Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 25
PPRETER aquatilia creavit Deus quinto die etiam animalia vo¬ latilia in species suas, & aerem eis ad liberum volatum attribuit. licens; volucres uolanto supra terram, versus sugerficiem expansi coelorum: itidemque benedixit eis & foetificare atque augescere ussit in terra, Genes. 1. v. 20, 21, 22. Ea producta sunt non in aqua, neque ex aqua sola, sed etiam ex aliis elementis: nam in eadem resolvuntur
Suntque tum aves: tum insecta alata, uti sunt apes & alia infecta quae hominibus commodi aliquid adferunt. Nam quae prorsus inutilia aut tantum noxia sunt hominibus, veluti sunt muscae & vespae & similia infecta, ea demum post hominis lapsum, ut testimonia ire Dei & ad poenam honinis, ex putrefactione & vi Solis, jussu tamen Dei generata fuisse creduntur.
Usus volatilium duplex est; corporalis & spiritualis. Ille ad corbus pertinet, quod Deus ea nobis dederit in cibos, ad medicinam, ad oblectationem, ad alios usus vitae humanae plurimos. Genes. 1. v. 28. ait Deus homini; Dominamini in volucres coeli. Et cap. 9. 2. Noacho & filiis ejus; timor vestri terrorque vestri inesto omnibus volucribus coela
Spiritualis usus volatilium frequentius in Scriptura proponitur: sque multiplex. Primo enim in magna illa avium varietate secundum species suas, in multitudine individuorum in omnibus speciebus, in utilitate carundem elucet sapientia, bonitas & potentia Creacoris. Deinde serviunt aves Justitiae Dei tum in exsequendis judicii ejus, vel quando puopter peccata hominum perimit aves unam cum aliis animalibus quae hominis usibus servire debebant, ut factum est, in diluvio, Gen. 7. v. 21, 22, 23. vel quando avibus mandat vindictam, peluti 1. Reg. 14. 11. morientem Tarobeamo in agro comedont volatilia coeli. Ezech. 39. v. 17, 18, 19, 20. Prov. 30. 17. Oculum qui subsannat Patrem aut spernit obedientiam matris, effodient corvi vallis, aut comedent eum juvenes aquilae. tum in hiortore quem illis incutiunt judicia Dei gravissinia in homines, Ezech. 38. 20. Tertio serviunt declarandae potetie Dei etiam in miraculis, ut Exod. 16. 14. Israelitis murmurantibus & carnem ad edendum petentibus dedit coturnices tantam copia ut castra tegerent: & Num. 11. v. 31, 3. Ventus profectus a Iehova abripuit coturnices a mari, & dissevit ad castra, quasi itinere unius diei hinc, & quasi itinere unius diei illinc circa castra: idque ad duos tubitos in superficie terrae. Surgensque populus toto illo die & tota nocte illa, & toto die postero collegerunt coturnices, qui minimum decem acervos collegit: & composite expanderunt. cus sibi circa castra. Psalm. 105. 46. Quarto ministrant providentiae divinae ad solatium fidelium, ut columba fecit quam Noachus ex arca emiserat ut cognosceret, a superficies terrae aquis levata esset, Genes. 8. v. 8. & sequentibus, itemad pascendos servos Dei, sicut Deus corvis praecepit ut Eliam Prophetam sustentarent, 1. Reg. 17. 4. & corvi afferebant ei panem & zarnem quolibet mane & vesperi, ibidem v. 6.
