Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 17
PERA a Deo die primo mundi facta, explieata sunt hactenus ISecundi dici opus fuit Expansum, de quo Moses agit Genes. 1. v. 6, 7, 8. Dixit Deus, esto expansum inter aquas, ut sit distinquens inter aquas unas & alteras. Fecit ergo Deus hoc expansum, &c.
EXPANSUM istud non idem sonat quod σερίώμα Graecis & firmamentum Letinis. Hebraeum enim nomen Vipasignificat aliquid diductum, extensum, expansum instar pellis, cortinae; tentorij vel metale li in laminam. Per hoc expansum autem intelligitur elementum aeris scu aer, ut manifestum est ex eo, quod distinguat aquas superiores. ab inferioribus, id quod proprium est aeris. Nominatur etiam coelum & δαϰριτιϰώς hoc coelum:
Aquae superiores, non sunt aquae quaedam coelestes supra coelum stellatum, quae de natura coeli sint. Nec enim recipiendum commenlum coeli erystallini, quod forsitan inde ortum, quod cum ij qui aquas; supra coelum stellatum collocant, non possent comprenendere, quo- modo aquae materiales, quae sua natura sunt corruptibiles, possent, esse supra sphaeras coelestes, supra planetas & stellas; putarint aquas illas esse induratas & conversas in crystallum: nam crystallus fit ex,
lacie, & glacies ex aqua. Quicquid autem est supra Lunam, non est subjectum tali corruptioni & mutationi, quali obnoxium est id quod est sub Luna. Nec facit ad tuendum eoelum crystallinum, quod dicitur Gen. 7. v. 11. cataractas coeli se aperuisse ut esset imber super terram, quadraginta dies & quadraginta noctes: Et Psal. 147. 4. Laudate eum coeli coelorum & aquae quae supra coelum sunt: Nam cataractae coeli sunt specus nubium & densae nubes pluviae in aere, vehementia summa aquas eructantes tanquam sublatis obturaculis: & aquae upra coelum sunt nubes pluviae & alia meteora aerea supra hoc coelum, id est, quae supra in aere fiunt, seu in supera parte hujus expansi.
Quomodo autem meteora in aere salutariter a nobis considerati debeant, in aliquot exemplis videbimus, veluti in nube, pluvia, rore grandine, vento, fulgetro, tonitru: De illis in genere dicitur Psal. 148. 8. quod serviant voluntati & nutui divino ad laudem Dei; Laudate lehovam ignis & grando, nix & exhalatio, ventus turbineus efficiens verbum ejus.
Nubes, est corpus vel ex copioso vapore e locis humentibus in sublime adscendente, vel ex maxime humidis partibus aeris in media teris regione concretum, quod a Deo a quo excitatum est, in aëre suspensum tenetur. Breviter: Nubes, est vapor humidus & addensatus qui in media aeris regione a frigore citcumstante constrictus & quasi congelatus penidet. Hanc definitionem suppeditat confideratiocaliginis sub pedibus Dei, Psal. 18 v. 10. vapores enim in sublime esevati, vel maxime humidae aeris partes condensatae, quae gemina materia est ex qua nubes generantur & constant, caliginosum aerem esficiunt. Vapores autem copiosi ex mari adscendunt, unde aquae maris sunt velut radices nubium, Job. 36. v. 30.
Quod ad causas efficientes attinet, nubes sunt opus Dei: nam ilarum causa efficiens princeps est Deus ipse: hoc docetur eo, quod Psal. 18. v. 10. Jehova dicitur coelos inclinasse & descendisse, id est, coelum nubibus operuisse, quod clarius docetur Gen. 9. v. 24. ubi dicit Deus se nube terram obnubilaturum. Job. 26. v. 8, 9. Iehova ligat aquas in densis nubibus suis, adeo ut non findatur nubes sub eis. Continet superficiem solij (id est, coeli,) expandit ad illud nubem suam. Et cap. 37. vers. 15. ait Elihu ad Jobum; Nostine de libramentis densae nubis, mirabilia Dei perfecti scientiis? quasi dicat, potesne judicat ro de admirabili opere Dei, quo nubes velut aequilibrio in aere suspendit? Et cap. 38. vers. 9. Deus ipse ad Jobum dicit, Ubinam era quum ponerem nubem indumentum maris? & caliginem cunabula. ejus? Psal. 104. vers. 3. legitur de Jehova; Qui contignat in aquis coenacula sua (id est, regionem aeris, velut in coenacula nubibus distinctam;) qui disponit densas nubes in vehiculum suum. Et Psalm. 105. vers 29. Expandit nubem pro tegumento. Et Psal. 135. vers. 7. & Jer. II. ver. 16. Facit ut adscendant vapores seu nubes ab extremitate terrae. Et Psal. 147. v. 8. Qui obtegit coelos densis nubibus. Ezech. 32. v. 7. Solem nube operiam.
Causa nubium instrumentalis est primo frigus accedens & supor. veniens vaporibus in sublime elevatis, cujus vi illi condensantur. Premente enim frigore concrescit paulatim vapor ac tandem in nubem cogitur
Deinde, ministrant Deo in nubibus excitandis etiam ventus, Sol& reliqua astra, vapores illos e locis humentibus ad mediam aeris regionem elevantia: quemadmodum eidem serviunt in nubibus discutiendis, ut colligi potest ex Job. 37. vers. 8, 9, 10. ubi Elihu ad Jobum dicit: E suo penetrali prodit turbo; & adispergentibus frigus. Aflatu suo Deus fortis edit glaciem; & latitudinem aquarum coarctat. Etiam pro irrigatione fatigat densam nubem; dispergit nubem lucis suae,
Fines seu causae finales nubium sunt aliquot, I. Nubes sunt veluti utres quidam coelestes, in sublimi suspensi ad gestandas & continendas ad tempus aquas, vel ad irriganda omnia quae humore indigent ad foecunditatem, vel ad aquas effundendas quando Domino visum est aut beneficiis cumulare, aut judiciis visitare homines, Job. 36. 27, 28. Subtrahit stillas aquarum, quae fundebant pluviam ad calamitatem ejus; Quum fluerent superiores nubes; stillarent super homines multos. Unde etiam comparantur cataractis pecubusque aquas e coelo vehementia summa eructantibus, tanquam ablatis obthuraculis, ut legitur Genes. 7. vers. 11, 12. cataractae coeli se aperuerunt, Vt esset imber ille super terram, quadraginta dies & quadraginta noctes.
II. Nubes in magnis caloribus aestivis nos, omniaque haec infociora a nimio Solis aestu & ardore defendunt, tanqua puscherrimum latissimumque velum oppansum, Job. 36. vers. 29. Si etiam considere. homo extensiones densarum nubium, fragores in tugurio illius. Et v 32. Manibus obtegit lucem, & interdicit ipsi propter intercedentem; Indicans in eum beneuolentiam suam, &c. Nubes ab ardore Solis nos defendentes admonent nos de umbraculo, quod Deus adversus aestum malorum spiritualium nobis praebet, de quo Psalm. 91. v. 12. Qui considet in lutibulo Excelsi, in umbra omnipotentis indesinenter pernoctat. Apoc. 7. v. 15. Qui insidet throno, proteget eos umbraculos nec in eos cadet Sol, neque aestus
III. Nubes prognostica seu praesagia temporum suppeditant Nam quum in cacuminibus montium consident, hyemabit. Nubegravida candicante, grando imminebit. Istud nos admonet de prognosticis malorum quae ob peccata hominibus impendent
IV. Nubes sunt testimonia ac signa praesentiae, potentiae & gloriae Dei, ad protectionem & consolationem piorum & ad declarandam illis divinam gratiam, Exod. 13. v. 21. Columna nubis Deus praesentem declaravit se populo Israelitico ex AEgyptiaca servitute educto Exod. 16. vers. 10. Gloria Jehovae apparuit in nube, Exod. 19. v. 9. Sicait Johova; Ecce ego venturus sum ad te in densa hac nube, ut audias hic populus, quum alloquar te, etiamque tibi fidant in saculum. 2. Chronic. 5. v. 13, 14. Fuit, inquam, pariter clangentibus & Musicis edentibus concentum unum laudando & celebrando Iehavam, quum fferrent concentum tubis & cymbalis ac instrumetis musicis, quum que laudarent Iehovam, quia bonus est, quia in saculum benignitaejus: ut intus domum Iehovae impleret nubes: Adeo ut non possent Sacerdotes consistere ad ministrandum propter illam nubem: quod implevisset gloria Iehovae Domum Dei, & cap. 71, 2. Quin etiam in aere pendentes nubes sunt insigne gloriae Dei documentum: quid enim esse mirabilius potest aquis in coelo stantibus?
