Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 34
PPOSIQVAM declaratum est ad quos fines homo conditus sit, ex¬ plicandum deinceps, QVALIs conditus sit, seu quali in statu homo creatus exstiterit. Hoc ut recte expediatur, status hominis: sunt distinguendi.
STATUS hominis diversus in Scriptura Sacra docetur, alius in havita, dum homo in via est: alius post hanc vitam, cum ultimam sive felicitatis sive mortis aerernae metam consequetur. Status homini: in hac vita itidem duplex est: unus naturae, alter gratiae. Status naturae duplex est, vel integrae naturae vel corruptae. Post hanc vitam alius erit status electorum, nempe status gloriae; alius reprobatorum, vide licet ignominiae perpetuae. Nunc de statu naturae integrae agendum
Status naturae integrae, qui etiam status integer seu integritatis, in nocentiae primaevae felicitatis appellatur, erat status primus, in quo Adamus & Eva, primi parentes nostri, secundum ortum & primigeniam conditionem naturae humanae ante lapsum fuerunt ornati incegra imagine Dei ad quam initio conditi fuerant, aliisque bonis cumulati:
IMAGO DEI ad quam homo conditus fuit, est similitudo illa, quam homo naturam sui Creatoris referebat modo convenienti naturae suae, ad gloriam Creatoris & hominis ipsius bonum. Unde cognoscitur hominis praestantia ac dignitas quam omnibus aliis visibilibus creaturis antecellit,
Subjectum 8, cujus est imago illa, non est Christus quatenus erat incarnandus; nec figura seu idea corporis Christi incarnandi; Homo enim non fuit formatus ad Christi hominis futuri typum, exemplar seu similitudinem, ut nempe illum referret, quem jam Pater carm vestire decreverat
Sed Deus ipse, quatenus est Deus; sic enim Moses ait Gen. 1. v. 27. Creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem, inquam, Dei creavit eum: non autem quatenus est trinus personis.
Illa imago Dei non est corpus hominis proprie & per se conside ratum: nec res ulla corporea, veluti substantia ex elementis contans, figura corporis, &c. Imago enim est relativum quid: nam refertur ad archetypum, cujus est imago. Jam quale est archetypum calis est imago si consideres similitudinem. Proinde quicquid in homine est imago DEI aut pars imaginis DEI, illius archetypum in Deo esse necesse est. Sed Deus non est corpus, sed spiritus; nec in ipso est res ulla corporea: Ergo nec corpus, nec res ulla corpores est imago Dei au: pars imaginis Dei. Hoc est quod Tertullianus dicit libro 5. adversus Marcionem, cap. 14. Similitudo in contrarium julla est. Spiritus non diceretur carnis similitudo, quia nec caro similitudinem spiritus caperet:
Nec corpus & anima simul tanquam compositum quiddam est imago Dei: ut nec Deus est compositum quiddam ex substantia corporea & spirituali, sed est primus simplicissimus.
Sed sola anima & dotes ad eam pertinentes, ejusque effectus, etiam in corpore ac denique in tota hominis persona relucentes.
Quocirca subjectum & sedes imaginis Dei est proprie anima hominis: etiamsi effecta ac documenta imaginis Dei etiam in corpore hominis, veluti in animae instrumento ac per consequens in toto homine se proferant & refulgeant.
Imaginis Dei in homine partes sunt duae: substantia animae, & dotes ei attributae. Animae substantia naturam Dei refert pro sua conditione his de causis :11. Sicut Deus spiritus est, simplex & immaterialis: ita etiam anima hominis est spiritus simplex respectu materialium, & immaterialis respectu corporum. 2. Sicut Deus essentia ina est, licet plures in eo personae sint: ita anima hominis una est, quanquam pluribus facultatibus constet. 3. Sicut Deus est incorporeus & invisibilis: ita & anima humana est incorporea & invisibilis & nullas corporeas dimensiones habens. A Deus intelligit & vult: ita anima facultate intellectus & voluntatis praedita est.
Dotes autem & proprietates illae, quarum Deus archetypus est, imago autem & similitudo in anima humana sunt naturalis vita & immortalitas, beatitudo & gloria.
