Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 3
ATALUM est in rerum natura; non tamen est res seu essentia. Jmulto minus substantia aliqua: sed essentialiter & sua natura
Malum, est privatio boni, quod ad creaturae felicitatem & perfectionem requititur. Dicitur etiam miseria, quod miseram reddat creaturam.
Caret efficiente causa proprie dicta. Est quidem ortum ex bono verum non per se, sed per accidens. Mali igitur causa est bonum, non per se, sed per accidens: ideo non proprie
Caret & fine, utpote ἀσκoπον & ἀδριστον. Nunquam operatur ut proprie efficiens Quantavis est ejus magnitudo: tamen nunquam bonum, in quo est, destruit. Nunquam appetitur nisi sub ratione boni
Omne malum, nullo excepto, habet oppositum sibi aliquod bonum: etsi aliquod bonum est, quod nullum malum oppositum habet.
Porro malum est duplex: culpae & afflictionis. Malum culpae, est peccatum Peccatum, est malum quod Legi Dei repugnat, a voluntate creaturae rationalis ortum. Vocatur etiam malum delicti: item malum morale, contrarium bono morali
Forma seu formalis ratio peccati, est deformitas, id est, aberratio aLege divina, ανομια. Proinde peccatum non est nisi quod adversus legem Dei committitur. Quod statuimus contra Papistas, qui pro pec catis habent, traditionum & legum ecclesiasticarum transgressionem in jejuniis certorum dierum, feriis, votis, peregrinationibus religiosis & ceremoniis aliis humana audacia invectis: imo qui pro peccatis habent opera a Deo praecepta, ut si Laici Scripturam S legant, si pre ces publicae in templis vernacula lingua concipiantur, si officium Ecclesiasticum vernaculo sermone celebretur, si quis non adeat Missam, si quis imagines idololatricas frangat, &c.
Non igitur est mera privatio, sed etiam mala qualitas animae inhaerens contraria bonae qualitati conformi cum Lege Dei. Unde vitia virtutibus non opponuntur tantum privative, sed contrariae qualitates sunt.
Causa efficiens ejus neque Deus est ullo modo, neque natura. Nam causae bonae per se effectus est bonus. Quid autem Deo melius? quic natura melius secundum Deum? Doctores etiam Ecclesiarum Reformatarum nequaquam statuunt, peccati causam efficientem seu aueorem esse Deum: quicquid Papistae & Ubiquitarii per calumniam ipsis impingant
Sed causa ejus efficiens est res aliqua naturae, nimirum, aut diabo lus, aut homo. Nam caeterae creaturae non peccarunt, nec peccant.
Peccatum igitur vel diaboli, vel hominum Peccatum diaboli, est in quod Diabolus incidit a se & per se, motus interno motu suo
Estque duplex, lapsus ejus, & malitia lapsum sequute Lapsus diaboli, est ejus a Deo defectio, dum in veritate non perstitit, sed propriam stationem in coelis ad ministerium adsignatam reliquit. Joh. 8. 44. Vos ex patre illo diabolo estis, & desiderium patris vostri vultis facere, quia a principio homicida est, & in veritate non stetit, quia veritas non est in eo. Epist. Judae v. 6. Et angelos qui non conservarunt suam originem, sed reliquerunt suum domicilium.
Malitia diaboli lapsum sequuta, est qua in perpetuum hostis DE factus & odio irreconciliabili in Deum infiammatus, tum multos admodum angelos sibi adjunxit, & ad rebellandum Filio Dei induxit, unde & ipsi peccarunt, & non conservarunt suam originem, sed do micilium suum reliquerunt, 2. Pet. 2. vers. 4 Epist. Judae v. 6. tum hominem etiam mendaciis suis seduxit, ut a Filio Dei vita sua deficeret. & in mortem aeternam se praecipitaret, Gen. 3. Joh. 8. 44. 2. Cor. 11. 3. atque inde a lapsu suo nihil aliud cogitat, desiderat, loquitur, conatur & agit adjutus a malis angelis, qui cum ipso defecerunt, quam quod Deo displicet, decipiens homines 1. Reg. 22. v. 22, 23. impellens eos ad peccandum, 1. Sam. 18. vers. 9, 10. 2. Sam. 24. 1. Chron. 21. 1. saeviens in eos crudeliter, Job.1. & 2. Matth. 8. v. 28. & 9. 32. & passim in historia Novi Testamenti; & cupiens secum totum genus humanum in perditionem aeternam trahere, 1. Joh. 3. v. 8, 9. 1. Pet. 5. v. 8. Eph. 6. v. 12
Hec de peccato diaboli: sequitur de peccato hominum. Peccatum hominum, est in quod homines inciderunt, proprio motu voluntatis suae, promerens & afferens mortem aeternam, nisi fia remissio propter Christum Mediatorem.
