Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 31
TTUMORES in corpore humano alii sunt alimentarii, alii excre Tnentitui. Humores alimentarii, sunt corpora liquida in qua chylus vi jecoris transmutatur, ut corpori alendo inserviant, ac proinde in corporis substantiam transmutantur. Suntque vel primivel secundarit: primi sunt quatuor, nempe, sauguis, bilis, pituita, melancholicus succus, quatuor elementis respondentes: secundarti in partium nutritione ex primis generantur, ut sunt, humor sanguineus tos aut rorida humiditas, &c. Humores alimentatios intellexit David. cum dixit Psal. 32. v. 4. Interdius & noctu gravis erat super me manus tua, convertebatur praestantissimus humor meus in siccitates aestivas plare Humores excrementitii alii naturae corporis utiles sunt, ut fel ac alvum iritandam & detergendos humores crassos ab intestinis; me lancholia ad excitandum appetitum: alii inutiles sunt, vel simpliciter sut sudor, vel plane noxii qui ob id humores praeternaturales vocantur.
SPIRITUS in corpore humano, sunt corpora mixta ex vapore genita a natura, gratia conservationis facultatis animae in corpore. Spicitus ejusmodi duo sunt in corpore: unus, qui insitus, innatus & complantatus dicitur, item calidum innatum, estque praecipuum & communissimum conseivativum instrumentum omnium facultatum animae in corpore, autor omnium operationum, quo spiritu omnes. totius corporis partes fruuntur, qui initio partes corporis format, auget, & ad terminum vitae conservat, quo sublato facultas cessat & corbus aptum actionibus animae non erit: & alitur humido primoge, nio seu radicali. quod paulatim depascitur. Alter dicitur influens & tmanans: & triplex judicatur, naturalis, vitalis & animalis, sicut tres sunt principales facultates. Spiritus naturalis est genitus ex vapore. sanguinis sive ex optima & tenuiori portione sanguinis, vi insita jecoris, gratia sanguificationis, ut sanguis perficiatur, meliusque per venas in totum corpus distribuatur. Spiritus vitalis in corde per arterias in totum corpus diffunditur, genitus in sinistro cordis ventriculo, vi insita cordis, ex aere cum sanguinis vapore commisto, ut facula tas vitalis conservetur & deferatur, ac calor innatus in sua temperie custodiatur. Speritus anima is genitus est in cerebro ex spiritu vitali permisto cum aere, propria vi cerebri & per nervos in corpus diffun ditur, ut facultas animalis conservetur & distribuatur per partes corporis. Hos spiritus Scriptura nominat singulari numero spiritum, ut Jobus cap. 6. v. 4. ait: Sagittae omnipotentis in me, quarum virus ebibit spiritum meum
USUS. Perspicitur in humorum & spirituum adunatione cum partibus corporis humani sapientia & bonitas magna Dei Creatoris, qui corpus humanum ita creavit, ut nihil in eo praetermiserit, quod ad conservationem corporis totius & singularem partium ejus. requititur Quatuor enim humorum contemperatione carere nul lum animal potest, sine quibus vivere & nutriri non posset; atque ita nec homo. Et spiritus sunt necessarii tum ad vitam conservandam, tum ad sensum motumque in singulis membris ciendum; eoque ad unumquodque membrum ad sua officia facienda excitandum sapientissime a Deo ordinati. Ac certe spiritibus naturalibus, vitalis bus & animalibus actiones praecipuae in humano corpore efficiuntur, nempe vitae conservatio, nutritio, generatio, sensus, motus, cogitatio, affectus in corde. Hi spiritus sunt immediata animae instru menta, quibus corpus vivificat & movet. Apparet etiam in eo sapientia & bonitas Creatoris, quod in justa contemperatione humo, um spirituumque bonam valetudinem sanitatemque corporis constituerit: sicut corpus condidit in optimo & perfectissimo tempera mento & suavissima harmonia humorum & qualitatum in eis, caliditatis & siccitatis, humiditatis & frigiditatis. Vita enim in humido & calido est, non simpliciter, sed in humido siccitate, & in calido frigiditate temperatis. Haec suavissima in corpore humano harmonis respondet quatuor elementis ex quibus corpus constat: respondet esculentis & poculentis, quibus corpus nutriendum est, quae similiter quatuor elementis constant; ita simile nutritur simili. Haec est harmonia mundi in corpore humano, ob quam homo non temere μι xροκοσμος, parvus mundus appellatur
Cernitur bonitas Dei ex mia erga homines & in hoc, quod spiritibus nostris miscere se dignatur Spiritus Dei, ut eos efficiat fulgentiores.
Justitiae autem divinae monimentum est, si harmonia tempera menti humorum & spirituum turbetur aut labefactetur, unde morbi exsistunt & mala valetudo. Sic enim visum est Deo nos ob peccata nosti a castigare, quem admodum fatetur David Psalm. 32. vers. 4. aut nos explorate, ut in exemplo Jobi videre est, qui queritur quo vehementia morborum & dolorum a Deo immissorum, spiritu suos quasi ebibat, cap. 6. 4 Horribile autem est justitiae & irae divinae documentum, si spiritibus hominis sese mali spiritus & daemones misceant, eumque ad furorem impellant, ut triste exemplum Saulis Regis Israelitatum ostendit 1. Sam.6
Eorundem humorum & spirituum in corpore nostro consideratiorevocare nobis in memoriam debet effusionem sanguinis Jesu Christi pro nobis in cruce factam. Quum enim sanguinem in corpore humano nominamus, liquorem ex quatuor humoribus constantem intelligimus. cum quibus & spiritus ipsi totum corpus pervadunt; & sanguine effuso. spiritus una effunduntur. Synecdochica igitur locutione nomine sanguinis caeteri humores cum spiritibus omprehenduntur. Quum proinde de nostro sanguine cogitamus, aut san guinem humatam intuemur; recordari debemus, hoc veluti signa admoniti, sanguinis Domini nostri Jesu Christi pro nobis in remissionem peccatorum nostrorum effusi, ut hujus tanti beneficii divini memoria semper in animis nostris recens sit, semper vigeat & nunquam intermoriatur. Ex sanguine Jesu Christi ut salus nostra aeterna, ita solida consolatio in vita atque in morte ad nos promanat
Insuper sanguinis nostri consideratio refricet in cordibus nostris memoriam communionis nostrae cum Christo, de qua ad Hebraeos cap. 2. v. 13, 14. dicitur; Ecce ego & pueri quos mihi dedit Deus. Quoniam igitur pueri participes sunt carnis & sanguinis, ipse quoque consimiliter particeps factus est eorundem.
On this page