Naturalis vita animae hominis, est vita qua anima per se vivit etiam uum separata est a corpore, naturae animae insita per creationem Distincta est a corporis vita quae est ab anima ut causa efficiente
Naturalis immorta, itas animae hominis, est potentia non moriendi naturae animae concreata principio a Deo tanquam bonum essenciale, unde naturalis vita animae nunquam finem est habitura in ullo homine¬
Naturalis beatitudo animae hominis consistit in ejus sapientia & iustitia: potentia & libertate originali
Sapientia originalis in anima hominis, erat ea intellectus praestantia & perfectio, quam homo integer recte cognoscebat Deum & opera Dei atque seipsum: & sapienter inteligebat omnia simplicia, singularia & universalia, eaque recte componebat aut dividebat, & ex compositis absque errore ratiocinabatur: bonum a malo, justum al injusto exacte & citra errorem judicii discernebat, ac quid sequendum vel fugiendum esset, praecunte rationis luce prudenter videbat, Summa; intelligentia, judicium, prudentia, non modo ad vitae animalis gubernationem suppetebant, sed iisdem adscendebat usque ad Deum: Sic ratio in homine integro erat recta. Sed & conscientiahominis in statu innocentiae bona erat, & de nulla re accusare ipsum potuit, quantum, is potentia ac habilitas accusandi. siquidem occasiooblata foret ei non defuerit: sed cum tantum excusabat, defendebat, & consolabatur
Iustitia originalis in anima hominis, erat ea voluntatis rectitudo, qua homo perfecte, interne & externe, voluntati divinae juxta totam Legem obediebat. Unde habebat motus cordis omnes ad obsequium rationis compositos & recte ex ordine temperatos: amabat & colebat Deum & sanctus erat: appetitus ejus erant boni & ordina ti: gaudium erat purum & vitii expers: erat inter primos parentes nostros amabilis concordia & sancta conjunctio animorum: onines denique inclinationes & affectus rectae rationis moderamini obtemperabant. Quam temperaturam suis numeris absoluta sequebatur in corpore aequabilis quaedam ad illum ordinem proportio tanquam necessarium effectum; sic ut corpus tanquam instrumentum anima rationi rectae obsequeretur, & omnia membra corporis servirent justitiae, & recte intellecta sancteque concupita in anima, ipsa promtissime exsequerentur.
Potentia originalis in anima hominis, erat ea vis & facultas qua homo poterat facere & consequi quod vellet, atque adeo vitam aeter nam adipisci, si vellet. Adamus enim acceperat posse, si veller; se non habuit velie quod posset: nam si habuisset, perseverasset in prmaeva integritate & beatitudine. Qua de re August. nus libro de correptione & gratia, capite decimo & sequentibus, ubi multa dicuntur de gratia quae primo homini data fuerat,
Libertas naturalis in anima hominis, erat immunitas a coactione seu necessitate coactiva, sic ut voluntas sponte, suo ac proprio motus eligeret aut repudiaret id quod sana ratio eligendum aut repudiandum dictabat: atque adeo libera erat boni & mali electio
Igitur in statu integro primi parentes nostri libero arbitrio pollebant, quo, si volusssent, vitam aeternam adipisci potuissent.
Natura arbitrii hominis, est quod sit liberum, non respectu obiecti boni vel mali, quasi ad utrumque peraeque polleat, quasi aeque bonum eligere & agere possit ac malum, quasi se flectere in utramvis partem a seipso possit, pari facultate & potentia.
IV. Quia beati homines post hanc vitam, quibus profecto liberum est & erit arbitrium, tantummodo bonum volunt & faciunt, volent item & facient perpetuo, non autem aeque malum
Sed liberum est respectu causae efficientis, quod μῆη αυαγκαςως, αλ ικεσίως, 1: Pet. 5. v. 2. Heb. 10. v. 26. hoc est, citra omnem coactionem, ultro ac sponte acceptat vel rejicit, quicquid acceptat vel rejicit: idque semper, tum in hac vita, sive ante lapsum, sive post lapsum; tum post hanc vitam. Proinde ante lapsum liberum erat arbitrium ab ex terna violentia, quia a nemine prorsus cogebatur vel ad bonum vel ad malum, nempe nec Deus illud cogere volebat, nec ulla creatur cogere valebat Liberum etiam erat ab interna impussione, quia nulla erat in homine prava concupiscentia, a qua ad peccandum vel preme. retur vel alliceretur.
Vires liberi arbitrii per se nullae sunt sine auxilio Dei generali auspeciali, nec in terrenis nec in caelestibus rebus & actionibus: tum in hac vita sive ante lapsum, five post lapsum; tum post hanc vitam
Generale auxilium divinum vocatur motio generalis providentia divinae quam universa gubernantur ac conservantur, Actor. 17. v. 28. Hebr. 1. v. 3.
Speciale auxilium divinum dicitur peculiaris gratia movens, confortans & ad opus provehens, sive sit cum gratia Christi salvante seu gratia regenerationis coniunctum Johan. 15. vers. 5. 1. Corinth. 15. vers. 10. sive ab ea separatum, quo videlicet dona moralia & virtute morales Deus distribuit quibus vult, etiam reprobis, 1. Cor 12.
