Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 12
PTHEOLOGIAE viatorum duplex est ratio: nam vel absolute conĀ¬ sideratur, vel quatenus est in ipsis viatoribus.
Theologia viatorum absolute dicta & secundum naturam suam considerata, est sapientia rerum divinarum secundum verita. tem divinam a Deo inspirata, & per enunciativum sermonem ipsius, in Christo commissa servis ejus, atque in Testamento vetere & novoper Prophetas, Apostolos & Evangelistas consignata, quantum ejus in hac vita hominibus expedit revelari ad gloriam Dei & electorum hominum bonum. Gal. 1. 11, 12. Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium illud quod est a me evangelixatum, non esse secundum hominem. Neque enim ego ab homine id accepi, neque edoctus sum, sed per revelationem Iesu Christi. Et v. 15,16. Quando vero libuit Deo, qui separaverat me ab utero matris meae, & vocavit per gratiam quam, Revelare Filium suum in me, ut evangelizarem ipsum inter Gentes, non statim praeterea contuli cum carne & sanguine. Ephes. 3. pers. 10. Vt nota nunc fiat per Ecclesiam imperiis ac potestatibus quae in caelis sunt, multiformis illa sapientia Dei.
Sermo Dei enunciativus, quem Graeci Ī»ĻĪ³ĪæĪ½ ĻĻĪæĻĪæĻĪ¹ĪŗĪæĪ½ appelsant, dicitur quo Deus res suas divinas, caelestes, supernaturales, omnesque adeo quas nos scire vult, nobis exponit. Est enim instrumentalis causa sapientiae rerum divinarum in nobis.
Haec Theologia secundum essentiam una est & aeterna, & immutabilis: quia necessario vera, sancta & perfecta secundum Deum;
Secundum adjuncta est vel vetus vel novaVetus est quatenus in veteri Testamento traditur. Nova est, qua tenus in Novo Testamento docetur. Hanc distinctionem habe Theodoretus de curatione Graecarum affectionum sermone secundo. Haec autem Theologia non est proprie ipsa Scriptura veteris & novi Testanienti, etsi explicatur & docetur in libris veteris & novi teĀ¬ stamenti, sicuti usitatum est de habitibus animi in libris doceri: Quanquam tropo metonymiae ipsa Scriptura sacra a Patribus ortho aoxifrequenter Theologia nuncupatur, inprimis a Clemente Alexandrino & Theodoreto in Sermonibus de Curatione Graecarum affectionum.
On this page