Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 8
THEOLOGIA membrorum Christi, est sapientia rerum divina¬ rum a Christo cum membris suis communieata ad gloriam Dei & membrorum Christi salutem sempiternam. Johan. 1. v.16. Ex plenitudine ipsius omnes accepimus, & gratiam pro gratia,
Estque vel beatorum, vel viatorum. Theologiae beatorum subalternatur Theologia viatorum Theologta beatorum, est sapientia rerum divinarum a Christo perSpiritum Sanctum cum beatis communicata in coelo per claram visionem seu intuitivam notitiam Dei ad gloriam ipsius. Dicitur etiam Theologia clarae visionis & Synecdochice Theologia visionis, quia etiam humanae Christi naturae tribuitur visio DEI: ut & fidelibus in hac vita adhuc versantibus.
Notitia intuitiva, est notitia rei praesentis ut praesens est, id est, cognitio talis, quam ita rem attingimus, ut per eam cernatur praesentia. obiecti, in se & ex vi ipsius cognitionis, non vero quia aliunde comprobatur. Talis est notitia qua quis videt candorem aut alium colorem in pariete, & qua sonum audit, & ea qua beati Deum intuentur. Eum oportet esse immediatam, ita videlicet ut res non percipia tur in alis cognito, sicut cognoscitur Caesar in sua statua. Etenim per cognitianem intaitivam conspicitur res in se, quod esse non potest; cum res videtur in alio prius viso. Notitia intuitiva vocatur etiam noncia visionis.
Notitia abstractiva, est notitia rei per speciem ab ea abstractam, ac proiude est cognitio rei non ut praesens est: verbi gratia, notitia qua cogito de Rudolpho Imperatore absente, & ea qua Astronomus domisuae consi derat Eclipsis, quam non intuetur: item ea, qua Philosophus, ex creaturis cognoscit Deum esse. Licet enim hae cognitiones tendant in rem sub esse exsistentia, non tamen sic tendunt, ut per eat cernatur praesentia objecti. Vocatur etiam Notitia simplicis intelligentiae.
Per quam tem filii Dei fiunt beati & vident Deum, eam ab humanitate Christi accipiunt, & ex plenitudine ejus gratiae, quae in ea resi det, hauriant oportet. Est enim Christus autor salutis ipsorum per communicationem gratiae & donorum quae in ipso sunt, Hebr. 2. vers. 10, 11. Decebat enim ut ipse eropter quem sunt haec omnia, & per quem sunt haec omnia, multos filios in gloriam adducendo, principem salutis ipsorum per perpessiones consummaret. Num & qui sanctificat, & qui sanctificantur, ex uno sunt omnes. Quam obcausam. non erubescit eos vocare fraetrei.
Theologia beatorum est vel Angelorum vel hominum Theologia Angelorum beatorum, est sapientia rerum divinarum cum sanctis Angelis a Christo communicata, quam illi Deum & mysteria ejus perfecte cognoscentes beati sunt, Matth. 18. 10. Videte. ne condemnetis aliquem ex parvis istis: dico enim vobis, Angelos eo rum in caelis per omne tempus ternere faciem Patris mei qui in coelis est. 1. Pert. 1. vers. 12. Quibus reuclatum est, eos non sibi, sed nobis ea administrare quae nunc annunciata sunt, vobis per eos, qui vobi evangelizarunt per emissum e coelo Spiritum Sanctum, in quae cupiunt Angeli introspicere. Luc. 1. vers. 31. & sequentibus. Et ecce, concipies in utero, & paries filium: & vocabis nomen eius Iesum.i erit magnus, & Filius Altissimi vocabitur, dabitque ei Dominus Deus sedem Davidis patris ipsius. Regnabitque in domo Iacobi in aeternum, & regni ejus non erit finis, &c.
Theologia hominum beatorum, est sapientia rerum divinarum cum hominibus electis, jam ad perfectionem evectis, in coelo virtute Spiritus DEI ex demenso Christi communicata, quam jam clare Dei tum, sicuti est, videntes de facie ad faciem beati sunt. De hac dicitur, Matth. 5. vers. 8. Beati qui sunt mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. 1. Corinth. 13. vers. 12. Tunc autem cernemus facie ad faciem. 1. Johan. 3. vers. 2. Videbimus eum sicuti est. 2. Corinth. 5. vers. 7. Per fidem incedimus, non per aspectum, scilicet, clarum. Apocala 22. vers. 4. Videbunt faciem eius. Nam alioquin in hac etiam vit. Deum per fidem videmus, hoc est, cognoscimus, sicut David Psalm. 63. vers. 2, 3. ait, Animam suam sitientem esse Dei, arescere ad ipsum carnem suam, quae intenta sit ad videndum robur, & gloriam Dei sicut in loco sancto videbat eum, id est, cognoscebat. Sic Johan. 6. vers. 40. Haec est uoluntas Patris qui misit me, ut omnis qui videt Filium & credit in eum, habeat vitam aeternam. Johan. 8. 56. Abraham, Pater ille vester gestivit ut videret diem istum meum: & vidit & gavisus est. Johan. 12. vers. 25. Qui videt me, videt eum qui misit me. Johan. 14. vers. 7. Si nossetis me, Patrem etiam meum nossetis, & iam nunc nostis eum & vidistis eum. Et vers. 9. Qui videt. me, videt Patrem meum, scil. oculis fidei. 1. Corinth. 13. vers. 12. Cernimus nunc per speculum & per aenigma, tunc autem coram cerne: mus. 2. Corinth. 3. vers. 18. Nos autem omnes retectam facie gloriam Domini, ut in speculo intuentes in eandem imaginem transforma. mur ex gloria in gloriam, sicut a Domini Spiritu. Hebr. 2. vers. 9. Sed Iesum illum cernimus, gloria & honore coronatum. I. Johan. 2. vers. 6. Quisquis peccat, non videt eum, neque novit eum. Unde sequitur visionem tum viatorum esse, tum eorum qui sunt in Patria: acproinde & Theologiam visionis distinguendam, sic ut sit vel clarae visionis vel oscurae. Theologia hominum beatorum seu clarae visionis dicitur etiam Theologia comprehensorum, hoc est, eorum qui beatitudinis metam ad quam in hac vita contendebant, jam comprehenderunt, ex loco Pauli, I. Corinth. 9. vers. 24. An ignoratis, eos qui in stadio currunt, omnes quidem currere, sed unum acc perepraemium? sic currite ut comprehendatis. Et Philip. 3 vers. 11, 12, 13. 14. Experiens ecquo modo deveniam ad resurrectionem mortuorum: Non quod iam metam apprehenderim, aut iam sim consummatus: sed persequor experiens an quoque apprehendam, cuius etiam rei causa approhensus fui a Christo Iesu. Fratres, ego meipsum non reor netam apprehendisse. Vnum autem ago: ea quidem quae a tergo sunt obliviscens, ad ea vero quae a fronte sunt contendens, scopum versus feror, ad praemium supernae vocationis Dei in CHRISTC IESV.
On this page