Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 28
CIAUSA efficiens hominis diversimo de consideratur: aliter si pri¬ mos homines spectes, aliter si eorum posteros. Nam primi hoc mines duo, Adamus & Eva, a Deo creati sunt immediate nullius hominis intervens: posteri eorum omnes quotquot naturala ordine genera iim crea, isunt & creantur ab eodem mediate, interveniente opera maris & feminae: solus e posteris Adami CHRISTUS, DOMINUS creatus est absque interventu viri, sine virili semine. Itaque primi duo homines uno modo exstiterunt, nempe per creationem solam: i δlατλασις τ πξεπον τ κπαρζεως δηλσι: Formatio modum exsistentiae declavat, ait Juitinus in expositione fidei de reta confessione: posteri exsistunt per creationem si Deum spectes, & per gene¬ rationem naturalem si parentes eorum spectes. Deus enim creat hominem, parentes generant
Quod Deus adhuc creet quemlibet hominem, ostendunt testimonia Scripturae Sacrae & evincunt argumenta alia
Testimonia haec sunt: Deuter. 26. vers. 19. ait Deus ad populum Israeliticum, se fecisse omnes gentes. In Hebraeo est verbum nUV quo Moses etiam Gen. 1. & 2. de hominis primi creatione utitur. Job. 10. ver. 8. Manus tuae dolore afficiunt me, quae fecerant me, & vers. 10, 11 Nonne sicut lac fudisti me? & tanquam caseum coagulasti me? Cuti & carne induisti me, ossibusque & nervis texisti me. Et cap. 35. vers. 4. Spiritus Dei fortis fecit me, & afflatus omnipotentis vitam indidi. nihi. Psal. 86. ver. 9. Omnes gentes quas fecisti venient & incurva. bunt se coram te Domine, & honorem habebunt nomini tuo. Jes. 43. v. 1. vel juxta distinctionem Tremellij & Junij cap. 42. v. 26. Nunc vero sic ait Iehova creator tuus, o Iacob, & formator tuus o Israel. cap. 43. 15. seu juxta Tremellij distinctionem, v. 2. Ego Iehova sum sanctus vester, creator Israelis, Rex vester. Rationes istae sunt. I. Cujus verbo omnipotenti singuli homines. sunt & exsistunt, ejusdem etiam verbo sunt cieati. Ejusdem enim est. largiti homines esse & exsistere, cujus fuit eum creare. Hinc Apoc4. v. 11. viginti quatuor illi seniores in doxologia sua ambo haec conjungunt: Tu condidisti omnia, & per uoluntatem tuam sunt & creata sunt: Atqui Dei verbo omnipotenti universi & singuli homines sunt & exsistunt. Ergo ejusdem, Dei verbo omnipotenti universi & singuli homines creati sunt.
Atqui Deus est Dominus noster jure etiam creationis: Jesa. 54. 5. Nam Dominus, seu conjunx tuus, opifex tuus (ad verbum Domina tui, factores tui.) Deus ergo nos creavit.
Deus qua Deus triplici jure est communiter rerum omnium Dominus. 1. quia ipse creat omnia & dat omnibus ut sint. 2. quia omnis sustentat taquam basis & fundamentum quamdiu vult & desiruiquando vult, nec quisquam potest ei dicere, cur ista facis? quia habpotestatem faciendi de suo quod vult, ut absolutus & liberrimus dominus. 3. quia verus est possessor omnium. Hominum autem dominus praeterea singulari ratione est: piorum quidem, quia eorum est maritus, suo spiritu & verbo eos instituens, ducens, regens, opera ipsorum gratiose utens ut servorum quos benevolentia complectitur, eosque bonis suis cumulat: impiorum vero, quia quamvis invitos & refractarios in officio continet, illisque pro suo arbitrio utitur, eos coercet, cohibet, & tandem punit tanquam nequam servos.
