Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 10
ORRO Theologia supernaturalis differt a Theologia naturalis hoc est, quae procedit ex principiis secundum se notis naturaintellectus humani lumine pro rationis humanae modo, & proinde de rebus divinis agit, quantum lumine duntaxat naturali potest. cognosci: quae Philosophica Theologia dicitur & Metaphysica, item prima Philosophia.
Differt autem primo genere, seu secundum genus: nam Theologia supernaturalis, est sapientia: Theologia autem naturalis, non est sapientia, etsi aequivoce a Philosophis Metaphysicis sapientia appelle tur. Thomas Aquinas Summae parte prima, quaest. prima, articulo primo: Theologia, inquit, quae ad Sacram Scripturam pertinet, differt secundum genus ab illa Theologia, quae pars Philosophiae ponitur.
II. Differt subjecto circa quod versatur seu objecto: nam Theologiae supernaturalis subjectum sunt res divinae proprie & simplicite sic dictae: Theologiae vero naturalis subjectum sunt res divinae, partimi proprie, partim improprie & secundum opinionem humanam sic dictae: nam pro vero subjecto saepe occupata est in falso seu opinabili.
III. Differt causa efficiente; nam Theologiae supernaturalis causa efficiens est gratia & lumen supernaturale Spiritus Sancti seu divinae revelationis fidei: Theologiae vero naturalis causa efficiens est natura & lumen naturalo intellectus nostri. Lumen intellectus est instrumentum ad intelligendum. Theologia igitur supernaturalis non acquititur naturaliter sed a revelatione Dei pendet: naturalis vero seu Metaphysica naturaliter acquiritur?
IV. Differt materia: nam Theologiae revelatae materia sunt rerum divinarum principia seu praecepta natura ignota & gratiose re velata; qualia sunt Deus est unus & trinus, Pater generat Filium, &c. Omnes hujusmodi veritates habentur supernaturaliter per inspira tionem seu revelationem a Deo in Sacris Scripturis: Theologiae vero taturalis materia, sunt rerum divinarum principia seu praecepta natura hominibus insita, ut Deum esse, Deum esse unum, Deum esse colendum, jus suum cuique tribuendum. Theologia revelata continet Legem & Evangelium: naturalis prorsus ignorat Evangelium.
V. Differt forma: nam Theologiae revelatae forma est divina veritas, de qua jihan. 17. vers. 17. Sanctifica eos tua veritate: sermo illtuus est veritas: Theologiae vero naturalis forma non est divina veritas.
VI. Differt fint. Nam Theologia supernaturalis prodest nobis ad tria: 1. ad cognoscendum Deum, & ad ea quae de Deo sunt creden¬ da, quae non possumus scire per humanam investigationem, sed tantum per revelationem, quae facta est a Deo in Scriptura Sancta. ad excitandum nostrum affectum ad Deum desiderandum & amandum: quia nonnisi cognita amari possunt. Unde ad amandum Deum requiritur cognitio fidei quae est per revelationem & sic supernatu raliter. 3. ad vitandum erroris periculum. Ignorantia est muter omnis erroris & periculi. Qui scripturas ignorat, Christum ignorat & a Christo ignorabitur, Theologia autem naturalis haec tria nobis praestare non potest;
VII. Differt adiunctis: nam Theologia revelata est perspicua & perfecta: at naturalis obscura & imperfecta est, propter principia comunia obscura & imperfecta, & necesse habet a supernaturali Theologia suam perfectionem accipere: ut apparet in Lystrensibus Actor 14. sacrificare volentibus? item in Atneniensibus ignotum Deum; colentibus, Actor. 17. & Gentibus communiter, Rom. 1. vers. 19. 20. Quoniam id quod de Deo cognosci potest, manifestum est in ipsis: Deus enim eis manifestum fecit. Ipsius enim invisibilia, jam inde a condito mundo ex iis quae fecit mente perpensa pervidentur, aeterna videlicet. ejus tum potentia tum diuvinitas: ad hoc ut sint inexcusabiles.
Theologia naturalis porro aliter se habuit in natura integra, aliter se habet in natura corrupta. In natura integra excellentior erat, quam est in corrupta: attame ex principiis communibus, obscuris & imperfectis excoli & augeri ratiocinatione & perfici gratia eam oportebat,
On this page