Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 30
MNIUM proxima materia corporis humani sunt partes, huImores & spiritus. Partes seu membra corporis sunt benefiĀ¬
cia Dei, Prov. 20. v. 12. omnibus igitur iis recte utendum & secundum voluntatem Dei qui creavit eas & nobis dedit.
Partes seu membra corporis sunt multa. Unum quidem corpus est, sed membra habet multa; & licet multa sint atque diversa & distinctas functiones habentia: unum tamen sunt corpus. Imo non est corpus, nisi pluribus & quidem diversis membris constet: siquidem totum corpus non potest esse caput, oculus, aut manus, &c.
USUS. Hac imagine docemur. I. Unum esse Christum mysticum, unum etiam corpus mysticum Ecclesiae, sed ex pluribus membris compactum
II. Quemlibet fidelium suam habere functionem in Ecclesia; nec omnes esse aequales functione & honore, imo nec aequales esse posse Ideo unumquemque aequi bonique consulere debere suam functionem
Porro operaepretium fuerit ANATOMIAM THEOLOGICAM. artium humani corporis instituere, quam admonemur de rebus divinis, nempe de Deo, ejus essentia, attributis, operibus, beneficiis, judiciis, &c. de Christo Mediatore, de Angelis, de Ecclesia, de officio nostro quod debemus tum Deo tum proximo nostro: de aliis denique rebus praeclaris, quibus ad Deum mentes nostrae attolluntur
Ut partes corporis nostri sunt duplices; nempe similares vel dissi milares: ita in illis etiam sapientiae rerum divinarum occurrunt documenta, sic ut unusquisque ex seipso sapientiam, bonitatem & potentiam Dei citca se discere possit.
Partes similares sunt numero decem: ossa, ligamentum, fibra, arteria, caro, cartilago, membrana, nervus, vena, cutis
Synecdochice omnes ossis & carnis nomine comprehenduntur, ut cum Adamus dicit de Eva Gen. 1. v. 23. Hoc nunc os ex ossibus meu & caro de carne mea. Sic Christus Dominus cum subito ad discipulos suos post resurrectionem suam e mortuis, ingressus esset, & illi puiantes se spiritum aliquem videre consternati essent, ut se a spiritu & spectro discerneret, veritatem naturae suae humanae iisdem partibus designavit, sic dicens Luc. 24. 39. Palpate me & videte, quod spiriĀ¬ bus cariem & ossa non habet, sicut me videtis habere. Iisdem partibus consanguinitas & propinquitas generis indicatur & communevinculum seu cognatio, sicut Laban dixit Jacobo, Gen. 29. 14. Prosefo os meum & caro mea es. Hoc argumento Abimelech imperium in Sichemitas quaesivit & consequutus est Jud. 9. 2. Recordamini me esse os vestrum & carnem vestrum. Sic David cum ab Absolone esset. regno pulsus, post interitum Absolonis, auditis Israelitarum studiis de se reducendo, hoc argumento suam tribum solicitavit, ut reliquas in eo anteverteret. 2. Sam. 19. v. 13. Os meum & caro mea estis: quare ergo postremi essetis ad reducendum regem? Et nominatuim Amasae dici curavit, An non os meum & caro mea es? Ipsi quoque Israelitae, quum Chebrone ad eum congregati essent, ut regem eum totius Israelis instituerent, dixerant: Ecce os tuum & caro tua sumus. 1. ChrII. v. 1. Satan eadem Synecdoche usus ad Deum dixit de Jobo: Mitt quaeso manum tuam & attinge ossa ejus & carnem eius, nisi in faciens tuam maledicturus sit tibi, Job. 2. v. 5. Iisdem partibus indicat Paulus salvificam illam & mysticam conjunctionem Christi & Ecclesiae & curam Christi pro nobis, Ephes. 5. vers. 29, 30. Dominus Ecclesiam suam odio non habet, sed enutrit ac fovet eam: Quoniam mem bra sumus corporis ejus, ex carne ejus & ex ossibus ejus. Ergo ossa nostra & caro nostra admonent nos non tantum de cognatione corporali quae nobis est cum nostris consansuineis, ut illius consideratione amorem in ipsos declaremus: sed etiam de Christo Domino, quod ipse assumserit naturam nostram, ut eam in se sanctificaret, & nos in ea vivificaret: quod eandem veram naturam etiam in gloria sua recineat, quod os nostrum & caro nostra sedeat ad dexteram DEI Patris, quod Christo spirituali cognatione juncti simus, quod Christus nos nequaquam odio habeat, sed amet, sed caret, sed foveat, enutriat conservet & aeternum beaturus sit, quia sumus os ex ossibus ejus, & caro de carne ejus. Haec talia in mentem nobis revocemus, quotiescunque ossa nostra & carnem nostram vel intuemur oculis & tangimus manibus, vel animo de iis cogitamus
Caeterum omnes partes corporis, sunt Dei opus, sicut Jobus fatertur capite 10. ver. 10, 11. Nonne sicut lac fudisti mes & tanquam caseum coagulasti met Carne & cute induisti me, ossibusque & nervis texisti me? Et Salomon Prov. 20. v. 12. Aurem, inquit, audientem & oculum videntem, Iehova fuit aeque utrumquo
Si Deus omnes partes corporis humani formavit & functione illas eis tribuit quas quaelibet habet: multo magis ipse agere illa potest eminentissimo modo quae homines naturali modo faciunt. Hoc docet David Psal. 94. v. 9, 10. Si de singulis ordine ageremus, latissimus dicendi campus esset: nunc specimen Theologicae considerationis in una duntaxat parte similari exhibebimus
OSSIUM consideratio Theologica admodum est utilis. De illis didascaliae sequentes notandae I. Cum minime tutum esset nec decorum, vermiculorum serpentiumque more repere hominem tam nobilem creaturam; firmis osfibus illi Deus corpus erexit atque stabilivit, tum ut caeteris partibus corporis sustinendis servirent, haud secus atque basis seu fundamentum & columnae aedibus subjectae, tum ut tanquam propugnacula essent adversus omnes impetus. Et quo in omnem partem flecti moverique posset corpus, non est in eo os unicum solidumque creatum, sed ex variis discretisque ossibus est compactum: ita ut singulare artificium sapientissimi Dei in ossium fabricatione ante oculos nostros positum sit, & benignitatis erga nos singularis documentum, quum nos a reptilibus & serpentibus animalibus ossium tam admitabile tam apta structura discernere, nostrisque comodis providere voluerit.
II. Ossa nostra conturbantur pavore a majestate & ira Dei: sicut Eliphax Themanites ait Job. 4. vers. 14. Pavor occurrit mihi & tremor, qui plurimum ossa mea expavefecit. Psal. 6. 3. Cura me Iehova, quia conturbuta sunt ossa mea.
III. Ossa etiam ipsa exsultant sensu misericordiae Dei, sicut David ait Psalm. 51. v. 10. Facito ut audiam gaudium & laetitiam, exsultent ossa quae contriveris
IV. Ex ossium nostrorum fictione in utero materno admirabiditas operum Dei percipitur; sicut Ecclesiastes dicit cap. 11. vers. 1. Quemadmodum ignoras quae sit via venti, ut ignoras quae via ossium in utero gravidae: ita ignoras opus ipsius Dei, qua via faciat haec omnia. Notandae & hae paediae
Pietas in Deum est sincere colenda: nam qui id faciunt, eorum possa Deus expedita reddet, Jesa. 58. v. 11.
Peccata sunt vitanda: quia propter illa etiam ossa hominis affliguntur, ficut David ait Psal. 38. v. 4. Non est pax in ossibus meis propter peccatum meum.
Peccata sunt Deo confitenda ingenue & non tegenda, non excusanda: quia qui peccata sua non confitetur Deo, ejus etiam firmissi mum quodque, ut sunt ossa, manu Deiatteritur. Hoc David experientia propria didicit, sicut ait Psal. 32. 3. Quum silerem, inveterascetbant ossa mea, in rugitu meo toto die
Omnibus viribus nostris Deum extollere debemus, sicut David ait Psalmo 35. v. 10. Omnia ossa men dicant, Iehova quis est par tibicripiens pauperem a valentiore eo, pauperem, inquam, & egentem a diripiente eum.
Si audiamus blasphemias in Deum, tam nobis id dolere debet, asi quis gladiis ossa nostra transverberaret. Sic ait David Psal. 42. v. 11, Sica invadunt ossa mea, probro afficientes ne hostes mei, dum dicunt mihi quotidie, ubi est Deus tuus? Sic nos decet vehementer affici, si ministri verbi Dei scandala praebeant, quemadmodum Jeremias ait cap. 23. v. 9. Quod ad Prophetas ipsos, frangitur cor meum in me, eliduntur omnia ossa mea.
Deo calamitates sunt proponendae, e quibus ille solus cripere potest. Sic ait pauper Psal. 102. 3. 4. Exaudi me: nam consumuntur ut fumus dies mei, & ossa mea ut focus exardescunt. & v. 6. AdhaeresciĀ¬
os meum carni meae; id est, diuturnitate malorum & clamorum emacinr. Et Psal. 141. v. 7. Quasi dissecaret quis & diffinderet in terra, disperguntur ossa nostra, in os sepulcri, id est, tantus est hostium nostrorum impetus in nos, ac si mox dissecandi & membratim discerpendi essemus veluti ligna, nisi tu o Deus succurreris
Unusquisque ossa corporis sui, tanquam columnas templi in quo Spiritus Sanctus habitat, curare debet, sic ut per fidem malit ea ibisepeliri, ubi Ecclesia Dei est, quam apud infideles & hostes Dei: queadmodum Josephus Patriarcha ossa sua in terra promissa sepeliri maluit, quam in AEgypti mausoleo. Gen. 50. v. 25.
Consolatio. I. Fideles non debent res adversas timere: quia omnia ossa eorum Deus servat, unum ex illis sine voluntate Dei non frangitur, Psal. 34. v. 21.
II. Persecutores fidelibus non sunt formidandi, quia ut David. populum Dei alloquitur Psal. 53. v. 6. Deus dissipat ossa cujusque castra habentis contra te, id est, penetrat & pertingit usque ad intimas illorum partes & valentissimas diffringit.
III. Fidelibus afflictiones omnes sunt patienter ferendae: quia illorum ossa ut herba tenera reflorescent, Jesa. 66. v. 14. Sunt quidem fideles in hoc mundo velut arida putridaque ossa per terram disjecta: sed divinitus instaurabuntur. Eodem pertinet visio Ezechielis cap. 37. de ossibus aridis reviviscentibus spectante Propheta.
Sic est de partibus similaribus humani corporis Partes dissimilares conporis humani, sunt quae naturae dissimilis sunt & organa seu instrumeta per quae actio perfecta editur. Ut enim universum corpus est instrumentum animae, sic oculus est instrumentum visionis, ventriculus concoctionis, manus apprehensionis, pedes progressionis, aliae partes aliarum functionum, quae ad vitae huus necessitatem & commoditatem requiruntur: unde etiam partet organicae seu instrumentariae appellantur.
