Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 5
PHILOSOPHIS Summum bonum & Beatitudo sunt unum & idem: sed Theologia haec duo distinguit. Nam secundum eam SUMMUM BONUM creaturarum rationalium ac proinde & hominis, est Deus ipse solus, tanquam primum principium & finis ultimus omnis boni.
Summum Bonum comparate dicitur ad ea quae bona dicuntur aequivoce. Summum Bonum autem idem est unicum bonum, quod univoce est bonum: illud solus Deus est.
Testimonia haec sunt: Genes. 15. 1, ait Deus ipse de se ad Abrahamum: Ne timeas Abram, ego clypeus sum tibi, merces tua ampla valde. Psal. 16. 5. Iehova portio praedii mei & poculi mei. Et Psal. 33. v. 12 Beata gens illa, cujus Jehova Deus est. Et Psal. 40. 5. Leatus est vir ille, qui ponit Iehovam fiduriam suam. Psal. 73. v. 25 Alephus Propheta ad Deum: Quis esset mihi in caelis praeter te mpraeter te nullo delector in terra. Psal. 142. 6. Clamo ad te, Iehova, dicens, tu es receptus meus, portio mea in terra viventium. & Psal. 144. versic. 15. dicitur: Beatus populus, cuus Iehova est Deus.
Argumenta alia ex Scripturis Sacris depromta sunt haec: I. Qui nobis est salus, gloria, robur, clypeus, atque adeo omnia quaecunque sunt necessaria ad beatitudinem nostram, is est summum nostrum bonum.
Solus Deus est nobis salus, gloria, robur, clypeus, atque adeo omnia quaecunque sunt necessaria ad beatitudinem nostram:
Ergo solus Deus est summum nostrum bonum. Assumptionem probant plurima Scripturarum loca, e quibus haec sunt, Psal. 27. v. 1. Iehova lux mea & salus mea est, a quo timerem? Iehova robur vitae mea est, a quo expavescerem? Psal. 28. 7. Iehova robur meum & scutum meum. Psal. 62. 3. & 7. Tantummodo ipse rupes mea est & salus mea. Psal. 3. v. 4. Tu Iehova clypeus meus es circa me, gloria mea, & extollens caput meum. Psal. 18. 2, 3. Ex inmis visceribus diligam te, Iehova firmitas mea & propugnaculum meum, Deus fortis meus, rupes mea, ad quam me recipiam; clypeus meus & cornis salutis meae, editus locus meus. Coloss. 3. 11. Omnia & in omnibus Christus. 1. Cor. 15. vers. 28. Deus erit omnia in omnibus, id est, ipse solus sine ullo mediatore aut medio erit in sempiternum immediata causa & autor omnis nostri boni, omnisque felicitatis: & immediatum objectum, in quo nostra versabitur felicitas. II. Quicquid nos vere beatos reddit, id est summum nostrum bonum. Summum enim bonum est causa verae beatitudinis nostrae, & nos ab omni malo, & ab omni miseria liberos facit
At solus Deus nos vere beatos reddit. Neque enim facit beatum hominem, nisi qui fecit hominem, Nam qui tot & tanta creaturae suae bona, bonis malisque largitur, ut sint, ut homines sint, ut vigentes sensibus, valentes viribus, affluentes opibus sint seipsum bonis dat, ut beati sint, quia ejus etiam hoc munus est ut boni sint. Ille in nobis qui per peccatum mali evaseramus, bonitatem in nobis ex bonitate sua instaurat, & peccatum, quo premebamur, a nobis aufert. Unde dicitur Psal. 32. 1, 2. Beatus levatus defectione, cujus tectum est. peccatum, Beatus homo, cui non imputat Iehova iniquitatem, & cujus spiritui non inest dolus. Psal. 36. v. 10. Penes te est fons vitae & in lumine tuo videbimus lumen. Psal. 94. 12. 13. 14. 1. Corinth. 11. 32. Dum judicamur, a Domino erudimur, ne cum mundo condemnemur.
III. Quicquid animum tranquillum, pacatumque & ab omnibus affectibus vitiosis liberum facit, id est summum nostrum bonum. Ille enim felix est, cujus animus tranquillus pacatusque non dolet, nec metuit, nec solicite cupit, nec incerta sperat, sed in sancto pioque gaudio ac spe, quam velut animae anchoram habet tutam ac firmam, conquiescit
At solus Deus id facit, ut David profitetur Psal. 23. 3. 4. Animam meam quietam efficit, ducit me per orbitas justitiae propter nomen suum. Etiam quum ambularem per vallem lethalis umbrae, non timerem malum, quia tu mecum es. Psal. 27. v. 1. 2. 3. Solus profecto Deus hominis animum tranquillum pacatumque reddere potest tum in vita tum in morte.
IV. In quo solo est perfecta atque solida consolatio nostra adversus omne malum, id est summum nostrum bonum.
At in solo Deo est perfecta atque solida consolatio nostra adversus omne malum, Jacob. 5. 11. Malum autem est privatio boni requisiti ad creaturae cujuslibet perfectionem. Ergo, &c.
At solius Dei cognitio & fiducia vere beatos & bonos efficit: ut haec testimonia Scripturae Sacrae planum faciunt. Prov. 3. v. 13. Beatus homo qui consequitur sapientiam, & homo qui provehit intelligentiam. Loquitur Salomon de sapientia & intelligentia salvifica, de qua 2. Tim. 3. 14. Sacras literas a puero nosti, quae te possunt sapientem reddere ad salutem. Joh. 17. 3. Hec est autem vita aterna, ut tecognoscant illum solum verum Deum, & quem misisti Iesum Chritum. Jesa. 53. 11. Cognitione sui justificabit justus servus meus multos, quorum iniquitates ipse bajulaverit, 2. Pet. 1. 2. 3. 4. Gratia vobis & pax multiplicetur in agnitione Dei & Iesu Domini nostri: prout divina vis ipsius omnia nobis donavit, quae ad vitam & pietatem pertinent, per agnitionem illius, qui vocavit nos ad gloriam ac virtutem. Ex eo quod maxima illa nobis ac pretiosa promissa donavit, ut per haec efficeremini divina consortes naturae, elapsi ex corruptione quae est in mundo per cupiditatem, & v. 8. Haec enim si vobis adsint & abundent, no inertes vos nec infructuosos efficiet, in Domini nostri Iesus. Christi agnitione. Psal. 2. v. 12. Beati omnes qui considunt in eo. Jer. 17. 7. Benedictus vir ille, qui fiduciam habet in Iehova, & cuius confidentia est Iehova Psal. 146. 5. Beatus cui auxilio est Deus fortis Iacobi, cujus exspectatio est in Iehova Deo suo.
At solius Dei timor & amor vere beatos nos esse probat. Psal. 112. 1. Beatus quisquis reveretur Iehovam, in mandatis ejus delectatur valde. Psal. 1. v. 1. & 2. Beatus est vir ille, qui non ambulat in consilio improborum & viae peccatorum non insistit, ac in consessu derisorum non desidet: sed cujus oblectatio est in lege Iehova, & qui de lege illius meditatur interdiu & noctu. Psal. 119. v. 1, 2. 3. Beati integri via, qui ambulant in lege Iehovae. Beati custodientes testimonia ejus, qui ex toto corde quaerunt eum. Etiam non operantur iniquitatem. Jes. 56. 2. Beatus mortalis qui fecerit justitiam & filius hominis qui prehenderit illam; observans sabbathumas profanet illud, & observans mani juam nefaciat ullum malum, Math. 5. v. 3. & aliquot sequentibus Beati pauperes spiritu, lugentes, mites, qua esuriunt & sitiunt justitiam, misericordes, mundi corde, pacifici, persequutionem patientes justitiae on Christi causa. Prov. 8. 34. "Beatus homo qui auscultat mihi, sedulo insistendo foribus meis quotidie". Et c. 28. 14. Beatus homo, qui ad modum pavet jugiter: qui autem obdurat cor suam, ruet in maiam. Eccl. 12. 15. Deii ipsum reverere & praecepta ejus observa, quia hoc est totum hominis. Jac. 5. 11. Ecce beatos praedicamus eos, qui adversa sustinent. Apoc. 16. v. 15. Ecce venio ut fur. Beatus qui vigilat & serunt vestimenta sua, ne nudus ambulet, & cernantur pudenda ipsius. Et talia multa passim in Scriptura utriusque Testamenti occurrunt. Qualia sunt & haec: Prov. 8. v. 17. Ego amantes mei amo. Joh. 13. v. 17. Si haec noveritis, beati eritis si ea feceritis. Joh. 14. 23. Si quis diligit me, sermonem meum servabit: & Pater meus diliget eum, & veniemus ad eum, & mansione apud cum faciemus. Solius, inquam, Dei timor & amor nos beatos esse probat, h. e. ostendit & declarat, non tanquam causa, sed tanquam siguum certum & infallibile. Pietas est via ad beatitudinem, non causa beatitudinis: sicut Bernardus ait, bona opera esse viam ad regnum, non causam regnandi. Quia gratuita remissio peccatorum nos beatos efficit, ut Paulus Rom. 4. v. 7, 8. Ps. 32. docet. Benti quorum vemisse sunt iniquitates, & quo- vii obicctis sunt poccote. Beatus vir cui non impittarit Dominus pec- cutum. Deus autem zemittit nobis peccata, no quia ipsum timuimu- & amavimus; Sed ut ipsum timeamus & amemus, quemadmodum legitur Psal. N3o. 3. 4. Si iniquitates obserunveris Tah; Domine qui- possit consistere? Nam apud te est condonatio, ut timenris, hoc est, reverenter colaris, Luc. 7. 47. Remissa sunt multa ipsius peccata. Nam dilexit multum: cui autem palulum remittitur, paululum diligit. Ps. 18. 2, 3. Ex intimis visceribus diligante Iehova firmitas mea, Iehova, petra mea, & propugnaculum meum, & liberator meus: Deus fortis meus, rupes mea, ad quem me recipiam, clypeus meus, & cornu salutis mea, editus locus meus.