V. Serviunt ad exhibenda nobis sacramenta federis a Deo nobil cum initi. Genes. 9. vers. 13. Arcum meum ponam in nubibus. I. Corinth. 10. 2. baptizati sunt in, nube & mari¬
VI. Nubes repraesentant similitudine & imagine quadam differentia inter homines, ac inprimis inter eos qui alios docent. Quem idmodum enim ex nubibus quaedam sunt sicciores & evanidae atqui infoecundae, quae tametsi pluviis ventis incitentur, non effundunt inbres, sed in aeris naturam facessunt; aliae sunt irriguo quodam humore scatentes, proindeque foecundae & ad pariendam pluviam ide neae: Ita hominum quidam scientiae opinione turgent, & magnam quandam scientiam jactant, sed intus nihil habent, nisi vel prorsus vanum vel magnopere noxium, quamvis magni cujusdam boni specien. prae se ferant: alij autem θεοδίδεικιο prosunt aliis salutaribus documentis: De priore genere dicitur Proverb. 25. v. 14. Velut vapores & ventus, quibus non est pluvia; est vir qui se jactat de dono falso. Sententia est, Jactator chrestologus, qui montes auri & argenti pollicetur, & nihil (ut ille Antiochus δεισον propterea nominatus) est velus nubes sine aquis. Et in epistola Judae fratris Jacobi vers. 12. dicitur de hominibus profanis: Hi sunt in agapis vestris maculae, dum vobiscum convivantur, secure seipsos pascentes, nubes aqua carentes, ventis circumactae, id est, plurimum speciei habent afficiendis imperito rum animis, sed veritatis & (ut ita dicam) substantiae nihil, ideo vertis dissipantur.
De posteriore genere dicitur Deut. 32. v. 2. Stillet tanquam pluvia disciplina mea. Nam doctores nubi, doctrina illorum pluviae comparatur. Hebr. 12. vers. 1. Proinde nos quoque, cum tanta nos circumstet testium nubes, abjecto omni pondere, & peccato ad nos circumcingendos proclivi, per tolerantiam propositum nobis stadium decurramus. Quapropter nubes aqua carentes cautioni nostrae serviunt, ut meminerimus quid nobis fugiendum: nubes autem foecundae nos admonent, ut talibus adhaereamus hominibus, a quibus mutum boni discamus, & ut nos quoque stillemus aliis pluviam salutaris doctrinae & exempli
VII. Nubes serviunt Christo Domino & fidelibus ejus pro vehi culis. Nam Christo adscendente in coelum, nubes susceptum eum abstulit ab oculis discipulorum, ut legitur Actor. 1. v. 9. In nubibus coedi idem Christus veniet judicatum vivos & mortuos, ut ipsemet praedixit, Matth. 26. v. 46. Sic dicitur Apoc. I. vers. 7. Ecce venit cum nubibus. Apoc. 10. v. 1. vidit Johannes Angelam validum, id est, Christum, descendentem de coelo, id est, patefacientem arcana coelestia, amictum nube. Nos quoque in extremo die rapiemur in nubes, in occursum Domini in aera, I. Thess. 4. v. 17.
Haec de nube: sequitur de pluvia. PLUVIA, est fluxus humidae nubis, quae a calore Solis paulatim soluta, aquam guttatim e media aeris regione demittit. Autor ejum est Deus ipse, Levit 26. v. 4. dabo pluvias vestras. Jobi 5. v. 10. Que edit pluviam in superficie terrae. Et cap. 37. vers. 5. Quum nivi edicit, esto in terra, aut imbri acpluviae: mox imber pluviaque ejus adsunt. Et cap. 38. v. 28. Estne pluviae pater? scil. praeter me. Ministram Deo in pluviis efficiendis sidera & venti. Nam ad pluviam gignendam coelestes influxus multum faciunt: unde quando Saturnus cum love jungitur in Cancro; Scorpione vel Piscibus signis Zodiaci verno tempore multi exsistunt imbres. Frequenter etiam interlunij & lenilunij diebus pluvia exsistit. Sic stellae Suculae orientes vel occidentes pluvias cient quas ob id Graeci pluvio nomine Hyadas appeliant: a Latinis Suculae dicuntur quod instar suum luto delectari videantur: exoriuntur autem XI1. Calend. Junij. Venti saepe nubes cosunt & ex iisdem motu suo aquam excutiunt. Nam ut legitur Zach. 10. v. 2. Iehova efficit nimbos & pluviam imbriferam est editurus eis. Exemplum 1. Reg. 18. v. 45.
Pluviae finis natutralis est ut variis hominum & animalium alios rum usibus serviant, terram foecundando, ingentes calores aestivos mitigando, liomines & animantia caetera & omnia terra nascentia. recreando, ut herbae crescant, fruges gignantur, arbores fruticesque vivant, &c. Levit. 26. v. 4. utique dabo pluvias vestras tempore, suo: & detque terra proventum suum & arbor agri edet fructum suum., Jacob. 5. vers. 18. Elias oravit & coelum dedit pluviam, & terra produxit fructum suum. Jesa. 30. vers. 23. Tum dabit pluviam sementis: tuae qua conseveris terram, adeo ut panis, proventus terrae sit uber & pinguis. Psal. 104. vers. 13, 14, 15,16. Si fines supernatur ales specte mus, sunt pluviae testimonium bonitatis & providentiae Dei erga honines & animalia caetera. Boni enim patrisfamilias est domesticis suis prospicere de rebus omnibus necessariis, quod Deus facit etiam pluviam dando. Quo pertinet illud Pauli Actor. 14. vers. 17. Deus non passus est se esse expertem testimonij, bona tribuendo, dans nobicoelitus pluvias ac praestituta tempora fructibus perferendis, implen. cibo & delectatione corda nostra. Et Matth. 5. vers. 45. Facit ut Sol suus exoriatur super malos ac bonos & pluit super justos & injustos. E contrario indicium est irae Dei, adversus homines propter peccata. si Deus diu nullam det pluviam quam valde opus erat, unde magnam ficcitatem, rerum omnium penuriam & famem interitumque hominum & pecudum sequi necesse est, juxta comminationem divinam Deuter. 28. vers. 15, 23, 24. Si non auscultaveris voci Iehovae Dei. tui, &c. erunt coeli tui qui sunt supra caput tuum, aenei; & terra quae subest tibi, ferrea. Et Jesa. 5. vers. 6. nubibus interdicam, ne demittant in eam pluviam. Ita per triennium factum est in Israele tempore Regis Davidis 2. Samuel. 21. & tempore Eliae Prophetae tribus annis & sex mensibus 1. Regum. 17. vers. 1. Luc. 4. v. 25. claus sum fuit coelum ad tres annos & sex menses, adeo ut fuerit fames magna per totam regionem. Jacob. 5. vers. 17. Jerem. 14. vers. 4. Eo quo- non fuerit pluvia in terra, erubescentes agricolae operient capus um
Proinde pluviae necessitas & utilitas nos instigat ad veram pietatem & seriam invocationem Dei: quo pertinet quod dicitur Levit. 26. vers. 3. 4. Si ambulaveritis in statutis meis, & mandata mea servantes feceritis ea: utique dabo pluvias vestras tempore suo, &c. Deu teron. 11. vers. 13, 14. Si serio auscultaveritis praeceptis meis quae ego praecipio vobis hodie; diligendo Iehovam Deum vestrum & colendo eum ex toto corde vestro & ex toto animo vestro; Ut dem pluviam terrae vestrae tempore suo, tempestivam & serotinam, sic colligas frumentum tuum, & mustum tuum, & oleum tuum, & cap. 28. v. 1, 12. Si fideliter auscultaveris voci Iehovae Dei tui, &c. aperiet tibi Iehova thesaurum suum optimum e coelis, dando pluviam terrae tuae tempore suo. 1. Reg. 8. vers. 35, 36. Zachar. 10. vers. 1. Petite a Iehova pluviam tempore serotinae.