Illarum consideratio Theologica in genere nos admonet, de rebus praeclaris. Primo enim quemadmodum nulla est pars corporiprganica, quae functionem suam non habeat pertinentem ad communem hominis conservationem: ita singula membra Ecclesiae Dei habent sua officia divinitus illis demandata atque attributa, sic ut singula sint instrumenta Dei ad peragendum id quod Deus praecepit. IInde dicimus frequentissime, homines esse instrumenta Dei quo- ciescunque boni aliquid faciunt. Omnis homo est in benefactis instrumentum Dei. Sic Christus de Paulo ait ad Ananiam Damascenum Actor. 9. vers. 15. Instrumentum electum est mihi iste, ut portet nomen meum in conspectu gentium, & Regum, & filiorum Israel. Hoc ad ignaviam pellendam facit: & ut quilibet hominum cogitet; se Dei organum, Dei instrumentum, Dei servum esse
Secundo, quemadmodum quaelibet pars corporis organica non tantum officium aliquod assignatum habet, sed & distinctum ab alia rum partium officiis, & nulla pars in alterius partis munus irruit; nulla alteri invidet, nulla indignatur ob attributam alij parti functionem praestantiorem: ita in Ecclesia sua distinxit Deus singulorum munia, quae conturbari non vult; turbantes autem ordinem divinum punit, ut ostendit Exemplum Haziae Regis Judaici, quem Deus invadentem officium sacerdotale lepra percussit, 2. Chron. 26. 16. & seqq. Facit hoc ad tollendam tum ĻĪæĪ»ĪøĻĪ¾Ī±Ī³Ī¼ĪæĻĻ ĪøĪ» sĪµu į¼ Ī»Ī»ĪæĻĻĪ¹ĻĪµĻĪ¹Ā¬ ĻĪŗĪæĻĪÆĪ±Ī½, tum invidiam seu indignat: onem ob excellentiores functiones seu dotes aliis divinitus concessas.
Tertio, quemadmodum partes corporis instrumentariae diversae sunt forma seu figura, situ, dignitate, necessitate, aliisque circumtantiis: ita visum fuit Deo etia in Ecclesia constituere diversa membra & differentia circumstantiis quibusdam, sic ut varietas illa fidelium ex singulari sit providentia divina
Ut vero specialius de partibus organicis agamus, sciendum est corpus humanum dividi in ventres & artus
Ventres sunt tres, infimus, medius & supremus. Venter insimus qui partium naturalium est domicilium & in hypochondria, regionem umbilici & hypogastrium dividitur, inter alias partes continet renes, lienem, hepar, ventriculum, & praeterea in corpore muliebri uterum maternum
RENES sunt sedes Ī³ĪµĻĪøĻ Ī¼Ī·ĻĪ¹ĪŗĻ, hoc est, cupiditatum, delectatio numque internarum in homine, juxta illud Psal. 7. vers. 17. Deficiat: quaeso malum improborum & stabilito justum: prout scrutator es: cordium & renum, Deus juste. Deus scrutatur renes, quia videt acutissime & exactissime etiam intimas etiam cupiditates, vosuntates & abstrusissimas delectationes hominis. Opera nostra quae dictis & factis operamur, hominibus esse nota possunt: sed quo animo fiant, & quo per illa pervenire cupiamus, solus ille novit qui renes scrutaur. Recte autem temporalium terrenarumque rerum delectatio renibus tribuitur, quia & ipsa pars est inferior hominis, & ea regio est. ubi carnalis generationis voluptas habitat, per quam in hanc aerumnosam & fallacis laetitiae vitam per successionum prolis natura humana transfunditur. Scrutans ergo Deus renes nostros & perspici: ens nos non acquiescere carni & sanguimi, sed delectari in Domino, dirigit justum in ipsa conscientia coram se, ubi nullus hominum videt, sed solus ille qui perspicit quid quemque delectet. Finis curarum est delectatio, quia eo quisque curis nititur, ut ad suam delectationem perveniat.
Videt igitur fines curarum, id est, delectationes, qui perscrutatur renes: & cum invenerit, non ad concupiscentiam carnis, neque ad concupiscensiam oculorum, neque ad ambitionem mundi istius, qui omnia tanquam umbra transeunt, inclinari curas nostras; sed ad
audia rerum aeternatum attolli, dirigit & stahilit justum DEUS scrutator renum. Idem legitur Jerem. 11. vers. 20, & cap. 17. ver. 10. & cap. 20. 12. Apoc. 2. 23. Hoc nos incitari convenit ad constantem ntegritatem vitae, & fidem in Deum, sic ut ab hostibus pressi & calumniis publice traducti ad Deum judicem confugiamus; & ipsius nos examini subjiciamus, quemadmodum David Psal. 26. v. 2. Pro a me Iehova & tenta me: examina (seu ure, ut vulgata habet Latina) renes meos. Metaphora seu similitudo ab autificibus sumta est. Examinat enim seu urit Deus renes, quum integritatem hominis penitus cognoscit, sicut autifaber bonitatem auri & argenti vi ignis explorat; quum consumit vitiosas cupiditates, ne aliquid mali nos delectet. Hinc Deus Exodi 29. 22. & Levit. 3. vers. 4. jussit in sacrificiis adoleri ambos renes cum adipe ipsorum, ut significaret aboleri oportere crassamentum & corruptionem naturae nostrae igne, hoc est, vira cute & operatione Spiritus Sancti oportere naturam perpurgatam sanctificari Domino: id autem a nemine nisi a Christo fieri potest. quem Sacerdos veteris Testamenti renes offerens figurabat,
Renes regum praecingit DOMINUS vinculo, ut dicitur Job. 12. v. 18. cum efficit ut captivi sint & in vinculis detineantur sive ab hosto externo, ut Manasses quem tex Assyriae cepit inter vepres in quibus latitabat & vinctum duobus chalybeis vinculis Babylonem deduxit. 2. Chron. 33. v. 11. ut Iehojalimus qui vinctus catenis duabus chalybeis fuit a Chaldaeis ut in Babyloniam deduceretur 2. Chron. 36. ver. 6. Sedechias item 2. Regum. 25. vers. 10. sive a subditis jugum excutientibus & rebellantibus, ut a tyrannide & impotentia ac saeva dominatione se liberent, ut Apryes Rex AEgypti, Chophrah in Scriptura vocatus, qui ab Amasi & AEgyptiis qui cum Amasi adversus Regem. suum conspiraverant, captivus asservatus & tandem strangulatus est, ut praedictum ei fuerat Jerem. 44. 30. Ezech. 29.
esa. 5. v. 27. praenunciat Deus de hoste adversus ingratum populum adducendo, non solutum iri zonam renum ejus, id est, indesinem ter eum in armis futurum, & sine impedimento in expeditione perrecturum. Et de Christo Domino cap. undecimo, vers. 5. Erit justitia. cingulum lumborum ipsius, & fides ipsa, cingulum renum ejus. V renibus nostris zona haerere solet; sic a Christo justitia & fides, quae est promissorum constantia, nunquam separabuntur
Proverb. 23. vers. 16. dicitur, Exsultabunt renes mei, loquentibus labiis tuis recta. Sensus est: Ex intimo animi affectu exsultabo: nam renibus voluntatis sedem Scriptura tribuit.
In Threnis Jeremiae cap. 3. vers. 13. Induxit in renes meos, filios pharetrae suae, id est sagittas suas, q. d. Deus ita duriter egit cum populo, ut nulla pars etiam interna salva & intacta fueriĀ¬
Psalm. 16. vers. 7. ait David; Etiam per noctes erudiunt me renemei. Sententia est: ita mihi Deus consulit, ut spiritus ejus in me habitet, qui omni, etiam quietis tempore, intimas meas voluntates & studia dirigit.
Psalm. 73. vers. 21, 22. Quum exacerbabatur cor meum, & in renibus meis meipsum exacuebam. Tum eram brutus, qui ignorarem, velut jumenta eram apud te. Verba haec, in renibus meis me ipse exacuebam, tantundem valent ac si dixisset, uterque renum meorum quasitelo acuto pungebatur, priusquam intelligerem, quomodo Deuss gereret erga puos
Psalm. 139. vers. 13. Tu possides renes meos: id est, tuum est creationis & redemtionis jure, etiam quod in me est intimum. Unde sequitur, DEO omnia quae sunt in homine esse perspecta.
Jerem. 12. vers. 2. cum ait Propheta, Cur plantas eos, etiam radicantur: pergunt, etiam edunt fructum ij, quorum in ore propinquus es, sed longinquus a renibus ipsorum? quaerit, cur prosperenturhypo critae, quos describit a signo, nimirum quod assidue Deum in oro habeant, in quorum tamen intimo Deus locum non habeat,
Ita renum consideratio Theologica in memoriam nobis revocat Dei omniscientiam, in exploranda cujusque nostrum integritate providentiam, corruptionis naturae abolitionem, & nostri per Christum sanctificationem, potestatem Dei in deijciendis regibus, hostium in impiis bello persequendis robur, Christi in promissis constantiam parentum piorum ob filiorum benefacta laetitiam, Dei in nobis tum castigandis justissimam severitatem tum erudiendis benignitatem: Dei in nos autoritatem, & hypocritatum vanam de timore Dei jactantiam.
Venter secundus seu medius, partium vitalium sedes, thorax communiter dictus inter alias partes praecipue habet, cor, pulmones, pectus, dorsum, costas, latera, &c.
COR Theologice consideratum admonet nos de multis rebus Primo enim admonet nos de essentia & attributis Dei, cui in Scriptura cor humano loquendi more tribuitur, & per illud ipsa essentidivina intelligitur, item attributa ejus; sicut legitur Genes 6. vers. 6. Poenituit Iehovam quod fecisset hominem in terra, & doluit in corde suo: & cap. 8. v. 21. Quumque odoratus esset Iehova odorem illum gratum, dixit Ichova in corde suo; Non maledicturus sum amplius ter rae propter hominem. 1. Sam. 2. v. 35. Statuam vero mihi Sacerdotem firmum, qui quemadmodum est in corde meo & in animo meo faciet: Plura loca allegata sunt in doctrina de attributis Dei figuratis
Deinde admonet nos de operibus Dei nimirum creatione, providentia, regeneratione, sanctificatione & aliis. Deus enim est forma tor cordis nostri, ut Psal. 33. v. 15. dicitur, Formator tariter cordis eo rum: non quod uno temporis momento a Deo formata fuerint omnium hominum corda, sed quod omnia ad unum a Deo formata. sint, & adhuc formentur atque formabuntur, nullo excepto. Unde consequitur, quod ipse animadvertat ad omnia opera eorum, ut eodem Psalmo subjicitur. Nam qui omnium hominum corda format: is profecto certissime & infallibiliter ad omnia opera eorum animad vertit. At Deus omnium hominum corda format: Deus igitur certissime & infallibiliter ad omnia opera hominum animadvertit.
Deus fiectit omnium hominum corda quo vult, sicut dicitur ProĀ¬ perb. 21. vers. 1. Vt rivi aquarum, sic cor Regis est in manu Iehovae, quocunque vult, inclinat illud. Si cor Regis flectit quo vult: multo magis aliorum hominum. Exemplum Ezrae 6. vers. 22. Exhilaraverat Iehova Israelitas ex Babylonica captivitate reduces, & converterat cor Regis Assyriae erga eos, ad confirmandum manus eorum. in opere domus Dei. Et Psalm. 105. vers. 25. Mutavit cor AEgyptiorum ut odio haberent populum suum, ut machinarentur contra servos suos. Exod. 14. vers. 4. Obfirmabo cor Pharaonis, ut persequatur eos, quo glorificer in Pharaone & omnibus copiis ejus, experianturque Egyptij, me esse Iehovam Flectit corda nostra ad statuta sua, quod a Deo petit David Psalm. 19. 36. Flecte cor meum ad statuta tua, & non ad quaestum.
Deus creat nobis cor mundum, quod ab ipso petit David Psalm 51. vers. 12. Cor mundum crea mihi Deus & spiritum firmum renova intra me. Legem suam cordi nostro inscribit, ut promisit Jerem. 1. vers. 33. Hoc illud est fedus quod pangam cum domo Israelis post dies hos, dicit Iehova, Indam legem meam menti eorum, & cordi eorum inscribum eam, & ero eis Deus, & ipsi erunt mihi populus. Efficit ut cor nostrum ab aliis omnibus timoribus & curis liberatum, unum sit, id est, totum solidumque permaneat in timore Dei ac non suspensum haereat: quod Deum orat David Psalm. 86. v. 11. Doce me, Iehova, viam tuam, aduna cor meum ad timendum nomen tuum.