Quinto avium sustentatio & propagatio facit ad cognoscendam divinam providentiam circa res omnes & singulas, etiam minutissimas etsi nullum accedat ullius ministerium. Sic enim Deus adJobur. ait cap. 39. v. 2. Quis comparat corvis escam ipsorum, quum pulli eorum ad Deum fortem vociferantur, aberrantibus penuria cibii Quum corvus pullos suos recens natos co quod albicantes videat: suos non esse existimet, per aliquot dies relinquit & non pascit, sed e nido ciicit donec nigrescant: quis pullos illos interea alit, nisi Deus sine cujus providentia fame essent perituri? Alit autem eos muscigenitis ex stercore corvino putrefacto. Dicuntur autem ad Deum vociferari, quia destituti a parentibus, clamore suo velut ad Deum se confugere testatur, ut fibi escam suggerat, sicut etiam facit: quo pertinet quod dicitur Psalm. 147. 9. Dat jumentis cibum suum, pullis corvorum qui crocitant. Amplius dicit Deus Job. 39. v. 16, 17, 18, 15. 20, 21. Alamne pavonum exsultabundam, an pennam ciconiae, austruthiocamelo dares? Qui relinquit terrae ova sua? & in pulvere, calefacit ea: Oblitus pedem compressurum esse illud, & bestiam agre, stem proculcaturam illud. Deus torrefacies excludit pullos ejus aliena operae propter vanitatem laboris ejus ex incuria: Quia destituit. eam Deus sapientia, neque impertiturus est ei istam intelligentiam, Quo tempore in excelsum extollit se, ridet equum & sessorem ejus, d. quis aves ornat pennis, nisi providentia divina? Mirum vero est quod de struthionibus Deus commemorat. Struthio est avis crude lis & stolidissima, quae etsi ingenti & vasta mole sit corporis & ma gno robore praedita, ac magnitudine sua equitem etiam equo insideteni excedat, tamen cum agitata ultra effugere non potest, quum cabut inter frutices abdiderit, putat se reliquo occultatam corpore quumque ingentia ova habeat, timens ne mole sui corporis ea comprimat, in arena abscondit, interim non advertit, multis discriminibus ova esse exposita. Deus interim excludit pullos ejus calore Solis Haec fiduciam nostram alere debent, quum Deus aves ita curet & conservet, ipsum paternam cura multo magis nos homines complecti & conservaturum. Quo pertinet id quod Christus dicit Matth. 6. v. 26. Intuemini in volucres coeli: non enim serunt, neque metunt, neque cogunt in horrea, sed Pater ille vester coelestis alit eas, nonne vos multo praestatis eis?
Sexto, si ea quae in avibus observantur intelligentia nostra non assequinur; & ea nequaquam nostro arbitrio, nostrave potentia moderamur: multo minus in arcana Dei consilia penetrare possumus aut de Dei judiciis curiosius quaerere debemus; quod Deus ostendit. sequentibus exemplis accipitris & aquilae Job 39. v. 2 9, 30, 31, 32, 33. An ex intelligentia tua pennis utitur accipiter: pandit alias suas versus Austrum? An ad praestitutum tuum altum petit aquila? Ancerte attollit nidum suum? Rupem inhabitat & immoratur, in scopulo rupis & munitione: Unde pervestigat cibum, in longinquum oculis ejus intuentibus. Etiam pulli ejus sorbent sanguinem: & ubisunt confossi, ibi est. Ita ex mirabili avium natura vult Dominus omnium agnosci
Septimo virtutum & vitiorum symbola in avibus expressa sunt. In columbis est exemplum patientiae, mansuetudinis, simplicitatis, sincecitatis & constantis fideiin conjugio: ideo Christus Matth. 10. v. 16. ait: Estote simplices ut columbae. q. d. Sitis alieni ab ira, & mansuetis qui ne injuriam quidem ulciscamini, nedum inferatis. Ciconiae pareces senio confectos alunt & gestant: unde αυτπελαργειν est vicem rependere. Virtutum imagines quae sunt in avibus redarguunt stuporem & obfirmationem hominum in vitiis, quemadmodum Deus dicit Jerem. 8. v. 7. Etiam ciconia in coelo novit stata tempora sua, & turtur, grusque & hirundo observant tempus adventus sui: at populus meus non noverunt ius Iehovae.
Octavo, aves sunt imagines certorum hominum qui avium illari naturam & mores imitantur: ut Aquila magna atque alata est imago Regis seu Monarchae, Ezech. 17. v. 3. & sequentibus. Vide Commentatium nostrum in Ezechiclem. Sic afflicti homines afflictionem sua describunt similitudinibus sumtis ab avibus: veluti David Ps. 102. 8, 9. sum tanquam bubo vastitatum: Assidue sum similis passeri, solitario in tecto. Et Ezecchias Jes. 38. 14. Vt grus aut hirundo, ita pipiebam, gemebam ut columba.
