Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 29
TATERIA hominis est corpus, quod initin primo homini AdaDmo ex pulvere seu gleba terrae, Evn ex costa Adami factum est, caeterorum omnium sit ex uno sanguine Adami & proxime ex traduce seu ex semine virili & femineo; excepto Christi corpore quod quidem ex sanguine Adami est, verum non ex traduce, non ex semine virili, sed tantum ex semine foemineo.
Quod corpus hominis primi, nempe Adami e limo seu pulverterrae fictum sit, testatur Moses Genes. 2. v. 7. cum ait: Finxit vero Iehova Deus hominem, id est, humanum corpus, de pulvere terrae. Istud autem sic de corpore Adami dicitur, ut de nostris etiam corporibus, si remotam & primam eorum materiam spectes, recte affirmetur: nam in Adami corpore, nostra etiam corpora facta sunt, qui omnes in Adami lumbis fuimus, & quorum etiam corpora in pulverem terrae resolvuntur, unde primo in Adamo sumta fuerunt: Hoc iam vindicabi mus ab abusu solvendo quaestionem dubiam: deinde ad usum accommodabimus.
QUaRITUR enim hic, An corpus humanum propterea sit mortale, quod e terra desumtum sit, ac proinde, An natura mortale sit & an moriturus homo fuisset, si non peccasset: Et videtur affirmandum. quoniam Deus dicit Gen. 3. v. 19. ad Adamum: In sudore vultus tui vescitor pane, donec revertaris in humum, cum ex ea desumtus fueris: nam pulvis es & in pulverem reverteris. Nam haec ratio, desumtus es humo, es pulvis, nonne & ante peccatum locum habebat? Sicautem argumentatio formari potest.
Si homo revertitur in humum, cum ex ea desumtus fuerit, Si in pulverem reuertitur eo quod pulvis est: tum mortalis fuit etiam ante peccatum, tum mors ei naturalis fuisset, etiamsi non peccasset. At prius est: Ergo & posterius.
RESPONSIO. Primo distinctione opus est: nam aliud est esse mortale; aliud, morti obnoxium; aliud mortuum, Mortale etiam duobus modis dicitur, vel quod necessitate naturae mori oportet: vel quod peccati merito mori potest. Primo homini mortalitas non fuit naturalis, id est, corpus hominis non fuit mortale necessitate naturae, quia erat homo creatus ad vitam: erat creatus ad imaginem Dei, cujus pars est immortalitas. Unde Concilium Milevitanum, capitulo primo ait: Quicunque dicit, Adam primum hominem mortalem factum, ita ut sive peccaret, sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est, de corpore exiret, non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema sit.
Morti obnoxium dicitur quod in potestatem mortis venit, quo- morti addictum & subjectum factum est propter peccatum, etiami actu nondum mortuum sit; verum suo demum tempore actu moria: tur. Mortuum dicitur quod actu jam vita privatum est
Haec distinctio certa est: nam mortale species est mutabilis: morti obnoxium species est obnoxij mutationi. Ut igitur se habet mutabile, ita & mortale quod illius species est. Mutabile autem est quod per se mutari potest, etiamsi nunquam mutetur. Ita fatendum est, & Angelos bonos esse per se mutabiles, si solus Deus per se & natura est immutabilis, ut ait Augustinus primo tomo, de vera religione capite decimotertio: quod autem mutati non sunt sicut mali angeli, & in aeternum non mutabuntur, id non habent natura, sed ex gratia Creatoris
Hac distinctione posita, facise potest solvi quaestio, idque hoc modo: Corpus Adami ante peccatum fuit quidem per se mortale, quia erat per se mutabile; non fuit tamen moriturum, si non peccasset, sed pulcnerrima mutatione, sine morte, in aeternam incorruptibilita. tem a Deo transformatum fuisset. Ac proinde Adamo, si non pec- casset, moriendum necessitate seu conditione naturae non fuisset: propter peccatum enim factus est morti obnoxius, & quoad animam mortuus est spirituali morte statim ac peccavit, quoad corpus suo etiam tempore mortuus est corporali morte. Cavenda igitur haeresiPelagianorum, qui asserebant, Adamum etsi non peccasset, moritur rum fuisse lege & conditione naturae. Hinc inferebant, mortem non esse poenam peccati: quo posito sequebatur, Christum non esse mortuum propter nostra peccata. Contra istum Pelagianorum errorem solide disserit AUGUSTINUS septimo tomo, libro de peccatorum meritis & remissione; capite secundo & sequentibus. Quod autem attinet dictum Genes. 3. v. 19. ex eo nequaquam sequitur, hominem, etsinon peccasset? moriturum fuisse conditione naturae, eo quod ex pul vere terrae sumtus sit, quum certum sit, mortem esse poenam & sti pendium peccati, non autem creationis ex limo terrae: sed simul re petenda est ratio condemnationis ab initio posita, Quia auscultasti voci uxoris tuae & comedisti de fructu vetito, haec feres & propter peccatum tuum redibis in terram ex qua sumtus es: pulvis es, & in pulverem resolveris, non autem Deus factus es, quod falso serpens ille promittebat: Sic ut his postremis verbis Deus ostendat causam non mortis, sed resolutionis corporis in terram, quia ipsum e terra sumtum: atque sic originem duntaxat suam homini in mentem revocet & qualis ipsius finis futurus sit declaret, ut a superbia ad humilita; tem reducat hominem, originis suae & finis cogitatione