Dat ut cor nostrum inteorum sit atque in veritate solideque adunatum Deo & toti corpori Ecclesiae: aufert a nobis cor durum & indocile, & vicissim molle & docile largitur; secundum promissionem Ezech. 11. vers. 19, 20. Indam ipsis cor unum, & spiritum novum ponam in medio vestri: amovens, inquom, cor lapideum a carne eorum. indam eis cor carneum: Ut in statutis meis ambulent, & jura mea observantes faciant illa: sintque mihi populus, & ego illis sim Deus. dem repetitur cap. 36. v. 26. Dabo vobis cor novum, & spiritum novum ponam in medio vestri; & amovens cor lapideum e carne vestra indam vobis cor carneum:
Indit arrhabonem Spiritus cordibus nostris 2. Cor. 1. 22. Lucem salvificam accendit in cordibus nostris 2. Corinth. 4. v. 6. Deus, qui dixit ut e tenebris lux splendesceret, is est qui splenduit in cordibus nostris, ad praebendum lucem notitiae gloriae Dei in fac:Ā¬ Iesu Christi.
Largitur summam animi tranquillitatem, instar praesidij custodientem corda nostra, Philipp. 4. v. 7. Et pax illa Dei quae exsuperat omnem intellectum, quotidie custodiat corda vestra, & mentes vestras in Christo Iesu.
Habitat Christus per fidem in cordibus nostris Ephes. 3. 17. Explorat & scrutatur corda nostra, I. Thess. 2. v. 4. Psalm. 7. v. 10. Rom. 8. v. 27. Apoc. 2. v. 2.
Tertio admonet nos Theologica cordis humani consideratio de statu nostro diverso. Nam in statu primaevo cor humanum fuit rectum, Ecclesiastae 7. v. 29. Post lapsum vero in non regenito omne figmentum cogitationum cordis ejus, tantummod bmalum est omne tempore, Gen. 6. v. 5. & cap. 6. v. 21. Unde non regenerati habent coinsipiens Rom. 1. vers. 21. impoenitens Rom. 2. vers. 5. incrassatum, Matth. 13. vers. 15. excaecatum Marc. 6. v. 52. ambulant in vanitate mentis suae, tenebris obscuratam mentem habentes & alienam a vita Dei propter ignorantiam quae est in ipsis, per obdurationem cordis. ipsorum, Ephes. 4. v. 18. In renatis autem corda sunt purificata a Deo. nde Actor. 15. vers. 9. Unde praedicantur beati mundi corde Matth. 57. vers. 8
Quarto admonet nos officij nostri tum in iis quae nobis fugienda, tum in iis quae facienda. Quod attinet ea quae nobis fugienda, admonemur; ne obduremus corda nostra ad vocem Dei Psal. 95. 8. Hebr. 3. vers. 15. & cap. 4. vers. 8. Ne cogitemus mala in cordibus nostris Matth. 9. v. 4. ne graventur corda nostra crapula & ebrietate & curis hujus vitae Luc. 21. v. 34. ne tardi simus corde ad credendum ver bo Dei Luc. 24. v. 25. ne ponamus in corde nostro rem malam Act. 5. v. 4. ne apponamus cor nostrum opulentiae, si abundet Psal. 62. 11 ne simus duplici corde, hoc est, simulatores pietatis, ne duplici corde loquamur Psal. 12. 2.
Quod attinet ad ea quae nobis facienda, admonemur ut diligamu Deum ex toto corde nostro Deuter. 6. vers. 5. hoc est, non simul & mundum & Deum; Nam si qui diligant mundum non est charita. Dei in eis: tales non diligunt Deum ex toto corde, quoniam cor illorum divisum est: ut serviamus ei toto corde nostro Deut. 11. v. 13. ut ex toto corde nostro convertamur adJehovam & comparantes cor nostrum ad Jehovam, colamus eum solum. 1. Sam. 7. 2. ut sit cor nostrum integrum erga Jehovam Deum nostrum. 1. Reg. 8. v. 61. ut simus simplici corde Actor. 2. v. 46. hoc est, mundo ab hypocrisi, quo transcendamus humanas laudes, & illum solum intueamur quum reIcta agimus, & ei placere nitamur, qui conscientiae solus inspector est.
Quinto admonet nos de consolatione Christiana, qualis legitur Psal. 73. v. 32. Deficiente carne mea & corde meo, rupes cordis mei & portio mea Deus in saculum. Et I. Joh. 3. v. 19. Per hoc cognoscimus nos ex veritate esse & coram ipso secura reddemus corda nostra.
Sexto proprietates cordis de rebus praeclaris nos admonent. Siquidem cor complexione calidum atque siccum est, quae quidem proprietates igni naturales sunt. Sicut igitur calere naturale est igni: ita & cordi naturale est amando ardere. Cordis vita amor est; nam it cor sine amore vivat, impossibile est. Deinde quoniam ad calidum consequitur levitas & sursum moveri: ita & cor nostrum debet in coelum elevari & esse sursum, ubi est thesaurus noster, nempe in coelo, ut Christus ait Matthaei capite 6. versiculo 20, 21. Recondito vobis thesauros in caelo, ubi neque tinea neque erosio corrumpit, & ubi furet non perfodiunt neque furantur. Nam ubi est thesaurus vester, illic etiam erit cor vestrum. Contra autem dediti rebus mundi istius sunt gravi corde, unde Christus ait Luc. 21. 34. Cavete vobis ne graventur corda vestra crapu a & ebrietate & curis huius vitae. Hoc illis usu venit, quia corda illis sunt frigida, quum refrixerit in illis charitas, de qualibus dicitur Matth. 24. 12. Quoniam multiplicata erit iniquitas, refrigescit charitas multorum
Cordis substantia solida est: illa admonet nos ut nos totos in solis dum Deo consecremus e: que serviamu-
Cordis forma inferius acuminata, superius lata est, designans, cor nostrum debere in rebus inferioribus, hoc est, visibilibus & temporalibus, parum habere affectus, sed versus superiora, hoc est, caelestia& aeterna esse latum & esse capax Dei, quodque nihil praeter Deum implere potest: siquidem Deus, ut dicitur 1. Jonan. 3. major est corde nostro. Et hanc ob rem cor humanum interius concavum est quoniam nulla creatura illud implere valet. Capax nempe Dei est, & idcirco quicquid Deo minus est, illud implere nequit. Cor propterea duplici movetur motu, nempe ĻĻ ĻĪæĪ»įæĻ, constrictionis, qua sua perfluae pelluntur fumositates: & Ī“Ī¹Ī±ĻĪæĪ»įæĻ, dilatationis, quam calor in natus attracto aere mitigetur atque refrigeretur. Qua proprietate nobis significatur, pellenda esse e corde nostro superflua & nos impedientia in cultu Dei: vicissim quae necessaria sunt ad amandum Deum & proximum attrahenda, quod per puudentiam sit. Nam prudentia sic dirigit amotem, ut ea quibus adjuvatur, ab his quibus impeditur, prudenter secernat. Est corprimum sentiendi organum, & idcirco congrue primum mandatum ab ipso & per ipsum sensibile est. Cor est vitae domicilium & amoris habitaculum, designans: eum qui non diligit, in morte manere, sicut dicitur I. Johan. 3. vers. 14. Qui non diligit, manet in morte. Hinc Paulus dicit 2. Corinth 6. 11, 12. Os nostrum apertum est erga vos, Corinthii, cor nestrum dilatatum est. Non habitatis anguste in nobis: sed angusti estis in visceribus vestris. Dilatamini & vos. Sicut minister verbi Dei, auditores suos vehementissimo amoris affectu complecti debet, sic ut audito res sint in animo ipsius tamquam in domicilio, eoque minime an gusto; totum enim cor illis patefacere debet: ita vicissim auditore amoris affectu, intimo cordi insidente complecti ministros verbi Dei. debent & cum illis paria facereĀ¬
TERTIUS & supremus venter, partium animalium sedes, est CAPUT, in quo cerebrum, cranium, facies hominis, frons, oculi, nasus, aures, os, labia, maxillae, dentes, palatum, fauces, lingua & aliae partes conspiciuntur?
In capite hominis primo consideranda necefsitas. Quid enim sint capite est homo, cum totus in capite sit? Cum caput videris, hominem agnoscis. Si caput desit, nulla agnitio esse potest: jacet truncus ignobilis sine honore, sine nomine. Inde sola metatia fusa Principum capita & ducti vultus de metallo vel de marmore, ab hominibus adorantur. Eo admonemur, nos nihil esse sine capite nostro, quod Deus est, nos per Dei cognitionem pervenire ad nostri cognitionem, &c.