VII. Quod est simpliciter perfectum, plane sufficiens & summe desiderabile, id est summum bonum nostrum. Hae enim tres sunt sunmi boni conditiones, quas ipsi etiam Gentiles Philosophi agnoscunt. Oportet ipsum esse simpliciter perfectum: quia si summo pono aliquid deesset, summum sane non esset. Idem est prorsus sufficiens: quia nihil deest ei, cujus est. Est summe desiderabile: quia in illo & ex illo & proter illud est, quod appetendum est; ad illud reliqua bona omnia referuntur.
Atqui solus Deus est simpliciter perfectus, prorsus sufficiens & summe desiderabilis: Fatentur id etiam ipsi Gentiles.
VIII. Prima idea boni, est summum bonum. Prima idea boni, dicitur rerum omnium principium unum in effabile, a quo uno omnia & ad quod unum omnia: ipsum bonum universale, non in praedicando, sed in causando secundum efficientiam, id est, exemplar & causa omnium creatorum bonorum, a cujus bonitate bona alia omnis derivantur: ipsum pulcrum: primium pulcrum: pelagus pulcritudinis: ωργιτον φιλον, primum amicum: αυξφιλον, ipsum amicum: sincerum & purum.
Atqui Deus solus est prima idea boni. Nam in mente divina rerum omnium sunt ideae, i. e. formae exemplares & aeterne, quemadmodum etiam Plato statuit, sicut ejus sententiam interpretatus est Augustinus quarto tomo, libro 83. quaest. c. 46. Clemens Alexandrinus lib. 4. Stromatum pag. 230 & lib. 5. pag. 236. & pag. 249. Theodoretus de Curatione Graecarum affectione Sermone secundo, qui est de principio, pag. 36. & Sermone quarto, qui est de Materia & Mundo, pag. 64: editionis Commeliniae anni 1592. Tertullianus lib. de anima, c. 18. Eusebius de praepatatione Evangelica 15. lib. cap. 44. L. Annaus Seneca epist. 59. Quid sit idea, id est, quid Platoni esse videatur, audi. Idea est eorum quae naturaliter fiunt exemplar aternum. Plato enim per ideas non intellexit species nescio quas in aere volitantes, ut falso ei afflictum, sed quemadmodum jam dictum, formas exemplares, incorporeas, invisibiles, aeternas & immutabiles, veritates rexum omnium quae sunt, semper in mente divina exsistentes, semper eodom modo sese habentes, quae ipsae formatae non sunt, sed secundum quas omnia a Deo creata sunt, quarum participatione fit, ut fit, quicquid est, quoquo modo est; non enim Deus extra se quicquam positum intuebatur, ut secundum id constitueret, quod constituebat; nam hoc opinari sacrilegum est.
Idea & ειδος differunt. Quid intersit, quaeris? Alterum exemplar est, alterum forma ab exemplari sumta & operi imposita: Alteram artifex imitatur, alteram facit. Habet aliquam faciem statua, haec est ειδος: Habet aliquam faciem exemplar ipsum, quod intuens opifex, statuam figuravit: haec idea est. Etiamnum aliam desideras distinctionem? ειδος in opere est: Idea extra opus, nec tantum extra opus est, sed ante opus. L. Annaus Seneca epist. quinquagesimanona.
Subscribunt orthodoxi Patres & testantur, Summum bonium nostrum esse Deum. AUGUSTINUS primo tomo, Retract. lib. 1 cap. 1. ait: Sine controversia quaedam originalis regio beatitudinis animi, Deus ipse est Et paulo post: In libro tertio; Si quid mihi videatur quaeris, inquam, in mente arbitror esse summum hominis bonum: Verius dixissem; In Deo: Ipso enim mens fruitur ut beata sit, tanquam sunmmo bono suo. Vide septimo tomo, libro secundo de peccatorum meritis & remissione, caput decimumseptimum.
FULGENTIUS libro primo de Praedestinatione ad Monimum, pag. trices. sexta editionis Basiliensis Henricpetrinae: Creato bono summum bonum (quod creatum non est & a quo omne mutabile bonum crentum est) jusse dominaretur: cujus etiam participatione beatumesset, si summo bono humili dilectione serviret.
Qua propter, ut falsas aliquot de summo bono opiniones remo¬ veamus, nulla res mundana est summum hominis bonum, quod illum beatum efficiat: tum quia quaelibut illarum est vanitati subjecta, mutabilis, instabilis, fluxa, caduca: tum quia nulla illarum mentem tranquillam reddit, sed potius perturbat, ut docet Salomonis liber dictus Ecclusiastes cap. 1. 2. & cap. 12. 10 Vanitas vanissima: ista omnia sunt vanitas. Sic igitur fidelis ratiocinatur:
Quicquid vanum est, & animum non tranquillat, sed tantummodo perturbat, id summum bonum nostrum non est.
Rem ita habere ostendit I. Uniuscuiusque hominis in rebus hujus mundi occupatio & defatigatio inutilis, qua nihil potest consequi, quod vel in sese, vel in ipso homine durabile maneat, & quietem tranquillitatemque veram praestet, Ecclesiastae 1. v. 3. Quid emolumenti est homini, ex toto labore suo quo laborat sub Sole?
II. Familiarum & Gentium totarum interitus, quibus terra ipsa momentaneum illum statum exprobrat, dum ipsa perpetuo manet theatri cujusdam instar, in quo eadem semper vel comoedia vel tragoedia agitur, personis tantum mutatis, Ecclesiastae 1. v. 4. Generatio una abit, & altera aduenit: quamvis terra in saculum permaneat.
III. Natura rerum creatarum mutabilis & vices innumeras quotidie subiens, veluti Solis, aeris seu venti, fluminum, omnium denique rerum, in quarum vel cognitione vel usu homo laborat & sese fatigat, Ecclesiastae 1. v. 5, 6, 7. 8, 9, 10,11. Oritur Sol, & occidit Sol; iterumque ad locum suum aspirat, ubi oriatur: Properat ad meridiem, & circumit ad Aquilonem; conversatione sua circumiens properat aer, & secundum circuitus suos reuertitur aer: Omnia flumina properant ad mare, nec tamen mare impletur; quocumque loci flumina properant, eodem reuertuntur propere. Singularis ista fatigantur non posset quisquam eloqui; non satiaretur oculus videndo, neque impleretur auris auditu. Id quod fuit, idem est quod futurum est, & id quod sit idem est quod fiet, neque est quidquam novi sub Sole. Estne aliquid de quo dicitur, aspice hoc novum est? quod jam fuit per secula, quod fuit ante nos. Non est memoria de prioribus: etiamque de posterioribus quae futura sunt, non erit de ipsis memoria apud illos qui erunt in posterum. Roman. 8. 20. "Vanitatis mundus hic conditus. subjectus est, non sua sponte, sed propter eum qui subjecit eum isti vanitati". I. Cor. 7. v. 31. Et qui utuntur hoc mundo, ut non abutentes: praeterit enim habitus hujus mundi. I. Joh. 2. 17. Porro mundus praeterit, & cupiditas ipsius: qui vero praestat uoluntatem Dei, manet in aeternum.
IV. Temporum & omnium quae fiunt & eveniunt certis temporibus a Deo destinatis mutabilitas, quam fluunt semper & volvuntur ac revolvuntur perpetua conversione, sic ut nullus actus, nullusque eventus instabilitati temporis subjectus perpetuo duret, sed omnia suis vicibus fiant & eveniant, sic ut omnium rerum facilis sit conversio & vicissitudo, quod inductione exemplorum probat Ecclesiastes cap. 3. primis octo versibus, ut intelligamus, actuum & eventuum istorum emolumentum ad neminem, quantumvis contendat, pervenire posse stabile; ac proinde omnes res mundanas esse vanas, & animum hominis non tranquillare, sed tantummodo perturbare.
Hinc necessario conficitur, nullam tem mundanam esse summum hominis bonum; nullam illarum efficere hominem beatum.