Res & actiones terrenae vocantur quae ad terrenam duntaxat vitam pertinent & intra fines vitae praesentis continentur. Suntque vel naturales vel morales. Naturales, quae omnibus sunt communes animantibus, uti edere, bibere, dormire, ambulare, generare, &c. Mora les, sunt politicae seu civiles quae ad civilem vitam oeconomiam, societatem, politiamque instituendam ac conservandam pertinent: ut sunt emero, vendere, jus dicere, militate, pacem colere, familiam re gere, scientias, & artes sive liberales sive mechanicas discere & exercere, &c
Res & actiones caelestes appellantur quae ad caelestem & spiritualem vitam pertinent, uti sunt credere in Deum, facere uoluntatem Dei, prae stare mandata Dei, &c.
Nihil, inquam, per se arbitrii humani vires valent, sive hominem spectes ante lapsum, sive post lapsum.
Ante lapsum vires arbitrii ad omnia ea praestanda quae ipsarum proportioni respondebant, idoneae quidem erant: reipsa tamen nihi eorum praestare poterant sine auxilio primae causae
Proinde homo ad amandum Deum, ad fidendum ei, ad obediet dum ejus voluntati, ad mandata Dei perfecte facienda viribus naturalibus idoneus erat; sed eorum nihil praestare poterat reipsa, sine auxilio gratiae Dei.
Sed gratia qua vellet ulterius & in perpetuum in obsequio Dei per severare, ei data non fuit: quia debita non fuit.
Deus enim nemini est obstrictus, ut plus ei det, qex gratia voluit Liberum nihilominus habuit Adamus arbitrium & bonum: sed mutabile,
Sic est de beatitudine naturalis Gloria primaeva, est dignitas quam Adamus filius Dei erat, utpote qui im naturali illa conditione imaginem Dei referebat ad quam creatus eitat. Ideo Luc. 3. v. 38. dicitur Adamus fuisse Dei, videlicet filius, non Senitus, sed factus ad imaginem Dei. Non enim erat filius Dei sim pliciter, quod a Deo creatus esset: nam caelum, aer, aqua, terra, labi les, stirpes, brutae animantes a Deo creatae sunt, quarum tamen nt illa filius Dei est: sed quia ad imaginem Dei creatus fuit. Porro imago Dei ad quam homo creatus fuit, erat Adamo natuzalis, non caulative, ut loquuntur seu causa iter, quasi a natura tanquam a causa fuerit; neque ut nunc natura fert quae corrupta est: sed tum subiective. quia naturae fuit concreata, in & cum natura communicata a Deo per creationis actionem, secundum naturam primihominis: tum propagatione, quia cum natura & naturali modo communicanda erat posteris, si Adam integer permansissee. Ideo etiam a Scholasticis imago naturae appellatur, & distinguitur ab imagine gratiae, id est, restituta ex gratia elect s regeneratis, & ab imagine gloriae, pertinente ad solos beatos post hanc vitam, in quibus perfecte instaurata est & eri¬
Nulla autem ratione erat Adamo integro supernaturalis: quia sui perna turale dicitur vel in quo natura, nulla ratione agit aut operatur sed sola gratia; vel quod natura hominis secundum se capere non potest, eoque supra naturae conditionem est; vel denique quod naturali ratione non propagatur, sed divino modo supra naturae ordinem communicatur.
