Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 26
TTACTENUS actum est de operibus creationis quinque dierum sequitur de operibus sexti diei. Eaque sunt animalia terrena¬ quae virtute verbi divini e terra producta sunt, & in terra degunt.
Suntque alia bruta, alia ratione praedita. Utrorumque ortus duplex est: supernaturalis & naturalis: ille per treationem primam, hic per generationem physicam
Debrutorum creat one prima scribit Moses Genes. 1. vers. 24, 25. Deinde dixit Deus, producat terra animantia in species ipsorum, pecudes & reptilia, bestiasque terrenas in species suas; & fuit ita. Fecc enim Deus bestias terrenas in species suas, & pecudes in species suas imniaque reptilia terrae in species suas: & vidit Deus id esse bonum Sic tria brutorum animalium terrestrium genera Moses statuit: alis sunt pecorini generis atque mansueti: alia reptilis; alia feri sylvestrisque. In distinctione animalium mundorum ab immundis Levit. II. Deuteron. 14. alia quoque distributio innuitur, qua animal bru tum terrestre dividitur in gradiens & reptile; Gradiens in ruminano & non ruminans: illud cornutum est, ut bos, cervus, capra, &c. hoc excorne, ut leo, porcus, &c. Ac rursus vel scissam ungulam habet: ut sus: vel non habet scissam ungulam, ut, camelus, mus montanus, depus
Quem usum ex animalibus brutis percipiamus, copiose docerposset, sive tota animalia spectemus, sive partes eorum, partum item & naturam eorum: sed nobis propositum est paucis de eo agere
Ex eo quod animalia omnia a Deo creata sunt, colligimus & Dei, um esse, & sapientem, bonum ac potentem, qui ea produxit: quo pertinent ea quae Deus ad Jobum loquitur cap. 39. & 40. Item Deum esse alium ab animalibus omnibus ac proinde graviter peccare idololatras, qui mutarunt gloriam incorruptibilis Dei in efformatam imaginem quadrupedum & reptilium, Rom. 1. v. 23.
Ineprimis bonitas Dei erga homines cognoscitur ex eo, quod tor animalia terrena in hominis usum condiderit, ad cibum, ad medici nam, ad vestitum, ad oblectationem honestam, ad sublevandos & minuendos hominis labores, ad terram colendam, ad vehenda ac postanda onera, ad alios usus plurimos, in quibus tot animalia hominiserviunt ex voluntate Dei, qui hominis dominio ea subjecit, Genes. 1. v. 28. & cap. 9. v. 2, 3. Psal. 8. v. 7, 8.
Naturam Dei adumbrant aliquo modo illa animalia, quorum nomina vel proprietates ei attribuuntur, ut quum Deus appellatur ursus & leo, Thren. 3. v. 10. idque ab effectu judiciorum suorum
Providentia sua Deum omnia liberrime gubernate, docent animalia, ut Job loquitur cap. 12. v. 7. Interroga quaeso jumenta & docebit te illorum quodque.
Ad Christum Dominum adumbrandum animalia adhibita in sacrificiis veluti agnus, hircus, &c. unde etiam appellatur Agnus ille Dei. Vocatur & Leo ille de tribu Iuda, Apoc. 5. v. 5. Imo & vermis. Psal. 22. v. 7.
Animalia bruta terrena serviunt Deo in exsequendis justis ipsius udiciis, vel quando illorum usu privantur homines, ut factum per diIuvium universale, ut sit per pestem pecorum, per abactionem ab hostibus, per inundationes: vel quando per bestias Deus punit delit quentes, juxta comminationem Levit. 26. v. 22. Immittam in vos bestias agri, ut orbent vos rescindentes jumenta vestra, & diminuentes vos; adeo ut desolatae reddantur viae vestrae. Mude bestia alae refe¬ runtur inter quatuor judicia Dei pessima, Ezech. 14. 21. Exempla sunt:
Glorificant Deum, dum nullo damno afficiunt fidos cultores Dei Jesa. 43. v. 20. vel ex distinctione Tremellij v. 7 Honorabit me bestis agri, dracones & ulula. Psal. 91. 13. Super ferocem leonem & aspidem incedes, conculcabis juvenem leonem & draconem. Sic leones non nocuerunt Danieli in foveam illorum conjecto, Dan. 6. v. 23.
