Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 18
aquae. E operibus creationis secundi diei praecedente capite est actum Psequitur de operibus tertii diei, quae sunt, discretio aquarum
inferiorum a terra & plantae omnis generis, quibus Deus tertam vestivit & condecoravit. De aquis inferioribus hoc capite tractabimus. Dicuntur autem aquae inferiores, quae sunt ab infera ex pansi, id est, aeris regione seu sub hoc coelo, quas Deus in unum locum conffaere jussit, segregatas a terra, & singula aquarum conceptacula mariu vocavit. Sic Deus post expansum aerem, elementum aquaeab elemento terrae sapientissime & potentissime discrevit, ut Moses testatur Genes. 1. 9. nec alius discretionem hanc efficere potuit, quam solus Deus. Inde argumentum laudis divinae Psaltes petit Psal. 104. 6, 7. 8, 9. Abysso ut indumento operueras terram, supra montes stantibus aquis: Ex increpatione tua diffugerunt, a voce tonitru tui accelerarunt fugam: Conscenderunt per montes, descenderunt per convalles, in locum quem fundaveras ipsis. Terminum opposuisti netranseant;ne reuertantur ad operiendum terrant. Est hoc insigne documentum sapientiae, bonitatis & potentiae divinae, ut Jobus docet cap. 26. 12. Virtute sua disrupit mare; & intelligentia sud discidit pelagus: & Jehova ipse Jobo declarat, cum ait Job. 38. 8, 9, 10, 11. quis occlusit valvis mare; quum ederem ipsum tanquam e vulva extens? Quum ponerem nubem indumentum ejus: & caliginem cunabula ejus? Quum diffregi pro eo terram decreto meo; & apposui vecem & valvas; Dicens, huc usque venies, & ne procedito: & hic opponet se litus superbia fluctuum tuorum. Hoc profecto maximum documentum est sapientiae, bonitatis & potentiae Dei, quod terra gravior multo & minor aqua, ab ea non obruitur, quod Pire terra altius non exundat & terram totam submergit: quod turgentes & eleatissimi matis fluctus, intra certos fines sese continent, neque in totam? terram, quae longo intervallo substare videtur, sese effundunt. Verum & ilead est argumentum sapientiae & potentiae, quod non violenti Deus aquas cohibet quo minus terram inundent; sed ita disposuit ab initio, ut jam naturale sit mari ut terrae emineat & interim tamen exundare non possit, sitque dispositio ista sic duratura citra violentiam quamdiu vilum fuerit Deo. Fecit igitur Deus non quidem terrae solius globum, hic enim necessario aut innataret aquae, aut sub aquatotus mergeretur: sed ex terra & aqua globum unicum, cujus centri etiam mundi centrum est: non ita, ut ejusdem globi medietas altera. aut pars tertia terrae sit, reliquum aquae; ita enim etiam mergeretur terra sub aqua:sed terra & aqua ita sese continent mutuo, ut utriuso sit idem centrum quod & totius mundi. Id sit terra integrum globi reddente, eum vero non solidum, sed maxima parte interius, & ad sui perficiem, cavum: amplissimasque illas cavitates replente aqua, quo fit ut terrae facies & maris, ejusdem globi sint superficies. Hoc docet Jobus cui: ait cap. 26. 10. Decreto circinavit superficiem aquarum.