Secundo considerati in capite debet ejus situs; nam humani corporis fabrica instar est mundi. Siquidem ut stellatum caelum eminet aƫci, terris mare, quae velut quaedam membra sunt mundi: ita etiam caput supra reliquos ventres & artus nostri corporis cernimus eminere, praestantissimumque esse omnium tanquam inter ele menta caelum, tanquam arcem inter reliqua urbis aedisicia. Proinde capitis summa est in corporis humani fabrica praestantia. Hinc qui aliis major & superior est, a quo alii pendent, ad cujus gloriam referenda sunt quae illi subjecta sunt, vocatur in Scriptura Sacracaput, sicut legitur I. Corinth. 11. v. 3. Velim vos nosse Christum esse omnes viri caput: caput autem mulieris virum: caput vero ChristiDeum. Deus est caput Christi, & proinde major ac superior Christo, quatenus Christus est Mediator inter Deum & homines. Vir est caput mulieris, quia mulier uno gradu est inferior viro, cui est subjecta ex Dei ordinatione, quum in viro oporteat gloriam Dei propter praeeminentiam sexus & dominatus autoritatem elucere. Christus est caput omnis viri, quia omnis vir est subjectus Christo. Caeterum Christus singulariter est caput totius corporis mystici Ecclesiae Catholicae, non modo ex hominibus, sed etiam ex Angelis constantis, quia tam Angeli sancti quam homines sunt Christo unitis juxta haec dicta, Ephes. 1. v. 20, 21, 22, 23. Deus Christum suscitavil ex mortuis, & collocavit ad dexteram suam in caelis. Longe supra omne imperium ac potestatem, & potentiam, & dominationem, & omna nomen quod nominatur non sulum in hoc seculo, verum etiam in futuro. Et omnia subiecit eius pedibus, eumque constituit caput super omnia ipsi Ecclesiae, Quae est corpus ipsius, & complementum eius qui omnia implet in omnibus. Et cap. 5. 23, 24. Vir est caput uxoris, ut & Christus est caput Ecclesiae. Itaque sicut Ecclesia sese subiicit Christo; ita & uxores suis viris se subiiciunto in omnibus. Col. 2. 10. Estis in eo completi qui est caput omnis imperii ac potestatis:
Tertio in capite est perfectio, qua partes alias corporis antecellit, Nam in capite omnes tum interiores, tum exteriores sunt lensus, caeteris membris solum tactum habentibus; ita in Christo perfectio est: ac plenitudo omnium gratiarum, quemadmodum dicitur Joh. 1. v. 14. plenus gratiae ac veritatis, & cap. 3. 34. ait Johannes Baptista: demum quem misit Deus, verba Dei loquitur, non enim huic admetitur Deus Spiritum. At quod membra Ecclesiae totius attinet, distinctio. ies donorum sunt, ut docetur 1. Cor. 12. 4. & Christus nobis de suo Spiritu largitur, qui in nobis excitat fidem, per quam Christum tangimus, accipimus, patticipamus
gluceti in capire vis sensiiva atque motiva dominatur, & a capite est caeterorum membiorum virtus, motus, sensus, ac regimen suis in functionibus. Hinc capiti quasi consultori sud caetera membra faĀ¬
mulantur, & circumferunt illud servili gestamine sicut numen, atque in sublime locatum vehunt. Unde caput censoria potestate, quo vult, dirigit caeterorum membrorum veluti servulorum obsequia, & munia singulis obeunda decernit. Videas capiti tanquam imperatori suo alia membra singula gratuito stipendio militate. Alia portant, alia pascunt, alia defendunt, & ministerium suum exhibent, rarent ut principi, ancillantur ut domino. Inde velut quaedam procedit tessera, quam debeant pedes obire regionem, quae militiae munia manus consummandis operibus exsequantur, quam venter abstinendi vel edendi formam impositae teneat disciplinae, ita in Christo est omnis vis atqui fficacia qua membra corporis Ecclesiae omnia afficit: & a Christo vita, motus, sensus atque adeo omnis gratia spiritualis in omnia membra Ecclesiae influit, sicut dicitur Joh. 1. v.16. Ex plenitudine ipsius omnes accipimus & gratiam pro gratia. Item Eph. 4. 15, 16. Sincere nos gerentes in charitatem, prorsus adolescamus in eum qui est caput, nempe Christus: Ex quo totum corpus congruenter coagmentatum, & compactum peromnes suppeditatas commissuras, ex vi intus agente promens sum uniuscuiusque membri incrementum capit corpori conveniens ad suiipsius exstructionem per charitatem. Et cap. 5. 23 dicitur de Christo, quod is sit qui salutem dat corporit
Quinto elucet in capite hominis singularis sapientia Creatoris, quia sensus omnis, id est, audiendi & videndi, ministra membra in capit, sunt locata, quorum omnium viae non ad pectus, sed ad cerebrum ferantur. Alioqui necesse non esset tardius sentire, donec sentiendi faultas longo itinere per collum ad pectus usque descenderet. Sexto Deus homini caput sublime dedit, sic ut illud non penitu humeris insideat, ut ne humile sit, sed memorabili fulcro ipsi cervici incumbat & sursum versus erectum sit, non tantum ut ab animalibus. prutis eum discerneret, quae caput demittunt humum versus. Pecora enim humi pascentia sunt, & ad quae a natura destinata sunt, ad ea etiam constructionem habent; genita est ovicula ad pascendum, ideo caput habet deorsum inclinatum, ut ventrem inspiciat, & ea quae sub ventre sunt, quoniam finis felicitatis est illi, repletio ventris & volu tas. Pecorum capita Deus depressit ad terram, ut quia nulla illis immortalitatis exspectatio est, toto corpore in humum projecta, ventri pabuloque servirent. Homo autem qui immortalitatis candidaus est, non ea quae ventris sunt & quae ventrem replent, adspicere depet. Nec tantum ideo caput altum & in sublime erectum hominidatum est, ut caelum oculis corporis intueretur, nam & illud animaversus erecto salubriter admoneretur, Caput nostrum Christum Dominum esse sursum in caelo sedentem ad dexteram Dei Patris & lia bruta facere possunt & faciunt: sed multo magis ut capite sursum intercedentem pro nobis, cognationem nostram supernam esse, conversationem nostram in caelo esse, ac proinde quaerenda ea quae sursum sunt, ubi caput nostium est,
Septimo cum ipsa nuditas hominis mire ad pulchritudinem valeat. inde homo in primaeva integritate nudus erat, nudus ambulabat, & in altera vita vestitu non egebit: non tamen etiam capiti nuditas conĀ¬
ruebat: Quanta enim in eo futura deformitas esset, ex calvitio apparet: texit ergo Deus illud capillis & quasi aedificii culmen ornavit. Ex arboribus licet aestimare, quam humano capiti caesaries gratiam addat. Tolle arbori comam, tota arbor ingrata est, imo etiam non ita utilis, quum illius coma nos aut a pluviis tegat aut a Sole defendat: Quanto igitur major humani capitis ornatus est? Porro hic ornatus non est in orbem coactus, aut in figuram pilae teres factus, nequibusdam partibus nudis esset informis, sed alibi effusus, alibi retractus pro cujuslibet loci decentia. Frons ergo vallata per citcuitum, & a temporibus effusi ante autes capilli, & earum summae partes in coronae modum cinctae, & occipitium omne contectum, speciem miri decoris ostentant. Jam capilli capitis tum ad dignoscendam corporum maturitatem, tum ad sexus virilis & femines differentiam a Deo creati.
Nam viro praeter capillos verticis, etiam barbam addidit ad decorem virilitatis & roboris testificationem, & honoris invitamentum. Quam enim reverenda caesaries in senibus: quam veneranda in sacerdotibus: quam terribilis in bellatoribus: quam decora in adolescentibus: quam grata in pueris! Ac viro quidum tondere vel radi receptum est, cum comatum esse dedecori sit: mulieri contra, comatam esse decori est: Nam coma pro velamine data est ei I. Corinth. 11. vers. 14, 15. Alium sexum crinita non decet caesaries. alium tonsa non decet. 1. Corinth. 11. vers. 5, 6. Sed capilli capitis praeterea munimento sunt cerebro, quod sensus & motus est origo & sedes, ne aut frigore nimio laedatur aut aestu.
CEREBRUM animae rationalis seu mentis sedes est: oportuit, enim quod totius corporis regimen haberet, potius in summo, tanquam in arce habitare: nec quicquam esse sublimius, quam id quod universum corpus & omnes ejus actiones ratione moderatur, sicuipse mundi Dominus & rector in summo est, quemadmodum confitemur cum in oratione Dominica dicimus, Pater noster qui es in caelis
CRANIUM vero est instar aulae in qua cerebrum & mens habitat. Illud non obductum porrectumque Deus formavit, ut in mutis animalibus; sed orbi & globo simile, quod orbis rotunditas perfecta rationis est ac figuiae. Eoigitur mens & igns ille divinus tanquam caelo tegitur.
FACIES hominis admonet nos primum de Dei praesentia, potentia, benevolentia, ita, inajestate. beneficiis quae nobis exhibet, & judiciis quae in homines exserit: nam Deo per similitudinem ab homine sumtam facies saepissime phrasi Scripturae Satrae tribuitur, de quo attributo supra dictum Secun: so admanet nos de CHRISTO DOMINO in carne maii festato. Nam a facie olei disturbandum fuit jugum populi Dei, Jesa10. v. 25. id est propter Christum & a Christo, qui est unctus oles Saecitie prae consortibus suis, liberanda erat a servitute Ecclesia Dei. Ante faciem missus fut Iohannes Baptista ut viam Cliristo praepa. raret, sicut dicitur Matth. 11. vers. 10. Iste enim est, de quo scriptum esi, Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit. viam tuam coram te. Facies Christi fulsit ut Sol, cum transformaretur in monte coram discipulis Matth. 17. v 2. ut gloriae Christi immensae gustus aliquis praeberetur, qualem discipuli capere poterant
Christus precaturus procidit in faciem suam Matth. 26 vers. 35. Impii Judaei in faciem ejus sanctis Angelis venerandam exspuerunt. & colaphos ei inflixerunt Matth. 26. v. 67. Deus qui dixit ut e tenebris lux splendesceret, is est qui splenduit in cordibus nostris, ad prae bendum lucem notitiae gloriae Dei in facie Jesu Christi. 2. Corinti 11. vers. 6. A facie Domini & gloria virium ipsius expellentur qui Deum nesc unt, neque auscultant Evangelio. 2. Thessalonicens. 1. vers. 6
Tertio admonet nos facies hominis de sanctis Angelis, quibus in Scriptura facies tribuitur, Jesa. 6. vers. 2. Seraphim adstantes superne crant ci, senis aliis unusquisque. quarum binis tegebut faciem suam, &c. id est, dans omnem gloriam Deo, hoc signo publice testabatur a sua tenuitate non posse terri adspectum infiniti splendoris, gloriae & matestatis Dei. Plura de faciebus Angelorum dicta Ezech. 1. v. 8. & sequentibus, & cap. 10 v 14.
Quarto admonet nos de Ecclesia Dei Catholica, Christi sponsa. ad quam Christus sponsus dicit Canticor. 2. v. 14. Columba mea deens in salebris istis petrae, in latibulo praerupto, ostende mihi faciem tua ac ut audiam vocem tuam: nam vox tua suavis est, & facies tua decora His verbis Christus invitat Ecclesiam ad fruenda bona quae in praesentia exhibet vocatione sua sancta, quasi diceret, accede ad me, conversare mecum. colloquere mecum, ambula continenter mecum & esto integra coram me,
Quinto admonet nos de officio nostro quod debemus tum DEt tum proximo nostro. Nam quod ad Deum attinet, officii nostri est procidere ante fuciem ejus, hoc est, adorare eum, sive invocemus eum sive gratias agamus ei: Sic in faciem suam procidit Abraham Genes. 17. vers. 3. non solum quod divinae majestatis praesentia perterrefieret, ut de Mose legitur Exod. 3. vers 6. aut quod ex officit honorem exhiberet majestati Dei, Levit. 9. v. 24. sed potius quod gratias Deo ageret de beneficio federis oblato. Job. 22 vers. 26. ait Elipliat: In omnipotente teipsum oblectabis, quum attolles ad Deum fattem tuam, supplex orabis eum & exaudiet te.
Quod ad proximum nostrum attinet, cavendum nobis ne iudicet mus secundum faciem, sicut dicitur Johan. 7. vers. 24. Ne iudicate secundum faciem, sed iustum illud iudicium ferte, id est, ne vos personarum respectus transversos abripiat, sed judicate ex rerum veritate: nulio habito personae respectu, factum per se expendite & judi cato
Non in facie gloria captanda, sed in cerde, 2. Corinth. 5. v. 12. hoc est non est gloriandum externis larvis & fucata illa pompa sapientiae Seloquentiae humanae, sed vera pietate excellendum, quae in cor de sedem haber FRONS faciei est libera, nudis aperta temporibus, quae mentis habitum specie sui prodat, nunc laeta, nunc tristior, nunc directa ad severitatem, nunc ad lenitatem remissior, quae signis externis internam exprimat voluntatem. Imago quaedam animi in fronte loquitur. Eadem monimentum est victoriae Davidis & Goliatho, cujus fronti David mpegit lapidem funda & eum prostravit, tanquam tybus Christi prosternentis & debellantis Satanam 1. Sam. 17. v. 49. Eadem admonet nos de beneficio obsignationis nostrae per Christum: nam sanguine suo jussu Dei Patris nos signavit, ut a pernicie tuti simus, sicut legitur Ezech. 9. vers. 3. 4, 5, 6. Gloria Dei Israelis extulit se a Cherubinis quibus insidebat; & inclamavit virum illum indutum vestibus lineis, ad cuius lumbos erat atramentarium scribaeEdixitque Iehova ei; transi per medium istius civitatis, per medium ur bis Ieruschalaimorum, & insignito signo frontes illorum hominum qui suspirant & qui exclamant propter omnes abominationes istas, quae siunt in medio illius. Reliquis autem illis edixit me audiente, transite. ver hanc civitatem, post eum, & percutice: ne parcito oculus vester, nec utamini clementia. Senem, iuvenem, & virginem, parvulosque & feminas interficitote ad internetionem, sed ad ullum virum cuius fronti inerit huius signum ne acceditote. Eadem fidei basis ac veluti tabulae est, in qua credentes, cum Agno stante super monte Sionis versantes nomen Patris ejus inscriptum habent, ut dicitur apocal 41. vers 1. hoc est, absque pudore & metu confitentur ingenue fidem in Deum Patrem, Finum & Spiritum Sanctum
Eadem est monimentum obsignationis electorum per Spiritum Sanctum, qui sigillum est Dei viventis quod Christus habet & imprimit electis, ut eos a reprobatis discernat & ab exitio servet immunes: sicut legitur Apocalyps. 7. v. 2, 3. Vidi a ium Angelum adscenlentem ab ortu Solis, habentem sigillum Dei vivi; qui acclamavit vote magna quatuor illis Angelis quibus datum est laedere terram & marDicens, Ne laedite terram, neque mare, neque arbores, quousque obsignaverimus ser vos Dei nostei in frontibus suis.