Atqui homines κο συνεκδεχιο seu κατ ἔξοχιω appellantur κτσις, creatura, ut Marc. 16. v. 15. dixit Christus ad Apostolos: Profecti in mundum universum, praedicate Evangelium τάοη τῆ κισει, omnicreaturae. Sic Lactantius κατ ἔζοχlω hominem opificium Dei nominat in libro de opificio Dei: Ergo, &c.
Usus theorematis hujus, quod Deus adhuc creat quemlibet hominem: ac primo quidem in didascaliis, quarum est I. Deus potestatem & absolutum jus habet in omnes homines etiam Reges & Principes: quia ipse eos creavit:
II. Deus omnia novit quae in nobis sunt, etiam intimas cogitationes & occultissimas cupiditates: quia ipse nostrum unumquemque creavit. Hunc usum creationis nostri indicat David Psal. 139. v. 12, 13. Ne tenebrae quidem ita obtenebrare possunt quin tu pervideas: sed nox ut dies illustrat, perinde sunt tenebrae atque ipsa lux. Tu enim possides renes meos, obtexisti me in utero matris meae, quasi diceret. merito tibi omnia ista perspecta sunt; quia ea non tantum creatione tibi comparasti singula, verum etiam adhuc creationis & redemtionis jure possides. III. Deus potestatem & jus habet homines per mortem corpoalem ex hac vita evocandi: ipse enim eos creavit. Sic dicit Deus Batucho per Jeremiam cap. 45. 4. Ecce quod aedificaveram ego destruo. & quod plantaveram ego evello. Psal. 90. 3. Redigis mortalem eo usque ut sit contritus; dicens, reuertimini filij hominum. Gen. 3. v. 19. Eccles. 12. v. 7.
ἔλεγχος. I. Hominis ortus neutiqua adscribendus fortunae, quem constat divina manu in utero matris formari. Imo nec Prometheo cum Poetis tribuendus: nam homo fictus est ab unico illo rerum conditore ac artifice Deo, Prometheus vero fuit Japeti filius & Deus calionis pater. An vero etiam Pyrrhae saxa nobis admittenda & agnoscenda & recipienda sunt? Quae Pyrrha Deucalionis uxor fuit & post diluvium ut a cum marito, jactis post terga lapidibus, humanum genus fertur reparasse, ut fabulatur Qvidius primo libro MetamorShoscona¬
ἐπανορθυσις. Qui adversus Deum murmurat & cum eo litigat, graviter peccat; non cogitans quod ab ipso creatus sit. Sicut dicitur Jesa45. vers. 9. Vae litiganti cum fictore suo, testae cum testis terrae: an dictu rum est lutum fictori suo, quid facis:
πaιδειe. I. Deus est a nobis diligendus: quia nos creavit. Psal. 149. ver. 2. Laetetur Israel in eo qui fecit ipsum, id est, amet, diligat Israel Jehovam, qui creavit ipsum.
II. Deus a nobis humiliter invocandus, ab ipso petenda intelligentia, sapientia, & quicquid nobis necessarium est: quia ipse nos creavit. Sic orat DavidPsal. 119. v. 73. Manus tuae fecerunt me & aptaverunt me: redde me intelligentem, ut discam praecepta tua. Jesa. 17. 7. Tempore illo respiciat homo ad opificem suum, & oculi ejus ad sanctum Israelis spectent: Non autem respiciat ad ista altaria, &c. Sen¬ sus est; Ad Deum homo respicere debet, non ad idola: quia a Deo est creatus, non ab idolis.
III. Jehova celebrandus a nobis animis & linguis gratis, & agnoscendum ipsum esse Deum: quia ipse nos creavit. Sic David ait Psal 100. 3. Agnoscite Iehovam esse Deum, ipsum fecisse nos, non autem nos ipsi
IV. Deo tribuenda a nobis laus justitiae: quia ipse nos creavit Huc pertinet quod legitur Job. 36. 3. in verbis Elihu ad Jobum: Proferam sententiam meam e longinquo, & opifici meo tribuam justitiam. AEquum certe est, ut ei qui nos condidit, suam illibatam servemus justitiam & aequitatem, eamque adversus accusatores Dei asseramus.