Proinde etiam justitia ac rectitudo originalis primo homini naturalis fuit, non personalis, hoc est, naturae humanae concreata, non illi demum personae post creationem data, ac proinde statim fuit impressa in natura hominis, & sic conveniens Adamo pro illius in qua ipse est creatus, non hujus in qua nos nati sumus, naturae ratione. Hoevidenter ex Mose demonstrari potest, qui ait Genes. 1. vers. 26, 27. hominem fuisse conditum ad imaginem & simaitudinem Dei. Hinc ita argumentamur: Si homo fuit conditus ad imaginem & similitudinem Dei, tum justitia originalis Adamo fuit naturalis, hoc est statim in natura Adami insita atque illa exsistere coepit. Antecedens verum est: Ergo & consequens. Connexi consequentia est certissima. Nam si imago & similitudo Dei Adamo fuit naturalis, illa autem justitiam & sanctitatem omnesque virtutes complectebatur, tum si homo fuit conditus ad imaginem & similitudinem Dei, justitia originalis Adami fuit naturalis. Prius verum est: Ergo & poste rius. Imaginem autem Dei in recta luce mentis, & sincera justitia & sanctitate positam fuisse, colligitur ex instauratione ejus per Chri stum de qua Apostolus apertissimis verbis ait Ephes. 4. vers. 24. 4. ενν υσεθμσ τον καινὸν αυθρωπον τον καζα θεον κλδενζα εν δεκαιοσυθη κο ἐσιθτηκε τῆς ἀληοειας, hoc est, & induere novum illum hominem qui secundum Deum conditus est in iustitia & sanctitate vera. Rursus ad Coloss. 2. v. 10. ait: & inditi sitis novo illo homine, qui renovatur in agnitionem congruentem imagini eius qui ipsum condidit. Idem nobil cum credidit orthodoxa antiquitas: Nam Augustinus in Enchiridio. ad Laurentium cap centesimo quarto docet quod primus homo in salute conditus sit: & libro de correptione & gratia, capite undecimoquod in bona uoluntate creatus sit. Damascenus libro secundo, capi. te decimo quarto scribit Adamum conditum esse non tantum ακανον, id est, malitia carentem omni, sed etiam ἀναρεοον & πάση δρίl κα¬ τηγλαίσμδον & πασιν αγαδοις κομανζα id est, virtutibus praeditum & amni virtute condecoratum & omnibus bonis ornatum. Bernardu Serm. primo in Annunciatione beatae Mariae de verbis Psalmi, U nhabitet gloria in terra nostra, ait: Ego divinam arbitror esse imaginem, quae nimirum non assumta, sed insita atque ipsi impressa naturae, dividi scindique non potest. Ad imaginem nempe, & similitudine Dei factu st homo: in imagine arbitrii libertatem, virtutes habes in similitudine Adhaec justitia originalis fuit in primo homine per modum habitus concreati: Ideo vocatur originalis, quum non fuerit in Adamo per motum liberi arbitrii, sed in natura fuerit ex conditione illius status, in quo conditus erat.
Sed quaeritur etiam de justitia originali, ipsane substantia hominis fuerit, an eius accidens? Sunt qui fuisse affirment substantiam: Suam ue opinionem hoc modo statuminant Natura hominis recta atque integra est substantia: Iustitia originalis fuit ipsa natura hominis recta atque integra: Igitur iustitia originalis fuit substantia. RESPONSI0. Fallacia committitur ex ambiguo medio. Naturae enim nomen vel essentiam, vel generationem, vel qualitates naturales significat.
Major, si naturae vox in ea significet essentiam, vera est: sin generationem, vel qualitates naturales, falsa. Minor vero, si naturae vor in ea significet qualitates naturales, est vera: sin vero essentiam, falsaest. Pro essentia autem a defensoribus opinionis istius accipitur. At qui justitia originalis non fuit magis proprie essentia ipsa hominis: quam lineae rectitudo est ipsa linea recta. Nam quis non videt, differre lineam ipsam a rectitudiue? Linea enim subjectum est rectitudinis. Differunt igitur etiam, hominis natura recta atque integia: & rectitudo atque integritas in natura. Sunt autem firmissima argumenta, quibus evincitur, justitiam originalem non fuisse substantiam ipsam hominis
Primum est: Si originalis justitia fuisset ipsa hominis substantia, tum homo sua essentia justus fuisset. At hoc non est Ergo nec illud Assumtionem probo: Sua essentia justum esse, & solius Dei. At homo non fuit Deus: Ergo homo sua justitia non fuit justus
Secundum: Si originalis justitia fuisset hominis substantia, tum aut pars substantiae humanae fuit, nimirum vel corpus, vel anima rationalis aut ipsa tota substantia. At nihil istorum fuit: Non ipsum corpus, quid homo amissa justitia originali corpus retinuit. Neque anima rationalis: quia illa itidem post lapsum mansit, amissa justitia; quia anima rationalis corrumpi & exstingui non potest; justitia autem originalis perdita est: plures vero substantiales partes hominis esse non possunt. nec est ipsa tota substantia hominis, hoc est, ipse homo ex corpore & anima rationali compositus; quia homo quidem fuit justus, sed non justitia ipsa; Deinde justitia per lapsum amissa homo nihilominus mansit homo: Ergo justitia originalis non fuit hominis substantia. Accidens autem hominis illam fuisse ex sequentibus argumentis: constat:
Primum est: Quicquid potest homini adesse, vel ab homine abesse citra illius interitum; id tantum est accidens hominis. At justitia originalis potuit homini adesse, vel ab homine abesse citra illius in teritum: Ergo fuit tantum accidens hominis.
Secundum: Habitus in homine creatus quo Deum ejusque voluntatem integre cognoscit & voluntati divinae sponte subditus est, quo Deo justus similis est, est duntaxat accidens hominis. At justitia originalis fuit ejusmodi habitus: Ergo accidens tantum hominis fuit & non substantia.