Ejusdem frontis consideratio servit cautioni nostrae ne refractarii simus Deo, quemadmodum fuerunt Israelitae, de quibus queritur Jesa. 48. v. 4. Ex praescientia mea erat te durum esse, & uervum fereum esse cervicem tuam, frontemque tuam chalybeam. Et Ezech 2. 1. I.:a domus Israelis, obfirmata sronte & duro corde sunĀ¬
Ne in peccatis impudenter perseveremus, ita ut ne smiles simuĀ¬ mulieribus impudenter scortantibus: Sic enim queritur Deus de Judaeis Jer. 2. v. 4c. Quamvis cohiberentur ignes, serotinaque pluvia non esset, frons mulieris scortantis fuit tibi, renuisti tudore suffundo quasi diceret: quamvis manifestissimis afflictionibus revocareris ad resipiscentiam a peccatis tuis: tamen te illorum non puduit, sed meretriciam frontem habuisti.
Ne conjuncti simus urbi Romae in fronte sua habenti scriptum nomen, mysterium, Babylon illa magna, mater illa scortationum & abominationum terrae, ut legitur Apocal. 17. v 5. Fallit enim urbs Roma. religionis titulo & inscriptione rublica mysterii, quam olim non gestaverat bestis
Ne Antichristo ulla in re communicemus, ne characterem bestiae in frontibus nostris accipiamus, de quo Apoc. 13. v. 16.
Eadem monimentum est consolationis tum propriae fidorum ministrorum verbi Dei, tum communis vere credentium. Nam ad quosvis fidos ministros verbi Dei pertinet quod Ezechieli Deus dixicap 2 v. 18, 19. Ecce dispono faciem taam obfirmatam adversus frontem eorum: Similem lapidi perdiuturno, firmiorem rupe disposui frontem tuam: ne timeto istos, neque consternator a facie istorum, quod domus rebellis sint.
Communiter vero ad fideles spectat, quod Johannes dicit Apoc 20. 4. Deinde vidi thronos, & sederunt super eos & iudicium datum est eis, & animas eorum, qui securi percussi sunt propter testimonium Iesu, & propter sermonem Dei, quique non adorant bistiam, reque imaginem eius, nec acceperunt characterem eius in frontibus suis aut in manibus suis: viventque & regnabunt cum Christo mille illos annos. Quibus ver bis describitur status communis Ecclesiae Christi in terris eo mille annorum spacio, quibus diabolus vinctus fuit, nempe a sublata penitus olitia Mofaica, usque ad tempora scelerati illius Hildebrandi qui Gregorius VII. fuit dictus. Universorum autem fidelium consolatio ust Apoc. 22. 4. Videbunt faciem eius: & nomen eius in froniibus ipsorum erit, id est, clara visione Dei beati erunt, & manifestum crit quod filii Dei sint
OCULI hominis primo admonent nos de natura Dei, cui per similitudinem in Scriptura Sacra frequentissime oculi attribuuntur, ut supra dictum cum de metaphoricis Dei attributis ageremus. Deus formavit hominibus oculos ut videant: Ergo multo magis Deus videt Psal. 94. 9. Quin Deus tetus est oculus, & totus lumen, & totus sons omnium bonorum, ut loquitur Irenaeus Martyr libro secundo adversus haereses, cap. decimosexto Sicundo admonent nos de Domino, de quo dicit Deus Zach. 3. 8, 9. Ecce rgo adducturus sum servum meum, GERMEN. Nam ecce lapis ille est, quem ponam coram Iehoschuha, apponens lapidi unico septem oculos, id est, in ipso collocabo sapientiam & prudentiam perfecta, ut administratione sua recte defungatur: Perfectio enim septenatio numero figuratur. Idem Christus Dominus precaturus oculos sustulit incaelum Joh. 11. 41. & 17. 1. Et adversus prophanos Philosophos, ac inprimis Epicuraeos docturus, summum bonum nusquam hic in terris sed in caelis esse repositum, oculos sustulit in discipulos Luc. 6. 26.
Septem oculi Agni Apoc. 5. v. 6. est Spiritus Sanctus quem Christus mittit in corda fidelium, & per quem mentes illorum illuminat.
Tertio admonent nos de Angelis, qui Johanni Apoc. 4. v. 7. apparuerunt ut animalia plena oculis ante & retro, quo significatum, Angelos esse decretorum Dei administros ad omnes mundi partes paratissimos, pervigiles, perspicacissimos
Quarto admonent nos de Ecclesia Catholica, cui oculi mystici tribuuntur, prout ipsa corpus mysticum est. Cant. 1. v 15. dicit Christus ad Ecclesiam; Ecce pulchra es amica mea, ecce pulchra es, oculi tui sunt columbini; quo indicatur, Ecclesiam Catholicam esse coram Deo graetiosam, simplicem & castam, ut columba est: & passim in libro illo. Quinto admonent nos de nobisipsis, idque varie. Nam oculorum maxime ratione sumus theatrum divinae sapientiae. Primum enim oculo necessarii fuerunt homini tum propter usum & sinem eorum, nempo ad videndum opera Dei, & ad legendum libros Scripturae divinitus inspiratae, Prov 20. 12. Psal. 8.4. tum propter ornamentum hominis, nam sine illis nihil ad speciem foedius, nihil ad vitam degendam & actiones obeundas inutilius fuisset Quid agat fortitudo, nisi oculo duce utatur in proelium? Quid fuga, si desit obtutus? Carcer est totum corpu enebroso inhorrens situ nisi oculorum illuminetur adspectu. Quod Sol & Luna in caelo, hoc sunt oculi in homine. Sol & L. ina duo sunt: mundi lumina: oculi autem quaedam in capite sidera fulgent desuper, & inferiora claro illustrant lumine, nec patiuntur noctis quibusdam nos tenebris implicari. Deinde sicut specula semper in alto est, ut adventantium hostilium catervarum explorari possit adventus, ne ex improviso occupent nihil tale metuentem aut opinantem vel urbis popuium & Imperatoris exercitum: & ut custodes vigilesque ad latronum hostiumque incursu & incendia significanda destinati, in muris aut tutribus, aut montis excelso jugo collocantur, ut desuper longe lateque circumspectate possint; & ut in mari quoque explorator in ipsa mali fastigia & celsa antennatum cornua adscendit: ita oculos in sublimi Deus collo cavit, ut illis velut e specula superiore omnia prospectaremus. Aforte dicas: Si specula editiot necessaria fuit, cur non supra sum mum captis verticem oculi constituti sunt, sicut cancris vel scara baeis in summo sunt, quibus licet nullum caput appareat, colla ac dorsa tamen caetero corpore celsiora sunt? Sed illis testa valida, nec tam tennis membrana sicut nobis quae facile possit offendi ruboqui & caeteris interscindi sentibus. Aliis quoque animantibus hujusmiodispecies, ut pessint oculos aut ad cervicem conferre, ut equi ac boves. ac propemodum omnes ferae: aut ad alas luas, ut aves, quo tuta quie te petiantur Nobis autem & in summa propemodum corporis parte constitui oculos oportuit tanquam in arce, & ab omni vel minima offensione defendii quae duo sibi compugnantia videbantur. Nam si in humili essent propter tutamen, munus impediretur: si in vertice, paterent ad injuriam: Itaque ne vel usui muneris aliquid detraheretur. vel aliquid ad propulsandam injuriam non prospiceretur, eo loceoculos constituit, cui supercilia desuper non minimum protectionis impertiant, subter malae aliquantulum elevatae haud exiguum munitionis adiungant, interiorem partem sepiant nares, exteriorem quo- que fiontis malarumque gibbi extuberent. Ambrosius lib. 6. Hexaemeron cap. 9.
Ut igitur in viro oculato ipsius oculi tanquam speculatores, & in capite tanquam in arce mirifice ad usus necessarios & facti & collocati altissimum locum obtinent, ex quo plurima conspicientes fungantur suo munere: ita sapienti viro sua est sapientia, quam circumspicit multa, res bonas adhibet, fugit contrarias. Hoc est quod dicit Ecclesiastes c. 2. v. 15. Sapientis oculi sunt in capite eius, stolidus autem in tenebris ambulat
Oculi sunt in capite, ut caelestia spectent ac considerent. Oculi non nutant in terram, quo admonemur, ne nos ipsos praeter naturam geramus, ne terrena circumspiciamus, sed caelestia ubi Christes est. Facti sumus ut Deum videamus, non ut ad terram trahatur uta nostra: non ut bestialem circumspectemus & quaeramus voluputem, sed ut caelestem respiciamus & degamus vitam
Dio sunt oculi a Deo dati homini, ut unius dissolutio, alterius solatium habeat. Deinde etiam ab uno procedens vis visiva debilior est. Aquaeductus ex duobus fontibus commissis fortior evadit. Progresus enim visus simul ad nasi interceptum conquiescit, simulqui proninens unitur. Nam velut canalis quidam, ab utroque oculo prodit hinc haec, illinc illa vis visiva: eminus autem commissione ad coifluxu unitur, unita autem fortior evadit. Quomodo demonst ari potest, quod uniatur? Non vides senes, quod ea quae prope sunt, mn vident? Quia enim debilis est vis visiva dissecta, id quod propect, non videt. Ubi autem confluxus sit visus, velut inundatione quatam circa visum contingente, robustior sit sensibilium assumtio ac apprehensio. Tum & ad ornatum duos oculos homini Deus dedit, unde forma faciei pulchrior exsistit. Iidem sunt rotundi, ut facilius in omnes partes moveri possint. Palpebra autem in propinquo sita es & superne incumbit, ut sit operimentum & velamen ac velut domicilium & propugnaculum: ideo palpebra, simul ut sensit detrimentum, operculum praetendit, atque sic oculus sub palpebra, tanquam sub velamento occultatur. Substantia cujusque oculi tribus humo, ribus constat, aqueo, vitreo & crystallino lucidissimo, non quidem propria luce, sed lumine extrinsecus recepto. Ossium compage connexa & aequata confinia circumvallare videntur, inter haec medii sunt oculorum orbes & tuti ad cavendum, & ad intuendum liberi, & de cori ad gratiam, utpote in erystalli speciem refulgentes. In quorum medio pupillae sunt, quae videndi munus operantur. Hae ne qua in cidentis injuriae offensione laedantur, ciliis seu pilis hinc inde consertis velut quodam vallo per circuitum muniuntur. Unde tutum auxilium postulans Propheta ait Psal. 17. 8. Custodi me Domine, tanquam nigrum pupillae oculi, ut protectionis divinae fieret ei tam solicita & tuta custodia, quam pupillam oculi tutissimo quodam naturae vallo munire dignatus est. Nullus vinitor adeo probe possit vineam instruere atque absolvere, valloque circumdare, ut difficulter ipsam quis adire queat, ut ob citcumsitas locorum fossas non facile incursionibus pateat, quemadmodum Dominus oculos communivit. Simul quia innocentia & integritas levi sorde adspersa violatur, & gratiae suae munus amittit: ideo prospiciendum ne quis eam pulvis erroris oblimet, aut ulla vexet festuca peccati, quia scriptum est Matt. 7. 7. Ejice primum trabem ex oculo tuo, & tum dispicies ut eiicias festucam, ex oculo fratris tui
Adhaec quod oculus est regendo corpori, id recta ratio est toti vitae nostrae gubernandae; sicut Christus dicit Matth. 6. v. 22. Lucerna corporis est oculus: itaque si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit. Sin autem oculus tuus malus fuerit, totum corputuum tenebrosum erit.