Pluvia est etiam documentum sapientiae Dei Jobi 28. vers. 23. 24. 25. & documentum potentiae Dei vel in servandis illis quos vult servare, ut cum pluviam dedit post triennalem famem tempore Davidis & Prophetae Eliae: vel in perdendis illis ex justo judicio quos constituit perdere, ut cum imber ruit e coelo ad inducendum universalo diluvium, Geni7. v. 11, 12. Jobi 36. v. 27, 28. cum ad preces Samuelis pluit 1. Sam. 12. vers. 19, 20.
Pluvia frugifera nos incitat ad celebrandum Deum, ut ostendit Eiphax Themanites Jobi 5. ver. 9, 10. Qui facit res magnas, &c. qui odit pluviam in superficie terrae. Sic dicitur Psal. 147. 7, 8. Acclamate Iehovae gratiarumactione, psallite Deo nostro cithara: Qui obtegit coelos densis nubibus; qui comparat terrae pluviam
Pluvia insuper multatum rerum nos admonet. Est enim imago verbi Dei ejusque doctrinae salutaris: sicut Moses ait Deuteron. 323. vers. 2. Stillet tanquam pluvia discipliua mea, fluat tanquam ros sermo meus, ut tenues pluviae super teneram herbam, & sicut imbres super adultam herbam: Et Deus ipse Jesa. 55. vers. 10, 11. Quum doscendit pluvia aut nix de coelo, rursus illuc non reuertitur, sed inebriat terram ipsam, facitque ut pariat ipsa & producat; ut edat semen sato ri, & panem comedenti: Sic erit verbum meum quod egressum fuerit ex ore meo; non reuertetur ad me vacuum, sed faciet id quo delector, &c. Quem enim fructum profert pluvia tempestiva in terra: eum profert verbum Dei & doctrina coelestis in cordibus hominum
Quin etiam imago est hominis salutaria documenta ac consilis dantis aliis; sicut Jobus de se dicit cap129. vers 23. Exspectabant tanquam pluviam me; & os suum distendebant, ut ad pluviam serotinam. In primis est imago doctorum Evangelij de Christo, Mich. 5. vers. 7. erunt ut tenues pluviae super herbam.
Est imago benedictionis quam piis hominibus Deus confert in Christo, ut dicitur Psal. 72, 6, 7. Vt quum descendit pluvia super se¬ ctam herbam; quum imbres, irrigatio terrae; Florebit temporibus ejus justus. Hole. 6. v. 3. adveniet ut pluvia nobis tanquam serotino & tempestiva terrae.
Est nota vultus indignabundi seu indignationis provocatae lingusimulantis, Prov. 25. 23. Vt Caecias gignit pluviam, ita vultum indignabundum lingua simulantis.
Pluvia intempestiva & noxia qualis est pluvia tempore messis quo serenitas expetitur, est imago honoris delati homini stolido, Prover26. 1. Vt nix aestati, & ut pluvia messis ita non convenit stulto honor
Pluvia inprimis impetuosa ac gravis, est imago calamitatum quaein homines incidunt; quo sensu in senectute dicuntur recurrere densae nubes post pluviam, in libro Ecclesiastae Salomonis cap. 12. v. 2. In senectute enim homines, calamitates subinde succedunt aliae aliis. Sic Matth. 7. v. 26, 27. calamitates quibus hypocritae obruuntur & evertuntur, comparantur pluviae.
Pluviae imminentis sunt quaedam signa naturalia ac praesagia, quae nequaquam sunt contemnenda: naturae enim autor & hominum parens Deus ea ordinavit ob hominum commodum, ut illi cavere possint incommoda & rursus observare opportunitates commodas a griculturae, navigationi, peregrinationi, aliisque negotiis vitae humaiiae. Signa illa ac praesagia sumuntur a rebus vel inanimatis, vel animatis, Ab inanimatis, ut quando ante ortum Solis nubes expalle scunt, vel nigrae rubentibus intermiscentur, pluviam portendunt. Ab animatis, ut si ranae rhetoricentur & ultra solitum vocales sint, si fulicae matutinum clangorem edant, &c. Alia plurima videantur in Plinio & aliis rerum naturalium scriptoribus.
Hoc etiam ad spiritualem usum pertinet. Nam si tempestatis sign observamus propter corporales commoditates vitae humanae: multo magis signa temporum observanda, quae ad juvandum animarum nostrarum salutem aeternam Deus exhibet, ne similes evadamus Pharisaeis & Sadducaeis hypocritis, quibus signum postulantibus e coelo, Christus respondit Matth. 16. v. 2, 3. Quando serum est diei, diciti Serenitus erit: rubet enim coelum. Et mane, hodie erit tempestas: rubet enim coelum triste. Hypocritae, faciem quidem coeli nostis discernere, signa vero temporum illorum non potestis:
Sic fuit de pluvia: sequitur de roreROS, est vapor subtilior & tenuior, qui levi & miti frigore in terrae aut herbarum superficie a Deo compactus est, tum ad eas fovendum recreandumque a flacciditate aestu contracta, tum ad juvandam terrae foecunditatem, tum etiam ad aerem ipsum, in quo versamur, refrigerandum
Est a Deo, ut causa omnium prima, sicut dicitur Jobi 38. 28. Quis genuit guttas roris? scilicet praeter me. Gutiae roris vocantur; quia ros leni frigore concrescit & exoriente Sole in stillas & guttas aquae dissolvitur quae herbis insident
AEstate fieri solet, si qua nempe nox tunc fuerit humidior: & mane apparet. Si valentior fuisset hic humor, factus esset nubes & pluvia sed substitit in terrae superficie propter imbecillitatem exhalationis & suae materiae, Jobi 29. 19. ros per noctabit in ramo meo,
Ros autem est documentum sapientiae ac scientiae Dei, ut dicitur Prov. 3. v. 20. Scientia ejus (nempe Dei) abyssi diffisse sunt, & superiores nubes destillant rorem. Est argumentum bonitatis Dei ergahomines, quum in usum hominum foecundet terram rore: unde Isaacus quum Jacobo benediceret ait, Gen. 27. v. 30. Det Deus ipse tibi de rore coeli, variaque pinguedine terrae, & copiam frumenti & musti. & quum Esavo benediceret v. 41. ecce praepinguis soli erit habitatio tua & rore coeli perfusa superne. Et Moses quum benediceret tribus Josephi ait Deuter. 33. 13. Benedicta Iehovae sit terra ejus: a rebus pretiosis coeli, a rore & ab abysso subjacente: Et toti populo Israelitico v: 28. Vt habitet Israel secure solus, fonte lacobi, in terra frumenti & musti ferace; etiam coelis ejus stillantibus rorem. Sic ait Deus Zach. 8. v. 12. terra edit proventum suum coelique edunt rorem suum. Ex adverso quum Deus prohibet ne ros longo tempore terra nascentia humecter, indicium est irae Dei adversus homines. Unde Elias Propheti impio Regi Achabo dixit 1. Reg. 17. 1. Vt vivit Iehova Deus Israelis ante quem adsto, non est futurus annis istis ros aut pluvia. Et Deus lsraelitis Chagg. 1. 10, 11. Idcirco contra vos cohibentur coeli a rore & terra cohibetur frumento suo, me advocante siccitatem super hanc terram, &c. Insuper ros testatur potentiam Dei, ut manifestum est. ex signo dato Gideoni Judic. 6. v. 36. & sequentibus. Quemadmodum in eodem loco fuit sacramentum divini favoris & certae liberationis populi Israelitici a tyrannide hostium.