Omne enim peccatum etiam minimum, sua natura est mortale hoc est, mortem aeternam meretur, Ezech. 18. v. 20. "Anima quae peccaverit, ipsa morietur". Rom. 6. 23. Stipendium peccati mors. & cap. 7. v. 13. Fit autem veniale, id est, veniam & remissionem consequitur, ut non accersat mortem aeternam renato, ex gratia & misericordia Dei, propter Christum
Si causas proximas & subjecta peccati hominum intuearis, est illud vel primorum nostrorum parentum, vel posterorum ipsorum
Estque duplex; naturale & personale Naturale, quod totius naturae humanae, & ideo omnium hominum commune est. Primum persona infecit naturam, sed post natura infecit personam. Peccatum Adami naturae ipsius peccatum fuit, caeterorum peccata personalia sunt; ideo illius cum natura transfusum est, non alios rum. Sed quare Adamus peccando non personam modo, sed naturam perdiderit, quum alii homines personas suas laedant, naturam non faciant pejorem, causa assignati non potest alia, quam Dei justissima voluntas. Quam Adamus infelicitatem volens accersivit sibi, eam ejposteris universis jure Deus inflixit. Sed quare? quia sic fert voluntas ejus, quae est juris & justitiae norma. Nunquam aliter intelliges, justum fuisse, nos omnes nasci miferos propter hominis peccatum Nam quod illius voluntas fuit nostra, & nos in illo voluimus. verum. est, sed ratio hujus veritatis nulla est, praeterquam voluntas Creatotis. Proinde & peccato primorum parentum omnes homines facti sunt obnoxii morti aeternae, non naturaliter, sed voluntate Dei. Naturaliter enim hoc factum non est, ut nimirum ob culpam unius hominis tot hominum millia a salute excluderentur. Voluntate igitur Dei, de qua Christus Matth. 10. 29.
Lapsus primorum parentum, est inobedientia & defectio a DEO, qua se suosque posteros in mortem sempiternam praecipitatunt, Genes. 3. Rom. 7.
Inobedientia autem haec Adami non fuit unica solummodo illa externa comestio vetiti fructus, sed transgressio seu violatio legis, ut dicitur I. Timot. 2. v. 14. in qua multa hortenda peccata interna concurrunt: nimirum infidelitas seu incredulitas, cum non credidit Dei. minanti mortem transgressori mandati, nec confidit in Deo soloquae fuit radix & fons malorum omnium; (sicut contra fides bonorum omnium principium & mater est;) idololatria, cum credidit & obtemperavit voci uxoris suae potius quam DEI. Genes 3. 17. cum credidit Satanae mentienti. Superbia, cum Deo aequalis fieri voluitGen. 5. 3. Contemtus DEI, cum non timuit Deum, ut debuit, & mandatum ejus contemsit, violavitque. Prophanatio nominis diuvini, cum assus est Evam de verbo Dei communicare cum serpente, cum quo non debebat: cum zelum pro gloria Dei adversus Evam quae peccaverat, fructum vetitum decerpendo & edendo, non declaravit, sed inejus gratiam una peccavit; cum non invocavit Deum ut ipsum a tranigressione Legis servaret: Homicidium, cum se & posteros suos in mortem cum animae, tum corporis praecipitavit: Avaritia, cum non contentus iis bonis quae a Deo acceperat, inhiavit pluribus. Furtum cum abstulit quod suum non erat, sed alienum ipsique interdictum: Concupiscentia prava, cum concupivit majorem altioremque scientiam, quam Deus dederat & dare volucrat: cum concupivit aequali tatem cum Deo, & sublimiorem felicioremque statum, quam in quem a Deo fuerat collocatus; cum concupivit fructum prohibitum. Ista & alia peccata concurrerunt, antequam ad fructum veritae arboris manum admovit, quae enumerare hoc loco prolixum. At unus tantum praecepti accusator violati. Unius quidem numero, sed universalis re & substantia. Nam etiam tota lex una est numero: & ita quidem una, ut qui in uno offenderit, omnium sit reus, Jacob. 2. 10. Uno igitur hoc praecepto violato, generalis fuit rebellio, quia simul in se continebat omnia