Tertium: Quod recuperatum per Christum regenerati induum virtute & operatione Spiritus Sancti, id profecto hominis acciden tantum est: at justitiam originalem recuperatam per Christum rege nerati induunt virtute & operatione Spiritus Sancti, Ephes. 4. v. 24. Coloss 3. v. 10. Ergo est duntaxat accidens hominis:
Haec sententia ideo tenenda, ne cum Matthia Flacio Illyrico statuamus peccatum originale esse substantiam, quod inferri oporteres si originalis justitia non accidens hominis, sed substantia fuisset.
Quaeritur praeterea; An iustitia originalis cum substantia Adami fuerit a Deo creata? Nos affirmamus, nixi sequentibus argumentis:
I. Quod Scriptura testatur a Deo creatum esse, id profecto est; Deo creatum. At justitiam originalem Scriptura testatur a Deo creatam, Ephes. 4. v. 24. Induite novum illum hominem, &c. Hic locus Pauli non tantum de regeneratione spirituali, sed etiam de primcreatione intelligendus.
II. Quaelibet pars imaginis Dei ad quam homo fuit conditus, cum substantia Adami fuit a Deo creata. At justitia originalis est pars imaginis Dei: Ergo, &c. Major certa est ex Gen. 1. v. 27. Fecit Deus hominem ad imaginem & similitudinem suam. Coloss. 3. v. 10. Minos est itidem certa ex Ephes. 4. v. 24.
III. Omnis bonitas quam homo primus bonus fuit, cum substam tia ejus a Deo creata fuit At justitia originalis erat bonitas quam homo primus bonus fuit. Major patet ex Gen. 2. v. 31. ubi dicitur facto homine: Et erant omnia valde bona¬
IV. Rectitudo hominis primi fuit a Deo cum substantia illius creata. At justitia originalis erat rectitudo hominis primi: Ergo, &c. Major manifesta est ex Ecclesiastis cap. 7. v. 29. Fecit Deus hominem rectum. Minor per se adeo certa est, ut Augustinus libto decimoquar to de Civitate Dei, cap. undecimo, rectitudinem hanc in qua Adamus fuit creatus in primis ad voluntatem hominis retulerit; sic enim ait: Fecit Deus hominem rectum, ac per hoc uoluntatis bonae
V. Ad quod per gratiam Spiritus Sancti renovamur, id profecto cum primi hominis subst ntia creatum fuisse necesse est: Atqui ac justitiam per gratiam Spiritus Sancti renovamur, Ephes. 4. 24. Ergo illa cum primi hominis substantia creata fuit.
VI. Accedat testimonium consensus veteris Orthodoxae Ecclesiae. Augustihus tomo septimo, libro de correptione & gratia, cap. de cimo ait: primum hominem sine ullo vitio factum fuisse rectum: Et cap. undecimo ait: Tunc ergo dederat Deus homini bonam uoluntatem, id illa quippe eum fecerat, qui focerat rectum. Johannes Damascenus lib. 2. cap. 12 ait: ἐποίήσεν ἐν ὀ θεός τόν αυθρω πον ἀμακον, συδυ, εναμειον, ἀλῳ, πον, αμιριμνον, παιχ αρειη αατλγλαισμδμον, πασιν αγαθεις ομανζα. Fecit igitur Deus hominem malitiae expertem, rectum, virtute praeditum moerore vacuum, solicitudine carentem, omni virtute condecoratum, omnibus bonis ornatum.
Hactenus argumenta pro sententia affirmativa: Qui vero negativam tuentur, leviculis rationibus moventur: quarum ista est
I. Quae res in homine non est creatura, illa non est a Deo cum homini substantia creata: At iustitia originalis non est creata: Ergo, &c. Minorem probant hoc pacto: Nullae relationes sunt creatae: Iustitia origi nalis est relatio: Ergo iustitia originalis non est a Deo creata.
RESPONDE0. Minor principalis objectionis simpliciter accept & citra distinctionem creaturae proprie & metonymice dictae, falsa est: Etsi enim justitia originalis non est creata substantia, quae proprie creatura dicitur, est tamen creatum seu concreatum accidens Deinde probationis major universe intellecta est falsa. Nullae relatio nes, scilicet, divinae sunt creatae: at relationes, maxime teales, quia re sunt, in substantiis creatis, una cum substantiis creatae sunt. Mincprobationis est falsissima: Nam justitia originalis non est relatio, se qualitas concreata
II. Si iustitia originalis cum Adamo fuisset creata, tum is non fuisset, ex gratia electus ad vitam aeternam: At consequens est falsum: Ergo & antecedens. Probatur connexi consequentia: quia pugnant, iustitiam habere ex creatione, ac proinde in se haerentem habere causam vitae aeternae, & esse ex gratia electum ad vitam aeternam.