VI. Justitiam erga omnos, etiam erga insimos, erga servos & ancillas exercere debemus: quia Deus tam illos quam nos creavit. Jobi 3l. 13; 15. ait Jobus: Si sprevi causam servi mei, aut ancillae meae diligentiam mecum. Quid enim facerem, si surgeret Deus fortis? & si visitaret quid responderem ei? Nonne in utero, qui fecit me, fecit eum & disposuit nos in ipsa vulva idem,
VII. Dives pauperem contemnere aut opprimere, & vicissim pauper diviti invidere aut maledicere non debet: quia utrumque Jehova creavit. Sic legitur Prov. 22. 2. Dives & pauper obviant sibi facit omnes ipsos Iehova. Sententia enim Salomonis est: Quandocunt que dives & pauper sibi invicem occurrunt, aut uni cum altero res est, videat uterque ne alteri sit molestus quoquo modo, cum amborum sit creator Dominus Sic Prov. 14. v. 31. dicit: Qui opprimit pauperem probris afficit conditorem ejus: & honorat eum qui miseretur pauperis. Quum tam pauper quam dives Dei opus sit & creatura; qui pauperem calumnia, vi vel dolo opprimit, probro Deum afficit, a quo est? conditus.
παργκλησις, CONSOLATI0. I. Deus non tradet nos oblivioni: quia ipse formavit nos. Sic Jehova consolatur fideles, Jesa. 44. 16. Formavi te servus meus es, Israel, non traderis oblivioni a me.
II. Deus mala consilia hominum impiorum adversus nos irrita reddet, & promissiones suas nobis factas, certo implebit: quia ipse nos creavit. Hac consolatione utitur Deus Jesa. 44. 19920, 21. Sic ai Iehova vindex tuus & formator tuus ex utero: ego Iehova facio omnia, extendo coelos solus, expando terram per meipsum: Is sum qui inr rita facturus est signa mendacium, & ex diuinis stultos effecturus: reducturus sapientes retrorsum, & scientiam eorum infatuaturus Praestiturus verbum servi sul, & consilium nunciorum ejus absolus turus, &c. Quasi diceret: Ego te creavi, non astra, non signa coelestiquae Babylonii speculantur & secundum quorum positum & motum consilia ineunt: ego igitur immunem te praestabo a malis quae hostes tui adversum te machinatur, ego praestabo tibi promissa mea. Sic Jes15. v. 12, 13. Ego feci terram & hominem super eam: ego excitaturu sum illum (Cyrum) juste, &c.
III. Deus nos sustentabit & alet: quia ipse nos creavit. Conside ratio creationis nostrae, fiduciam conservationis & sustentationis in nobis alere debet. Sicut legitur Jesa. 43. 17. Sic ait Iehova qui fecitt & formavit te ex utero, adjuvaturus te, ne timeto.
IV. Deus nobis parcet in vocantibus, & misericordiam praestabit: quia creavit nos. Jesa. 64. 12. Iam vero Iehova pater noster es, nos lutum sumus, tu vero fictor noster es, & opus manus tuae sumus omnes. Ne effervescas Iehova quam plurimum, neque in aeternum recarderis. iniquitatis,
At sunt etiam qui creatione sui abutantur ad peccatorum suorum patrocinium. Sic enim olim Judaei refractarij & pervicaces illegitima sua matrimonia cum Gentilibus defendebant, ut legitur Mal. 2. 10. Dicebant enim: Nonne pater unus omnibus nobis est? nonne Deus fortis unicus creavit nos: Quare perfidi sumus alter in alterum: profanando fedus majorum nostrorum? Quasi dicerent:
Quicunque Deum creatorem habent communem, & Adamum communem patrem, illi inter se legitime connubia jungere possunt: Atqui Iudoi & Gentiles Deum creatorem habent communem, & Adamum communem patrem: Ergo Iudaei & Gentiles inter se legitime connubia jungere possunt.