Proinde SAPIENTIA HUMANA consistens in cognitione rerum naturalium, & in mundo gestarum, & ab hominibus humano spiritu traditatum de Philosophia Ethica seu morali & rebus aliis. non est summum hominis bonum. I. Quia est laboriosa & molestacompatatur enim cum molestia mala, quam inflixit Deus hominibus, ut seipsos affligant, justo sane judicio profanam humani ingenii audaciam sic ulciscens jam inde ab illo primo humani generis parente. Ecclesiastae 1. v. 13. Applicans animum meum ad disquirendum & ad explorandum sapientiam de omni es quod sit sub calis (hanc occupationem malum dedit Deus filiis hominum, ut occuparent se in ea) Et ver. 17. Adjeci quoque animum meum ad cognoscendum sapientiam, & scientiam omnis insanie & stoliditatis, cognoui etiam hoc esse afflictionem spiritus.
II. Quia versatur circa ea, quae per se vana sunt, neque salutem aeternam regnumque caelorum afferunt, Ecclesiastis 1. 14. Vidi omnia facta quae fiunt sub Sole, quod ecce, ista omnia sunt vanitas & afflictio spiritus.
III. Quia est venti pabulum seu animi depastio, hoc est, nullum inde operaepretium aliud refertur quam animi quasi vento sese pascentis inutilis defatigatio, qua animus non alitur, famesque eius non expletur, Ecclesiastis 1. v. 14.
IV. Quia ne minimam quidem tem pravam potest corrigere, & defectus ejus, qui innumeri sunt, supplere, nedum calestem perfectionem subministrare, Ecclesiastis 1. 15. Perversum non posse corrigi, & defectum non posse innumerum venire.
V. Quia non parit disuuitus, συθυμιαν sic ut in ea ne Reges quidem ipsi tranquillitatem aliquam reperiant, ut suo exemplo Salomon tex sapientissimus & potentissimus docet, Ecclesiastis 1. v. 12, 13. Ego Ecclesiastes, quum essem rex super Israelem Ierosolymis; Applicans animum. meum ad disquirendum & ad explorandum sapientiam de omni eo quod sit sub coelis (hanc occupationem malam, &c) Et ver 16, 17. Loquutus ego cum animo meo, dicendo; ecce, ego amplificavi & adjeci sapientiam supra omnes qui praefuerunt ante me Ierosolymis, & animus meus percepit multum sapientia & scientiae. Adjeci quoque animum meum ad cognoscendum sapientiam, & scientiam omnis in saniae & stoliditatis, cognovi etiam hoc esse afflictionem spiritus.
VI. Quia non parit αυτυρκειαν, sed conjuncta est cum multa indignatione & dolore; quum tantum absit, ut in hac disquisitione possit cujusquam, quantumvis sagassimi, animus invenire quod sibi satisfaciat, ut contra quo longius fuerit in ista sapientia indaganda progressus, eo magis offendatur; & quo plura didicerit, eo magis & rerum non paucarum ignoratione & earum, quas percepit, incertissima notitia torqueatur & doleat, Ecclesiastis 1. 18. juxta vulgatam versionem, vel juxta Tremellij & Junij editionem cap. 2. v. 1. Deinde quia multitudini sapientiae inest multum indignationis, & qui auget scientiam, auget dolorem. Et cap. 9. v. 1, 2. Quum autem adhiberem animum meum ad cognoscendum sapientiam, & ad perspiciendum ipsum negotium quod sit super terram; si etiam interdius & noctu somnum oculis suis quispiam non percipiat: Animadverti totum opus Dei, non posse hominem assequi illud opus quod sit sub sole, quamvis laboriose homo quaerat, non tamen assequuturum esse quin etiam si cogitet sapientissimus cognoscere, non tamen posse assequi¬
VII. Quia non valet ad devitandos eventus casusque rerum humanarum, Ecclesiastis 9. v. 1. & sequentibus
VIII. Quia a vere fidelibus & probatis Deo hominibus expetira non fuit, 1. Cor. 1. v. 26. Cernitis enim vocationem vestram, fratres vos videlicet non esse multos sapientes secundum carnem, non multo. potentes, non multos nobiles. Et cap. 2. 1. Ego igitur cum venirem ad vos, fratres, veni non cum eminentia orationis aut sapientiae, annum cians vobis testimonium Dei. Et v. 4, 5. Neque oratio mea & praeconium meum versatum est in persuasoriis humanae sapientia verbis, sed in demonstratione spirituali & potente. Ne fides vestra consistat in sapientia hominum, sed in potentia Dei
IX. Quia abolebitur & peribit, 1. Cor. 1. 19, 20. Scriptum est, enim, Abolebo sapientiam sapientum; & intelligentiam intelligentium tollame medio. Ubi sapiens? ubi Scriba? ubi disquisitor seculo estius; nonne infatuavit Deus sapientiam mundi hujus:
X. Quia est inutilis ad regnum coelorum, & salutem aeternam. nemini adfert, 1. Cor. 1. 21. Nam postquam in Dei sapientia mundus non cognovit Deum per istam sapientiam, libuit Deo per stultitiam praedicationis servare credentes. Et cap. 2. v4. Neque oratio mea & prae conium meum versatum est in persuasoriis humanae sapientiae verbis. sed in demonstratione spirituali & potentes
XI. Quia alterius rei gratia appetitur, non propter se ipsam Quis enim scire contentus est, non expetens aliquem fructum scientiae? Artes ideo discuntur, ut exerceantur: exercentur autem vel ad subsidia vitae, vel ad voluptatem, vel ad gloriam. Non est autem summum bonum, quod non propter se expetitur
XII. Quia non adest homini in sepulcro, Ecclesiastae 9. vers. 12. Quicquid assequitur manus tua ut facias pro facultate tua, fac:nam nullum est opus, aut ratiocinium, aut scientia, sapientiave in sepuli, cro quo iturus ex
XIII. Quia ne quidem terrena bona praestat, Ecclesiastae 9. 13 Convertens me animadvertebam sub sole non esse levium cursum neque robustorum praelium, nec etiam sapientum cibum, neque etiam prudentum divitias, neque etiam scitorum gratiam, sed tempus & casum. accidere omnibus his
XIV. Quia plerunque est procul a nobis remota, ut de se profitetur Salomon Ecclesiastis 7. 24, 25. Quum dicerem sapio, ipsa ( Sapientia) longinqua erat a me. Longinquissimum quicquid fuit semper, & quam profundissimum quis inveniat.
Obiicitur: Si sapientia non est summum hominis bonum, tum illa nihil praestat stultitiae. At hoc absurdum est: Ergo & illud:
RESP. Negatur sumti consequentia. Etsi enim sapientia non est summum hominis bonum: tamen praestat stultitiae. I. Quia sicui lux melior & utilior est tenebris, ita sapientia praestabilior & ut lior est quam stultitia, Ecclesiastis 2. v 14. Vidi quidem ego esse emolus mentii sapientiae prae stoliditate, ut est emolumentum lucis prae tenebris
II. Quia sapientia oculatos reddit, stultitia caecos, Ecclesiastis a v. 15. Sapientem ipsum, ut cui sunt oculi in capite; stolidum autem in tenebris ambulare: sed agnoui similiter ego eventum eundem eveni re omnibus istis. Sapiens oculos animi habet in capite tanquam in arce, quibus praevidet, quid sequendum, quidve declinandum sit: at insipiens caret oculis mentis, neque novit quid agere debeat
III. Quia sapientiae praestantissimus est fructus, non vana speculatio sed divinae providentiae cognitio, qua imbuti, agendi tempo stivitates noscamus, & rerum humanarum vicissitudines aequo animo feramus, cujusmodi vicissitudines aliquot enumerat Ecclesiaste cap. 3. v. 1. & sequentibus. Cuique sua est tempestas, & tempus cuique voluntati sub coelis: Tempus pariendi, tempus plantandi, & tempus moriendi; tempus exstirpandi quod fuit plantatum: Tempus occidendi, & tempus curandi; tempus rumpendi & tempus aedificandi. Tempus flendi, & tempus ridendi; tempus plangendi, & tempus saltandi, &c.
IV. Quia sapientia vivum conservat possessorem suum, Ecclesiae stae 7. v. 12. Nam alij in umbra sapientiae, alij in umbra pecuniae sunt sed majoris emolumenti scientia est, sapientiam vivum conservare. possessorem suum.
V. Quia sapientia melior est robore, Ecclesiastae 9. v. 18, 19, 20. Dico autem ego, meliorem esse sapientiam robore; quamvis sapientia illius indigi despiciatur, & verba ejus non audiantur: Verba sapientum submissorum audienda esse, potius quam clamorem dominantis cum stolidis suis: Meliorem esse sapientiam armis bellicis, aberrantem vero unum perdere boni plurimum
VI. Quia ipsa robur confert sapienti, magis quam decem dominatores, qui sunt in eadem civitate, Ecclesiastae 7. v. 19. Haec sapiens tia robur confert sapienti; magis quam decem dominatores, qui sum in eadem civitate
VII. Quia reipublicae conservandae utilis est, Eccles 9. 17. Adfuit. in ea vir indigus sapies, qui liberavit ipse civitate ista sapientia sua.
VIII. Quia est emosumento ad dirigendas actiones humanas, Ec les. 10. 7. Si postquam hebetaverit serrum, is aciem non exacuat, sed vires intendat: at emolumento ad dirigendum est sapientia.
Neque GLORIA, id est, laus humana ac celebritas nominis longe lateque propagata atque ad posteritatem commendata, est summum hominis bonum.
