Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 19
PPERRA, est clementum frigidae siccaeque naturae, densum, solis dum, grave, in medio mundi tanquam fundamentum ipsius collocatum, eoque in proprio loco immobile atque rotundum Eam esse a Deo creatam, etiam in symbolo Apostolico profite mur; quum dicimus, nos credere in Deum Patrem omnipotentem, creatorem coeli & terrae
Materia ex qua constat terra, fuit lutosa massa, in rudi illa ac indigesta aquisque circumfusa mole principio creata, innatans & aquis permista, quas Deus in unum locum confluere jussit, ut terra exundantibus aquis liberata, arida ac sicca appareret, ut Moses docet Genes. 1. v. 9, 10. non quod tota intus & foris omni penitus aqua & humore destituta sit: nam intra terram cavernae sunt aquae plenae, & aquae per venas terrae fluunt siphonumque modo emicant, unde fontes scaturiunt infiniti & flumina oriuntur in montibus & vallibus: sed ita aquis detecta est, ut plantae in ea crescere & homines bestiaeque in ea habitare possint
Forma terrae rotunda est per se & naturaliter secundum se considerata, etsi alibi sint montes etiam altissimi, alibi valles etiam profundae, alibi planities amplissimae: sicut pomum rotundum est, etiasi in eo sint nodi aliquot eminentes.
Fines terrae naturales explicant naturae indagatores: & usus medicos ostendunt Medici, nos ex Scripturis divinis asserimus, illam crea tam a Deo non tantum ut ex ea cum aliis elementis concurrente corpora varia generarentur, sed etiam ut habitationi hominum & aliorum animalium terrestrium serviret. Psalm. 115.16. Ipsi coeli, coelo sunt Iehovae; terraque quam dedit filiis hominum.
Verum consideratio terrae de Dei sapientia, bonitate & potentia. nos admonet. Psalm. 24. 1, 2. dicitur, Iehovae est terra & implet eam orbis habitabilis & habitantes in eo. Nam ipse super maria fundavit eam, & super flumina stabilivit illam. Et Psalm. 136. 6. Qui expandit terram super aquas: quia in saculum est benignitas ejus. 2. Pet. 3. v. 5. dicitur terram ex aqua & in aqua consistere, hoc est, aquis in unum locum collectis coepisse emergere. Ac proinde mirandum est quod quum universa haec terrae moles, non supra petras solidas, sed supra aquas molles instabiles, fluxas posita sit, non continuo cum a qua ipsa movcatur, & huc atque illuc fluctuet, quod non toties concutiatur, quoties in Oceano est tempestas. Mirandum est & hoc quod tam ponderosa terrae moles quiescat in mundi medio, nullis firmis molibus imposita, sed in aqua & aere undique pendens: quum videamus, minimi etiam ponderis frustulum si elatum dimittatur nulla alia re sustentatum, decidere, neque manere posse: terra autem non prorsus delabatur ad ima. Ad hujus rei admirationem vocat Deus ipse, quum ait Job. 38. 3, 4, 5, 6. Accinge nunc ut vir lumbos tuos; & quod interrogabote, notum fac mihi. Ubinam eras quum fundaren terram? indica, si novisti intelligentiam. Quis disposuit mensurus ejus; quandoquidem scitus es? aut quis extendit in ea regulam? Cuirerbuses ejus dimersae incumbunt? aut quis jecit lapidem angularem ejus? Et Jes. 40. 