Lapsi sunt autem primi parentes, divina quidem providentia, & deserti a Deo: & necessario, sed tamen spontanea voluntate sua, etsi consultore & impulsore diabolo: quia praediti erant proprio arbitrio, quod liberum erat, & cogi non poterat. Suasionem & impulsum diaboli sequuti sunt primi parentes nostri, sed inclinante eo proprio motu voluntatis ipsorum. Adam quidem a serpente ipso seductus non fuit: sed mulier seducta, causa transgressionis fuit. 1. Tim. 2. 14.
Lapsi sunt primi nostri parentes deserti a Deo desertione explorationis, cujus causa fuit, ut ipsi & posteri ipsorum cognoscerent, posse se labi per se: non autem stare, nedum resurgere per se: & proinde ex Dei gratia & misericordia toti penderent.
Lapsi sunt necessario, diversis rationibus: Primo, quia infallibiliat, si ad praescientiam Dei respexeris: nam quia Deus praescivera seu praeviderat, ipsos lapsuros; non potuit praescientia illa Dei falli facto aut consilio hominum
Secundo, ratione consequentiae & eventus facti: nam ex quo peccarunt, necessarium est nec aliter esse potest quin peccaverint: quia omne quod est, necesse est esse, quando est: omne certum est necessarium & propositiones de eo sunt necessariae. Necessario ergo lapsi sunt, tum necessitate infallibilitatis praescientiae Dei ut praescientia est, non causa efficiens rerum: tum necessitate facti¬
sidem tamen sponte lapsi sunt, Libertas in Adamo & Eva fuit sine ulla necessitate ipsum impellente.
Itaque factum est, ut objecta specie boni, videlicet divinitatis consequendae, laberentur ac peccarent, mente objectum illud approbante, & voluntate ad objectum illud amplectendum sese inclinante. Ac proinde si principium internum ipsorum, id est, liberam voluntatem spectes, lapsi sunt contingenter
Primo lapsu Adami nullum peccatum, si peccatum excipias in Spiritum Sanctum, potest atrocius aut funestius aut committi aut cogitari. Hominem recens natum sic Dei ausum esse majestatem contemnere, voluntatem offendere, interdictum transgredi, ut Deo sidem detraxerit, ut Satanae mendaciis, calumniis, blasphemiis auscultarit, denique ut divinitatem invito Deo rapuerit Idque tum quando & maximis a Deo beneficiis cumulatus fuit, & iis etiam naturae ornamentis praeditus, ut nullis intus ad peccandum illecebris pravisque desideriis urgereretur, quae nos quotidie ad peccandum solicitant Nam ut Augustinus monet lib. 14. de Civitate Dei c. 15. existimare oportet, quanta fuerit iniquitas in peccando, ubi tanta erat non pec¬ candi facilitas. Et quid consequutum est? e Paradiso ejectus, in dutam necessitatem mortis & miserias maximas ipse incidit, nosque omnes traxit. Haec omnia peccati hujus gravitatem evincunt.
Corruptio lapsum sequuta, est obscuratio imaginis Dei, per quam defit in mente vera & integra Dei cognitio, in voluntate libertas at bitrii ad benum, & corde vera dilectio & timor Dei, & propositum ac studium obediendi Deo, ac successit in mente ignorantia & dubitatio & mala conscientia: in voluntate & corde contumacia adversus Deum & prava inclinatio, perpetua perturbatio, cura & anxietas.