I. Quia plerunque paratur factis, quae humano quidem judicio egregia putantur, verum coram Deo nihil aliud sunt, nisi gloriosa & plendida peccata, nempe absque fide & propriae gloriae causa facta: veluti quod Brutus Consul Romanus filios proditiotem patriae molientes occidit, de quo Virgilius
ficit amor patriae, laudumque immensa cupido Quod Torquatus filium suum occidit, eo quod pugnando in hostem legem militatem violasset, faciendo id absque jussu Imperatoris Quod Camillus ejectus patria, eam postea oppressam a Gallis, magno animo liberavit: Quod QMutius Scaevola dextram, quae in caede aberraverat, pro Rege Porsenna intersiciens ministrum, ultro conjecit in fiammam: Quod Curtius armis instructus & in equo sedens, ultro se in hiatum terrae abjecit, quo civitas Romana a lue libe raretur: Quod Decij se devoverunt, ut legiones salvae & victrices evaderent: Quod AI. Pulvillus, cum Jovi templum consecraret, nuncie se morte filij non fuit motus & animo consternatus: Quod Regulus Carthaginem rediit ad exquisitissima supplicia: Quod Fabricius aurum Regis Pyrrhi contemsit: Quod Alexander Magnus & Iulius Caesar brevi tempore multa regna subjugarunt
II. Quia impedit veram fidem in Deum. Nam qui pluris faciunt gloriam humanam, quam pietatem, quam liberam atque ingenuam confessionem veritatis Christi, non possunt in Christum vere credere: quemadmodum Christus ait Joh. 5. 44. quomodo vos potestis credere, quum gloriam alij ab alijs captetis, & gloriam illam quae a solo Deo proficiscitur, non quaeratis? Similiter ex primoribus Iudaeorum multi crediderunt in Iesum, sed propter Pharisaeos hoc non profitebantur, ne Synagoga moverentur: Dilexerunt enim gloriam hominum potius, quam gloriam Dei, ut legitur Joh. 12. v. 3. 44.
III. Quia & illa est vanitas: nam sequitur eam tandem oblivios quae res omnes temporis progressu obliterat & prorsus defet, Ecclehastis 2. 17, 18. Nam non erit memoria tum sapientis, tum stolidi in seculum: quandoquidem quae jam sunt, diebus adventuris ea omnia oblivioni traduntur: at moritur sapiens ipse cum stolido: Itaque odi hanvitam, quia malum videtur mihi hoc opus quod sit sub sole:nam haec omnia sunt vanitas & afflictio spiritus. Certe est inconstans & parvimomenti, & incerta propter hominum instabilitatem
IV. Quia illam Christus, cujus imitatores nos esse decet, non appetivit: sicut Joh. 5. 41. ait; Gloriam ab hominibus non capto: Et cap. & 50. Ego vero non quaero gloriam meam. Unde etiam miracula quae fecerat publicari vetuit. Matth. 8. 3. 4. Extensaque manu tetigit leprosum Iesus, dicens, Volo, purificator, statim igitur purificata fuit ejus lepra, Tunc dicit ei Iesus. Vide, ut nulli dicas; sed abi, ostende te Sacerdoti, & offer donum illud quod imperavit Moses, ut hoc sit eis testimonio. Et cap. 9. 30. Et graviter interminatus est eis Iesus, dicens. Videte, nemo sciat. Et cap. 12. v.16. Et interminatus est eis ne se manifestum facerent
V. Quia illam vere fideles ac Deo probati homines non tantum non appetiverunt, verum etiam contemserunt, probro Christi in sepotius suscepto, ut Moses Hebr. 11. v. 24, 25, 26. Per fidem Moses jam grandis renuit vocari filius filiae Pharaonis: Potius eligens simul malis vexari cum populo Dei, quam temporariam retinere peccati fruitionem: Majores ducens divitias probrum Christi, quam AEgyptiorum thesauros, Intuebatur enim in praemij retributionem. Ut Paulus Apostolus & alij 2. Cor. 4. v. 5. Non enim nosipsos praedicamus, sed Christum Iesum esse Dominum: nos autem, servos vestros propter Ieum. Et cap. 6. v. 8. Per gloriam & dedecus, per convitia & laudes: ut impostores, & tamen veraces.
VI. Quia illius captatores & mancipia sunt plerunque homines infideles, hypocritae & Deo displicentes. 2. Cor. 5. v. 12. Non enim iterum nosipsos commendamus vobis, sed vobis occasionem praebemus. gloriandi de nobis: ut habeatis quod dicatis adversus eos qui in faciegloriam captant, at non in corde
VII. Quia nemini adiumento est adversus mortem corporalem, nedum aeternam. Ps. 49. 14, 15. Haec cum sit via istorum, exspectatio es eis; & posteri eorum os eorum approbant maxime. Tamqua pecudes, in repulcre dispositos mors depascet eos; donec dominentur eis recti illo mane, & formam eorum cosumat infernus receptam ex habitaculo ejus.
VIII. Quia neminem comitatur post mortem, Psal. 49. 18. Non enim in morte sua assumturus est illius quicquam, non descensura est post eum gloria ejus.
IX. Quia non est a fidelibus appetenda, nisi quantum ad honorem Dei pertinuerit, Matth. 5. v.16. Ita splendeat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, glorificentque Patrem illum vestrum qui est in coelis. Phil. 2. v. 15, 16. Vt sitis inculpati & simplices. Dei, inquom, filij inculpati in medio gentis pravae ac perversae: inter quos homines splendetis ut faces in mundo, Sermonem vitae praetendentes: ut gloriari possim in die Christi me non frustra cucurrisse, nec frustra laborasse. 1. Thess. 2. ver. 10. Vos testes estis & Deus, quomod sancfe, juste & incultare vobis, qui crediis, nes gesserimus. Rom. 1. v. 8. "Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum, supiomnibus vobis, quod fides vestra annuncietur in toto mundo", I. Thessal 1. v. 3. & sequentibus; Indesinenter commemorantes efficacem vostram fidem, & laboriosam charitatem, & patientem illam exspectationem in Demino nestro Iesu Christo coram Deo & Patre nostro. Scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram. Quoniam Evangelium nostrum constitit apud vos non sermone solum, sed etiam potentia, & Spiritu Sancto, & certioratione; sicut nostis quales fuerimus inter vos, vestri causa, &c. At summum bonum est simpliciter appetendum: Inanis autem gloria appeteda non est, quum sit a Deo prohibita Matth. 6. v. 1. & sequent. aliquot, Gal. 5. 26. Ne simus inanis glo¬ rie cupidi. Phil. 2. v. 3. Nihil gerentes per contentionem aut per inanem gloriam. I. Thessal. 2. ver. 6. Neque ex hominibus quaerentes gloriam.
X. Quia ejus studium excitat invidiam mutuam, Gal. 5. ver. 26. Ne simus inanis gloriae cupidi, alij alios provocantes, alij aliis invidentes
XI. Quia gloriae cupiditas est communis homini cum brutis. Nam nonne in equis deprehenditur, cum victores exsultant, victi dolent? Tantus amor laudum, tantae est victoria curae. Nec immerito summus Poeta experiundum esse ait; Et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae.
Neque VOLUPTAS CARNIS est summum hominis bonum: I. Quia est vanitas, Ecclesiastae 2. 1. Dixi ego cum animo meo, agedum, probem te letitia, friuere igitur bono, sed ecce, etiam illud est vanitas. II. Quia est mera insania, Ecclesiastis 2. ver. 2. De risu dico, insanus est.
IV. Quia illa ne Reges quidem beatos efficit, ut exemplo suo Salomon docet, Ecclesiastis 2. ver. 3. & seqq. Exploravi animo meo, continuando potationem in carne mea: idque animum meum ducens in supientia ipsa exploravi amplectendo stoliditatem, usquedum viderem utrum hoc bonum sit filiis hominum, quod facturi sint sub caelis numero dierum vitae suae. Maxima opera feci, aedificavi mihi domos, plantavi mihi vineas: Paravi mihi hortos & pomaria, in quibus consevs arbores quasque fructiferas: Paravi mihi piscinas aquarum, ad irrigandum illis nemus ferax arborum.
V. Quia est pabulum venti seu depastio animi, Ecclesiastis 2. v. II. Quum autem quicquid expetiverant oculi mei non seposuissem ab eis: non cohibuissem animum meum ab ulla latitia; sed animus meus lataretur ex omni labore meo, & hoc cessisset in partem meum ex omni labore meo, &c.
VI. Quia in ea animus conquiescere non potest nec debet, Ecclesiastis 2. v. 12. Respexi ego ad omnia opera mea quae fecerant munus meae: & ad laborem quem Ia oriose feceram: ecce autem, ista omnia sunt vanitas & afflictio spiritus, vt non est emolumentum sub Sole. 1. Corint. 7. v. 2. 29, 30, 31. Qui habent uxores, sint ut non habentes: & qui gaudent, ut non, gaudentes: & qui emunt, ut non obtinentes. Et qui utimtur hoc mundo, ut non abutentes: praeterit enim hubitus hujus mundi.
IX. Quia non sinit semen Verbi Dei radices in corde agere & fructum proferre Deo gratum, Luc. 9. v. 24.
X. Quia animum deprimit, ne se ad Deum attollat, 1. Pet. 2. 11. abstineatis a carnis cupiditatibus, quae militant adver sus animam.