Oculus nequam caveri debet, quum ille Deo displiceat. Est autem oculus nequam vel qui libidines sectatur, ut dicitur Gen. 6. v. 2. Videntes filii Dei filias hominum quod essent pulcrae, acceperunt sibi uxores ex quibusvis quas elegerant: Vel hypocrita & deceptor, ut dicitur Prov. 6. v. 12, 13. Homo nequam, vir nihili, ambulat perverso pre: Nictat ocuis suis, verba facit pedibus suis, docet digitis suis. Ver avarus, ut dicit Ecclesiastes cap. 4. v. 4. Est unus aliquis cui deest secundus, cui tum filius, tum frater deest; nec tamen est finis omni labor cius, etiam oculus eius non satiatur divitiis, ut dicat, Et cui ego labore quod destituo animam meam bono? etiam hoc vanitas & occupatiomala est. Vel judicium mentis corruptum, Matth. 6. vers. 23. Se oculus tuus malus fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Vel invidia, ut Matth. 20. v. 15. An oculus tuus malus est, quia ego bonus sum? id est, an invides istis benignitatem meam? Et Marc. 7. v. 21, 22. Intus enim ex corde hominum male cogitationes egrediuntur, adulteria, scortationes, caedes, furta, augendae rei artes, scelera, dolus, protervia, oculus malus, obtrectatio, superbia, amentia. Vel qui vanitati hujus munda est deditus, de qua I. Joh. 2. 16. Quicquid est in mundo, cupiditas carnis & cocupiscentia oculori, & fastus vitae, non ex Patre, sed ex mundo est
Oculorum custodia quantopere sit necessaria ad vitandum peccata, docent cum exempla, tum testimonia Scripturarum. Gen. 3. v. 6. legitur de prima nostra matre Eva; Quum ergo videretur mulieri bonum esse fructum arboris illius in cibum & gratissimam esse illam oculis, ac desede: abilem esse arboris fructum ad habendum intelligentiam, accepit de fructu eius & comedit: etiamque dedit viro suo secum, qui comedit Sic per oculorum adspectum ingressa est cupiditas prava in animam Evae. Gen. 6. v. 1. & 2. Evenit autem, quum coepissent homines mulĀ¬ tiplicari in superficie terrae & filii genitae essent illis, ut videntes filii Dei, silius hominum bonam forma esse, acciperent sibi a quibusvis mulieres quas eligebant. Gen. 19. v. 26. Quum incueretur uxor Lothi ulterius vost eum, statua salis effecta est. Genes. 39. vers. 7. Uxor Potypharis in ĆEgypto attullens oculos suos, nempe praeter decorum pudicae feminae in Iesephum dixit ei, Concumbe mecum. 2. Sam. 11. v. 2, 3, 4. Vespertino tempore, cum surrexisset David a cubili suo & obambulans intecto domus regiae, mulierem lavantem se vidisset ex ipso tecto, quae quidem mulier adspectu pulcra erat valde: Vt mitteret David sciscitatus de ipso muliere & assumeret eam & congrederetur cum ea. Quapropter David orat Psal. 119. 37. Averte oculos meos ne respiciant vanum: in viiituis fac ut vivam
Haec breviter de oculis NARES (quae idcirco sic nominantur, quia per eas vel odor, vespiritus nare non desinit,) sapientiam Dei commendant; siquidem illae bivio & procero foramine antrum quoddam recipiendis odoribus. praestant, ut non perfunctorie odor transeat, sed diutius inhaereat naribus, & earum ductu cerebrum sensusque pascat. Ideo diutius odor fragrat acceptus, quam sermo resonat, aut visus apparet. Plerumque quod momento brevi fueris odoratus toto die ribi spirat in naribus. Per eas quaeque purgamenta capitis defluunt; & sine fraude atque osfensione aliqua corporis derivantur.
Illae nos admonent de ira Dei, sicut legitui 2. Sam. 22. 9. & Psal 18. 9. Adscendit fumus per nares etus. Quemadmodum enim nares irati hominis fumum crassiorem exhalant, quum iratus homo anim commotionem per spiritus & flatus vehementiam declaret: ita formidabilis est ira Dei dum flatu suo caelum obnubilat, Solisque & stellarum omnium fulgorem nobis auferens, tenebris nos opprimit. Ita significatur, Deum absque majore conatu, simul ac flatum emiserit e naribus & os apparuerit, ignem excitaturum, qui fumo suo totum mundum obscuret: deinde ardore devoret. Respicit etiam Propheta ad initium tempestatis, quo densae nubes & caliginosae nna cum vehementi flatu exsurgunt.
Admonent nos insuper de gratia Dei, acceptantis nos in Christosicut dicitur Gen. 8. v. 20, 21. Postea exstruxit Noachaltare Iehovae, & accipiens ex omnibus mundis pecudibus, & ex omnibus volucribus mundis, obtulit holocausta in altari illo: Quumque odoratus esset Iehova pdorem illum quietis (seu gratum) dixit Iehova in corde suo, non iterims naledicturus sum amplius terrae propter hominem. Qdoratus est Jehova odorem illum quietis, id est, sacrificium illud acceptum habuit, Dicitur autem ille quietis odor, eo quod Deum, prius iratum propter abominabilem foetorem peccatorum hominum, placat, facitque ut ira ejus conquiescat, non holocausti nidor virtute sua, sed aeternum illud sacrificium Christi, sacrificiis V. Testamenti adumbratum & figuratum:
Admonent nos praeterea de potentia Dei, quam facilime exserit. dversus homines potentissimos, non secus ac si quis piscis naribus circulum seu hamum insereret, eumque traheret quo vellet. Sic enim Deus loquitur 2. Reg. 19. v. 28. & Jes. 37. 29. ad Sennacheribum Regem Assyriae minitantem Regi Ezechiae: Quoniam tu fueris contra me, & tumultatio tua adscendit ad aures meus; ideo ponam hamum meum seu circulum meum in naribus tuis, & fraenum meam inter labia tua, ac reducam te via illa per quam venisti. Quum homines potentes & improbi naribus suis iras & minas adversus pauperes & pios Dei cultores spirant; tum Deus omnipotentiae suae circulum seu hamum naribus ipsorum indit, sic ut explere quod cogitarunt, non valeant, sed spe & exspectatione sua delusi recedere cogantur. Metaphora sumta est a piscatoribus qui piscem hamo naribus ejus impacto trahunt quo volunt.
Admonent nos insuper de beneficio vitae hujus corporalis, quod Deus nobis dedit: sicut legitur Gen. 2. v. 7. Finxit vero Iehova Deus homine de pulvere terrae, sufflavitque in nares ipsius halitum vitae, & Job27. v. 3, 4. Quamdiu anima mea erit in me, & spiritus Dei in naribus meis. Ita vitam suam Jobus Deo fert acceptam.
Admonent nos de idolorum vanitate, de quibus dicitur Psal. 115. v. 6. Nares sunt eis, sed non odorantur. Contia Deo Scriptura sic tribuit nares, ut etiam affirmet illum odorari, quanquam metapliorice sic Scriptura loquatur.
Admonent nos de infirmitate & mortalitate hominum: unde discimus, Deo adhaerescendum & ab eo pendendum, non ab hominibus imbeciliis: sic enim legitur Jesa. 3. v. 1. Abstinete vos ab ipso homine, cui halitus est in naribus ipsius vel in naso ipsius
Admonent nos ut ne simus voracitati dedit, quemadmodum fuerunt Israelitae, quibus dixit Jehova Num. 11. vers. 20. Vque ad plenum mensem comeditis carnem, usque dum excat e naribus vestris, & sit vobis in eiectamentum. Neve obstinati simus in peccatis, sicut fuerunt Israrelitae, de quibus queritur Deus Amos. 4. v. 10. Misi in vos pestem proratione AEgypti, interfeci gladio invenes vestros, adiuncta captivitate equorum vestrorum, fecique ut adscenderet foetor castrorum vestrorum etiam nares vestras, nec tamen conversi estis ad me, dictum Iehovae.
Tantum de naribus. AuRES primo praedicant sapientiam & bonitatem Dei erga homines, sive structuram sive usum illarum spectemus. Aurem enim audientem & oculum videntem Jehova fecit utrumque. Prov. 20. 12. Nam ad hunc usum Deus fecit nobis autes ut audiamus, nempe doctrinam & disciplinam, ut sapientiam consequamur nobis ad vitam piritualem & corporalem necessariam. Sunt autem autes exstantiores, ut & ornatus decorum pra ferant, & excipiant omne illud quic quid de vertice sordium humorisve defluxerit; simul ut in carum sinit bus vox repercussa sine offensione interiores ingrediatur anfractus Nam nisi ita esset, quis non ad omnem fortioris sonum vocis attonitus redderetur, cum inter ipsa subsidia frequentet improviso ictus claĀ¬ more nos obsurdescere sentiamus? Tum velut propugnacula quaedam videas praetendere adversus frigoris asperitatem, calorisque flagrantiam, ut neque frigus penetret ductus patentes, neque nimius adurat aestus. Sinuatio autem interiorum autium, modulandi quendam numerum praestat & disciplinam. Siquidem per anfractus aurium quidam tythmus efficitur, & modulis quibusdam ingressae vocis sonus exprimitur. Tenaces praeterea sermonis accepti ipsos esse an fractus autium, usus ipse nos docet. Siquidem velut in concavis mon tium, vel in recessu rupium, vel in anfractu fluminum vox auditur dulcior, & responsa suavia referens Echo resultat. Unde autium judicium est exquisitissimum. Aures carmen, tytlimos, totamque Musicam & poesin judicant: quam de re Philo Judaeus libro de victimas offerentibus. Ipsae quoque sordes autlum non inutiles, quae ligant ocem, ut tenacior ejus in nobis & memoria sit & gratia. Porro Deus duas autes homini dedit, quarum duplicitas incrediblle est quanam pulchritudinem prae se ferat, quod tum pars utraque simssitudi ne ornata est, tum ut venientes altrinsecus voces facilius colligantur um (quod Basilius Magnus libro de virginitate notat) quia oporte dupla ad disciplinam ac eruditionem consequendam audire: quum unam tantum linguam Deus largiatur, ut pauciora loquenda esse meminerimus plura audienda: Foramina autium voluit Deus esse nuda & inobsepta, quod & minus decorum & minus utile fuisset: quoniam simplicium cavernatum angustias praetervolare vox posset & spargi, nisi perceptam per cavos sinus, repercussu retentam foramina ipsos conveherent, iliis similia vasculis, quibus impo sitis solent angustiora vasa compleri. Easdem noluit Deus artifex mollibus pelliculis informare, quae pulchritudinem demerent pendulae atque flaccentes: neque duris ac solidis ossibus, ne ad usum inhabiles esseut. immobiles ac rigentes: sed quod esset horum medium, excogitavit ut eas cartilago mollior alligaret, & haberent aptam fimul, & ffexibilem firmitatem. In his audiendi tantum officium constiturum est, sicut in oculis videndi. Sed plus est in auribus quam in oculis situm: honiam & doctrina & sapientia percipi autibus solis potest (si adminicula externorum sensuum spectes,) oculis solis non potest. Mieri sunt, qui oculis capti sunt, at longe miseriores qui nihil audiunt, sic enim nec verbum Dei salvificum audire possunt. Quis non in his omnibus agnoscat, admiretur & depraedicet Dei sapientiam & erganos bonitatem:
Deinde autes nostrae ducunt nos ad agnoscendam omniscientiam Dei. Nam qui autes homini dedit, ipse non audiat omnia quae quis el in secretissimo loco aut conclavi loquitur? Huc pertinet locus Ps 94. v. 7, 8, 9. Dicunt (improbi] Non respicit Iah, neque animadvertis Deus lacobi: Animadvertue o brutissimi in popalos & stultissimi, quam do intelligentes eritis? An plantator auris, annon audiat? aut forma tor oculi, annon intueatur?