ltum admirabile opus Dei merito nos impellere debet ad timendum Deum, ad praestandam ei obedientiam, ad manendum in voca tione in quam vocati sumus; quo facit quod Jehova ait Jer. 5. v. 21, 22. 23. Audite jam hoc popule stolide & excors, quibro oculi sunt & non vident, quibus aures & non audiit: An me, non reverebimini: dictum Iehovae, an a facie mea non contremiscetis? qui disposui arenam terminum mari, scatuto perpetuo, q non trasgredietur: quamvis incu¬ tiant se, non tamen praevalent; quamvis fremant fluctus ejus, non tame transgrediuntur illud. At populo isti est animus contumax & rebellis: ut recesserunt, pergunt. Hic enim (ut verbis doctissimi interprotis utar) ostedit Deus, cur populum fatuum, & absque corde esse dixerit, Fuit enim hic prodigiosus stupor, non expavescere ad conspectum Dei, quum tamen bruta elementa ejus imperio subjaceat. Et sumit praecipue exemplum maris: Nam nihil magis terribile mari tempestuoso. Videtur enim sieri quaedam conversio totius orbis, ubi fluctus exsurunt tanto impetu. Nemo est illic qui non trepidet, Mare aut ipsum quod incutit formidine omnibs etiam constantissimis, placide obset quitur Deo. Nam quantumvis furiosi sint ejus impetus, cohibentur? tamen. Nunc si de modo quaeritur, certe est miraculum, cujus ratio nopotest exstare. Nam scimus mare esse, ut reliqua elementa, sphaericu icuti terra rotunda est, ita etiam & elementum aquae, sicuti & aer & ignis. Quum ergo sphaerica sit forma hujus elementi, nunc viders est, sit ne inferius terra. Atqui levitas ipsa ostendit eminere super rut ta, esse superius terra. Moses quidem aut potius Deus dicit Exod. 26. 4. aquas esse infra terram. Et David Ps. 24. 2. super maria fundatam sse terram. Et Psa. 136. 6. expansam esse terra super aquas: sed orationaec accommodata est ad sensum communem vulgi. Aliud est in natura, aliud in sesu: ita aliud dicitur κατ ἀληθειαν, aliud κ δόζαν. Natura & ἀληθῶς aquae supra terram sunt aut superiores terra: at secunlum sensum communem hominum δοδαστικῳ, sunt inferiores terra Qui sit ergo, ut mare totam terra non statim obruat? est enim liqui dum, nec posset consistere uno in loco, nisi retineretur aliqua arcana Dei virtute, & instinctu. Sequitur ergo, Ideo mare suo loco concludi, quia ita placuit Deo: quemadmodum etiam refert Moses, Apparcatarida, inquit Deus. Nam ostendit submersam fuisse terram aquis, nec pparuisse digitum unum, quousque mare in ordinem coegit Deus. Nunc vox illa Dei, etiamsi non auditur a nobis, neque in aere resonat, a mari camen auditur, quia mare conclusum est in suis finibus. Si mare esset tranquillum, semper tamen adhuc admirabile esset hoc opus Dei, quod aliqua pars terrae conceditur hominibus in hospitium. Sed quum tempestas mota est, quemadmodum jam dixi, ac videtur coelum terrae misceri: nemo est, qui non exhorreat, propinquus tali spectaculo. Illic ergo clarius apparet virtus Dei, & formidabilis potentia, quae ita conpescit mare turbulentum. Nunc videmus quorsum spectent Prophetae verba: Ostendit Judaeos esse monstra, & indignos, qui censeantur, ne modo inter homines, sed etiam inter bruta animalia. Plus enim est sensus & intelligentiae in mari tempestuoso, & furioso, quam in hominibus, qui videntur corde & intelligentia praediti. Hic est finis conparationis. Sed quonia gravis erat haec querimonia, Propheta interrogatione usus est, An me non timebitis: quasi diceret Deus. Quid sibi vult? qui fieri potest, ut non metuar a vobis? Nam mare mihi obte perat, & furor ejus comprimitur arcano meo jussu, quia semel praecebi, ut mare intra suos limites maneat: quantumvis agitetur furiose & procellis, & tempestatibus, non tamen excedet meum imperium. Vos. inquit, homines, sensu praediti non me timebitis? non pavebitis a facit mea, vel contremiscetis, inquit? Dicit, se posuisse arenam terminum maris. Hoc aute multo plus exprimit, quam si dixisset se mari terminos statuisse. Nam loquitur de arena, quae mobilis est, & flatu medioera agitatur: deinde arena est penetrabilis. Si essent per omnia maris littora rupes, non esset miraculum tam illustre. Si ergo Deus validis obstaculis, & robustis compesceret maris impetum, hoc posset naturae ad scribi. Sed quid est stabile in arena? Nam si proiiciam aliquantum aquae, statim penetrabit per arenam. Qui sit igitur, ut mare eum illis impetuosis procellis non reiiciat arenam, quae sponte flexibilis est; Vicemus ergo non esse supervacuum hoc nomen; Et similis est fert locus 38.c. Job, ubi Deus de inestimabili potentia sua disserens, inter alia dicit. Et mare hucusque progrediatur, nec ultra. Nam haud dubie nulla tempestas exsurgit, nisi volente Deo. Posset enim mare semperin uno statu continere. Non facit sed quasi habenas laxaret, dicit, Huc usque progrediatur. Quum autem alti montes videntur minitari cumctis mortalibus, & terra non procul abest a periculo interitus, tun ubito concidunt, & reprimuntur in seipsis tam impetuosi fluctus. Ecdicit statutum perpetuum. Verum quidem est, mare interdum exundare: scimus enim absorptas fuisse multas urbes diluvio: sed vere tamen hoc dicitur, statutum hoc, vel decretum, esse perpetuum, q Deus mare cohibet intra suas metas. Nam quoties mare occupat aliquam partem continentis, haud dubie hinc colligimus quid fieret absque fraeno illo, cujus hic sit mentio apud Jeremiam, & in illo 38. cap. Jobi. Colligimus ergo nullum esse obstaculum mari, quin totam terram obruat, nisi quoniam obtemperat Deo. Interea in ipso statu generali manet haec perpetuitas, de qua Propheta loquitur. Nam quavis mulcae quotannis tempestates exsurgant, tamen concidit fervor ille, nec aliter quam Dei praecepto. Hoc ergo verum est, praescriptas fuisse metas mari, quas fluctus ejus transgredi nequeunt. Et ideo dicit, Movebunt se, & non praevalebunt fluctus ejus: deinde, resonabunt, aut tumultuabuntur, & non poterunt transgredi.