Praeterea ros est aliarum etiam multatum rerum imago. Est enim mago Christi, qui de se ait Hosc. 14. 5. Ero velut ros Israeli. Consideremus rationes propter quas Christus rori se comparat. Ut ros exsistit sereno coelo, quod observavit etiam Aristoteles libr. 1. Meteor cap. 10. Ita Christus benedictione sua adest nobis, quum vultum serenum nobis ostendit, quum lucem faciei suae super nos extollit, quum nos screna benignitate complectitur. Ut ros arva arentia, & siccitate flaccidas herbas reficit & fovet: ita Christus pectora nostra natura arida, gratia Spiritus Sancti, quae peccata remittit, gratia supernae largitatis infusa recreat, & feracia bonorum operum reddit. Ut ros calores magnos temperat, & terram humectat, quo semente ipsa reddat: ita Christus ignita diaboli tela, aestumque persequutionum refrigerat, ut fructum ipsi gratum, aliis utilem proferammus: sine rore Christi non potest ulla anima afferre frumenta. Ut ros in angusto loco cogitur, quemadmodum notat Aristot. lib. 1. Meteor. cap. 11. It; Christus affatim rore Spiritus sui irrigat sideles, qui in angustiis & rebus adversis sunt constituti.
Deinde est imago verbi Dei & doctrinae salvificae, sicut Moses ait Deut. 32. 2. fluat tanquam res sermo meus.
Est imago multitu dinis fidelium in novo Testamento & regno¬ Christi, Psal. 110. 3. tibi aderitros juventae tuae, id est, innumera multitudo electorum comparebit in Ecclesia tua, tanquam stillans ros coelo & sub autoram depluens. Inprimis est ros imago administro rum & doctorum Evangelij de Jesu Christo. Mich. 5. v. 7. Erunt reliquiae Iacobi inter populos multos, sicut ros a Iehova: nam ministris Evangelij tribuitur effectus verbi Dei tanquam si ipsi ros essent qui irrorant agrum Dei. Simile vide 2. Corinth. 2. v. 15. & 1. Coriuth. 3 v.6. Apollos rigavit
Est imago omnis boni quod Deus fidelibus in Ecclesia copiose confert. Psal. 133. 3. Vt ros Chermonis, ut qui descendit super montes Tionis: nam illic mandat Iehova benedictionem suam, vitam usque in seculum.
Prov. 19. v. 12. Ut ros super herbam, beneuolentia Regis. Est imago hominum impiorum, qui cito transeunt, Hosc. 13. v. 3. Sunt ut nubes matutinae & veluti ros mane stillans qui abit.
Est imago pietatis hypocrytarum, Hosc. 6. v. 4. Quid facerem tibiEphrasim? quid facere tibi Iuda; quum benignitas vestra tanquam, nubes matutina, & velut ros mane stillans abeat, id est, sit inconstant & facile evanescat.
Haec de rore: sequitur de grandine. GRANDO, χαλαζα Graece, est pluvia in aere inter descendendum conglaciata propter antiperistasin aeris calidi, frigiditate naturali sese contrahenter
Materia grandinis est nubes aquosa durius congelata propter dν¬ lπορίσασιν caloris aeris. Nam quando descendit guttatim materia grandinis, tum in infima regione aeris magis ac magis congelatur uidque propterea quod aeris calor, frigus nubis, ex cujus dissolutione grando fit, intra nubem pellit & constringit:
Causa efficiens princeps est DEUS De his causis dicitur Psal. 147. v. 17. Dejicit gelu suum tanquam frusta (seu buccellas, ut versio Vuli gata habet,) coram frigore ejus quis consistat? Gutrae enim ex dissoluta aquosa nube decidentes: nimio suo frigore propter ἀνκπιρισασιν, aeris calidi magis unitae, condensantur, & ideo quasi in frustula formantur.
Finis grandinis proximus, est quod sit ordinata a Deo ad exsequutionem justissimorum judiciorum ejus laedendo fruges, arbores & animalia atque ita & homines, propter peccatum: sic ut grando sit testimonium irae Dei contra peccatum & justitiae in puniendo peccalo. De hoc fine dicit Deus Jobo cap. 38. v. 22, 23. Pervenistine ad thesauros nivis? an in thesauros grandinis inspectionem habes? Quae cohibeo ad tempus angustiae, ad diem conflictus & belli? Ultimus finis est gloria DEI: ideo Psal. 148. v. 8. hortatur Psaltes inter alias res creatas etiam grandinem ad laudandum Deum: Laudate Iehovam ignis & grando, nix & exhalatio
Exempla grandinis Exod. 9. v. 17, 18, 19. Adhuc tu teipsum extol lis, (ait Jehova ad Pharaonem,) in populum meum, ut non dimittas nos? Ecce ego demittam pluviam sub hoc tempus eras, & grandinem gravem valde, cui par non fuit in AEgypto ex quo die fundata fuit. usque adhuc. Nunc itaque mitte congregatum pecus tuum & quicquid est tibi in agro, quicunque homo aut jumentum invenietur in agro, neque receptus fuerit in domum, simul ac descenderit super eos haec grando, morientur. Et v 22, 23, 24, 25, 26. Edixit Iehova Mosi, ex tende manum tuam versus caelum, ut sit grando in tota terra AEgyptiorum super homines & super jumenta, & super omnes herbas agre quae sunt in terra AEgyptiorum. Itaque extendit Moses baculum suum versus coelum, & Iehova edidit sonos & grandinem, adeo ut obiret gnis per terram: & demisit Deus pluviam cum grandine super terram AEgyptiorum. Fuitque grando, in qua permistus ignis sese accendebat, grando gravis admodum, cui par non exstitit in tota terra AEtypti, ex quo fuit gens in illis. Et percussit illa grando in tota terra AEgyptiorum quicquid exstabat in agro, tam homines quam jumenta: omnem quoque herbam agri laesit illa grando & omnem arborem agri fregit. Tantummodo in terra Goschenis, ubi erant filij Israelis, non uit grando. Idem exemplum repetitur Psal. 78. v. 47. Occidit grandine vites eorum: Et v. 48. Dedidit etiam cidem grandini bruta eo rum. Et Psal. 105. v. 32. Reddiderat pluvias eorum grandinem: & v 33. Quibus percussit vites illorum & ficus illorum, confregitque arbores termini illorum.
Josu. 10. v. 11, quum hostes populi Israelis fugerent a facie Israelis dejecit Iehova in eos lapides magnos e coelis Hagcham usque, quibus moriebantur: plures fuerunt qui moriebantur lapidibus illis grandinis, quam quos occiderunt filij Israelis gladios
Chagg. 2. v. 17. dicit Deus ad populum ex captivitate Babylonica reducem: Percussi vos uredine, & rubigine, ac grandine, totum opus manuum vestrarum, & nullus apud vos ad me venit.