Tertio admonent nos de clementia Dei exaudientis preces nostras, sicut dicitur Psal. 34.16. Oculi Iehovae ad iustos, & aures eius ad vocifes rationem eorum attendunt. & v. 18. Clamantes illos Iehova audit, & ex omnibus angustiis ipsorum cripit illos. Et Psal. 116. vers. 1, 2. Diligo nam Iehova exaudit vocem meum, deprecationes meus. Quia inclinavit aurem suam mihi, idcirco diebus meis invocabo eum.
Quarto revocant nobis in memoriam exinanitionem & incarna. tionem Filii Dei pro nobis. Sic enim ait Filius Dei ipse Psal. 40. 7. Sacrificio & munere non delectatus es, aures perfodisti mihi, id est, corbus mihi aptasti, ut exponitt Apostolus Heb. 10. v. 5. & me servum tuum acceptum habens in perpetuum; ad obedientiam comparastiatque obsignasti, ut olim servi ad servitium perpetuum ultro se offerentis hero & e servitute exire nolentis perforabatur autis ad januam lieri sui, Exod. 21. v. 6. Deut 15. v. 16, 17.
Quinto admonent nos discernendum esse Deum ab idolis. de quibus dicitur Psal. 115. 6. Aures sunt eis, sed non audiunt. Idem repetitur Psal. 135. 17.
Sexto admonent nos de vanitate rerum humanarum, sicut Ecclesiastes dicit cap. 1. vers. 8. Singula res, stae facigantar, non posset quisquam eloqui, non satiaretur oculus videndo, neque impleretur auris auditu.
Septimo docent, peccare graviter illos qui ultro surdi sunt ad percipiendam veritatem, qui veluti autes obthurant, ne audiant & cognoscant veritatem. Sic enim pathetice reprehendit Jobus amicos suo non recte percipientes sermones ipsius de gubernatione Dei, cap. 12. II. Annon auris verba probabit, ut palatum cibi gustum assumit sibii q. d. Vos rebus a Deo creatis utimini, & palato vestro discernitis qui cibi sapiant, qui non; qui grati sint gustui & comedendi qui ingrati & omittendi: cur non similiter autem & animum advertitis ad judicandum ea quae dixi de gubernatione Dei? Eandem sententiam repetit Elihu cap. 34. vers 3. Auris sermones probat; ut palatum gustat escam. Siaut palatum cibos & saporis eorum gustum dijudicat, sic aure sermonum veritas exploratur, sint ne veri ac falsi, quia autis disciplinae & doctrinae organum est, & fides est ex auditu
Octavo admonent nos, audiendam esse sapientiam salvificam, quum eo fine autes nobis Deus dederit. Huc pertinent loca sequentia, veluti Proverb. 2. v 2. Audiat supientiam auris tuae, & cap. 15. 31. Auris auscultans correptioni vitae, inter sapientes commorabitur. Et c. 18. v. 15. Auris sapientum quaerit scientiam. Huc pertinet adhorta tio, quae in novo testamento occurrit aliquoties: Qui habet aures ad audiendum, audiat, ut Matth. 11. v 15. & 13. 9. & alibi.
Neno admonent nos de misericordia erga tenues & afflictos Proverb. 21. vers. 13. Qui obthurat aurem suam a clamore tenuis, etiam ipse clamabit, sed non exaudietur. Decimo admonent nos de corruptione nativa hominum non rege, neratorum, & verbum Dei audire vel inteliigere res usantium, dequalibus legitur Matth. 13. vers. 13, 14, 15. Jesa. 6. 10. Joh 12. v. 40. Actor. 28. v. 26, 27. Rom. 11. v. 8. Act. 7. 51. Duri cervice & incircumcisi corde & auribus, vos semper Spiritui illi sancto obnitimini. Et vers. 56, 57. quum Stephanus diceret; Ecce video caelos apertos, & Filium hominis stantem a dextera Dei; Clamaverunt voce magna & continuerunt aures suas. 2. Timoth. 4. 3, 4. Erit tempus quum sanam doctrinam non sufferent, sed auribus prurientes, ipsi sibi secundum suat illas peculiares cupiditates coacervabunt doctores: Et a veritate quidem aures avertent, ad fabulas vero divertent.
Undecimo instruunt judices peculiariter, curent ut autes perpurgaas habeant, vanas narrationes illis non accipiant, utramque partem litigantium audiant, autitos testes non admittant; autes enim, sicut recte dixit quidam ex veteribus, minus fidei habent quam oculi, ut quibus non cum rebus ipsis sit commercium, sed cum vanis saepe rumoribus & calumniis:
Quodecimo reducunt nobis in memoriam consolationem, quam Paulus proponit 1. Cor. 2. 9. Praedicamus sicut scriptum est, quae ocuus non vidit, nec auris audivit, nec in mentem hominis venerunt, quae paravit Deus iis a quibus ipse diligitur:
Haec de auribus. ORIS quoque species & usus trimo commendat sapientiam & bonitatem erga nos Dei, qui oris nostri creator est. Species quam decens sit, videri facilius quam enarrari potest. Usus vero quam tecessarius & eximius est non tantum in sumtione victus, sed etiam is sermone, in osculo, in aere hauriendo? Nam neque oculi videndi vgorem haberent, nisi virtutem substantiae corporalis acciperent, quae cibo & potu per os defertur tanquam per domicilii corporis huus portam; sicut pius Jonathan filius Saulis Regis Israelitici, quum in persequendis Pelischthaeis intinxisset extremitatem baculi quem? manu habebat in favum mellis, & admovisset manum suam ad osuum, lumen receperunt oculi ejus 1. Sam. 14. vers. 28. Neque at res audiendi, aut nares odorandi, aut manus tangendi officio probe fungerentur, nisi oris adminiculo corpus omne alimentis confortapretur. Deficimus enim viribus nisi eas cibi competentis assiduitate reparemus. Denique confecti fame nullis senfus nostri voluptatibus decentibus delectantur, sed quasi exorres earum delinimenta non sentiunt.
In sermone vero, oris usus quam insignis est? Soli homines interanimalia ore expiimimus quae corde sentimus. Cogitationes tacitae mentis, oris sermone signantur: sic ut os hominis sit quoddam sermonis adytum, fons disputationis, aula verborum, promtuarium voluntatis. Sicut Josephus Patriarcha fratribus suis dicit Genes. 45. v. 12. Ecce oculi vestri vident & ocult fratris mei Binjaminis: os meum esse quod alloquitur vos. Hinc non tantum ratione, verum etiam poratione homo a bestiis discriminatur. Secreta sapientiae solus homo ex omnibus animalibus proferre potest; sicut dicitur Psalm. 37. 10. Iusti os meditatur sapientiam. Et Psal. 49. 4. Os meum loquuturum est variam sapientiam. Prov. 10. v. 11. Vena vitae, os iusti & 31. Os iusti profert sapientiam. Sed hoc est pretiosissimum quod homiminis os divinae vocis est organum, quod caelestia oracula expromit, quod laudes Dei celebrat sermone & cantu: est enim consecratum sanctificat oni nominis divini, hymnis & glorificationibus Dei. Quo pertinet quod Deus dicit Mosi Exod. 4. vers. 11, 12. Quis statuit os homini? aut quis statuere potest mutum aut surdum aut sensibus valentem aut caecum? nonne ego Iehova? Nunc itaque i &egoadero ortuo & docebo te quae locuturus es. Et vers. 15. Quando alloquutus fueris Aharonem, & inserueris haec verba in ore eius; tum ego adero orituo & ori eius, & docebo vos quae facturi estis. Deuteron. 18. vers. 18. Prophetam suscitabo eis e medio fratrum iptorum, sicut tu es; & indam verba mea ori eius, ut eloquatur eis quicquid praecepero ipsi. Luc. 1. vers. 70, 71. Loquutus est per os sanctorum, qui a seculo fuerunt Propheta. rum suorum; Fore ut nos servaret ab inimicis nostris & e manu omnium qui oderunt nos. Psalm. 40. vers. 4. Indidit ori meo canticum novum, audationem Deo nostro. Rom. 10. v. 8, 9, 10. Prope te verbum est in pre tuo & in corde tuo. Hoc est verbum illud fidei, quod praedicamus. Quod si agnoveris ore tuo Dominum Iesum, & credideris in corde tuo quod Deus eum excitavit a mortuis, servaberis. Corde enim creditur ac iustitiam, ore autem confessio sit ad salutem
Quid autem loquar de oris osculo, quod pietatis, charitatis, subjectionis, reconciliatae gratiae, & valedictionis est symbolum & pignus De pietatis osculo ait David Psal. 2. v. 12. Osculamini Filium ut non trascatur, & pereatis in via, quum exarserit vel minimum ira eias: beati omnes qui se recipiunt ad eum. De muliere illa peccatrice dicitur Luc7. 38. deosculabatur pedes Iesu & unguento ungebat. Et v. 45, ex quo ingressa est, non intermisit deosculari pedes meos.
De osculo charitatis legitur Cant. 1. v. 1. ubi Ecclesia flagrans amore Christi ait; Osculetur me osculis oris sui: nam sunt amores tui meliores vino. Josephus patriaecha Gen. 45. v. 15. osculatus est omnes frapres suos ac flebat super eos. Idem Gen 50. v. 1. ruens super faciem paris sui flivit super eum, & osculatus est eum. Fideles Act. 10. v 37. ruente in collum Pauli deosculabantur eum. Ideo ad amoris declarationem praecipit Paulus osculum sanctum Rom. 16. v. 16. Salutate alii alios osculo sancto, hoc est, quod ab animo proficiscitur sanctae illius charitatis pleno. Hoc autem referendum est ad morem populorum & nationum illarum quae in salutando sese mutuo osculantur. Hoc idem repetitur 1. Cor. 16. v 20. 2. Cor. 13. v. 12 1. Thess. 5. v. 25. 1. Pet. 5. v. 24. Osculantur se & columbae. Sed quid hoc ad humani osculi venustatem, quo amicitiae insigne humanitatis que praefulget, in quo plenae charitatis fidelis exprimitur affectus? Unde & Dominus, vela ut prodigii genus in proditore condemnans ait: Iuda, osculo Filium hominis tradis? Hoc est, charitatis insigne convertis in signum proditionis & infidelitatis indicium? pacis hoc pignore uteris ad maleficium crudelitatis? Bestiale igitur oris osculo inferentem potius necem, quam charitatis federa deferentem, divinae arguit vocis oraculo. Similiter abusus est osculo Joabus ad perniciem Abneris 2. Sam. 3. v. 27. & Amasae cap. 20. 9. Hinc ait Salomon Prov. 27. 6. Fidelia sunt vulnera amici, deprecanda vero oscula osoris.