Sed videamus jam usum. Quum corpus humanum ex humo sum tum sit & ex pulvere terrae formatum, docemur inde
Corpus nostrum dum in terris sumus, esse pulvereum, ac proinde & nos pulvereos: sicut Paulus ait 1:. Corinth. 15. vers. 47. ἐ ωργιπος αρτρωπος eκ τῆς, χεικος, id est, primus homo e terra, choicus seu pulve reus: & v. 46. ος ἐ χιικος, οικτοικιρι χικοι, Qualis est pulvereus ille, tales & pulverei sunt, χικος, id est, pulvereus dicitur homo pri mus, ut non tantum materiae ex qua constat declaretur infirmitas verum etiam corporis animalis qualitates, infirmitatis indices, significentur. Proinde homo, si spectes corpus, est ex γης, κατ υσιαν: verum. ιxoς seu pulvereus, & ποιοτηζα. Hoc notandum propter compara tionis antapodosin, in qua secundus homo dicitur o Rυριος, κατ ἀσι αν, (nam Rvριος, Dominus hic idem est quod Jehova ex Graecorum. usu,) αζ δραγο vero κο ποιοτηζα, quum quo ad humanam naturam sit. sanctificatus e coelo per Spiritum Sanctum, ac proinde sit coelestiquoad qualitatem corporis, non quoad substantiam illius, quae non e coelo est allata, sed ex sanguine virginis Mariae desumta.
Redarguitur inde superbia hominis; sicut Jobus ad amicos suos ait cap. 13. v. 12. Memoriae vestrae sunt similes cineri, tumulis luti altiora vestra. quasi diceret; Quid vos effertis & jactatis coram Deoi uid me condemnatis? quum quicquid in vobis videtur excellens, nihil sit nisi cinis & lutum. Sic legitur in libro Ecclesiastici cap. 10. v. 7. 8. Qdiosa est coram Domino & hominibus superbia, & ab utrisque deicitur delictum injustum. Regnum a gente una ad alteram transfertur propter injuste facta & contumelias, pecuniasque dolo partas: Quamobrem superbit terra & cinis:
Admonemur inde ut vere humiles simus coram Deo, sicut Abrahamus ait Gen. 18. v. 27. Ecce nune cuperem alloqui Dominum, tanetsi ego sim pulvis & cinis. Et fideles Jesa. 64. 12. Nos quidem Iutum sumus, tu vero fictor noster es. Superbire non debet homo quum ex terra & luto sumtus sit: quia nihil magis absurdum est quam sua excellentia gloriari illum, qui non solum habitat tugurium luteum, sed qui est ipse ex parte terra & cinis. Ita vilitas materiae ex qua desumtum corpus nostrum, frenum est superbiae, & hortamentum ad humilitatem
Admonemur inde nostrae fragilitatis & mortalitatis: sicut Eliphax Themanites ait Job. 4. vers. 19. homines habitare domos argillaceas, quibus in isto pulvere est fundamentum suum, id est, quae cor¬
tra sunt caducissima & velut arenae instabili superstructa. Admonemur hinc ut modeste agamus cum aliis, ut moderate eos tractemus, etiamsi pro optima causa disceptaremus adversus illos, sicut Elihu ait Job. 33. ver. 6. En ego secundum sermonem tuum agami pro Deo forti: e luto decisus sum etiam ego.
Consolatio hinc suppeditatur de Dei erga nos bonitate & misericordia, sicut dicitur Psal. 103. 123, 17. Ut miseretur pater filiorum, miseretur Iehova timentium ipsum. Nam ipse novit figmentum nostrum, memor pulverem nos esse.
Caeterum cum Scriptura docet, hominem creatum ex terra, non arida & sicca terra intelligitur, sed cum aliis elementis mista: sic ut h corpus humanum constet ex quatuor elementis, quatuorque elementorum qualitatibus, miro temperamento inter se permistis. Unde apparet, hominem esse μικρσκοσμον, id est, parvum mundum, etiam quo- ad corpus, cum in se omnes primas elementaris orbis partes contineat:
Sic explicatum est quod corporis nostri prima materia sit humu seu oleba terrae ut elementi praedominantis.
Quod vero alios omnes homines ex Adamo propagatos attinet. ex uno sanguine Adami eos omnes esse, testatur Paulus Act. 17. v 26. Fecitque ex uno sanguine totam gentem hominum. Et Hebr. 2. v. 11. Etqui sanctificat & qui sanctificantur, ex uno sunt omnes. Quam ol causam non erubescit eos vocare fratres, Sic ex una materia, & secundum naturam minime differente est corpus Christi & nostra corpora: Christi corpus, tanquam primitiae; nostra vero corpora ut ipsa massa, quae in corpore Christi est sanctificata.
On this page