In Apocalypsi Johannis praedicta est grando ingesis quam Deus. contumacibus immissurus erat; ut cap. 68. v. 7. Primus igitur Angelus clanxit, & facta est grando & ignis, mista sanguine, projectaque sunt in terram: & tertia pars arborum exusta est, & omne gramen viride exustum. Et cap. 11. v. 19. Tunc apertum est templum Dei in coelo, & visa est Arca federis ipsius in ejus templo: & facta sunt fulgura, & voces & tonitrua, & terrae-motus & grando magna. Et cap. 16. v. 12. Et grando magna, quasi talenti pondo descendit e coelo in homines: & blasphemarunt Deum homines propter plagam grandinis, quoniam magna fuit ejus ploga vehementer
In Marcomannos & Quacos, quorum nongenta septuaginta millia erant, Christianis qui in exercitu M. Antonini Philosophi Imperatoris Romani erant preces ad Deum fundentibus, grando ignea cecidit & victoriam Imperatori Romanorum comparavit: Vide Justinum Martyrem pag. 82.
Basilius Magnus in explicatione Psalmi 18. ait: In pugnis non ita pridem gestis, barbaros populos ad Septentrionem spectantes, inque nos impetum facientes, grandine ac igni Deus ad internecionem redegit. Quin & Persas, qui se urbibus nostris potituros spem animo conceperant, his ipsis obstaculis remoratus est: & alios quidem interemit, alios vero ad annuncianda, quae viderant, domum remisit.
Quumque grandinis plaga sit magna per metaphoram ac simili tudinem quandam exercitus hostilis omnia obvia proterens & perdens grandini comparatur, ut Jesa. 28. ver. 2. de Schalmanesere regi Assyrio & copiis ipsius dicitur: Ecce robustus & fortis Domino, similis inundationi grandinis.
Et quaevis horribilia judicia Dei comparantur grandini, ut Jesa. X817. Disponam enim judicium ad lineam, & justitiam ad perpendiculum, ut excernat grando receptum fallaciae.
Tantum de grandine: sequitur de vento. VENTUS, est exhalatio sicca copiosa, a terra sursum tendens, quae ex ordinatione & voluntate Dei repressa ab occurrente nube frigida, in media regione aeris, & succedente nova exhalatione per aërem oblique propulsa, lateraliter in locum oppositum loco unde flare incipit, fertur & spirat, ad varios fines divinitus ordinatos
Materia igitur venti, est exhalatio sicca copiosa, a terra sursum tendens; sicca autem dicitur κας ὑπρροχισ, non quod nullum habeat Eumorem, sed quia ficcitas praedominatur. Materia igitur venti non est ipse aer commotus seu fluens: nam omnium meteororum matertia sunt exhalationes, vel siccae, e terra; vel humidae, ex aquis
Causa efficiens venti alia est supernaturalis, alia naturalis. Supernaturalis seu prima causa est Deus, qui excitat & producit, qui flare jubet ventos: Naturalis est gemina, nempe nubes frigida occurrens vaporibus in media aeris regione, & successio novae exhalationis copiosae impedientis rectum descensum aut reditum exhalationis antea in sublime elevatae. Hoc docet Scriptura Psal. 135. 6, 7. Quicquid placet sibi, Iehova facit; in coelis ac in terra, per maria & omnes abyssos, Faciens ut adscendant vapores ab extremitate terrae: fulgura cum pluvia facit, depromit ventum e thesauris suis, id est, specubus & locis abditis, in quibus velut thesauris continet ventos Deus. Idem repetitur Jer. 10. v. 13. & cap. 51. v. 16. Effert vapores ab extremitat. terrae; fulgura cum ipsa pluvia facit, & profert ventum e thesaurisuis. De supernaturali causa efficiente plura exstant Scripturae testimonia, veluti Exod. 10. v. 13. Iehova adduxit Eurum in eam terram. Et v.19. Immisit Iehova ex adverso ventumoccidentalem vehemen tem valde. Num. 11. v. 31. Ventus profectus a Iehova, abripuit coturnices a mari & dissevit ad castra. Amos. 4. v. 13. Deus dicitur creator venti. Jon. 1. v. 4. Iehova injecit ventum magnum in mare. Psal. 18. v. 11. dicitur, Deum equitare super Cherubinis & volare super alaventi. Et Psal. 104. v. 3. Deus itat super alas venti.
Forma venti est obliquus motus exhalationis lateraliter propulsae ex loco, unde flare coepit, in locum oppositum. Ideo quidam ventum ajunt nihil aliud esse quam motum, propulsionem & agitationem exhalationis, quasi ventus esset tantum affectio exhalationis. Sed istud repugnat Scripturae Sacrae & veritati naturali. Nam Scriptura dicit, quod ventus spirat seu flat: ventus igitur non est tantum accidens, nempe, motio quaedam, sed corpus habens motum,
Fines venti sunt plures. Nam primo ordinatus est ventus a Deo ad repurgandum aerem & ad recreanda fovendaque corpora animata & omnia terra nascentia maturanda. Sic post siccitatem triennalem ad preces Eliae coeli obscurati sunt nubibus & vento, unde fuit pluvia magna, I. Reg. 18. v. 45.
Deinde, immittitur a Deo adconferendum beneficia miraculosa in Ecclesiam suam: Sic enim tempore diluvij transmisit Deus ventum superterram, ut sedarentur aquae, Gen. 8. v. 1. & quum populum sraeliticum educeret ex AEgypto, abigens mare ipsum Euro vehemente tota illa nocte, redegit mare in sicceum. Exod. 14. v. 21. Imo etiam ad preces piorum in improbos homines, ut Exod. 19. v. 19. quum Moses supplex orasset, immisit ex adverso Iehova ventum occidentalem vehementem valde, qui exportavit locustas illas, quibus cooperta erat AEgyptus, & defixit eas in mare algosum.
Tertio, servit ventus Deo ad judicia ipsius in mortales exsequenda; ut Exod. 10. ver. 13. Extendente Mose baculum suum contra terram AEgyptiorum Iehova adduxit Eurum in eam terram toto die illo & tota illa nocte; mane erat, quum Eurus ille apportavit locustasuper universam terram AEgyptiorum. Job. 1. v. 19. Ecce ventus magnus venit a plaga deserti, quo impetente quatuor angulos domus, corruit illa super pueros, ita ut mortui sint, Jon. 1. v. 4. Iehova injeci. ventum magnum in mare, fuitque procella magna in mari, adeo ut navem illam cogitarent fractum ir¬
Quarto, ventus est signum praesentiae potentiaeque Dei, ut Psal. 18. I1. docetur. Act. 2. v. 1, 2. Quum advenisset dies Pentecostes, erant omnes concorditer eodem loci. Tum exstitit repente sonitus e coelo tanquam ruentis flatus violenti, qui replevit totam domum ubi erau. considentes. Hoc symbolum erat effusi e coelo S. Sancti, & virtuti ejus. Sicut enim ventus homines recreat: ita S. Sanctus electos rege, nerat. Deinde sicut ventum nemo impedire potest, quo minus ubicunque vult spiret: ita Spiritui Sancto in servis suis loquenti neme potest obsistere.
