Text List

Caput 7

Caput 7

CAPUT VII. In quo de Theologia Christi secundum humanitatem ipsius.

PTHEOLOGIA ectypa confiderata ut est in creaturis rationali¬s bus, est vel Christi tanquam Capitis Ecclesiae Dei secundum humanitatem ipsius: vel membrorum Christi.

Theologia Christi tanquam Capitis secundum humanitatem: ipsius, est tota sapientia rerum divinarum per unionem personalem communicata cum Christi θεανθρωπε humanitate unita & per Spiritum Sanctum sine mensura in eam effusum, tum ad illius beatitudi. nem sempiternam tum ad eorum omnium qui Christo ut Capit conjuncti sunt illustrationem:

Haec etiam Theologia unionis appellatur, quia illam Christi humanitas habet ex unione hypostatica cum divina natura. De hac legitur, Johan. 1. vers. 16. Et ex plenitudine ipsius omnes accepimus, & gratiam pro gratia. Et cap. 3. v. 11, 12, 13. Amen, amen dico tibi, quod scimus loquimur, & quod vidimus testamur: sed testimonium nostrum non recipitis. Si terrena dixi vobis, & non creditis: quomodo sidixero vobis coelestia, credetis? Nullus nascedit in coelum, nisi qui descendit e coelo, nempe Filius hominis qui est in coelo. Et v. 32. & sequentibus. Quod vidit & audivit, hoc testatur: sed testimonium eius. nemo recipit. Qui recipit eius testimonium, is obsignavit Deum veracem esse. Nam is demum quem nisit Deus, verba Dei loquitur non enim huic admetitur Deus spiritum: Pater diligit Filium, & omnia credit ei in manum. Qui credit in Filium, habet vitam aeternam: qui vero non assentitur Filio, non videbit, etiam sed ira Dei manet super eum. Coloss. 2. v. 3. In quo sunt omnes thesauri sapientiae ac notitiae absconditi.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7