I. Quia sic etiam vanitas est. II. Quia ne quidem ista conjuncta animi tranquillitatem affetunt, ut exemplo suo docet Salomon, Ecclesiastis 2. ver. 3. Exploravi animo meo, continuando potationem in carne mea: idque animum meum ducens in sapientia ipsa, &c. Depingit Salomon in suo ipsius exemplo mundanorum sapientum studium.
Obiicitur: Ergo omnis uoluptas fugienda. RESP. Est quaedam voluptas honesta animi & corporis, a Deo minime vetita, si quis nempe rebus Dei munere concessis hilari gratoque animo fruatur.
I. Quia haec conjuncta esse non possunt: quoniam qui voluptati carnali deditus est, honestate careat necesse est, qui honestati studet, voluptate abstineat oportet.
II. Quia honestas est honor perpetuus, ad aliquem secundo populi rumore delatus. At qui voluptatem carnis confectatur, is etiam sapientum judicio male audit.
I. Quia frequenter in alios est injuria, armaus quasi publica autoritate omnem iniustitiam. Ali bone Deus, quot quantaque mala grassantur tum in Republica, tum in Ecclesia, cum improbi Principes & Magistratus pro sua libidine, spreto Dei metu atque legibus, omnia conturbant? Ecclesiastis 3. v.16. & sequentibus: Nam adhuc respiciens sub Sole, loco juris ibi improbitatem, loco, inquom, justitiae ibi improbitatem esse: Dixi ego cum animo meo, justum & improbum ipsum judicuturus est Deus: quia tempus quidem est cuique voluntati, sed qui praeest toti isti facto, ibidem est. Dixeram ego cum animo meo secundum rationem humanam, quum declavaret eos ipse Deus, & viderem hos bestias esse illis, &c. Item cap. 4. & 5. Qui absque divini Numinis metu, honores & principatus inter alios quaerunt, quasi hac ratione felicitatem assequi possent, hi praepostera sua ambitione omnia pervertunt, ut nullus sit justitiae locus; nihil etiam ipsi tranquillitatis habeant. Propterea in divino cultu ut multae irrepant corruptelae permittunt, dum modo ipsi emineant. Imo in republ. male administrata, simul cum politicis vitiis, religionis corruptelas ob malorum principum tyrannidem subditi amplexari atque retinere coguntur.
II. Quia vanitatis, molestiarum, ac doloris semper multum con¬ junctum habet. An tu vel illos putas tutos, illos saltem inter honorum infulas & opes largas stabili firmitate securos, quos regalis aulae splendore fulgentes armorum excubantium tutela citcumstat: Major illis quam caeteris metus est: tam illi timere coguntur, quam timentur: sint licet satellitum manu septi, & clausum ac protectum latus numeroso stipatore tueantur. Quam securos non sinunt esse subjectos, tam necesse est non sint & ipsi sicuri. Ante ipsos terret potestas sua, quos facit esse terribiles. Arridet ut saeviat: blanditur ut fallat: illicit ut occidat: extollit ut deprimat. Foenore quodam noendi quam fuerit amplior summa dignitatis & honorum, tam major exigitur usura poenatum, ut verbis utar Cypriani ex epistolam secunda. Ecclesiastis 4. vers. 11, 12. Vidi omnes viventes qui ambulant sub Sole; adiungentes se puero illi secundo qui staturus est loco hujus: Non esse finem ulli populo; de illo qui praesit ipsis etium posteros non laetaturos esse: nam hoc quoque vanitas est & afflictio spiritus.
III. Quia amitti potest, sic ut is qui cum potestate summa erat, servus fieri possit; sicut Salomon ait Ecclesiastae 10. v. 4. Vidi principes euntes tanquam servos super terram. Exemplo est Iehojacin, qui amisso regno cum pretiosissimis spoliis & captivorum numero in Babyloniam captivus abductus est, 2. Reg. 24. Septuaginta Reges pollicibus manuum suarum & pedum suorum mutilati collegerunt sub mensa Adoni-Bezebi ossa & micas panis canum instar, Jud. 1. v. 7.
IV. Quia omnino angustis hujus vitae spaciis terminatur. Etsi enim quispiam dignitatem quoad vivit, retineat: tamen moriens eam relinquere necesse habet: ut Salomon, ut alij Reges & Principes innumeri. Quod autem morte abrumpitur & homini adimitur, summum bonum non est.
V. Quia saepe contingit hominibus improbis, stolidis & indignis. Psal. 12. vers. 9. In qua circumquaque improbi obambulant; quum extollitur res vilis inter filios hominum. Ecclesiastis 4 vers. 9. Melior est puer indigus & sapiens Rege sene & stolido, qui nescit admoneri amplius. Et cap. 10. vers. 2. 3. 4. Est malum quod vide sub Sole, secundum errorem qui procedit a facie imperantis. Poni ipsam stoliditatem in dignitatibus celsis & amplis; divites uero in ipsa abjectione sidere. Vidi servos insidentes equis, principes autem euntes tanquam seruos super terram.
VI. Quia non est ambienda fidelibus: etsi legitime oblata admitti & acceptari ab iis bonam conscientia possit. Quicquid apud caeteros in rebus humanis sublime ac magnum videtur, intra Christiani jacet conscientiam. Nihil appetere jam, nihil desiderate de seculo potest, qui seculo major est. Postquam autorem suum, coelum intuens, fidelis anima cognovit, solo altior & hac omni terrena potestate sublimior, id esse incipit, quod se esse credit. Qui renunciavit jam seculo, major est & honoribus ejus & regno: & ideo qui se Deo & Christo dedicat: non terrena sed coelestia regna desiderat
VII. Quia saepe est malo eam possidentibus, eosque pessundat, Ecclesiastis 8. vers. 8. Tempas est quo dominatur homo in hominem malo suo. Exemplo est Pharao rex AEgypti, qui fretus potentia sua & persequens Israelitas seipsum in perniciem adduxit.
VIII. Quia Christus Dominus noster illam fugit, Iohan. 6. ver. 15. Quum nosset venturos & se abrepturos ut facerent se regem, secessit rursus in montem solus ipse. Non appetit terrestria, qui regna dat coelestia. IX. Quia non semper absque peccato haberi aut retineri potest; ut Naaman dignitatem suam retinere non potuit sine peccato, 2. Reg. 5. v. 18. X. Quia per illam ne una quidem nocte potest homo consistere. Psal. 49. vex. 13. Neque tamen homo qui in honore est, per noctabit, similis sit jumentis quae intereunt. Eccles. 8 ver. 7. Nullus homo dominatur spiritui suo, vt contineat spiritum suum, nullaque est dominatio in die mortis, nullumque missile in isto praelio. Exemplo est Belschatzar rex Babylonia Dan. 5. 30. XI. Quia per illam non possunt etiam potentissimi Monarchae impetrate a subditis, nedum a vicinis aut romotis populis, quaecunque volunt. Docet hoc exemplum Rechabeami filij Salomonis: docent exempla Regum etiam hujus temporis.
XII. Quia dignitas & potentia ne Reges quidem immunes facit a ludibriis, etiam subditorum, unde Regum animi indignatione replentur. Job 12. 21. Qui effundit contemtum super Principes; & zona validos destituit.
XIII. Quia dignitas & potentia saepe facit, ut illi qui eam pollent non servent promisiam fidem, contemtu seu neglectu eorum, quibus eam promiserant, ut experientia quotidiana testis est: quod a summi boni natura penitus abhorret. XIV. Quia dignitas & potentia ambitiosos & avaros impellit, ut alios malis afficiant contra divina & humana jura, ut aliena occupent & per vim detineant, ut caedium multatum autoros sint: exemplo est Pharao rex AEgypti, qui Israeliticum populum pressit, & Hamam Judaeorum hostis, & Xerxes ille magnus.
XV. Quia impellit hominem ut cor efferat adversus Deum, irritat ad superbiam abominabilem, ut docet exemplum ejusdem Pharaonis, Nebucadnetzaris, Antiochi Epiphanis, Herodis.
XVI. Quia est brevis & momentanca, Jesa. 40. ver. 6. Vox. dicens, praedica, etiam dicit quid praedicaturus sim; omnem carnem esse gramen, etiam etiam benignitatem ejus similem esse flori agri. 1. Pet. I. ver. 24. Omnis caro est gramen, & omnis gloria hominis, ut flos graminis: exaruit gramen & flos ejus decidit.
XVII. Quia non vindicat ab oblivione post mortem, Ecclesiastae 8. ver. 9. Nam ita dominatos animadverti improbos sepeliri, postquam decesserunt: atque e loco sancti abierunt & oblivioni tradi in ea civitate in qua sic fecerunt: etiam illud vanitatem est.