Quinto, ventus variarum rerum imago est, de quibus nos saluta. riter admonet. Nam sicut ventus quo vult spirat, & sonum ejus audis, sed nuscis unde veniat & quo vadat: ita est quisquis genitus est ex Spiritis, ut legitur Johan. 3. ver. 8. Sententia est; Quemadmodum ventus libero & vago impetu spirat: ita etiam Spiritus Dei, quos vuit regenerat. Deinde, sicut ventus orbem perflans, solo adesse sono cognoscitur, nec cernitur ulli, sed tenuissima quadam auta corpora humana tangens, operationis suae imprimit sensum: Ita Spi ritus Sanetus regenerans virtute sua ab hominibus regenitis perci¬ pitur. Tertio, sicut homines ignorant, unde velitus spiret, & quo va; dat: Ita etiam ignorant modum, quo Spiritus S. cos regenerat. Etsi enim perspicimus in hominis regeneratione Spiritus Dei motum & actionem, sicut venti in hac terrestri & externa vita: tamen modus est reconditus. Motum regenerationis spiritualiter sentimus: modum nescimus. Ita opera naturae serviunt nobis ad consideranda opera gratia
Postea ventus est imago sanctorum Angelorum. Sic enim legitur Zach. 6. 5. Hi quatuor sunt venti coelorum procedentes inde ubi contiterant apud dominatorem totius terrae, id est, Angeli ex quatuor coeli partibus se sistentes Deo & ab illo excurrentes ad exsequenda mandata illius celerrime, non secus ac si rapidissimi venti essent: ut suo exemplo nos incitent ad promte capessenda jussa Dei,
Praeterea ventus est imago publicarum calamitatum quae propter peccata humanum genus pervadunt, tanquam vetus: sicut legitur Apoc 7. 1. Postea vidi quatuor Angelos insistentes quatuor Angelis terrae κραγτονλας, tenentes (seu retinentes) quatuor ventos terrae, ne flaret ventus super terram, neque super mare, neque in ullam arborem. Sunt: qui hoc loco per ventum intelligunt autam salutaris doctrinae, cujus cursum diaboli impediant, Alij, praecones Evangelij, quos Antichristus per suos administios ubique locorum prohibebit flare, id est, annunciare puram Evangelij doctrinam. Sed haec interpretatio aliena est. Nam ut contextus satis ostendit, per quatuor illos ventos intelli gendae sunt calamitates publicae, quae impiis in omnibus mundi partibus immittendae erant ab Angelis exsequutoribus judiciorum Dei, qui accincti jam erant ad immittendas calamitates illas publicas in mundum tanquam ventos, sed tamen tantisper retinentes illas mam dato Christi Domini, qui est Angelus ille federis, donec piis Deo fide iter servientibus cautum & prospectum esset, ut e flagellis mundi istius impij eximerentur. Hanc interpretationem veram esse ostendunt sequentia, ubi v. 2 & 3. Johannes dicit: Et vidi alium Angelum adscendentem ab ortu solis, habente sigillum Deo vivi: qui acclamavit voce magna quatuor illis Angelis quibus datum est laedere terram & mare; Dicens, Ne laedite terram, neque mare, neque arbores, nempe ventis ilis, id est, afflictionibus gravissimis, quos aliquantisper retinere justi sunt, quousque obsignaverimus servos Deinostri in frontibus suis. Administri enim judiciorum Dei non prius ea exsequuntur nec exsequi possunt, donec praecipiat Deus
Unde etiam Ezech. 1. 4. Ventus turbineus est imago exercitus hostilis ex improviso impressionem facientis & absque impedimento omnia devastantis. Quin omnis calamitas subita & cui resisti non potest, comparatur nimbo furenti, maxima vi irrumpenti subito. Qui referri debet, quod Prov. 1. 24. & sequent. denunciatur contemptoribus sapientiae Dei: Quandoquidem invito & renuitis, extendo manum meam & nemo advertit, sed abstrahitis vos ab omni consilio meo, & correctioni meae non acquiescitis: Ego quoque in calamitate vestra ridebo, subsannabo quum advenerit id quod expavescitis: Quum advenerit tanquam fremebunda vastatio id quod expavescitis, & calamitas vestra tanquam turbo adventaverit: quum irruerit in vos pppressio & angustia. Sic Jes. 41. v. 16. Ventus auferet eos, ac turbo disperget eos. & c. 57. 17. Quum clamaveris, cripiant te congregatione tuae: atqui omnes eas tollet ventus, intercipiet vanitas
Aptissime autem tum hostilis exercitus, tum vindicta divina comparatur vento procelloso: quia improbi sunt similes domui super arenam aedificatae, quae, si in eam flant & impingunt venti, cadit & est rui na ejus magna, Matt. 7. 17. Quia sunt similes luteo parieti, inepto tectorio obducto, qui si in eum ingruat ventus, subvertitur, ut locus Ezech. 13. 10, 11. docet: Quia sunt similes paleae, quam dispellit ventus ut dicitur Job. 21. 17. Quoties sunt ut palea coram vento, & ut glumae quam surripit turbo? & Psal. 1 ver. 4. Non ita improbi sunt, sed sicut gluma, quam dispellit ventus.
Imo cujusque hominis subita calamitas comparatur vento, ut Job 21. 18. Improbi sunt ut palea coram vento, & ut gluma quam surripit turbo. Et c. 30.1. Obversa est in me irruptio cum terrorum multitudine, prosequitur quasi ventus ingenuitatem meum. Jar. 22. 22. Omnes pastores tuos depascet ventus, id est, auferat eos subita calamitas. Et c. 18. 17. Euro dispergam illos coram inimico
Insuper ventus est imago vanitatis seu rei vanae. Unde Scriptura Saera sermonem vanum, irritum & futilem dicit esse ventum, ut Jobi 6. 26 ait, An disceptando verba reputare debetis, & ventum eloquid desperati? id est, an sermones meos censetis esse ventum, id est, nullius ponderis, nullius valoris, eo quod tantopere afflictus sum, & in quasi desperato malo constitutus? Sic vita nostra est ventus, id est, brevis & mox evanitura instar venti qui transit & non redit. Job. 7. 7. explicans suas aerumnas coram Deo ait, Recordare ventum esse vitam meam. d est, brevem & desituram instar venti, qui subito transit & non redit. Job. 15. 2. respondere scientiam venti, est oratione respondere evanida, ut est ventus, quae nihil habet praeter verba in ventos fugientia, ibil dem, implere Euro ventrem suum, est intus in animo vanas ac fluctuantes cogitationes admittere, spe vanam se implere. Hos. 12. 2. Ephrajim depascitur ventum & persequitur Eurum, id est, inani spe seipsum lactat & sectatur eam contentissime. Prov. 11. 29. Qui conturbat domum suam, possidebit ventum, id est, faciet ut sua possessio in ventum abeat, sitque totus vacuus. Job. 30. 22. ait Jobus ad Deum: Exponis me in ventum, ei imponis me; & efficis ut diffluam substantia. Ecclesiastae 5.16. est, cum laborare vento, qui frustra opes magno labore cumulaverit, quae momento quasi ingruente vento dissipentur. Proverbialis loquendi forma, quam vanitas laboris cumulandi opes terrenas explicatur. Unde & idololatria vento comparatur, Jer. 2. 24. ubi Ecclesia Jerosolymitana confertur onagro feminae, assuetae deserto, quae pro desiderio animae suae haurit ventum, id est, non quiescit uno locosed huc illuc discursat ad locd idololatriae destinata: quid enim aliud est pdololatria ideo quam ventus, quam vanitas? Quin etiam a vento compatatur, quia est res inanis & infructuosa, ut dicitur Oseae 8. v. 7. Qui vento seminaverint, turbini metent. Jer. 5. 13. esse ventus seu abire in ventum dicuntur, quorum sermones eventu ipsovani deprehenduntur. Et c. 14. 6. onagros, dicit Deus, hausturos ventum, id est; nihil habituros unde sitim & famem sedent.