RESP. Connexi consequentia & probatio ejus teneret, si homo in justitia, in qua creatus erat, permansisset: sed quia illam per peccatum amisit, salutem aeternam non aliunde quam ex gratia electionis obtinere potest.
Quaeritur insuper: Si Adamus non peccasset, an iustitia originalis in posteros cum natara propagata fuisset? Affirmamus moti his argumentis:
I. Quicquid Adamo non ut privato homini, sed ut origini totius humani generis datem fuit, id ex illo cum natura in posteros propagatum fuisset: At justitia originalis Adamo non ut privato homini, sed ut orig ni totius humani generis data fuit: Ergo ex illo cum natura in posteros propagata fuisset. Minor probatur: Primo, qu ajustitia originalis suit naturae, non autem privatae personae. Secuntto; quiu & percatum originale, non personale est sed naturae totius ideo ab Adamo tanquam omnium origine in nos derivatum est. II. Quicquid Adamo fuit naturale, id in omnes homines propagatum fuisset: Justitia originalis Adamo fuit naturalis: Ergo, &c. Minor supra probata est:
III. Si Adamus similes sibi liberos genuisset; tum etiam justitia; originalis ab ipso in posteros propagata fuisset: Antecedens verum ist: Ergo & consequens. Antecedens probatur: quia omne quos generat, generat sibi simile in natura atque specie sua. Ita omne animal in qualibet specie generat prolem cum iis qualitatibus, cum quibus primum cujusque speciei animal creatum fuit. Ita Adamus post lapsum genuit filium ad similitudinem suam, ad imaginem suam; utlegitur Genes. 5. v. 3. hoc est, non ad illam puram imaginem Dei ad quam ipse creatus fuerat, sed ad imaginem peccato corruptam qualem post lapsum habuit. Genuit ergo poccator & injustus peccatorem & injustum. Pari ratione, si justus & integet mansisset, justos & integros genuisset.
IV. Si Adamus & Eva seminatia totius generis humani fuerunt, tum justitia originalis ab ipsis, nisi peccassent, ad posteros derivata. fuisset: Prius est: Ergo & posterius. Connexi consequentia probatur: quia unumquodque semen, quale ipsum est, tales etiam gignit fructus
V. Quicquid a Christo per Spiritum regenerationis in nobis denuo creatur, reparatur, atque instauratur, id ab Adamo, nisi peccavit. set, ad posteros propagatum fuisset: At juditia a Christo per Spiritum regenerationis in nobis denuo creatur, reparatur, atque instauratur: Ergo, &c.
UIt autem hoc argumentum dextre accipiatur, notandum est agi ineo non de justitia imputata, quam coram tribunali Dei justi constituimur, sed de justitia nobis inhaerente quae in hac vita in regeneratis in choatur, in altera perficietur
VI. Si immortalitas ab Adamo in posteros propagata fuisset, tum & justitia originalis: Primum est verum: Ergo & extremum. Connexi consequentia probatur: quia justitia est causa vitae, sicut peccatum seu justitia causa mortis. Homo non esset mortuus nisi peccasset, Assumtio per se tam certa est, ut propter ejus certitudinem AUGUTINUS quoddam suum dictum nempe; nullas tales necessitudine haberemus quae nascendo & moriendo contingunt, si natura nostra in praeceptis & imagine Dei manens, in istam corruptionem non religaretur; retractaverit libro primo Retractationum, capite decimotertio; ubi ait; Nondum enim videram fieri potuisse, ut non morituri de non morituris nascerentur, si peccato illo magno non mutaretur in dete rius humana natura: ac per hoc si & in parentibus & in filiis foecundi. as felicitasque mansisset, usque ad certum sanctorum namerum, quem prae destinavit Deus, nascerentur homines non parentibus successuri morientibus, sod cum viventibus regnaturi. Essent ergo etiam istae cognationes atque affinitates, si nullus delinqueret, nullusque moreretur
Notanda consuetudo loquendi Africana, quam praeteritum imperfectum Conjunctivi modi usurpatur loco Praeteriti plusquam perfecti: ut in illo Augustini: "Evangelio non crederem, nisi me Ecclesi Catholica moveret autoritas": pro Evangelio non credidissem, nisi me Ecclesiae Catholicae movisset autoritas.