At defensionis istius propositio major simpliciter intellectane gatur. Vera autem ut sit, limitanda est hoc modo: Quicunque Deum creatorem habent communem, & Adamum communem patrem: illi inter se legitime connubia jungere possunt, scilicet nisi Deus prohibuerit federe suo sancto, quod cum certo aliquo populo iniit, quem ab aliis populis sanctitate & vera religione discretum esse voluit. Jam quod ad assumticnem attinet, habebant quidem Judaei & Gentiles Deum communem creatorem, & Adamum communem patrem, sed Deus cum Judaeis fedus sanctum iniverat & ab aliis populis omnibus. distinctum esse volebat religione, sanctitate, vitae institutis, politia. Judaei igitur cum Gentilibus matrimonia contrahere non debebant: qui autem contrahebant, perfide in Deum agebant & sanctitatem Jehovae profanabant, in Ecclesiam Dei, in gentem suam injurij erant: quasi in illa vxores sibi aptas non reperirent, aut e qua uxores ductas cum insigni injuria repudiabant ut gentiles ducere possent.
Haec de causa efficiente hominum principali, nimirum Deo quo nos creavit: unde non solum creatura κατ ἔζεχιο appellamur Marc. 16. 15. ut nuper dictum, verum etiam θυος θεο, progenies Dei: sicut Paulus ait in concione Athenis habita. Actor. 17. v. 28. In ipso vivienus, & movemur & sumus: sicut & quidam vestratium poetarum. dixerunt, &3 τ ιος ἐσμυ. Nam hujus progenies etiam sumus: IN IPSO, id est, per ipsum vivimus, movemur & sumus, ipsius vi & potentia, qua & initio creati sumus & creati conservamur.
Homines vero non creant proprie loquendo, sed generant ex se homines. Nam quum Horatius ait, Fortes creantur fortibus & bonis, non theologica significatione, non ex usu Scripturae Sacrae verbum creandi ponitur, sed ex prophana consuetudine, quam creari dicitur quequid nascitur & exsistit quoquo modo. Nos autem in Theo¬
ria vocibus utimur ex Scripturae Sacrae sensu Homines igitur generant homines; generant, inquam, tanquam administri Dei in propagando & multiplicando humano genere. Quod homines sint administri Dei in generatione liberorum, constat primum ex benedictione Dei, qui efficaci verbo suo naturalem potentiam hominibus ad foecunditatem indidit, juxta id quod legitur Genes. 1. vers. 28. Benedixit eis Deus, & dixit eis Deus, foetificate, & augescite & implete terram. Hanc benedictionem in prima cretione hominibus collatam, Deus post diluvium confirmavit, Ger9. v. 1, Benedixit Deus Noacho & filiis ejus, & dixit eis, foetificate & augescite, ac replete terram. Huc pertinet quod dicitur Psal. 128. v. 3. 4. Vxor tua ut vitis fructifera ad latera domus tuae: filij tui ut plantae olearum, circumstabunt mensam tuam: Ecce ita benedicitur vit
mens Iehovae. Secundo constat idem ex testimoniis Scripturae Sacrae illis, quibus affirmatur, liberos esse dona Dei, liberos dari a Deo: veluti Psal. 127. v. 3. Ecce possessio Iehovae (id est, data aJehova) sunt filijimerces est fructus ventris. Sic Abrahamo dixerat Deus Genes. 1. ver. 34. Efficiam te patrem gentis magnae. & cap. 17. ver. 5, 6. Patrem multitudinis gentium constitui te: Foecundabo enim te quam plurimum, efficiens tibientes multas; & Reges prodibunt ex te, & ver. 15, 16 Dixit Deus A brahamo, quod ad Sarai uxorem tuam, ne voces nomen ejus Sarainam Sara nomen ejus est. Nam ita benedicam ei, ut etiam dem tibi ex ea filium: ita, inquam, benedicam ei, ut mater sit multarum, gentium, Reges populorum ex ea futuri sunt. Genes. 21. v. 12. Postea visitavit Iehova Saram quemadmodum dixerat, fecitque Iehova Sarae, quem admodum locutus fuerat. Concepit enim & peperit Sara Abrahame filium: Sic Iehova aperuit vulvam Leae, Gen. 29. v. 31.
