & qui indit ista cordi sue, espeanus fagiens:
IV. Necessaria hujus vitae adiume nta, Pseim. 33. v. 19. It cripius animam a morte eorum & vivos conservet cos in fanie. Tt 46. v Is. 8, 9. Quam pretiosa est benignitas tua, Deus, auem fiij lam inum ad umbram alarum tuarum sese recipiunt. Vbeerimo explentur pinguedine domus tuae, & de torronte deliciarum tuarum bit enaum das eis. Et 37. vers. 11. Mansueti vero haereditario jure possidebent terram, & oblectabunt se in multitudine pacis. Et vers. 21, 22. Mutuo accipit improbus, sed non potest reddere: justus vero gratiam facit & donat: Quia benedicti ab illo, haereditario jure possident terram: maledicti vero ab illo exscinduntur. Et vers. 25, 26. Puer fui, etiam consenui, sed non vidi justum ita derelictum, ut semen ejus quaereret panem. Toto die gratiam facit, & mutuat, & semen ejus in benedictione est. Et vers. 29. Iusti haereditario jure possidebunterram, & habitabunt in aeternum super eam. Matth. 5. vers. 5. Beat. qui sunt mites: quoniam ipsi terram haereditatis jure obtinebunt. Et cap. 6. vers. 33. Quaerite primo regnum Dei, & justitiam ejus, & ista omnia adicientur vobis.
V. Conjugium felix, Ecclesiastici cap. 26. vers. 1. Mulieri: loubeatus est vir, & numerus dierum ejus duplex. Quanquam col tus, si quis dono continentiae a Deo sit ornatus, in non postisum beatitudinis parte ponitur, 1. Cor. 7. v. 40.
VI. Amplificatio & prosperitas familiae ac posterorum. Sic nis Lea uxor Jacobi Patriarchae Genes. 30. vers. 13. Beate est mihi, nam beatam praedicabunt me mulieres. Psalm. 112. vers. 2. Potens in terrauturum est semen ejus, generationi rectorum benedicetur. Et Psalm. 127. vers. 3, 4, 5. Ecce possessio Iehovae sunt filii merces est fructus ventris. Vt sagittae ad manum robusti, ita sunt pueri. Beatus vir ille quiimpleverit pharetram suam illis; non erubescent, sed periment inimicos in porta ipsorum. Et Psalm. 128. vers. 2, 3. Beatus eris & bene tibierit. Vxor tua ut vitis fructifera ad latera domus tuae: filii tui ut plantaeolearum circumstabunt mensam tuam. Et I44. vers. 12. Vt. filii nostri tanquam plantae bene educatae in tenera atate sua: filiaeque nostrae sicut antarii lapides excisi, sint structura templi. Proverb. 17. 8. Corona senum sunt filii filiorum. Et cap. 20. vers. 7. Indesinenter imbulans in integritate sua justus, beatus est beati filij ejus post eum. esa. 65. vers. 23. Neque gignent ad conturbationem: nam semen benelictorum a Iehova erunt & prognati eorum cum ipsis. Ast non quaescunque liberi & posteri in beatitudinis humanae parte ponendi. sunt, verum sapientes & pii, non geniti ad conturbationem. Alioqui qui gignit stolidum, gignit ad moerorem sibi, neque letaturus est pater stulti. Proverb. 17. vers. 21. Et indignationi est patri suo filius stolidus, & amaritudini genitrici suae, Proverb. 17. v. 25.
