Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 1
QVONIAM praecedente libro doctrina de Creatione rerum omnium, quae primum Dei opus externum est, quanta fieri potuit brevitate & perspicuitate, pro modulo gratiae a Deo nobis concessae, explicata est: sequtur ut jam de PROVIDENTIADEIACTUALI, quae alterum est opus Dei externum, agam. Verum tenuitatis meae conscientia & materiae gravitate impulsus, ad te animum meum converto, magne & omnipotens DEUS, teque votis supplicibus veneror: indulge mihi, propter CHRISTUM Dominum, peccatorum veniam & per Spiritum Sanctum tuum me verbotuo magis atque magis sanctifica, ut veritatem tuam coelestem recte perspiciam, perspectam firmiter percipiam, perceptam sancte & opportune proferam, ad nominis tui gloriam & Ecclesiae tuae bonum, Amen.
Postquam debita instituto meo vota feci, a vocis explicatione ordiat, ne ambiguitate illius a vero aberretur: deinde re ipsa tractabo¬
Vox providentia Dei est ambigua: nam aliquando latius, aliquando strictius accipitur. Latius sumta complectitur aeternum creationis: gubernationis, ordinationisque rerum omnium decretum & exsequutionem illius: strictius capta vel aeternum decretum Dei de omnibus quae futura erant, significat quomodo Hebr 11. 40. dicitur; Deus de nobis praestantius quiddam providerat, ne absque nobis consummarentur; vel ad solam omnium quae facta sunt & fiunt gubernationem refertur, quas vocis acceptiones supra quarto libro, capit, sexto pluribus declaravimus.
In hoc libro vox providentiae divinae stricte capitur & distinctionis ergo creationi opponitur, & solam conservationem, gubernationem & ordinationem omnium denotat, quo significato communi¬ ter usurpatur: veluti in libro Sapientiae Salomoni adscripto dicitur; cap. 6. vers. 8. Dominus omnium non dissimulabit personam, naque verebitur magnitudinem, quum parvum ac magnum ipse fecerit, & paritet putatur providentia in omnihus. Theodoretis Commentariis in caput, quinquagesimum-primum Jeremiae ad verba; Qui secit ter ram robore suo &c. eadem stricta significatione utitur hac voce: Posuit (inquit) tum ea quae pertinent ad creationem, tum quae faciunt ad providentiim: quia non modo condidit universa, sed etiam in iis gubernandis perseverat. Et in libro divinorum decretorum, capite de Providentia: item Sermone seu libro Curationis Graecarum affectionum sextoqui est de Dei Providentia: & in Sermonibus decem de Providentia.
Tantum de voce: nunc de re ipsa Ut rem ipsam tractemus, expediemus, an sit providentia Dei? quid ? quod subjectum ejus? quae partes? quae species? Providentiam Dei esse, id est, Deum curare, id est, conservare, gubernate & ordinare omnes creaturas, gubernate & ordinare omnes res humanas, & omnia quae sunt & fiunt in mundo, sic ut nihil temere, nihil fortuito fiat, confirmant testimonia divina Sacrae Scripturae & argumenta alia¬
Testimonia divina e multis haec sunt: Psalm. 14. 2. Iehova e coelus prospectat super filios hominum, ut videat an sit ullus qui intelligat, qui exquirat Deum. Psal. 33. 13, 14, 15. Ecoelis intuetur Iehova, videt omnes filios hominis: E loco habitationis suae, prospicit in omnes habitatores terrae: Formator pariter cerdis eorum, animadvertit ad omnia apeta eorum. Psal. 36. 7. Homines & jumenta conservas, Iehova. Psalm 104. 27, 28, 29, 210. Omnia ista in te exspectationem habent, ut des escam ipsorum tempore suo: Te dante ipsis colligunt, aperiente munum tuam satiantur bono: Abscondente faciem tuam conturbentur; recipiente spiritum eorum exspirant, & in pulverem suum revertuntur: Emiitente spiritum tuum recreantur: denique renovas jaciem terrae: Matth. capite sexto, versiculo vigesimo sexto: Intuirmine in volucres coeli: non enim serunt, neque metunt, neque cogunt in horrea, sed Pater ille vester coelestis alit eas: Et cap. 10. 2. 29, 30. Nonne duo passerculis assario vaneunt, & unus ex eis non cadit in terram sine Patre vestro? Vestri vero etiam capilli capitis omnes numerati sunt. Plura testimonis deinceps in progressu allegabuntur.