De osculo subjectionis legitur Gen. 41. vers. 40. ubi Pharao di cit Josepho: Tu praeeris domui mea, & ad os te osculabitur universus populus meus, id est, hoc subjectionis symbolo Dominum te agnoscesatque profitebitur. 1. Samuel. 10. vers. 1. Accepta Samuel lenticulo olei, perfundens caput Saulis osculatus est eum (nempe in subjectionis siguum;) & dixit, annon (scilicet facturus hoc essem?) nam unxit te Iehova in antecessorem super possessionem tuam. 1. Regum 19. vers. 1. Reliquos autem feci ex Iisraele septies mille: quorum omnium genua non curvaverunt se Baali, & quorum omnium os non osculatum est illum, Hos. 13. v. 2. Nunc vero pergunt peccare & parant sibi fusione ex argento suo pro intellectu suo terricula, opus artisicum quodque: de quibus esti dicunt, homines qui sacrificant, vitulos osculantor De osculo reconciliationis legitur Genes. 33. vers. 4. AccurrenEsau obviam lacobo, amplexatus est eum, & ruens in collum eius de osculatus est eum; ita fleverunt. Deosculatus est autem Esavus Jacobum diu multumque ex animo: quod indicatur tum punctis frequentibus Hebraeo verbo impositis, tum etiam signo, quia flevisse uterque dicitur. 2. Samuelis 14. versiculo ultimo, Rex David vocavit Absalomum, isque veniens ad regem, incurvavit sae super faciem suam, in terram coram Rege: & osculatus est rex Absalomum:
De osculo valedictionis legitur 1. Reg. 19. vers. 20. Elisaeus vocatus per Eliam ad munus Propheticum, relictis bobus accurrens posEliam dixit, Osculer quaeso patrem meum & matrem meum ut se quar te, id est, permitte mihi ut valedicam parentibus & amicis meis.
Hec de usuoris in osculo. Quam necessarius sit oris usus in aere hauriendo & respiratione continua, experientia testatur; ut & usus ejus est in sufflando & afflando. Sufflatio revocat nobis in memoriam creationem primam animae hominis. Nam cum finxisset Jehova Deus hominem de pulvere terrae, sufflavit in nares ipsius halitum vitae, Genes. 2. vers. 7. Af. flatus vero reducit nobis in mentem donationem Spiritus Sancti: nam Christus cum post resurrectionem suam apparuisset discipulis & ministerium docendi Evangelium ipsis commendasset, afflavit eos & dixit, Accipite Spiritum Sanctum, Joh. 20. v. 22.
Secundo ducit nos oris humani consideratio ad aliorum attributorum Dei, ut & ad operum ejus meditationem. Nam in Scriptura Deo saepe os tribuitur, quo significatur vel omnipotens atque arcana virtus divina, ut Deuteronom. 8. vers. 3. dicitur, Non solo pane vivere hominem, sed omni eo quod prodit ex ore Iehovae, id est, abomnipotente & arcana virtute Jehovae, quam genus humanum alitur
Vel voluntas & placitum Dei, ut Jos. 9. v. 14. Principes Jisraelitarum in causa Gibeonitarum os Iehovae non interrogaverunt, id est, voluntatem & placitum Dei non exquisiverunt cum haberent Urim & Thummime
Vel familiaris & interior communicatio, ut cum Numer. 12. v. 8. ait Deus de Mose, Ore ad os loquor cum eo atque invisione: non autem per aenigmata neque per similitudinem Iehovae: quare ergo non timuistis. loqui adversus servum meum Mosens
Vel sermo & mandatum Dei, ut Num. 20. v. 24. Congregabitur Aharon ad populos suos. Non enim ingredietur terram quam dedi filii Iisrael: eo quod rebelles fueritis ori meo in aquis jurgii. Sic 1. Sam. 12. v. 16, 17.
Vel ira Dei, ut 2. Sam. 22. vers. 9. & Psalm. 18. v. 9. Ignis ex oreius consumit, id est, ab ira ejus proficiscens, sicut ex ore irati hominis: spiritus calens afflatur. Vel fidi servi Dei, Jerem. 15. v. 19. Quando quidem educis rem pretiosam a vili, tanquam os meum es.
Tertio docet nos discernendum esse Deum nostrum ab idolis Nam de his legitur Psalm. 115. vers. 5. Os est eis, sed non loquuntur: at de Deo dicit Salomon 1. Reg. 8. vers. 15. Benedictus Iehova Deus Iisraelis, quam loquutus est ore suo ad patrem meum Davidem. Et Jesaias cap 1. vers. 20. Os Domini loquutum est,
Quarto ducit nos oris humani consideratio ad cognitionem Christi Domini, de cujus ore passim Scripturae loquuntur: ut Cantic. 1. 1. Osculetur me osculo oris sui. Jes. 11. v. 4. Percutiet terram virga oris sui, id est, sceptro verbi seu Evangelii sui quod hoc loco per metony miam os Christi dicitur. Ergo qui os Christi interrogare voluerit, Evangelium ejus consulat. Et cap. 49. 2. Et disposuit os meum veluti gladium acutum. Os Christi est verbum ejus seu doctrina, comparaturque gladio acuto ob efficaciam: ut significetur, Christum a Deo. constitutum ut esset Doctor summus Ecclesiae, qui doceat eam efficaciter. Et cap. 53. v. 7. Exigitur (nempe poena) į¼ ipsc affligitur, nec aperit os suum, ut parva pecus ad mactationem ducitar, & velut ovis coram tonsoribus suis obmut. scens: neque aperit es suam, & v9. Non fecit violentiam, neque est dolus in ore ipsius. Matth. 5. v. 2. Et uperto cresuo docebat. Apocal. 1. vers. 16. ex ore eius anceps romphaes acuta prodibat.
Quinto admonet nos de natura corrupta hominum non tenatorum, de quibus dicitur Psal. 5. v. 10. Non est in oro eorum reerum. Et Psal. 10 7. & Rom. 3. v. 14. Exsciratione os cius plenuns est fraudibusque & dolo. Psal. 73. 9. Ouponunt caelis os suum, id est, licenter & impune in Deum blaiphemias eructant. Jes. 29. v. 13. Appropinquans populus iste, ore suo & labiis suis honorant me, cor autem suum proculamovet a meĀ¬
Sexto admonet nos de officio nostro tum ut nobis caveamus nepore nostro peccemus, tum ut illo recte utamur ad Dei gloriam & adproximi nostri coramodum. Ad cautionem nostram faciunt haec dicta; Exod. 23. vers. 13. Nomen deorum alienorum ne recordamini, neauditor in ore tuo. Jos. 1. v. 8. Ne discedito liber Legis ex ore tuo. Proverb. 4. vers. 24. Reinive abs te perversitatem oris, & cap. 8. v. 13. ait Sapientia illa aeterna. Os perversitatibus deditum odi, & cap. 14. 3. Oristulti inest baculus superbiae. Matth. 15. v. 11. Quod egreditur ex ore, hoc polluit hominem, & v. 18 Quae autem proficiscuntur ex ore, ex ipso corde progrediuntur, & illa sunt quae polluunt hominem, Coloss. 3. v. 8. At nunc deponite etiam vos haec omnia, iram, excandescentiam, malitiam, maledicentiam, verborum obscoenitatem ab ore vestro.
Ad exhortationem autem faciunt dicta sequentia, Exod. 13 9. Sit. doctrina Iehovae in ore tuo. Psal. 34 v. 2. Semper laus cius erit in oremeo. Rom. 15. 6. Vt concorditer uno ore glorificetis Deum ac Patrem Domini nostri Iesu Christi. Prov. 31. 8, 9. Aperi os tuum pro muto, in causa omnium qui iam traduntur excidio. Aperi os tuum, iudicat iuste: causam age pauperis & egentis. Eph. 4. 29. Nullus sermo putris ex ore vestro egreditor: sed si quis est commodus ad aedificationis usum, ut gratiam auditoribus adferat.
Hec de ore: sequitur de lingua hominis. LINGUA hominis admirabilem sapientiam & bonitatem Creatoris erga humanum genus, mirum in modum extollit. Nams tam pulcra Creatura, qualis est homo, lingua destitueretur aut tali ingua, qualem ei Creator attribuit, ac proinde muta esset; multum admodum dignitati ejus & excellentiae decederet. Jam autem lingua inter os inclusa, vocem motibus suis in verba discernit & animi interpres est, & velut plectrum loquentis est; & nunc commovet audientis affectum, nunc demulcet, iratum mitigat, fiactum erigit. sola; tur dolentem. Istud vero est preciosissimum, quod lingua est velut calamus scribae velociter scribentis. Psalm. 45. 2 Quemadmodum enim calamus instrumentum est scriptorium manu periti moventei ipsum, ad eorum, quae scribuntur notas exprimendas: Sic justi lingua movente ipsam Spiritu Sancto, inscribit verba vitae aeternae cordibus credentium, tincta non atramento, sed Spiritu Dei viventis. Ita praecones verbi divini linguam suam Spiritui Sancto, veluti calamum scribae commodant: unde dignitas ministerii Ecclesiastici intelligitur. Lingua praeconis verbi Dei, est Spiritus Sancti calamus, quo id utitur in verbis vitae aeternae inscribendis auditorum cordibus. Quin etiam in edendo munus ejus necessarium apparet: est enim velum manus edentis, quae defluentem cibum dentibus suggerit & ministrat
Caeterum, lingua vere fidelium est gloria ipsorum, Psalm. 16. 9. hoc est, instrumentum piae gloriationis in Deo, organum quo Deum glorificant etiam in morte sua. Sicut e contrario lingua quae nomen Dei profanat, quae Deum contumelia afficit, veritatem Evangelii ejus damnando, vel nomen Dei blasphemando, vel pejerando a & falso jurando, vel turpes, prophanas, lascivas & scurriles cantile nas decantando, prava colloquia habendo, proximo maledicendo, est dedecus, est infamia hominis. Unde sequitur nequaquam vero Catholicos fideles esse illos, quorum liugua non est gloria ipsotum sed ignominia, hoc est, qui lingua sua Deum non honorent, sed ea ad ignominiam Dei abutuntur, quod in-primis falsi & Antichristiani doctores faciunt, falsam doctrinam spargendo & veram oppugnana do
Tum merito reprehenduntur illi quorum lingua non est ipsorum gloria, ut qui impia vel scurrilia loquuntur, qui impudica cantant, qui quocunque modo linqua ad malum abutuntur?
Nostri autem est officii cavere, ne in coetum impiorum gloria nostra adunetur, ne praedicemus & extollamus lingua nostra impiorum doctrinam vel facta: sicut Jacobus Patriarcha detestans conspirationem Simeonis & Levi contra Sichemitas, Gen. 49. v. 6. ait: In arcanum eorum ne ingreditor anima mea, in coetum corum ne adunator gloria mea. AEquum est, ut pro beneficiis acceptis gloria nostra Jehova. psallat: quum eo fine nobis benefaciat, sicut David ait Psalm. 30. v 12, 13. Convertisti planctum meum in choream mihi; solvist: cilicium meum, & accinxisti me letitia, ut psallat tibi gloria, ac non conticescat: Iehova, Deus mi, in seculum celebrabo te. Huc se excitant pil, sicut David Psal. 57. vers. 8, 9. Erecto animo meoo Deus, ei celo animo meo, canam & psallam, dicens; Evigila gloria mea, evigila nablium & cithara. Id Deo vovent & promutunt, ut David Psal. 108. vers. 2. Erecto animo meo, o Deustormum & psll. m, etium plerin mea, &c.
Lingua nostra admonet nos etia de lingua Dei, de qua Ies. 30. v. 27., Ecce nomen Iehiva venica louginqae, ardens era sua & grivitatr inrendii: cuius labia sunt plena indignatione, & lingua ut ignis consumens. Quibus verbis judicium Dei in hostes populi Dei praedicitur. Lingus Dei est sicut ignis ronsumens, quia verbum Dei non est vanum, sed boenae illo denunciatae certo advenient & impios consument ut ignis cigna & stipulas. Impii rident omnes minas quae proferuntur ex verpo Dei, & pro fabula ducunt quicquid nomine Dei denunciatur. Sucigitur damno sentient, non ex, re inanem sonitum ex sacro Dei ore, sed quanta sit vis & efficacia ejus verbi quod contemserunt, tandem nagno suo malo experientur.
On this page