12. Quis mensus est pugillo suo aquas, & coelos spithama extendit, aut complexus est trientali pulverem terrae? & ponde ravit statera montes, & colles lancibus? O rem admirandam etiam Gentilibus ipsis: Nam Aristoteles quamvis homo Gentilis, lib. 2. d. Coelo, cap. 13 ait: Tαχα ἀλογθιιρας διανσιας, το αη θανμαζειν, πῶς ποι μικρον μδῳ μόριον τῆς γῆς, εαν μιlεωρισθεν ἀφιιῆ, φιρετας κιμδειν oυν εθελει κι τοπλεῖον, ἀει θατιον: πάσαν δε τυυ γυιὴ, ἵετις αφειη μιιεωρισας, εικ αν φοροετο, νν αεκριμει τοσοτον δαζος id est: Forsitan est menti vacantis ratione, non admirari, curnam parva quaedam pars terrae, si clevata dimittatur, fertur quiescereque non solet, majorque semper ceterius fertur: universa autem terra, si quispiam ipsam sublimem elevatamque demittat, ferri non potest, nunc vero tantum pondus quie scit. Ita docet Aristoteles, terram immobilem esse. Statuimus ergo, terram esse immobilem & quiescere in medio mundi, id est, nec recto motu cieri, volvi & ferri, nec circulari: ac rursus neque natura si, neque violento, neque praeter naturam. Causa immobilitatis & stabilitatis terrae intrinseca quidem & naturalis, est nativa terrae gravitas; prima autem ac principalis, est potentia Dei, ut divina eloquia docent. Jobus cap. 26. v. 7. ait de Deo: Qui extendit Aquilonem super inane: suspendit terram super nihilum, id est, terram in media mundi sede statuit, ibique immobilem tenet absque fundamento molis alicujus solidae, absque adminiculo petrarum & saxorum, quibus ampla aedificia alioquin imponi solent. Psalm. 93. vers. 1. legitur, Dominus firmavit orbem terrae, qui non dimovebitur. Et Psa. 104. v. 5. Fundavit terram super bases ejus, ne dimoveretur in saculum & inerpetuum. Et Jesa. 42. v. 5. Sic ait Deus ille fortis Iehova creans coelos & extendens eos, firmans terram, &c. Hac terrae firmitate & stabilitate admonet nos Deus de stabilitate decretorum promissorumque suorum, ut Jes. 44. v. 19. legitur: Sic aiIehova vindex tuus, & formator tuus ex utero: ego Iehova facio omnia, extedo coelos solus, expando terram per meipsum. Et c. 48. v. 13: Manus mea fundavit terram & dexterae mea palmus extendit coelos: me vocante ea, consistunt pariter. Admonet nos de potentia sua in defendenda & conservanda Ecclesia, Ps. 125. v. 1, 2. Qui confidunt, Iehovae, similes sunt monti Tziionis: qui non dimovetur, in saculum permanet. Vt Ierosolyma montes circumstant, ita Iehova circumstat populum suum, ex hoc tempore usque in saculum.
Praeterea mystice terra significat Ecclesiam, eamque inprimis renovatam & instauratam per Christum. Quo pertinet quod legitur Jesa. 65. 17. Ecce ego creaturus sum coelos novos & terram novam Et cap. 66. 22. Quemadmodum coeli illi novi & terra ipsa nova quiego facturus sum, constituta sunt coram me, dicit Iehova, ita constiturum est semen vestrum & nomen vestrum.
Effecta terrae, quae ipsa producit, sunt innumera. Est enim mater omnium foecundissinia, optima, indefessa, patientissima, contiantissima, fidelissima, liberalissima; ac proinde talis quae omnium oprim naturam ingeniumque Dei nobis repraesentet. Num intra segignit exempli gratia, fossilia: extra se, exempli itidem gratna plae atus omni generis: Eaque in re tum bonitatis liberalitatis quae omine nos adinonet; tum etiam naturae boni & regenerati cordis, vecoi divini semenexcipientis & fructum multiplicem proferentis Matth. 15v. 68. Heb 68. v. 7. Admoner item grati animi erga benefactores: nam gratus animus fertiles agros imitatur & benefactori ubertim beneficia rependit. Etsi autem nobis propositum non est historiam rerum quas terra producit, hoc loco contexere & causas illarum atque proprietates naturales explanare: tamen non erit a nostro instituto alienum, si ea commemoremus ut opera Dei, & quatenus ad Dei cognitionem & nostram institutionem faciunt ipsa Scriptura Sacra duce. De Fossi libus primo loco agemus.
On this page