Haec corruptio lapsum sequuta est originalis iniquitas quam Adamus ex actu transgressionis contraxit atque ad posteros transmisit. Haec corruptio effectus est actualis illius peccati, quod Adam commisit.
Personale peccatum primorum hominum est, quod personae Adam & Evae est proprium: qualia fuerunt post lapsum omnia ipsorum cetera peccata actualia, Illaque nobis non imputantur. Etsi enim poslapsum alia peccata Adamus admiserit, nullum tamen eorum nobis imputatur, sed tantum primum, quo corruptio & mors in totam naturam humanam invecta & in nos derivata est. Hoc docet Paulus Apostolus quum ait Rom. 5. vers. 12. Per unum hominem peccatum: mundum introit, ac per peccatum mors: dicit peccatum singulari numero, & non peccata. Sic v. 16. reatus est ex una offensa ad condemna tionem, & v. 17. Per unam offensam mors regnavit per unum: & versic. 18. Per unam iffensam reatus venit in omnes homines ad condemnationem.
Hec de peccato primorum parentum. Posterorum peccatum, est in quod omnes posteri Adami & Evae naturaliter ex iis descendentes inciderunt.
Estque duplex, originale vel actuale. Peccatum originale, est peccatum quod in omnes homines secundum naturalem modum generatione carnali ex Adamo & per Adamum propagatos derivatur.
Nominatur absolute peccatum Rom. 7. v. 8. quia est scaturigo fons peccatorum aliorum: item peccatum peccans, Rom. 7. v. 13. malum adjacens Rom. 7. 17 peccatum inhabitans Rom. 7. 20. peccatum undique circumstans Hebi. 12. 1.
Peccatum istud dicitur originale, non restrictivo termino diminus ente vel alienante, quemadmodum quum homo pictus, aut autum falsum dicitur: sed δαϰριτικῳ, ut eo tanquam differentia specifica discernatur a peccato actuali
Nec propterea dicitur originale, quod origo & fons sit omnium peccatorum aliorum (quanquam omnia peccata actualia nostra abhoc fonte promanant;) sed quia ab Adamo tanquam omnium nostrum origine derivatum fuit in nos haereditaria propagatione; quum in Adamo non fuerit personale, sed naturae totius: & quia originali ter de serpente antiquo contractum & in nos per conditionem communis originis derivatum, a prima origine nostra, hoc est, inde a conceptione nostra naturae uniuscuiusque nostrum inhaeret.
Unde etiam in nobis naturale est, hoc est, quod natura, non ut al initio recta creata est a Deo, sed ut est jam depravata, nobis adeoque naturae nostrae inest, non vitio communis naturae (quae & Adami in integritate fuit & Christi communis est,) sed instrumenti primigeait, per quod omnes naturaliter descendimus. Hoc est quod Eph. 2 v. 3. dicitur, nos esse natura filios irae, id est, natura peccatores & mortidestinatos, tanquam quos ipsa ira pepererit, sicut filj contumaciae dicuntur Col. 3. 6. tanquam quos contumacia ipsa genuerit. Et quia peccatum originale nobis natura inest, ideo in hac vita est prorsus ἀχοριστον, inseparabile, sic ut deponi non possit omnino, nisit morte.