Argumenta alia haec sunt: PRIMUM: Si Deus est, providentia est. Quibus enim argumentis demonstratur, esse Deum: iisdem evincitur providentiam esse. Deinde non aliter potest ei divinitas attribui, nisi & praeterita teneat praesentia sciat, & futura provideat. Unde Jehova per Prophetas se es se Deum asserit ex operibus providentiae, ut Jes 42. vers. 8. 9. Ego sum lehova, illud est nomen meum, & gloriam meam alteri non dabo, & laudem meam sculptilibus. Pripra ecce evenerunt: & nova ego indico quum nondum exoriuntur, pronuncio vobis. Eodem argumento idolis deitatem inesse negat, Jes. 41. v. 22, 23. Proponant & indicent nobis eo quae obventura sunt: priora quae nam sunt indicate, ut apponamus animum nostrum, & cognoscamus finem eorum, aut euentura pronuncia te nobis. Indicate quae eventura sunt in posterum, ut cognescamus vos esse deos; etiam benefacite aut malefacite, ut obstupescamus videntes pariter. Quisquis igitur credit, esse Deum; cum etiam necesse est credere, esse providentiam Dei. Quod si providentiam Dei quis negaverit, reipsa etiam Deum esse negat, etiamsi Deitatem verbis asserere maxime, quod facit homo ψυχικος, ratione abutens ad insaniam, teste Davide Ps. 14. v. 1, Dicit stultus in corde suo, non est Deus: corrum. punt, abominandam quamque actionem perpetrant
SECUNDUM argumentum suppeditat natura Dei & proprieta. tes ejus essentiales. Qui est sapientissimus, optimus, justissimus, ad misericordiam propensissimus, omnipotens; is profecto rebus omnibu providet, omnia & singula curat & dirigit, ne quid temere fiat. Atqui Deus est talis, ut libro secundo abunde probatum est,
TERTIUM argumentum subministrant opera Dei, in quibus evidentissime providentia Dei elucet, quod argumentum copiose tractat Theodoretus in Sermonibus decem de Providentia. Inprimis autem opera Dei in homine & rebus humanis testantur providentiam divinam apertissime, nempe notitia Legis mentibus humanis a Deo insita: mens hominis regens corpus & vitam omnesque actiones hominis, Ps. 94 8, 9, 10 Animadvertite, o brutissimi in populo: & stultissimi quando intelligentes eritis? An plantator auris non audiat? aut formator oculi an non intueatur? An castigator Gentium non reprehendat? qui docet homines scientiam: Item beneficia tot corporalia & spiritualia quibus homines continuo afficit, ut Paulus concionatur Lystrae Act. 14. v. 17. Non passus est se esse expertem testimonii, bona tribuendo, dans nobis coelitus pluvias ac praestituta tempora fructibus proferendis, implens cibo & delectatione corda nostra. Et cap. 17. v. 26. 17. conscientia uniuscujusque bona vel mala: praemia quibus Deus recte facta ornat: poenae quas Deus peccantibus infligit: politiae quarum constitutio & conservatio, aut mutatio, aut translatio est opus Dei: motus heroici quos Deus gubernatoribus & aliis indit quo rum ministerio uti dignatur ad defensionem Ecclesiae suae, quales motus heroici & virtutes superantes communem captum hominur fuerunt in Mose, Josua. Samgare, Simsone, Davide. Confirmat providentiam divinam etiam erdo sapientissimus in natura, quem Deus conservat & moderatur, ut docetur Ps. 147. 4. Supputat numerum stel larum, quotquot sunt nominibus vocat. & v. 8. Qui obtegit coelos densit nubibus, qui comparat terrae pluviam, qui facit ut proferant montes foenum. Stabiliunt eandem & fines ad quos omnia tendunt & perveniunt in mundo, sapientia, bonitate & potentia Creatoris, Deut. 8. v. 3. & Matth.4. v. 4. Non solo pane vivit homo, sed omni verbo prodeunte ex ore Dei. Sed tam clara est providentia Dei, ut ipsa quoque bruta animantia & elementa eandem docere valeant, quemadmodum Jobus ostendit cap. 12. v. 7. 8, 9, 10. Enimvero interroga, quaeso, jumenta, & docebit te illorum quodque; aut volucrem coeli, & indicabit tibi: Aut. confabulare cum terra, & docebit te: etiam enarrabunt tibi pisces muris. Quis non cognovit ex omnibus istis, manum Iehovae facere illud? In cujus manu est anima omnis viventis, & spiritus totius carnis humanae¬