Neque DIVITIAE sunt summum hominis bonum: I. Quia plerunque iniuste, aut saltem magno cum labore per poeiiam divinitus insluctam parantur cum anxia occupatione & motesta solicitudine: aut etiamsi juste partae sint, tamen iniuste homines. iis utuntur, Jerem. 5. vers. 27. Vt cavea plena avibus, ita domus eo rum plenae sunt dolo: propterea magni & divites sunt. Unde CHRISTUS divitias injustum Mammona nominat Luc. 16. vers. 9, 11. Ecclesiastis cap. 2. vers. ult. Deus peccatori dat occupationem ad congregandum & ad congerendum
II. Quia molesto cruciatu augentur & custodiuntur. Ecclesiastae 5. vers. 12. Saturitas ipsius divitis non permittit ei ut dormiat. Nam quos divites opinaris, continuantes saltibus saltus domibus domos, & de confinio pauperibus exclusis infinita ac sine terminis rura latius porrigentes, quibus argenti & auti maxi mum pondus & pecuntatum ingentium vel exstructi aggeres vel defessae strues: hos etiam inter divitias suas terpidos cogitationis incertae solicitudo discruciat, ne praedo vastet, ne percussor infestet, ne inimica cujusque locupletioris invidia calumniosis litibus inquietet. Non cibus securus, somnus ve contingit, suspirat ille in convivio, bibat licet gemma, & cum epulis marcidum corpus, torus mollior alto sinu condiderit, vigilat in pluma: nec intelligit miser sibi speciosa esse supplicia, auto se alligatum teneri, & possideri magis quam possidere divitias atque opes. O detestabilis caecita. mentium, & cupiditatis insanae profunda caligo: cum exornare se possit & levare ponderibus, pergit magis fortunis angentibus incubare, pergit poenalibus cumulis pertinaciter adhaerere. Nulla in clientes inde largitio est, cum indigentibus nulla partitio, & pecuniam. suam dicunt, quam velut alienam domi clausam solicito labore custodiunt: ut Cyprianus scribit epistolam secunda quae scripta est Donato
III. Quia sunt corruptibiles, Matth. 6. vers. 19. Ne thesauros re condite in terra, ubi tinea & erosio corrumpit, & ubi fures perfodiunt ac furantur. I. Timoth. 6. 17. Iis qui divites sunt in hoc seculo. denuncia ne efferantur animo, neque spem ponant in divitiis incertis sed in illo Deo vivo, qui praebet nobis omnia copiose ad fruendum. Jac. 5. vers. 2, 3. Divitiae vestrae putrefactae sunt, vestimenta vestra sunt a tineis vorata: Aurum & argentum vestrum aerugine vitia. tum est, & aerugo eorum testabitur adversum vos, & exedet carne. vestras velut ignis: thesaurum recondidistis in ultimos die:
IV. Quia amitti possunt ab illo ipso qui eas magnis molestiis comparaverat, Matth. 6. vers. 19. Proverb. 23. vers. 5. Divitiae non semper penes eundem dominum permanent, sed huc illuc commeant. Ecclesiastis 5. 14, 15,16. Aut pereunt divitiae illae in occupatione mala: ita ut quum genuit filium, non habeat in manu sua quicquam, Quemadmodum prodiit ex utero matris suae, nudus iterum abit ut venerat; & quicquam non reportat labore suo, quod deferat in munu sua: Quamobrem etiam hoc malum est afferens aegritudinem, omnino prout venit, ita abit.
V. Quia inferiores sunt coelestibus bonis, quae potius, quia sum incorruptibilia & perpetua, comparate a CHRISTO jubemur. Matth. 6. vers. 20. Sed recondite vobis thesauros, in coelo, ubi neque. tinea, neque erosio corrumpit, & ubi fures non perfodiunt neque furantur.
VI. Quia sibi servam reddunt & affigunt humi mentem hominis, ne illam in coelum erigere possit, Matth. 6. vers. 21. Nam ubi ex tmesaurus vester, illic erit etiam cor vestrum. Et cap. 13. Solicitud seculi hujus & fallacia divitiarum suffocat sermonem, qui sit fructus expers. Certe plerique divites sunt servi pecuniae.
VII. Quia mentem hominis excaecant, ut vera bona non possit videre, Matth. 6. vers. 22. Lucerna corporis est oculus: itaque si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit.
VIII. Quia non reddunt hominem DEOacceptum, nihilqui homini a DEO impetrant: ut exemplum ostendit divitis epulonis & fi atrum ejus, Luc. 16. IX. Quia impediunt cultum DEI & ab eo abstrahunt, Matth. 6. vers. 24. Nemo potest duobus dominis servire, aut enim unum habebit odio, & alterum diliget: aut uni adhaerebit, & alterum contemnet. Non potestis Deo servire & mammona
X. Quia auctae multiplicant vanitatem, quum satis esse deberet homini quod ipse sit vanitas, Ecclesiastis 6.11. Quum adsunt res multae, multiplicant vanitatem, quid amplius isti homini est
XI. Quia hanc temporalem vitam non conservant, sed DEUS, sua providentia, Matth. 6. 25. & seqq aliquot: Ne estote soliciti de ania vestra, quid esuri sitis, aut quid bibituri: neque de corpore vestro, quam re sitis induendi, nonne anima plus est quam alimentum, & corpus quam indumentum? Intuemini in volucres coeli: non enim serunt. neque metunt; neque cogunt in horrea, sed Pater ille vester coelestis alit. eus: nonne vos multo praestatis eis, &c. Luc. 12. vers. 15. Videte & cavite ab avaritia: nec enim cujusquam vita ex iis quae ipsi suppetunt, in ea sita est ut redundet
XII. Quia neminem liberant a morte temporali, nedum ab aterna, Proverb. 10. 2. Non prosunt thesauri improbitatis, sed justitio eripit a morte. Et cap. 11. 4. Non prodest substantia die furoris. Psa. 19. vers. 7. & seqq. Eorum qui confidunt in opulentia sua, & in multitudine divitiarum suarum gloriantur: Fratrem nullo modo redimere potest quisquam, non dare Deo redemturam ejus: (Est enim cara redemtio vitae eorum, imo cessat in saculum) ut vivat adhuc internum, non experiatur corruptionem. Nam videt, sapientes mori foriter stultum & brutum perire, ac relinquere aliis opulentiam suam, &c. Et Psal. 52. 7. 8, 9. Etiam Deus fortis demoliturus est te in aeternum, abripiet te, & avellet te a tentorio; eradicabitque te e terra vivintium vehementissime. Quod videntes justi reverebuntur; & de isto ridebunt; dicentes: Ecce virum illum, qui non proposuerat Deum robur suum, sed confidebat amplitudini divitiarum suarum, roborabat se in substantia sua. Luc. 16. 22, 23. mortuus est vero etiam dives, ac sepultus est: Et apud inferos sublatis oculis suis, quum esset in tormentis, &c.
XIII. Quia illas appetere & coacervare prohibemur, Matth. 6. vers. 19. Ne thesauros recondite in terra, ubi tinea & erosio corcumpit, & ubi fures perfodiunt ac furantur. Et cap. 10 vers. 9. 10. Ne comparate aurum, neque argentum, neque aes in. Bonis vestris. Neque peram ad iter, neque binas tunicas, neque soleas, neque baculum: nam dignus est operarius alimento suo. Proverb. 23. 4. Ne fatiges te ut ditescas
XIV. Quia illarum possessio hujus angustae vitae spaciis terminatur, sic ut illas nemo retineat, cum ex hac vita excedit, sed aliis nolens volens relinquat. I. Timoth. 6. 7. Nihil intulimus in mundum, videlicet nec efferre quicquam possumus. Job. 1. 21. Nudus exivi ex utero matris meae, & nudus redibo illuc, Iehova dedit, & Iehova recepit: sit nomen Iehovae benedictum. Psalm. 49, 11. Nam videt, sapientes mori: pariter stultum & brutum perire, ac relinquere alijs opulentiam suam. Et vers. 18. Non enim in morte sua assumturus est illius quicquam, non descensura est post eum gloria ejus. Ecclesiastis 5. 15,16. Quemadmodum prodiit ex utero matris suae, nudus iterum abit ut venerat; & quicquam non reportat labore suo, quod deferat in manum suam. Quamobrem etiam hoc malum est afferens aegritudinem, omnino prout venit, ita abit: ecquid emolumenti est ei, quod laboraverit vento? Luc. 16. vers. 16. usque ad 21.
XV. Quia illarum cupiditas & possessio multa mala affert hominibus. 1. Timoth. 6. 9, 10. Qui volunt ditescere incidunt in tentationem & laqueum, & cupiditates multas amentes & damnosas; quae demergunt homines in exitium & perniciem. Siquidem radix omnium malorum est amor pecuniae: quam quidam dum appecunt, aberrarunt a fide, & seipsos undiquaque transfixerunt doloribus multis. Ecclesiastis 5. 13. Est malum afferens aegritudinem, quod vidi sub Sole: divitiae quae asservantur domino suo in malum ipsius,
XVI. Quia non afferunt animi tranquillitatem, sed augent inquietudinem, quum divitis desiderium satiari & expleri nequeat, Ecclesiastis 6. vers. 7. Vt omnis labor hominis obveniat ori ipsius, etiam desiderium ejus non expletur
XVII. Quia in illis fiduciam ponere prohibemur. 1. Timoth. 6. 17. Iis qui divites sunt in hoc seculo, denuncia ne efferantur animo, neque spem ponant in divitiis incertis, sed in illo Deo vivo, qui praebet nobis omnia copiose ad fruendum. Caduca sunt quaecunque terrena sunt, nec fiduciam praebent possidentibus stabilem, quae possessionis non habent veritatem: XVIII. Quia illarum possessores per illas non redduntur meliores, sed plerunque deteriores, deliciosi, intemperantes, fastuosi, crudeles & immites in pauperes, luxuriosi. Proverb. 10. vers. 16. Proventus improbi in peccatum. Jacob. 2. 6, 7. Nonne divites per tyannidem opprimunt vos, & trahunt vos ad tribunalia? Nonne blasphemant praeclavum illud nomen a quo estis cognominati? Et cap. 5. vers. 5, 6. In luxu vixistis super terram & lascivistis: enu tristis corda vestra ut in die epuli. Condemnastis, occidistis justum: non obsistit vobis. Exemplum est in divite epulone Luc. 16. vers. 19, 20, 21.