Contra sic obiicitur: Cuiuscunque rei subiectum δεκτικον a Deo immediate creatum corporiinfunditur & non a parentibus traducitur in prolem; illa res etiam non debuit aut potuit ab Adamo in posteros propagari:
At iustitiae originalis subiectum δεκτικον, nempe anima rationalis, a Deo immediate creata corpori infunditur & non traducitur a parentibus in prolem:
Mater probatur: quia subiecto δiκτικῳ non progagato, etiam accidens: eius naturale & extra ipsum non exsistens, non potest propapari. Iam anima ratienalis est subiectum δeκlixor iustitiae originalis: haec autem est iccidens eius naturale Minor nobis est certa: Nam nequaquam concedimus animam pertraducem propagari.
RESPONDEO. Major est limitanda, nempe, nisi ex Dei ordinatione omnes naturaliter tales nascantur, quales sunt parentes e qui bus nascuntur. Ergo licet anima per parentes non generetur: tamen ex gratiosa Dei ordinatione anima cujusque hominis, corpori infusa seu indita, justitia originali donata a Deo statim fuisset, quemadmodum nunc ex justissima ordinatione Dei fit, ut quia omnes in Adamo eccavimus, licet anima non sit ex traduce, tamen quum corpori inditur, illico poena ei infligatur commerita in Adamo, sic ut cum pec- cato originali homo nascatur.
Haec de dotibus & proprietatibus animae tributis, in quibus imago Dei consistebat. Etsi autem illius sedes proprie est anima, tamet etiam in corpore & toto homine eam Deus relucere voluit per effocta, cujusmodi erant, tum conformitas totius corporis & omnium. ejus partium, locomotivae itidem & aliarum facultatum actionumque corporis cum Lege Dei, & amicitia atque consensio cum anima: tum optima valetudo, & vita atque immortalitas corporis
Ea immortalitas corporis, erat naturalis potentia non moriendi: naturalis, inquam, erat immortalitas, id est, naturae corporis concreata & indita in prima creatione. Nam primi nostri parentes posse non mori acceperant in natura, ut Prosper ait de vita contemplativa lib. 2. cap. 19.
Mortalitas autem corporis non erat Adamo naturalis, id est, cui obnoxium esset corpus ex necessitate naturae. Mortalitas enim est infirmitas quam in hac natura patimur: malitia Satanae in mundum intravit: est mulcta: contra naturam homini jam inest pose peccatum; naturam enim rationalem, in qua nullum peccatum insit, Sissolvi atque interire, contra naturam est, & contra ordinem a Deo in humana natura principio constitutum. Ideo Concilium Milevitanum celebratum Imperatoribus Arcadio & Honorio, capitulo primo sic decrevit: Quicunque dicit, Adam primum hominem mortalem factum, ita ut sive peccaret, sive non peccaret, moreretur in corpore, hoest, de corpore exiret, non peccati merito, sed necessitate naturae, anatha ma sit. Repetitur in Jure Canonico, Distinctione quarta de Consecratione, capitulo Placuit igitur, quod numero est centes. quinquagese secundum.
Immortalitas igitur corpori Adami fuit naturalis, quia Adamus beneficio Creatoris acceperatin natura posse non more: & non fuisset moriturus, nisi peccasset: etsi ejuidem corpus mortale fieri poterat merito peccati, quemadmodum & deinceps factam est mortale, imo actu etiam postea mortuum
Quod hactenus imaginem Dei, & in ea justitiam, & innocentiam originalem asseveravimus fuisse primo homini naturalem; id etiam pontifices Romani ipsi docuerunt. S. LEO PAPA sermone primo de jejunio decimi mensis & collectis: Si, inquit, fideliter dilecti simi atque sapienter creationis nostrae intelligamus exordium, inveniemus hominem ideo ad imaginem Dei conditum, ut imitator sui esset autoris: & hanc esse NATURALEM nostri generis dignitatem, si in nobiquasi in quodam speculo divinae benignitatis fama resplendeat. Ad quam quotidie utique nos reparat gratia Salvatoris, dum quod cecidit itprimo Adamo, erigitur in secundo. Repetitur in Breviario Romano i1 Dominica quarta Adventus, lectione quarta.