Partes peccati originalis sunt duae: culpa inobedientiae seu defectionis a Deo in lumbis Adami, & corruptio defectionem Adae sequuta in tota hominum naturae
Culpa inobedientiae seu defectionis a Deo in lumbis Adami, est prima pars peccati originalis, quae est iniquitas seu labes & macula expeccato illo primo contracta, privatio nimirum decoris debiti inesse, quasi vinculum ad poenam obligans, & in poena ipsa nos constringens. Ita culpa non tantum Adami est, sed etiam nostra; quia non tantum Adamus, sed etiam nos in Adamo tanquam radice totius humani generis peccavimus. & Legem transgressi sumus, Rom. 5. 12. 19. Lapsus primus Adami, non duntaxat Adami peccatum fuit, sed etiam nostrum. Nam transgressio Adae nobis imputatur, alioqui neque iniquitate inde contracta, neque reatu ullo teneremur. Distingui debet lapsus primorum parentum a peccato originali quod est in nobis ut causa ab effecto. Ideo non ipse lapsus primus est, in nobis, quia quum fuerit actus statim transiit: sed culpa lapsus illius haeret in nobis. Gorruptio inobedientiam & defectionem Adae sequuta. in tota hominum natura, est secunda pars peccati originalis, nimi rum innata vitiositas, quam ab utero matris afferimus, in omnes naturae nostrae partes diffusa. Nominatur corpus peccati Roman. 6. v. 6. quia in eo consoc ata sunt omnia peccata, quae data occasione erum. punt: lex in membris, iom. 7. 2, quia obligata & devincta sibi habet omnia membra, id est, omnes partes & facultates totius hominis: corporis & animae. Cortus mortis Rom 7. 24. quia est causa mortis νο ς ἀμαριας, lex peccati, Rom. 7. v. 23, 15. & cap. 8. 2. lex peccati & mortis.
Bo tarigin ilis defectus, est corruptio seu pravitas innata, quam tot natura nostra privata est:bonitate seu gratia originali, m qua fuerat primus homo concitus.
Is defectus est in toto homine. tum in anima, tum in corpore Nam peccatum originale est in toto homine, in anima & in corpore: in a¬ nima proprie, ut in proprio subjecto, it corpore autem ut in instru mento per quod anima agi¬
In anima defectus seu vacuitas est bonitatis & gratiae originalis in omnibus partibus, hoc est, & in mente & in voluntate.
Mens enim destruitur luce & sanitate intelligentiae & rationis. Voluntas orbata est sua rectitudine & libertate ad bonum DEOplacens.
Malum quod in locum boni originalis successit, est corruptio seu pravitas illa innata, quam tota natura est inepta reddita ad bonum, & prona tantum ad malum. Nominatur a Paulo Apostolo Rom. 7. versic. r. concupiscentia seu cupiditas, quae non est materiale seu materia in qua, sive subjectum peccati originalis, sed est formaliter ipsum peccatum originale, licet in ea synecdochice peccatum originase colloca tur; non est tantum inordinatio inferiorum animae virium, nempe sensualitatis seu sensitivi atque animalis appetitus, cujus vi arque impetu ad res sensibiles & carnales, quas propter aliquam in eis jucundicatem expetendas esse arbitramur, excusso rationis imperio rapiur: sed etiam mentis ipsius nostre, quam cogitamus, meditamur, molimur volumus, ac proinde & supremae potissimaeque partis animae & facul tatum ejus inclinatio atque propensio insana ad omnem impietatem & injustitiam: & ut clarius dicam, etiam in parte superiore animae, inpso intimo mentis recessu, omnem dispositionem, omnemque habitum adversantem Legi Dei comprehendit.
Proinde illa concupiscentia quae est peccatum originale κγ συνeκ, δοχιι, discretionis ergo consuevit dici maia seu prava concupiscentia.
Et non est creata quaedam facultas, quam Adamus ante peccatum habuerit, aut nos post resurrectionem habituri sumus, ut sequentia argumenta confirmant
III. Quia a lege est damnata. Exod. 20. 17. Rom 7. v. 7. IV. Quia cum ea Spiritus Sanctus, & lex mentis nostrae perpetuum bellum gerit, Rom. 7. 23. & cap. 8. v. 2. & 7. Gal. 5. 17. caro concupiscit adversus spiritum.
VI. Quia nihil aliud in nobis agit, nisi ut hominem interiorem labefactet, fiat admodum peccans & peccati desiderium inundet & nos a Deo separet, Rom. 7. v. 5, 8, 11, 13, 20, 23 Jacob 1. 14. 15.