Tertio constat idem ex precibus conjugum sterilium qui a Deo liberos impetratunt. Genes. 25. v. 21. Supplex Isaacus oravit Iehovam ob uxorem suam, eo quod sterilis esset: & exoratus est illi Iehova, ita ut conceperit Rebecca uxor ejus. Genes. 30. v. 22, 23, 24. Recordatus est Rachelae Deus, & exaudiens eam Deus aperuit vulvam ejus. Concepit enim peperitque filium: & dixit, recepit Deus opprobrium meum. Vocavitque nomen illius Iosephum dicendo; addat mihi Iehova filium alterum. Sic Channa uxor Elltanae Levitae petivit a Deo & impetra: vit Samuelem 1. Sam. 1. v. 11, 19, 20.
Quarto constat idem ex eo, quod liberorum adeptio non in potestate hominum, quod vana sit atque irrita cura, solicitudo & opera illorum in liberis adipiscendis, nisi illos Deus dederit, ut videre est in historia jacobi Patriarchae Genes. 30. v. 1, 2 Quum videret Rachelase non parere Iacobo, aemulata est Rachela sorori suae, dixitque lacobo: cedo mihi liberos; sin minus, morior. Sed accensa est ira lacobi in Rachelam, adeo ut diceret, an loco Dei sum ego? qui prohibuit a te fructum ventris
Sic autem Deus homines consilio suo etiam hac in re, servire vult, ut modum sibi probatum praescripserit, nempe conjugium honestum & legitimum unius viri & unius foeminae, quemadmodum testatudex creationis Genes. 1. vers. 27, 28. exemplum primorum parentum Adami & Evae, Genes. 4. vers. 1, 2. & confirmatio legis creationis perChristum Matth. 19 ver. 4, 5, 6. & repetitio per Apostolum Paulum I. Corinth. 6. vers. 19.
Porro causa efficiens administra hominis, si corpus spectes, tum remota est, tum propinqua, tum media.
Remota est primo Adamus, per quem omnes posteri ejus generat sunt, excepto Christo Domino, qui etsi ex Adamo sit quoad substantiam humanam: tamen per Adamum non est, quoad modum propa¬
ationis substantiae illius; quia non per concubitum viri. Deinde Eva Gen. 3. v. 20. Ideo Adamus quod ad naturalem hominum conditionem attinet, humani generis parens, radix & origo fuit: Sicut econtrario Christus Jesus gratiae & gloriae humani generis autor est, Adamus hominum quam homines sunt caput est, secundum ordinationem naturae: at Christus est eorundem caput, qua electa Ecclesia Dei sunm secundum ordinationem gratiae
Propinqua sunt parentes, qui immediate hominem generant Media sunt omnes majores, quotquot inter Adamum & proximos. parentes intercedunt.
ISUS. Quum conjuges sint tantum administri Dei in liberorum procreatione; sequitur inde, liberos, Dei magis esse, quam poretum: cos Deo offerendos, Deo educandos, non mundo, non diabolo eos aic Dei esse, et eos parentibus relinquere possit, quamdiu vult; & jure ab ipsis repetere, quando vult. Sequitur conjuges religiose & sancte in liberorum generatione versari debere, ne peccent contra voluntatem Dei, cui hac etiam in re serviunt.
On this page