GAELESTINUSI. epistolam prima ad Galliae Episcopos, capi ulo quarto scribit, Catholicos credere & dicere, In praevaricatione. Adae, omnes homines NATURALRM possibilitatem & innocentiam? erdidisse. Caeterum etsi imago Dei erat primo homini naturalis, ut & corporis immortalitas: tamen homo ante peccatum non fuit in puris, id est, meris naturalibus constitutus in sola naturae sanitate & ἀκαxίa: mo status hominis in puris naturalibus nullus unquam fuit, nullus futurus erat; quod dicimus contra Scholasticos qui pura naturalus fingunt, id est, gratiam & naturam in Adamo, aut re aut cogitatione disjungunt, & Adamum in gratia creatum fuisse negant, sed primum naturalia habuisse, postea demum gratiam accepisse contendunt. At qui hominis natura ante peccatum non fuit ex pers gratiae, non nuda a gratia: sed & ab ea aberat omne malum & simul ornata erat omnium virtutum perfectione. Homo quippe est conditus rectus &i gratia: sic ut quicquid in natura primi hominis fuit, id totum DEG acceptum referendum sit. Imago enim Dei, cujus pars erat originalis iustitia, erat gratia creata in natura, id est, primo homini. Creatoris beneficio ac munere naturalis exstitit. & adventitia gratia distingui debeat.
Naturalis homini sanitas erat concupiscere secundum rationis ondinem: Hanc naturae sanitatem justitia originalis fecit, non tantum perfecit; attulit, non tantum conservavit.
En quam multa, quamque eximia bona naturalia primi parentes nostri in statu integritatis habuerint:
Naturalibus bonis superaddita erant supernaturalia bona, nimi rum I. gratia & favor Dei, quo Deus Pater primum hominem graum sibi & acceptum faciebat, & complectebatur amabatque in Fisio suo prae caeteris creaturis visibilibus omnibus.
lta primus homo gratiam gratum facientem in statu integro habuit, non in se haerentem tanquam qualitatem; quia gratia hominem Deo gratum faciens non erat qualitas homini inhaerens: sed in Dei, residentem, quia nihil est aliud, quam paternus favor quo Deus hoc minem complectitur in Filio suo unigenito; cujus tamen gratiae & favoris splendor, sensus, experientia & cognitio per effecta in homine erat. Non sequitur autem, si gratia illa non fuit in homine, quod eam non habuerit: siquidem non eam tantum gratiam homo habere dicitur, quae in ipso haeret, sed etiam eam quae est in alio, cujus gratiae i alio residentis cognitio, sensus & experientia, & effecta sunt in ipse homine qui gratiam dicitur habere. Ita quispiam dicitur gratiam Principis habere, id est, invenisse gratiam & valere gratia apud Principem, quae tamen gratia in Principe est, non in eo qui eam habet, eaque valer
Quocitca justitia originalis in primo homine differebat a gratia; gratum faciente, non tantum ratione, sed etiam reipsa ac natura Nam justitia originalis erat habitus in anima primi hominis inhaerens: at gratia gratum faciens est patorna Dei benevolentia qua hominem complectebatur, in ipso Deo residens. Si qui justitiam originalem nominant habitum gratiae gratum facientis, improprie loquuntur II. Supernaturalis quidam splendor Spiritus Sancti in primi hominis anima lucens, eamque irradians, cujus gratia atque auxilio speciali in sua integritate & innocentia perseverare. Deique voluntati in sempiternum obtemperate potuisset, si voluisset: ut autem vellet, inipsius relictum erat potestate liberoque arbitrio
Ac certe primus homo eguit in statu innocentiae speciali gratia ad que auxilio ad bene constanter operandum & ad vitanda perpetue. peccata; quod asserimus adversus Bellarmini cap. quartum libri degratia primi hominis
III. Supernaturalis vita animae ac beatitudo, quae in communione cum Deo Patre, Filio & Spiritu Sancto consistebat.
QUAE RITUR: Si justitia originalis propagata fuisset, an illa sua pernaturalem gratiam GHRISTIsuperadditam & conjunctam habuisset. RESP. Affirmamus, & affirmationem nostram stabilimus his argumetis: I. Quicquid Adamo non ut privatae personae, sed ut totius humani generis origini collatum fuit, illo etiam nisi peccasset, omnes posteri ejus donati fuissent: At supernaturalis gratia Christi Adamo, non ut privatae personae, sed ut totius humani generis origini collata fuit: Ergo illa etiam, nisi peccasset, omnes posteri ejus donati fuissent
II. Si Deus etiam post sapsum continuat beneficentiam suam, in Lege promissam in hominum piorum liberos pios: multo magis si in innocentia Adamus perstitisset, in ejus posteros illam gratiam continuasset qua Adamum ornaverat. Verum est primum: Ergo & extremum.
III. Quod Jeremiae, Johanni Baptistae & multis aliis adhuc in uteris maternis a Deo datum fuit, id multo magis Deus hominibus in integritate permanentibus largitus fuisset: At Christi gratia supernaturalis Jeremiae, Johanni Baptistae & multis aliis adhuc in uteris maternis a Deo data fuit: Ergo eam multo magis hominibus in integritate permanentibus largitus fuisset:
On this page