Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 11
Primo, quia homo ordinatus est ad Deum cognoscendum. & colendum, sicut ad quendam finem, qui comprehensionem rationis naturalis excedit, secundum illud Jesa. 64. 4. juxta suppiitationem vulgatam, vel vers. 8. juxta editionem Tremelli & Junii: Et inde es se culo inaudita, auribus minime percepta; quae oculus non vidit, o seeus, praeter te, Deus comparet praestolanti ipsum. Finem autem oportet. esse praecognitum hominibus, qui suas intentiones & actiones debent ordinare in finem: unde necessarium fuit homini ad salutem quaedam ei nota fieri per revelationem divinam, quae rationem naturalem excedunt. Cum, inquam, genus humanum ad agnitionem & celebrationem Dei sit conditum, neque tamen agnosci & coli Deus possit sine sui & voluntatis suae patefactione, necesse fuit a Deo ipse ostendi, quid de se credi & quomodo coli velle Secundo, quia sincera veritas de Deo per rationem naturalem in vestigari non potest. Ab illius autem veritatis cognitione dependet. tota hominum salus quae est in Deo, juxta illud Johan. 17. 3. Haec est autem vita aterna, ut te cognoscant esse illum solum verum Deum, & quem misisti Iesum Christum. Necessarium igitur est praeteTheologiam naturalem esse etiam supernaturalem per revelationem divinam. Haec omnia praeclare tradit Paulus 1. Cor. 2. vers. 9. usque ad finem capitis
On this page