Discernenda etiam est a prava concupiscentia actuali, quae non est peccatum originale, sed actuale. Nam primo concupiscentia, qua peccatum est originale, est habitualis: & latens, quam infante in ant ma sua inclusam continent, ut ipsam rationem qua uti nesciunt: concupiscentia vero actualis est motus seu actus, qui a concupiscentia hapituali nobis saepe nec consentientibus & moleste etiam ac graviter ferentibus erumpit. Concupiscentia quippe actualis ut & omnis alis perturbatio animi, secundum tres gradus seu motus spectatur, quatenus nimirum incipiunt, aut crescunt aut erumpunt. Nam primumotus est confusus, quo concupiscentia animum a se dimovet, etiam citra rationem ullius objecti, quo feratur extra se: hic motus est involuntarius & indefinitus, quasi praeparatio affectus, & quaedam commutatio. Secundus concupiscentiae motus est quo fertur ad aliquid destinatum cum judicio atque ratione: hic motus est cum voluntate non contumaci. Tertius concupiscentiae motus est quo ad ad liquid sine judicio animus abripitur: hic motus est jam impotens qui non sicut oportet, aliquid concupiscit sed utique qui rationem superavit. Hic motus est cum voluntate contumaci. Posteriores igitum duo motus concupiscentiae sunt voluntatii: Proinde actuales pravae cupiditates vel involuntatiae sunt vel voluntariae
Secundo, pravas cupiditates actuales voluntatias, etiam ignari Leis a Deo per Mosen latae, veluti Philosophi Gentiles agnoverunt & damnaverunt: sed concupiscentiam nativam & habitualem, in quabonitur peccatum originale, ne suspicari quidem potuerunt, Rom. 7. 7, 8. 9.
Distinguenda insuper a naturali concupiscentia, id est, quam natutae nostrae Deus insevit, qualis est concupiscentia cibi & potus quo corpora nostra nutriuntur. Nam naturalis concupiscentia sic se habet ad peccatum, ut ratio naturalis: vitiosa autem concupiscentia de quaeRom. 7. v. 7. formaliter est peccatum
Concupiscentia naturalis, nec materia est, nec forma ullius peccati, nec aliquid in se vitiosum habet
Distinguenda denique a concupiscentia illa qua spiritus contra carnem concupiscit, de qua Gal. 5. 17. Haec enim con upiscentia speritus est bona ac Deo placens: in illa igitur nemo peccatum originale posuerit.
Concupiscentia mala ex se, etiamsi consensus voluntatis non accedat, est peccatum. Ratio. quia concupiscentia mala est in parvulis, qui ob infantilem aetatem nondum possunt pravis desideriis assentiti. Quod si concupiscentia mala ex se & sine consensu voluntatis peccaum non esset, in parvulis nullum originale peccatum esset,
Concupiscentia porro prava, tum in anima est, tum in corpore Anima enim tota est plena omnis mali ac praecipua sedes, sive subectum proprium concupiscentiae vitiosae: sive mentem quis spectet sive uoluntatem
Mens est tum obtenebrata ignorantia & coeca, in rebus maxime divinis, Eph. 4. 17. & 5. 8. 2. Cor. 4. v. 4. tum non capax eorum quae sunt Spiritus Dei, 1. Cor. 2. 14. 2. Cor. 3. v. 7. Voluntas deinde tum rebellis est voluntati divinae, Jer. 17. 9. Matt. 23. 37. tum serva peccati, Rom 7. 14. Ps. 5 v. 10. & 10. 2 v. 3. usque ad 12. & Ps. 14. 1. & 53. 2. & 36. 2, 3, 4, 5 & 140. 12, 4. Jes. 59. v. 3. & aliquot: sequentibus Rom. 3. a v. 9. usque ad 19.