Angeli sancti in animalibus adumbrantur, Ezech. 1. & 10. Apoc 4. v. 7. Diabolus comparatur leoni rugienti & quaerenti quem devoret, 1. Petr. 5. v. 8.
In animalibus depinguntur etiam ingenia ac naturae hominum sic ut homines ipsi nominibus illorum animalium apud Prophetas interdum significentur, ut Jesa. 11. v. 6 7. 8., Quapropter commorabi tur lupus cum agno, & pardus cum hoedo recubabit; vitulusque & juvenis leo, ac pecus pingue simul erunt, & puer parvulus dux inter eos futurus est. Et vacca ursaque compascentibus, simul recubabunt catuli earum; & leo sicut bos comedet stramen: Et oblectabit se lactens sui per foramen haemorrhoi, & super specum viperae depulsus a lacte manum suam injiciet. Sensus est, Homines ferocissimi & damnosistimi mitescent & ad Christum convertentur. Sic Jesa. 61. v. 25. Lupus & agnus pascentur una, & leo ut bos comedet stramen, serpenti autem pulvis erit cibo; non malefacient, neque corrumpent in toto monte sanctitatis meae, ait Iehova, id est, nihil damnosum esse poterit in Ecclesia Dei.
Qvis est imago Christi, Jes. 53. v. 7. est imago hominis errantis, Jes. 3. vers. 6. est imago hominis vere fidelis, & Christi vocem audientis; Joh. 10. Matth. 25. v. 33.
Hircus quatenus sacrificium erat, fuit typus Christi, Levit. 4. & 9. & 10. quatenus vero foetidum est animal, est imago hominis reprobi, Matth. 25. v. 33.
Leo est imago Dei, Thren. 3. v. 10, item Christi, Apoc. 5. ver. 5. & Angeli boni, Ezech. 1. & 10. vel mali. 1. Petr. 1. v. 8. cujusvis homini magnanimi & fortis Gen. 49. 9. Deut. 33. 20. est etiam imago hominis crudelis, violenti, & hostiliter Christum, vel fidos Christi cultores oppugnantis. Psal. 22. v. 22. Psal. 7. v. 3. & 10. v. 9. & passim. In usdem proponuntur nobis imagines virtutum quas imitemur. & vitiorum quae caveamus. Ad prudentiam Oeconomicam, qua nobis de rebus necessariis in tempore prospiciamus & ad cavendam se gnitiem proponit Salomon formicam, Prov. 6. v. 6. & seqq. Abi ad cormicam, o piger; aspice vias ejus, & sape. Cum non sit illi ductor, moderator, aut dominator: Comparat aestate cibum suum, comportat per messem escam suam. Quousque piger jacebis? quando surges a omno tuo? Pauculis somnis, pauculis dormitationibus, paucula complicatione manuum cubando; interea advenit tanquam viator expoditus paupertas tua, & egestas tua, tanquam vir clypeatus. Sic Prov. 30. v. 24, 25, 26. & v. 29, 30, 31.
Abanimalibus terrestribus sumuntur in Scriptura Sacra multae nuthesiae, item metaphorae, similitudines & proverbia ad insti: utiones falutares: ut Psal. 32. v. 9. Ne estote ut equus, ut mulus, expertes intelligentiae: cujus os freno & habena constringendum est, ne appropinquet ad te. Sic bestiae sunt imagines regum & regnorum. Vide comnentatios nostros in caput septimum & octavum Danielis, & cap. decimum nonum Ezechiel.
On this page