Text List

Caput 2

Caput 2

CAPUT II. In quo de bono creato.

UBJECTUM providentiae divinae deinceps exrponendum est, Put sciatur quid a providentia illa gubernetur?

Aprovidentia Dei gubernatur tum bonum omne creatum, tum malum,

BONUM creatum, est quicquid a Deo factum est & approbatur: ut omnes substantiae rerum, & quantitates & qualitates earum creatae, & motus ac mutationes, actiones & eventus, quatenus sunt motus, & quatenus naturae ac voluntati divinae in verbo Dei expressae, congruunt .

Quicquid igitur & in diabolis & in hominibus ex creatione est reliquum, id bonum est

Bonum vel absolute bonum est, vel secundum quid. Absolute bonum vel naturale est, vel morale Bonum naturale, est omne bonum quod in natura a Deo creatum est ad usus ipsi placentes

Estque vel essentiale, vel accidentale. Bonum essentiale, est quod vel ipsa essentia est rerum, vel inseparabile ab ipsa essentia: quale bonum est omnis substantia, quatenus substantia est; & omnis proprietas essentialis. Quapropter nulla substantia, nulla proprietas essentialis ullius substantiae per se mala est, ut coelum, terra, mare, aer, Sol, Luna, cibus, potus, vestis, quantitates & qualitates rerum essentiales. Hoc bonum nulli malo est contrarium sed in eo per accidens malum esse potest.

Bonum accidentale naturale, est quod accidentaliter naturae cufusque substantiae adest & ab ea separati potes.

Bonum morale, est quum animi affectio inclinatioque, tum actic congruens cum aeterna & immota sapientia Dei, patefacta in Lego divina, quae & in creatione insita est mentibus hominum, & postes voce divina promulgata. Vel: Bonum morale, est omnis bona inclinatio & actio cum voluntate Dei congruens. Dicitur etiam bonum electionis,

Idque vel naturae est, vel gratiae, Bonum morale naturae, est quod a luce naturali proficiscitur. Hoc ab aliis simpliciter bonum morale vocatur, ut sunt opera moralia seu virtutes morales Gentilium seu infidelium & nondum regeneratorum.

Bonum morale gratiae, est quod ex gratia regenerationis spiritualis promanat. Hoc etiam bonum spirituale vocant. Hoc alii a bono morali distinguunt, & divinum bonum appellant: quale est omne opus bonum seu virtus vere fidelium & regeneratorum.

Bonum secundum quid, est quod alicui bonum est: idque bonum utile appellatur, id est, commodum & expediens homini: το συα φιρον. Tale bonum est viro non tangere mulierem propter instantem necessitatem, 1 Cor. 7. v. 1, 35. Hoc bonum non opponitur vitio aut peccato, sed incommodo & molesto. Hoc bonum vocatur etiam bonum conditionis: sicut bonum morale appellatur bonum virtutis & justitiae;

Crux & afflictio qua pii vel castigantur vel explorantur vel testimonium veritati coelesti perhibent, etiam bonum est. Ps. 119. Tantum de bono: sequitur de malo.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2