Tenemus nunc summam hujus versus: Conqueritur Deus, tantum esse amentiae & stuporis in populo, ut saltem nen respondeat obedientiae maris, & quidem turbulenti: ideo hic traducit Judaeos, ac si essent portenta, quia nihil magis naturae contrarium, quam plus esse intelligentiae in mari tempestuoso, quam in homine, qui creatus est ad ima ginem Dei, & praeditus est aliquo sensu. Aquarum differentias expli cant Physici, quas Deus ipse distinxit in maria, fluvios, fontes, lacus liae item sunt dulces, aliae salsae, aliae amarae, aliae aliis saporibus imbutae: aliae frigidae, aliae calidae, quas thermas vocant, &c.
De usibus aquae naturalibus multa Philosophi naturae interpreces tradunt: nec eloquia divina illos tacuerunt. Psalm. 104. 10, 11, 12. Qui emittis fontes per valles, ut inter montes ambulent, Potum prae beant omnibus animantibus agri. frangant onagri sitim suam, juxta illos volatilia coeli habitent, e medio frondium edentia vocem¬ Fideles autem ita aquam considerant, ut animos ad Deum elevet. Nam aqua commendat nobis sapientiam ac bonitatem Dei immensam in tot usibus aquae necessariis elucentem. Ex aqua enim ex halationes in sublime adscendunt, unde meteora generantur velut, mmubes, pluviae, ad terram irrigandam & foecundandam, aerem refrigerandum, animalia reficienda, plantas vegetandas, aestum mitigandum. Quin etiam absque pluviis ipsa aqua terram soecundat & veluti generationis mater est, & animalibus omnibus, inprimis hominibus utilitates quotidianas adfert; ita ut sine aqua vita plantarum & animalium consistere non possit. Quos usus aqua ad valetudinem hominis curandam adferat, Medicorum libri docent. Nihil addo de aquis navigabilibus, quas utilitates humano generi praestent
Eadem servit Deo ad justissimam exsequutionem judicioum ipsius m homines, ut diluvium testatur universale Genes. 7. item tot inundationes, & naufragia frequentia: sicut omnia elementa Deo mini strant vel ad bonitatem vel ad justitiam atque iram in homines expromendam.
Eadem de multis rebus aliis nos admonet. Nam similitudine quadam repraesentat Spiritum Sanctum & effecta ejus atque beneficia salutaria quae Christus per Spiritum Sanctum fidelibus veluti profundit, ut videre est Jesa. 12. 3. cap. 55. 1. Jerem. 2. 13. & 17. 13. Joh. 3. v. 5. & cap. 4. 10, 11, 14 & 7. 38. Apocal. 7. v. 17. & 21. 6. & 22. 1, 17.
Est imago Evangelii salvifici, Ezech. 47. Zach. 14. 8. Est sacramentum sanguinis Christi per quem a peccatis emundamur: & virtutis Spiritus Sancti in nobis regenerandis, ut baptismus noster nos docet. Ephes 5. 26. Hebraeor. 10. 22. 1. Johan. 5 vers. 6, &
On this page