Noni, beneficia Dei quae nobis exhibet, illustrantur similitudini bus sipiicis ab avibus: ut Psal. 91. 4. Ala sua protecturus est te, quum subalus ipsius ie receperis. Et Ps. 163. 5. Satiat bonis os tuum, servat te recentem tanquam aquila, puecitia tua. Deus enim animum hoiimis fidelis ira alij &foret beneficiis, ut semper sit vegetus & recens, infractusque permaneat ab omnibus incommodis. Quamobre haefirma piorum constitutio cum vegeta aquilarum senectute compaI. tmut, quea natura sunt vit acissimae, & amplius adhuc victurae essent (udeo ame vegeto corpore) nisi superius rostrum illarum aduncum senio succrescens curvitate sua rostrum inferius constringeret, und it ut aquilae conficiantur inedia. Vide Aristo. lib. 9. de histor, animalium, cap. 32. & Plinium lib. 10. cap. 3. Matth. 23. 37. ait Christus Ierusalem, Ierusalem, trucidatrix Prophetarum, & lapidatrix eorum; qui ad te missi sunt, quoties uolui cogregare liberos tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, & noluistis? Matth. 24. v. 28. ait rursus Christus Dominus: Ubicunque fuerit cadaver, illuc congregabuntur aquilae. Christus Dominus comparat se cadaverideles vero aquilis: & sententia est. Filius hominis celeriter illustra praesentia sua aderit, ad quem omnes fideles, aquilarum instar aggreabuntur. Decimo admonent nos aves officii nostri. Sic Chrysost. ait. homit24. in I. Cor. 10. Aquilae in hac vita facti ad ipsum coelum evolemus vel potius supra coelum. Ubi enim cadaver, inquit illic & aquilae. Cadaver Domini corpus propter mortem: nisi enim ille cecidisset, nos non resurreximus. Aquilas autem appellat, ut estendat, ad alta eum oportere contendere, qui ad hoc corpus accedit, & nihil cum terra deber ei esse commune, neque ad inferiora trahi & repere, sed ad superior. semper volare, & in Solem justitiae intueri, mentisque oculum acutissimum habere. Aquilarum enim, non graculorum haec mensa est. Hirundo novit pullos suos de succo oculare chelidoniae: ut nos ignoremus medicinam caecitatis nostrae nativae
Undecimo petuntur metaphorae ab avibus ad Dei opera aliquo modo adumbranda, ut Genes. 1. v. 2. Spiritus Dei incubabat superficiei aquarum. Psal. 18. 11. Et insidens cherubinis volat, volitatque super alas venti. Item ad Angelos metaphora hine accommodatur, ut Dan. 21. dicit Propheta de angelo Dei, contentissime advolans tetigit me. Ad homines similiter, ut Jerem. 48. 40. Ecce similis aquile involabit hostis, pandetque alas suas in Moabum. Ad Ecclesiam itide Apocal. 12. v. 14. Sed datae sunt mulieri alae duae aquilae magnae, ut. volaret a conspectu serpentis in desertum.
Duodecimo sumuntur comparationes ab avibus ad nuthesias constituendas: ut Prov. 7. 23. docet Salomon quod omnis qui meretricis enocinia sequitur, in exitium suum properet: quemadmodum festinat avis ad laqueum, nesciens contra vitam suam illum esse. Et cap. 1. 17. ait: Frustra panditur rete ante oculos omnis alitis. Sensus est; Homines improbi praedae inhiantes, utcunque sibi videantur esse certi de potiunda praeda: tamen non magis confirmare possunt se effecturos consilia sua, quam auceps se capturum aves praetervolantes & observantes retia. Prov. 26. v. 2. Ut avicula errando: ut hirundo volitando: ita maledictio immerita non adventura est. Et c. 27. 8. Vt avicula quae errat a nido suo, ita est vir qui errat a loco suo. Senten cia est; Qui temere sedes mutat & conditioni suae non acquiescit, sed nova consilia suscipit, non bone explorata voluntate Dei, & vocatio nem suam deserit, is non magis sapit aut constat sibi, quam avicula sit erro & sibi ipse plurimum nocet. Christus Dominus utens comparatione a dissimili ait Matth. 8. 20. Vulpes habent lustra; & volus eres coeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Multa alia jam praetereo: ista speciminis ergo sufficiant: adiicio aliquid de apibus,
APESitidem geminum usum nobis praebent, corporalem & spiritualem. Nam quod ad corporalem usum attinet, apes mel conficiu hominibus utile ad cibum, ad medicinam, ad alia vitae humanae con moda: qua in re singularis bonitas Dei in genus humanum elucet. Spiritualis usus ad animum erudiendum pertinens est praecipue potandus. Initio Apum politia & Oeconomia venustissimas imagines spectandas exhibet: ad Dei gloriam, & hominis pii, in officio seluli, & circumspecti, institutionem facientes. Sed hoc artis est, imagis les illas personis recte accommodare. Heroicus ille hominum supetiorum ordo, consilio Dei in Republica σubernanda serviens, nas imagines non sine fructu perdendere potest & debet.