Subministrat venti consideratio etiam morales nuthesias, ut Proverb. 25. 23. Vt Caecias ventus (inter Aquilonem & Orientem situs. gignit pluviam: ita vultum indignabundum lingua simulantis Hanc Caeciae naturam esse ut nubilus & pluviosus sit, docet etiam Arist. lib. 2. meteoron, c. 9. unde proverbium, Caecias nubes. Et Prov. 27. 16. abscondere ventum, est frustra conari occultate rem quae occul tari nequit, sicut ventus abscondi nulla ratione potest. Abscondentia contentiosam mulierem quisque absconderit ventum. Sententia est Contentiosa mulier seipsam exponit ignominiae omnium ob libidinem contendendi, & nulla ratione potest cohiberi ignominia illa quin pervagetur in autes omnium. Eccles. c. 11. 4. ait: Qui obseruat ventum, non seminabit: Sententia est, non sunt in beneraciendo nectendae morae: nam qui spe majoris gratiae meliores opportunitates exspectans, beneficia sua differt conferre in alios, tandem omne bene agedi tempus amittit; quemadmodum agricolis, dum quemlibe ventum intuentur, tranquillioremque autam exspectant, sementim in crastinum semper reiicientes, non raro sementis faciendae tempus elabitur. Proinde ne metu ingratitudinis aut indignitatis pauperum aut spe majorum facultatum quas sis consequuturus, ut postea eo commodius possis aliis benefacere, abstine a beneficentia erga pauperes: ne diffidentia utitor, ut manum a beneficentia in egenos retrahas; neve has aut illas excusationes obtedas, ignavos rusticos imitando, qui dum haec aut illa causantur, justum sementis tempus sinunt effugere. Idem dictum proverbiale generaliter accommodar potest ad omnia, quae ex officio sunt facienda, absque procrastinatione. Ut qui ventum observat, qui metu venti hodie sementim facere recusaverit, eras quoque ob eandem causam sementim differat, ac deinceps per plures dies ventus vigeat, itaque praeterierit interim sementis tempus, is nunquam seret: sic si quis pericula omnia aut incommoda, que in aliquo opere faciendo eventura sint, aut evenire possint, velit at tendere, nunquam quicquam aget. Qui non est hodie, cras minus aptus erit
Eodem cap. v. 5. ait Ecclesiastes: Quemadmodum ignoras quae sit. via venti, ut ignoras, quae via ossium in utero gravidae: ita ignoras opus ipsius Dei, qua via faciat haec omnia. Sententia est: Quicunqui aliquam benefaciendi aliis facultatem habes, ne differto benefacere. Nam ignoras, quid Deus facturus sit, an semper sit concessurus tibi ut facultatem benefaciendi habeas, an vero in inopiam conjecturus
Paulus Apost. Ephes. 4. 14. nos dehortatur ab amplectendis humanis doctrinis, quia illae sunt ventus, id est, frivolae, inanes: Ne amplius, inquit, simus pueri, qui fluctuemus & circumferamur quovis vento doctrinae.
Sumic etiam Scriptura Sacra similitudines a vento ad eventus a nimi vel corporis repraesentandos, ut Jes. 7. 2. narratur, Achabi regis Judaeae & populi ejus aninmum a rumore de conspiratione Syrorum & Israelitatum ita commotum fuisse, sicut commoventur arbore. sylvae a vento. Psalm. 85. 24. & Jes. 18. 2. de dissipatione multitudinis: hostium Ecclesiae Dei & persequutionum dicitur; Agitabitur ut gluma montium coram vento & ut rota coram turbine. Jes. 64. 10 Diffluimus velut folium omnes nos, & iniquitates nostrae ut ventus auferunt nos. Jerem. 13. 24. comminatur Deus impiis, Disperganeos velut stipulam praetereuntem, ad ventum deserti. Sic dubitationes quae turbant animum precantis sunt similes ventis quibus fluctus maris agitatur & jactatur, ut Jacob. 1. 6. dicitur: Qui ambigit similis est fluctui maris; qui ventis agitatur & jactatur. Tentatio nes item, quibus probamur, ventis similes sunt. Ut enim venti irrue tes in domum aedificatam super arenam, ideoque fundamento carentem, eam impellunt ut concidat: ita tentationes facile pessundam animos instabiles, super hypocrisin aedificatos: ut Christus doceMatth. 7. v. 26, 27. Quisquis audit ex me hos sermones, & eos non praestat assimilabitur viro fatuo qui aedificavit domum suam super arenam: Descendit autem pluvia, & venerunt flumina & flaverunt. venti, & impegerunt in domum illam & cecidit, & fuit casus ejus magnus. Et cap. 11. 7. negat Johannem Baptistam esse arundinem, quae vento agitetur, id est, instabilem & tentationibus se huc illud flecti patientem:
Denique venti consideratio suggerit etiam consolationis mate tiam, ut Jes. 32. 2. dicitur; Et erit vir tanquam absconsio seu latibus lum a verto, hoc est, Christus Dominus erit spes & perfugium nostrum in his procellis injuriarum & persequutionum, quibus nos agitari necesse est, quamdiu in hoc mundo versamur. Tantum bona ad nos redit ex regimine Christi.
Tantum de finibus venti. Porro venti sunt subjecti Christo, ut Deo & Domino suo, ideo voci & imperio ejus obtemperatunt, ut legitur Matth. 8. 26, 27. & Marc. 4. vers. 39, 40. Quapropter testimonium dederunt Christoquod natura verus Deus sit. Vide Chrysostomum in Psalmum δ6ι
Sufficiat de vento: sequitur de fulgetro & tonitrus FULGETRUM seu CORUSCATIO, est splendor flammae emicam tis, per totum aerem uno momento transcurrens, per intervalla; vel cum nullo vel cum parvo sonitu, ortus ex modica tenuique exhalatione in nube accensa. In Graeca versione Ps. 18. dicitur τῆλαυγήσις id est, splendor eminus apparens, longeque sparsus
Definitio fulgetri seu coruscationis est petita ex his verbis Psal 18. 13. Asplendore qui est ante eum nubes ejus transierunt
Ut autem reges anteambulones suos majestatis causa habentiita¬ etiam Deo fulgetra veluti anteambulones serviunt in tempestati¬
bus quas ciet. Similiter de igne anteambulone Dei dicitur Psalm. 30. 3. Ignis ante ipsum consumit & circa ipsum procellosus valde: Suntque fulgetra saepe noxia teneris praesertim herbulis, quas exsiccant, quia ignita sunt
Tonitru, est sonitus in aere aut ex agitatione vaporis calidi & sic. ci, in nube frigida & humida, propter antiperistasin excitatus: aut ex jusdem vaporis, e nube vidsenter fracta eruptione generatus: aut etiam nonnunquam ex nubium cavarum collisione coortus.