XIX. Quia illis totis nemo fruitur, sed transferuntur haereditate plerunque ad stolidos homines, qui eas magnis laboribus & sudoribus partas, stolide dissipant, Ecclesiastis 2. vers. 19. 20. Odi etiam ego omnem laborem meum, quem ego laboro sub Sole; quod relis cturus sum eum homini qui futurus est post me. Et quis scit, utrum sapiens futurus sit an stolidus, qui dominaturus est in omnem laborem meum quem elaboravero & quem sapienter comparavero subSoletetiam hoc vanitas est. Et vers. 22, 23, 24.
XX. Quia illae saepe in manus veniunt eorum, qui nec filii, nec sanguine, nec affinitate sunt conjuncti, quae res hominis, qui oper magnas collegit, animum divino spiritu destitutum, vehementer excruciat, Ecclesiastis 6. 1, 2. Est malum quod vidi sub Sole, idque maximum super homines: Viro cui dederit Deus ipse divitias, facultatesque & honorem, & cujus animus non destituatur ulla re, qua delectetur, quum huic non faciat copiam Deus ipse fruendi re illa, sed vite alienus fruitur illa: hoc vanitatem & aegritudinem pessimam esse. uc. 12. vers. 20. Desipiens, hac nocte animam tuam repetunt abs tequae vero parasti cujus erunt...
XXI. Quia saepe perveniunt ad inimicos nostros, non solum cum nos ex hac vita excesserimus, sed etiam nobis adhuc viventibus; ut docent exempla tot civitatum ab hostibus occupatarum, velus urbis Ierosolymorum 1. Reg. 14. vers. 25, 26. & 2. Reg. 24. 15. urbis Tyri Ezech. 26. 12. urbium AEgypti Ezech. 29. 19. Sic ait Dominus. Iehovi, ecce ego trado Nebucaderetzari Regi Babyloniae terram AEtypti, ut tollat multitudinem ejus & spoliet spolium ejus ac praedetur praedam ejus, unde sit merces copus ipsius. Idem docent exempla regum pacem redimentium, ut Ezechiae 2. Reg. 18. 14. Ioachazt 2. Reg. 25. 35. Exempla item confessorum veritatis coelestis; quorum facultates direptae, Hebr. 10. 3.
XXII. Quia illas probati DEO viri non expetiverunt, ut Moses majores duxit divitias probrum Christi, quam AEgyptiorum thesauros, Hebr. 11.16. Alij oberraverunt cum ovillis & caprinipellibus, destituti, afflicti, male habiti, quibus indignus erat mundus, in desertis errantes, & montibus ac speluncis & cavernis terrae, Heb. 11. 37, 38. 2. Cor. 6. 4. In omnibus nos approbantes, ut Dei ministri, tolerantia multa in afflictionibus, in necessitatibus, in angustiis. Et vers. 10. Vt tristes, semper tamen, gaudentes: ut pauperes sed multos ditantes: ut nihil habentes, sed omnia obtinente.
XXIII. Quia illas neque CHRISTUS Dominus noster appetivit, 2. Cor. 8. v. 9. Nostis beneficentiam Domini nostri Iesu Christi. eum videlicet propter vos pauperem factum esse: quum esset dives, ut vos illius paupertate ditesceretis. Matth. 8. vers. 20. Dicit Iesus: Vulpes habent lustra, & volucres coeli nidos: Filius autem hominis: non habet ubi caput reclinet.
XXIV. Quia impellunt hominem ut se efferat adversus Dei tum, & superbe verbum ejus contemnat, Proverb. 10. vers. 16. Quod opere suo comparat justus, comparat in vitam: proventus improbi in peccatum. Exempla sunt in divite epulone & fratribus ejus Luc. 16.
XXV. Quia impediunt plerosque ab ingressu in regnum caelo. rum, Matth. 19. vers. 23, 24. Iesus dixit discipulis suis: Amen dico vobis, dives difficulter introibit in regnum coelorum. Rursum vero dico vobis, Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem in regnum Dei introire. Diabolus per cupiditatem opum terrenatum privat homines coelestibus. Ista versutia est diaboli, qui per parva magnis nos spoliat: & lutum praebet (quid enim autum est. aliud quam lutum paulo solidius & splendidius? Jut auferat coelum:
I. Quia & sic vanitas sunt, Ecclesiastis 2. v. 11. II. Quia neque sic tranquillum animum reddunt, ut suo exemplo docet Salomon, Ecclesiastis 2. vers. 5. & sequentibus: Maxima opera feci, aedificavi mihi domos, plantavi mihi vineas: Paravi mihi hortos & pomaria, in quibus consevi arbores quasque fructiferas: Paravi mihi piscinas aquarum, ad irrigandum illis nemus ferax arborum: Comparavi servos & ancillas, & vernae fuerunt mihi:etiam possessio armentorum & gregum multa fuit mihi prae omnibus quifuerint ante me Ieruschalaimis, &c. Rospexi ego ad omnia opera mea quae fecerant manus meae, & ad laborem quem laboriose feceram: ecce autem ista omnia sunt vanitas & afflictio spiritus: ut non est emolumentum sub sole
OBIICITUR: Si divitiae non sunt summum hominis bonum: sunt igitur malae. RESP. Non sunt malae, si justa sit earum possessio & usus legitimus, Ecclesiastis 2. vers. 24. & seqq. Non est bonum penes hominem, ut comedat, bibat, efficiatque ut animus suus fruatur: bono ex labore suo, etiam hoc vidi ego a manu Dei ipsius esse. [Nam quis esset fruiturus praeterquam ego?) Homini enim qui bonus vide tur in conspectu ipsius, Deus dat sapientiam & scientiam cum laeti tia: peccatori autem dat occupationem ad congregandum & ad congerendum, ut tradat ei qui bonus videbitur in conspectu suo. Etiam illud vanitas est, & afflictio spiritus.
Veque VIRTUS ejusque actio, (utut a Philosophis summis laudibus tanquam summum bonum praedicetur) est summum hominis bonum.
I. Quia de virtute nobis gloriandum non est, II. Quia virtus non potest efficere quenquam beatum: Lactan tius libro tertio divinarum institutionum capitae octavo. Quanquam sine virtute nemo beatus est, tamen ipsa non est beatitudinis causa; sed via ad beatitudinem
III. Quia propter se non expetitur, sed propter beatam vitam. Unde Philosophis multis in ore est, Virtutis praemium esse vitam beatam.
IV. Quia sine alio bono subsistere non potest, Multis enim ex trinsecus adjumentis indiget, nec suis per se viribus nititur. At summum bonum nullo extrinsecus adjumento indigere debet.
V. Quia vis ejus in malorum perferentia posita est. Lactant libro tertio divinarum Institutionum cap. undecimo. At summum bonum ab omni malo sejunctum sit necesse est.
VII. Quia non est similis & eadem semper. At qui summum bonum simile est & idem semper, solumque nec imminui, nec auge ti, nec immutari potest.
VIII. Quia nostrarum calamitatum testis est: quod probari potest inductione specierum virtutis. Quid enim sibi vult temperantia, quae propterea datur, ut fraenentur ebrietates, comessationes, libidines, & animorum turpes ac foedi motus? Nam ista declarant; eam non habere locum, nisi in animis ejusmodi corruptioni adhuc obnoxiis: quae corruptio, quanto est interior, tanto nos facit miseriores, & ut hostis domesticus in cordium nostrorum penetralibus. grassatur. Isti affectus sunt vitia, quae nos impediunt, ne ea faciamus quae volumus, ut Paulus docet Roman. 7. vers. 17. & sequentibus Nunc itaque non amplius ego id perpetro, sed peccatum quod in mehabitat, id perpetrat. Novi enim non habitare in me(id est in carne mea) bonum: nam velle adest mihi, sed ut quod bonum est efficiam non assequor: Non enim facio bonum quod volo: sed malum quod nolo, hoc ago. Quod si id, facio ego quod ego nolo, non amplius ego ia perpetro, sed peccatum quod in me habitat, id perpetrat, &c. Quod munus est prudentiae, nisi ut provideat, ne fallamur per errorem in deligendis bonis & evitandis malis? Certe nisi erroribus & tenebris involveremur, hoc remedio non esset opus: cum autem adhibetur, declarat, homines adhuc non esse felices, sed magnis & gravibus erroribus implicari. Justitia quoque, quam unicuique redditur quod suum est, necessaria est, ut latrocinia, rapinae, violentiae co erceantur. Neque vero ea tantum potest obtinere, quin homines justi & probmulta saepe injuste faciant, multa etiam saepe injuste ab aliis patiantur. Jam quid dicemus de fortitudine? Illa vero armat homines, ut dolores, pericula, cruciatus, mortem denique ipsam, si nocesse sit tolerate possint: ac proinde mala nostra testatur. Neque VIRTUS cum HONESTATE juncta, est summum hominis bonum.