Solus apum rex, seu aculeum quo laedat non habet, seu co non utitur: ut autem corpore grandior caeteris est, sic habet minores alas: etsi vero non operatur ipse, circumvolans tamen, caeteras quodammodo exhortatur: Ita Reges. Principes, Comites, manus innocenes & ad δυεργισίαν seun heneficentiam paratas habere: forti dextera pios tueri, neminem consulto laedere, omnibus, quantum fieri potest, prodesse suis consilio & auctoritate adesse & pesse, opus est & oportet.
Syracides: Parva, ait, inter volucres apis est: & fructus ejus dulcedinis primas obtinet. Facit eadem opus admirabile: & politiam suam, miro quodam modo instituit & moderatur. Sic nonnunqua miranda, ingenii vis & solertia in iis est, qui pusillo sunt corpore & viribus tenuibus. Ut autem ad omnia sexcepta rumice & chenodope) apes advolant, floribus autem nullis nocent: Sic primores populi Dei, omniu subjectorum cura duci, nemini autem nocere, nemini timori & fraudi esse debent.
Sicut tamen Apiculae a marcidis floribus abstinent: Mortuis, ait Plinius, floribus quidem, non modo corporibus insidunt: Ita heroicis naturis a vitiis & a vitiosis hominibus abstinendum: Adulatores Voluptatum administri, & qui mortuos refodiunt & conviciis proscindunt, Sycophantae & alii alastores aversandi sunt,
Quemadmodum vero apes, non quidvis ex omnibus colligunt: sed aliunde metyn, aliunde pissoceron, aliunde propolin, aliunde rhythacen, aliunde sobolem, aliunde mel. Sic decet Gubernatores, alia officia exigere a Theologis, alia ab Jurisconsultis, alia a Nobilitate, alis a Civibus, alia denique ab insimae notae hominibus terraeque filiis. Est auem singularis cujusdam judicii, animadvertere, quid unumquem que ordinem deceat, quid quisque praestare possit: & ad harmoniam quandam omnium ordinum homines reducere
Solent apes, quoties coeli clementia & commoditas invitat, non autem statis diebus, opus suum peragere. Idem facere Gubernatores oportet, de quib. dicitur: Rαιρῶ δλυλδυμσιν σι δοκονες ἀρχειν. Sed tame absit ironia & noxia hypocrisis. Non enim sine summo consilio Fri¬ Hericus III. Imperator, Dux Austriae, si quando Consiliarios Vienhae Curiam ingredi videret, optare solebat, ut ad unum omnes prius quam intrarent, deponerent duas pestes Rerump. SIMULATIONEN & DISSIMULATIONEM.
Quemadmodum autem praelia apum, quando ea maxime fervenjactu pulvisculi, aut fumo; dirimuntur: Sic morte quorundam Dynastarum, bella interdum finiuntur, ut de iis quoque id dici possit, quod monent versus veteres.
Hi motus animorum, & haec certamina tantaPulveris exigni jactu compressa quiescunt. Caetera quae post Aristomachum Solensem, Hyliscum Thasium cognomento Agrium, Plinius Natural. Historiae lib. XI. memoriae prodidit de apum natura & industria, consulto praetermitto: illud in terim a Deo petens, ut qui nos officij & exercitij virtutum, non tantum exemplis immensae subtilitatis animalium, sed etiam illustribus verbi sui testimoniis, toties & tot modis admonet; idem quoque eam sancti sui Spiritus gratiam largiatur, ne homines ratione praediti, & luce fidei illustrati, minora virtutum Christianarum documenta eda mus, quam bruta naturalis suae industriae specimina edere videmus.
Deuteron. 1. 44. dicit Moses de Emoraeis ad Israelitas, persequu ti sunt vos ut facere solent apes, nempe eum a quo sunt offensae confertim & denso agmine omni parte aggredientes. Et Psal. 118. 12. ai David ut typus Christi de hostibus suis: Circumdederant me tanquam apes, exstinctae sunt ut ignis spinarum: nam in nomine Iehovae. enervavi eas. Jes. 7. v. 18. confertissimi, potentissimi, velocissimi & militati disciplina instructi Assyrii, dicuntur apes quae sunt in Assyriae Ita apum exercitus est imago exercitus militatis bono ordine instru ctus, in-primis exercitus hostilis, quem Deus exstinguere potest & solet ut ignem spinarum.
On this page