Nec minus providentiam Dei testatam faciunt praedictiones divinae eventu ipso comprobatae: miracula, quae Deus exhibuit & exhibet supra totius naturae vires: signa temporum: eventus insignes: horribiles tempestates, ostenta & prodigia: martyrum Christi constantia in perferendis cruciatibus exquisitissimis & mortibus crudelissimis. Hoc ipsum quoque maximum est providentiae divinae documentum, quod rerum plurimarum rationes nobis arcanae sunt & imperscrutabiles. humano ingenio¬
Ista omnia perspicue demonstrant, Providentiam Dei esse Proinde nihil contingit temere aut fortuito, nihil secundum carnales cogitationes hominum; sed omnia fiunt providentia Dei, se cundum aeternum ejus consilium & voluntatem, ut dicitur Proverb 19. v. 21. Multae cogitationes insunt animo cujusque, sed consilium Iehovi ipsum flabit. Job. 22. 13. Si ipse contra animum agit, quis revocet eum? quod animus ejus cupit, id efficit: Nam perficit statutum de ore. Ps 115.3.
Sic probatum est, providentiam Dei actualem esse. Hanc autem verissimam doctrinam oppugnant vesani homines qui omnem providentiam Dei tollunt, ut faciunt Epicuri de grego porci, quos Gentiles etiam ipsi refutarunt, & tonitrua fulminaque coelo, ut de se testatur Horatias Carminum libro primo, Odam trige sima:-quarta: & exempla C. Caligulae & Neronis, quibus tonitrua tantum metum incusserunt, ut agnoscerent, Deum res humanas curare. Oppugnant eandem ex parte Philosophi Ethnici, qui sub lunaria Deo curae esse negant, qui curam Dei ad ea quae sub Luna sunt & fiunt ese non extendere contendunt.
Quin etiam caro in regeneratis adversus spiritum pugnans, providentiam Dei in dubium vocare solet, ut regenerati in seipsis experiuntur & agnoscunt, quemadmodum videre est Psalmo 73. v. 2. & sequentibus: Equidem quod ad me, pene declinaverant pedes mei, nihil fere aberat quin effunderentur gressus mei: Quum inviderem insantenibus, prosperitatem improborum aspicerem. Nam non sunt nexus usque ad mortem eorum, sed pingue est robur eorum. In labore mortalium non sunt, & cum reliquis hominibus non afficiuntur plagis, Idcirco cingit eocorques superbiae, operit velut ornamentum violentia eos. Emicat pro binguedine uterque oculus eorum, superant cogitationes animi. Tabifici sunt, & loquuntur maligne oppressionem: & e sublimi loquuntur. Osponunt coelis os suum, & lingua eorum pervadit terram. Ideoque redit poulus ejus huc, quum aquae pleni poculi exprimuntur ipsis, Vt dicant quomodo cognosceret Deus fortis? aut esset notitia in excelso? Ecce istos mprobos, ut tranquilli in saculo augeant vires. Utique inaniter purifico animum meum, & lavo in munditia manus meas: Quum sim plagi affectus quotidie, & castigatio mea praesto sit matutinis singulis.
sequitur quid sit? PROVIDENTIA DEIACTUALIS, est actio Dei transiens quam mundum a se creatum & omnia quae in eo sunt ac fiunt, seundum suam voluntatem curat ac dispensat ad suam gloriam & ele ctorum salutem. Alias gubernatio divina, item imperium seu regnum Dei, Psal. 93. v. 1. & 97. v. 1. & 99. 1. & 103. 19. Via Dei Psalm. 77. 14. Oeconomia divina, sine labore regens, & sine onere continens mundum. Sis definitur a Damasceno libro secundo Orthodoxae fidei, capit. 28. ex Gregorii Nysseni libro de Providentia: ωρονοια εστιν η εκ θεο εἰς τα ὀνζα γνουδη ἐπιμελεια. Providentia est Dei in ea quae sunt cura.
On this page