De Tonitra agitur Psalm. 29. 3. & sequentibus aliquot, in quibus describitur a causa efficiente, ab adjunctis, effectis & fine. Namsi causam efficientem requiras, est tonitru vox Dei fortis: is enim est qui conat in coelis & edit vocem suam, Psalm 18 14. Exod. 9. 23. Quod adiuncta attinet, est tonitru meteoron vehementissimum, superans vehementia sua fragores, plausus, fremitus & strepitus etiam aquarum multatum: est meteoron potens & decorum. Si effecta intueamur, omnia etiam validissima fragit, veluti cedros, arbores procerissimas. crassissimas & maxime durabiles: firmissima quaeque & quae stabilia judicantur commovet, exempli gratia, montes, ut exsiliant sicut vitulus aut pullus unicornium: caedit fiammas ignis, id est, coruscationes, fulgetra, & fulgura quae dissipat: perhorrefacit omnia animalia non tantum homines, sed etiam feras ac horrificas bestias desertum. incolentes; unde & cervas, quantumvis prae angustia utantur difficiliore partu, abortire cogit, & feris trepidantibus in antra & latibula; sua compulsis, sylvas denudat,
Finis tonitru est gloria potentiae Dei, ut Psalmus vigesimus nonus docet. Sic Jobus c. 26. v. 14. ait tonitru summae potentiae ejus quiintelligat? Quapropter Deus est etiam a siliis fortium, hoc est, a generosissimis & potentissimis quibusque glorificandus, laude exrollendus, & humillime adorandus. Eodem pertinet descriptio tonitru quae exstabit Jobi 37, ubi Elihu omnipotentiam Dei asserit consideratione tonitru; ut Jobum revocet ad humilitatem, cognitionem in firmitatis & ignorantiae suae, & ad dandam Deo laudem omnipotentiae, bonitatis, justitiae & misericordiae. Audite, inquit Elihu, diligenter conjunctam commotione vocem ejus & loquelam ex ore ejus prodeuntem, (id est, tonitru) Sub omnes coelos dirigit eam, & lucem subVid est, fulgetra lucida) ad oras terrae. Post eam rugit sonus, tonat vos ce excellentiae suae, neque differt illa, quum audieda est vox ejus. (Nam rius videtur coruscatio, quam audiatur sonus.) Tonat Deus fortia voce sua mirabiliter: facit res adeo magnas ut non possimus cognoscere. Ad declarandam potentiam suam formidandam, quam possit judicia sua facillime exsequi adversus omnes contemtores mandatorum suorum, & domare superbissimos etiam & potentissimos in terris Reges, tonitrua horribilia edidit in AEgypto, Ezod. 9. 23. adeo ut prae metu quem tonitrua incutiebant, Pharao rex AEgypti coceretur fateri se peccasse; & Jehovae justitiam, sibi vero ac suis improbita. tem tribuere, vers. 27, 28. accersivit Mosen & Aaronem & dixit eis, peccavi hac vice: Iehova justissimus est, ego vero & populus meus improbissimi sumus. Supplices orate Iehovam(nam fatis est) ne pergant. sse soni Dei & grando: tum dimittam vos & non ultra manebitis: dem docetur Psalm. 77. 18, 19. Idem fecit cum Decalogum promulgaret. Exod. 19.16. & cap. 20. 18, 1. Sam. 12. v. 18, 19, 20. populo Israelitico Deus per tonitru declaravit magnitudinem peccati ipsorum quod regem sibi petivissent, & potentiam suam in ipsis ob peccatum puniendis & consumendis. Huc pertinet quod Channa mater Samuelis ait 1. Sam. 2. 10. Contendentes in Iehivam conterentur contra quemque in coelis intonabit, Iehova judicabit fines terrae: Et quod legitur Jes. 29. vers. 6. A Iehova exercituum visitabitur urbs Davidis tonitrus
Tonitru facit etiam eo, ut agnoscamus tum nostram injustitiam, tum impotentiam ac infirmitatem, & ut Deo integram gloriam sicut justitiae, ita & ominipotentiae tribuamus. Hoc docet Deus cum Jobo e turbine respondens dicit cap. 40. 3. 4. An etiam irritum facie. judicium meum? condemnabis me ut justus sis? Aut an braceum ut Dei fortis est tibi? & voce, ut ipse, intonabis? Exemplum 1. Sam. 12.
Insuper tonitru edit Deus etiam ad hunc finem, ut sit timor Dei, ante faciem nostram, ne peccemus, quemadmodum Moses docet. Exod. 20. v. 26.
Denique tonitru est imago verbi Dei, ac inprimis Evangelii, cuus sonus totum orbem terrarum subito pervasit, & corda hominum perculit, ut ad Christum converterentur. Quo pertinet quod dicitur: Apocal. 4. v. 5. Prodibant autem ex illo throno fulgura & tonitrua: & voces. Et cap. 14. 2. Audivi vocem e coelo tanquam sonum conitru magni. Evangelium de Jesu Christo terribile & adversum est Antichristo & factioni ipsius impiae non secus ac tonitru. Unde etiam imago est praeconum Evangelii, Apoc. 10. 3. 4. loquuta sunt septem tonitrua voces suas, id est, Apostoli & alii praecones Evangelii annum ciarunt Evangelium de jesu Christo cum potenti declaratione Spiritus. Quam ob causam Jacobo & Johanni filiis Zebedaei Apostolis imposuit Christus nomina Boanerges, quod est filii tonitrui, Marci3. vers. 17. ut significaret, ipsos votem Evangelii tonaturos in tote Jorbe
Est imago etiam comminationum divinarum quibus Deus judicia sua denunciavit impiis. Huc facit quod legitur Apocal. 6. 1. Postea vidi, quum aperuisset Agnus primum ex sigillis, & audimi unum ex quatuor illis animalibus dicens, tanquam vocem tonitrui, Veni & aspice.
Denique est imago magni consensus & vehernentis contentioniomnium electorum in laudando Deo; quo referendum quod legitur Apocal. 19. 6. Et audivi tanquam sonitum turba multae, & tanquo sonitum aquarum nultarum, & tanquam sonitum tonitruorum vehementium, dicentium, Hallelusah: quoniam regnum inijt Dominus Deus ille noster omnipotens. Ad extremum de tonitru & hoc notandum, quod illud ad precespiorum ad Deum ardenter fusas fiat, etiam tempore illo quo alioquin coelum sudum esse solet, quale ad messem tempestivum est, ut exemplum Samuelis ostendit 1. Sam. 12. 19. ubi ait Samuel; Nonne dies messis triticeae est hodie? ubi invocavero Iehovam, edet sonos & luvia. Et v. 20. Quumque clamaret Samuel ad Iehovam, edidit Iehova sonos & pluviam.
Ad piorum preces tonitru etiam cessat, ut videre est Exod. 9. 29. Dixit Pharaoni Moses, quum egressus hac civitate expandero manus meas ad Iehovam, soni illi cessabunt. Et v. 33. Moses a Pharaone egressus uroe, expandit manus suas ad Iehovam, cessaveruntque soni illi.
Tempus tonitru etiam observadum: nam si insueto tempore fiat, de reb. magnis peculiariter admonet, ut cum in AEgypto mense Arili horribilia tonitrua Deus edidit, Exod. 9. v. 23. Anno 1584. Caendis Januarii tonitrua Basileae audita, Anno 1609. dic 4. Decem bris veteri stylo, Argentinae, subito coorta tempestate ronitrua duo cum fulguribus exstiterunt, quae sphaerae & summae coronae partem avulsere de turri summi templa
Porro elementum aeris seu aer non est accidens, sed substantia corporea seu corpus. Perpetuo motu agitur & per cunctas res mea bilis totoque mundo confertus ultro citroque commeat, ut legitur in Ecclesiaste Salomonis cap. 1. v. 6. Properat ad meridiem, & circumit ad Aquilonem; conversatione sua circumiens properat aer, & secundum circuitus suos reuertitur aer. Regio aeris veluti i1 coenacula nubibus est distincta, sicut legitur Psalm. 104. 3. Qui contignat in aquis coenacula sua. Aeris potestas est Satanae & malis angelis, ut Paulus docet Ephes. 2. v. 2. & cap. 6. 12. Aer praeterea figurat, plebem Ecclesiasticam, quae ab Episcopis veluti Sole quopiam luceloctrinae & inculpatae vitae illustrari debet, sed a fumo putei abyssis id est, erroribus doctrinae & idololatriae Antichristianae, proh doloobscuratur, sicut praedictum fuit Apocal. 9. 2. Insuper aeris considera tio subministrat proverbiales loquendi formulas: veluti aerem caede re seu verberare, 1. Corinth. 9. 26. ita pugilem ago, ut non aerem caedens. Item in aerem loqui, id est, frustra & absque aliorum aedificatio ne, 1. Corinth. 14. 9. Denique consolationis materia est, quod in extremo illo die rapiemur in occursum Domini in aera, I. Thes. 4. 17.
On this page