VII. Incrementum potentiae & divitiarum, Psalm. 112. vers. 3. opes & divitiae in domo ejus & justitia ejus perstat in aeternum. Et 144. vers. 13, 14, 15. Promptuaria nestra plena proferant juge alimentum: pecudes nostrae millenis pariant, myriadibus auctae sint in chortibus nostris. Bovesque nostri praepingues: nulla irruptio, nullaque eruptio, denique nulla sit querela in plateis nostris. Beatus ille populus cus ita est
VIII. Conservatio, solatium & auxilium in rebus adversis. Psala II. vers. 2, 3. Beatus qui attendit ad attenuatum, dicens, tempore mali liberabit eum Iehova: Iehova servabit eum, & vitae restituet eum, beatus reddetur in terra; item, ne tradas eum desiderio inimicorum ejus. Et I12. v. 4. Oritur in tenebris lux justorum, gratiosas est, & misericors justus. Deuter. 33. 29. Beatus es Israel, quis est sicut tu, populus servatus per Iehovam, clypeum auxiliarem tuum, & cujus gladius est excellentia tua? Sic reddentur abjecti inimici tui tibi, tu autem excelsa eorum conculcabis. Daniel. 12. vers. 12. Beatus qui praestolabitur, & perveniet ad dies mille trecentos triginta quinque
IX. Tranquilla gubernatio & habitatio commoda sub prudente & bono Principe seu Magistratu, Ecclesiastae 10. 7. aut 14. ex Versione Tremellii: O te beatam regionem, cujus rex natus est clarissimis; & cujus Principes suo tempore comedunt ad robur, non autem ad compotationem. Ecclesiastici 25. 11. Beatus qui habitat cum uxore intelligente, & qui lingua non labitur, & qui non servit homini indigno se¬
X. Securitas a metu & trepidatione, molestiis & miseriis corpoTralibus, Psal. 112. v. 7, 8. A rumore malo non timet, ex ecto animo sub
confisus Iehovae. Fultus animo suo non timet, donec videat malum in hostibus suis. I. Corinth. 7. vers. 40. Sed beatior esi si ita maneat, secundum meam sententiam, videor autem mihi & ego Spiritum Dei habere
XI. Laetitia manans ex usufructu laborum nostrorum & bonotum a Deo datorum, Eccles. 2. v. 23. Non est bonum penes hominem, ut comedat, bibat, efficiatque ut cor suum fruatur bono ex labore. suo: etiam hoc vidi ego a manu Dei ipsius esse. Et 27. Homini enim qui bonus videtur in conspectu ipsius, Deus dat sapientiam & scientiam cum laetitia. Actor. 14. v. 17. Deus implet cibo & latitia corda nostra Jesa. 65. v. 13, 14. Sic ait Dominus Elohim, ecce servi mei comedent, vos autem esurietis; ecce servi mei bibent, laetabuntur, canent prae latitia animi. Et v. 21, 22. Et aedificantes domos inhabitabunt eas, θplantantes vineas comedent fructum earum: Non aedificabunt & alius inhabitabit: non plantabunt & alius comedet. Laetitia item manans ex interitu hostium Dei & Ecclesiae. Psalm. 112. v. 8. Fultus animo suo non timet, donec videat malum in hostibus suis. Ecclesiast. ,5 v. 10. Homo de liberis laetans beatus est, & qui vivens videt ruinam inimicorum
XII. Longaevitas, Exod. 20. v. 12. Vt prolongentur dies tui super terram illam, quam Iehova Deus tuus dat tibi. Jesa. 65. vers. 22. Vt. sunt dies arboris, dies erunt populi mei. XIII. Mors corporalis placida in fide Christi, Apocal. 14. 2. 11. Sieati ab hoc tempore mortui ij, qui Domini causa moriuntur. Ettam, dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: & opera eorunsequuntur eos. Jesa. 57. v. 1, 2. Homines probi recipiuntur nemine ad gtente, ante adventum ipsius mali recipi, justum ingredi pacem, uquiescere in cubili suo
XIV. Gloria perpetua & fama honesta etiam post mortem permanens ob pietatem, virtutem & recte facta, Psalm. 112. vers. 6. Quia in saculum non dimovetur, in memoria perpetua est justus. Et 2.9. Dispergit, dat egentibus: iustitia eius perstat in aeternum: cornueius elevatur honore. Proverb. 31. v. 28, 29, 30, 31. de muliere remfamiliatem bene administ: ante & Deum reverente dicitur; Assurgentes filij eius beatam praedicant eam, maritus eius similiter laudatm eam, Dicens; multae foeminae fecerunt strenue, tu vero superas omne illas. Fallax est gratia & vana pulcritudo; mulier reverentia Iehovae praedita, ipsa laudem comparat sibi. Dateei de fructu manuum cius, & laudent eam in portis facta eius. Apocal. 21. v. 24. Et genter quae servatae fuerint ambulabunt ad lucem eius: & reges terrae gloriam suam & honorem ad eam adferent.
On this page