I. Quia nulla virtus potest esse inhonesta, ac si quid habuerit: turpitudinis, virtus esse desinit
II. Quia si virtus cum honestate juncta, est summum hominis bonum; sequeretur eum qui virtuti studet, existimationi hominum servire debere. Quod qui facit, a recto bonoque discedit: quia non est in nostra potestate, ut virtus pro suis meritis honestetur. Tum quid fiet, si errore ac pravitate hominum, mala existimatio subsequatur: si virtutem invidia premat? imo & opprimat;
I. Quia innumeris malis est obnoxia II. Quia est brevis. Summum autem bonum est sempiternum. III. Quia summum bonum non est quaerendum in ima mundi parte, id est, in terra unde corpus est.
IV. Quia summum bonum non est corporis. V. Quia vana est. Quicquid enim ad corpus spectat & immortalitatis est expers, vanum sit necesse est.
VI. Quia beatum non facit? VII. Quia nihili ducitur a sanctis & Deo placentibus hominibus prae altera illa vita.
VIII. Quia eam sibi abrumpendam statuerunt qui sapientissimi & fortissimi viri apud Gentiles habiti sunt, ut Cato, Brutus & alii Quod si vita haec summum bonum est, cur ut finiretur, mortis quaesiverunt isti auxilium?
Imo neque IMMORTALITAS HOMINIS est summum ejus bonum, quamvis non semel ita statuerit Lactantius.
I. Quia immortalitas est tantum accidens quoddam hominis: Summum autem bonum rem seipsa subsistentem esse necesse est.
II. Quia a Deo efficitur in homine III. Quia immortalitas per se beatum non efficit: nam Diabolus est immortalis spiritus, nec tamen propterea beatus; & reprobatorum hominum animae sunt immortales seu naturae immortalis, nec tamen idcirco beatae.
Neque CARENTIA DOLORIS est summum bonum, ut aegroti atque in dolore positi existimant, & Diodorus putavit.
I. Quia ab nomine dari potest. Quid autem tam ridiculum, quam id habere pro summo bono, quod homo possit dare:
II. Quia ejus cupiditas est communis homini cum aliis animalibus, quum omne animal doloris sit fugiens
III. Quia miserrimus esset qui nunquam doluit, quia bono caret. Dolendum est ergo ut fruamur bono, & quidem graviter ac saepe, ut sit postea non dolere jucundius
Neque ullius Principis, vel propinqui, vel cujuscunque alterius PAVOR & GRATIA, est summum hominis bonum
I. Quia illi sunt homines. Psalm. 146. 3. Nec fiduciam habetore in ingenuis, in ullo filio hominum, penes quem nulla est salus
II. Quia omnis homo est vanitas, Psalm. 62. 19. Tantummodo vanitas sunt nati plebejo homine, mendacium sunt nati praestante. viro: lancibus illi simul impositi, adscensuri essent supra vanitatem III. Quia nullus hominum potest quenquam cripere a morte Psalm. 49. 8, 9, 10. Fratrem nullo modo redimere potest quispiam, non dare Deo redemturam ejus: (Est enim cara redemtio vitae corum, imo cessat in saculum:) Vt vivat adhuc in aeternum, non experiatur corruptionem. Psalm. 146. 3. Ne fiduciam habetote in ingenuis, in ullo filio hominum, penes quem nulla est salus
IV. Quia omnis homo est mortalis, Psalm. 146. 4. Exit spiritus ejus, revertitur in terram suam (nimitum non spiritus, sed homo corpore suo;) die eodem pereunt cogitationes ejus. Jesa. 2. v. ult. Abstinete vos ab ipso homine, cui halitus est in naso ipsius: nam quanti aestimandus esset? Et ca. 40. 6, 7. 8. Vox dicens, praedica, etiam dicit quid praedicaturus sim; omnem carnem esse gramen, etiam omnem benignitatem ejus similem esse flori agri. Exarescit gramen decidit flos; quum Spiritus Iehovae perstat ipsum, utique gramen est, populus. Exarescit gramen, decidit flos; at verbum Dei nostri permanet in saculum.
V. Quia in hominibus fiduciam collocare prohibemur, Psalm. VI. Quia in hominibus posita fiducia est maledicta, Jerem. 17. 7. Maledictus vir ille qui fiduciam habet in homine, & statuit carnem brachium suum, a Iehova autem recedit anima ejus.
VII. Quia gratiam atque favorem hominum, etiam eorum qui corporaliter multum prodesse poterant, vere fideles ropudiare non dubitarunt, ut Moses iam grandis, per fidem renuit vocari filius filiae Pharaonis, potius esigens simul malis vexari cum populo Dei, quam temporariam retinere peccati fruitionem, Hebr. 11. 24, 25. SamuelElias, Elisaeus, Iesaias, Ieremias, Iohannes Baptista & alij Prophetae, qui ob peccata Reges graviter reprehendere non dubitarunt.
IX. Quia hominem voluntates sunt inconstantes & flexibiles. & vel calumniis aliorum vel levibus etiam suspicionibus mutare gratiam in odium, favorem in iram solent
Nec TORIUNA se accommodans complexinni hominum, est summum illorum bonum & causa felicitatis humanae
I. Quia sortuna per se nihil est, sed merum figmentum poetarum Gentilium, qui eam fingunt esse Deam, quae det bona & mala quibus velit, II. Quia fortuna est abnegatio Dei & providentiae ejus. Nam qui sibi persuadet, felicitatem qua fruitur, bona quae possidet, non a¬ Deo, sed a fortuna se habere, contemnit & abnegat Deum & providentiam ejus, deserit facillime purum cultum ejus.
III. Quia a fortuna a sanioribus etiam Poetis, Philosophis & Historicis Gentilibus non est agnita. Noti sunt versus Iuvenalis.
Nullum numen abest, si sit prudentia, sed ter Nos facimus Fortuna deam coeloque locamus. IV. Quia si quid fortuna est, nihil aliud est, quam accidentium rerum subitus atque inopinatus eventus.
Gravissimus est igitur eorum error, qui statuunt hominem esse felicem tantisper dum fortuna se accommodat complexioni & humori ejus.
Neque RELIGIO HUMANO ARBITRIO INVENTA, etiamsi publice sit communiter recepta & magno studio colatur: imo neque externa Ceremoniarum a Deo praeceptarum observatio inprimis sine side vera, est summum bonum & causa felicitatis humanae¬
I. Quia illa abducit a vero Deo qui autor est omnis veri boni Jesa. 1. v. 4. Ah, gens peccatrix, populus gravissimus iniquitate, semenmaleficentissimam, filij corruptores, dereliquerunt Iehovam, contemtim irritaverunt sanctum Israelis, abalienantes sese averterunt. retrorsum, II. Quia omni studio est nobis fugienda, Jesa. 1. vers. 11, 12, 13, & I4. Quorsum mihi multitudo sacrificiorum vestrorum? dicit Iehava; Satur sum holocaustis arietum, & adipe pinguium: & sanguine iuvencorum, agnorumque & hircorum non delector. Quid advenitis: an ut compareatis in conspectu meo? quis quaesivit hoc a manu vestra ut conculcetis atria mea? Ne pergitote offerre munus vanitatis suffitus abominationi est mihi: novilunio, & sabbatho convocando convocationem, non possum ferre iniquitatem, neque interdicti die Novilunia vestra, & statas ferias vestras odit anima mea, sunt mihi laboriosae; defessus sum ferendi.
III. Quia est mala, Ecclesiastis 5. 1. Observa pedem utrumque tuum quum adis domum ipsam Dei, idque paratus ad audiendum potius quam ad dandum stolidorum sacrificium: nam hi non advertunt se facere malum.
IV Quia nihil prodest cultoribus suis, Jesa. 1. vers. 15. Propterea. expandentibus vobis manus vestras, occulto oculos meos a vobis, etium quum utimini multa oratione, non exaudio: manus vestrae caedibus plenae sunt.
V. Quia non est causa beatitudinis aeternae. Matth. 15. 9. Frustra me colunt, docentes doctrinas quae sunt mandata hominum
Quapropter errant, qui affirmant causam felicitatis reipubi Romanae fuisse religionem Numae & multorum deorum cultum: nec minus imponunt simplicioribus ij qui praedicant, religionem Romanae Ecclesiae qualis maxime inde a Gregorio Magno usque in hodiernum diem fuit, causam fuisse atque etiamnum esse felicitatis Reipublicae Christianae:
Denique (ne plures opiniones falsas de Summo Bono enumerem quarum ducentas & octoginta quinque diversas Varro commemorat,) neque STATUS BONORUM OMNIUM corporis, & (ut vocant) fortunae aggregatione adeptioneque perfectus, est summum nostrum bonum.
On this page