Corpus denique & repugnat inimice Deo, Rom 8. v. 7. & refertum est itidem pravam concupiscentia, quam propter inordinationem affectuum cordis tantum ad malum est proclive¬
Ideo peccatum originis non est ipsa hominis substantia, ut Flacius Illyricus voluit, sed est accidens, nimirum habitus vitiosus: nec est rea tus poenae pro peccato primi hominis, ut Scotus & Gabrie! Biel contenderu: nec est mera ac nuda privatio, sed etiam comprehendit positiva, nempe habitum corrup. u, seu corruptionem positivam & dispositionem habitualem seu habilitatem, pronitatem & propensionem ad malum, naturae impetum contra verbum Dei & alia id genus. Positiva hic inte ligimus non tem subsistentem a Deo conditam, sed quod ne est simpliciter nihil, nec simplex privatio sicut mors est privatio vitae aut tenebrae sunt privatio lucis; sed quod simul est defectus & destructio rei positivae a Deo creatae, & habitus vitiosus excitans & gignens motus internos & externos a lege Dei aberrantes Deoque displicem tes. Nihilominus recte concupiscentia illa dicitur privatio, quia est aberratio a Lege Dei.
Peccatum originis igitur est tum culpa inobedientiae primae Adami, quae inobedientia nobis quidem non inhaeret, sed a Deo juste imputatur, culpa autem ex inobedientia illa nata nobis inhaeret; tum pravitas inobedientiam sequuta, quae pravitas in natura hominis inhaeret, a qua tamen semper est discernenda
Tantum de partibus peccati originalis. In omnibus autem hominibus, etiam in infantibus, qui naturaliter ex Adamo & per eum descendunt, a principio ipsorum conceptus, est peccatum originis.
Idque ie in hunc modum demonstratur: Quicunque formati sunt ininiquitate, & in peccato a matribs luis in utero concepti: in iis est a principio illorum conceptus peccatum originis, scaturigo & fons omnium. actualium peccatorum. Hoc docet Jobus quum ait c. 14. 4. Quis edat mundum ex immundo?ne unus quidem. Hoc confirmat Eliphax Themanites inl Jobi c. 15. 14. & sequentibus Quid est mortalis ut mudus sit? & ut iustus sit, natus multere? En, sanctis suis non esset crediturus firmitatem: & caelites no sant mundi in oculis eius: Quanto magis abomina bilis & foetidus vir, imbibens ut aquam iniquitate? Hoc Christus ipse tradit, quum ait Joh. 3. v. 6. Quod genitum est ex carne, caro est, hoc est; quod geniium est ex substantia corrupta, est itidem substantia infecta iisdem corruptionibus Id rationes etiam evincunt. Generatum sequitur naturam generantis: Jam quum homo generans natura sit corruptus, exeo etiam corruptum hominen generati necesse est, hoc est, quum hom per concubitum naturalem generans, corruptam naturam habeat, quicquidex eo generatur, naturam similiter corrupta habeat necesse est. Potestne mala arbor ferre fructus bonos? num fons amarus potest fun iere dultem aquam? aut num falsa aqua dulcem edere potest. num aloe & absinthium suecum suavem praebent num ex pu rido li gno imago non putrida fieri potest? Cui ignotum esse potest, accidentia subjecto congenita ejus naturam sequi? Si substantia penitus vitiosa est, qui poterunt non esse vitiosa ejus accidentia
Jam omnes homines qui na uraliter ex Adamo & per eum descendunt, in iniquitate formati, & in peccato a matribus suis concepti sunt. Hoc de seconfitetur Propheta David, sic inquiens: En in iniquitate. formatus um, & in peccato concepit me mater mea. Perpendamus hanc confessionem. Adulterium cum vathseba commissum, & homicidium in personam Uriae matiti Bathsebae perpetratum dolenter confitetur, & istorum recentium flagitiorum pudore tactus, adscendit altius, nimium ad primam usque formationem & conceptionem suam, & agnoscit am tunc se fuisse corruptum & infectum carnis labe: neque id ut culpa suam extenuet, aut patris atque matris suae delicta arguat, sed potius ut culpam recenscontracta exaggeret, ut qui non tantum nuper tam graviter deliquerit, sed contaminatus in utero matris, non desierit a prima infantia peccata peccatis cumulare. Itaque est in particula demonstram te, EN, emphasis magna, orta a vehementia affectus, q. d. Quid vero haec tantum maleficia, quorum nomine me per servum tuum Nathanem & Deus reprehendisti, confiteret: inde ab ortu meo peccator suum miserrimus. In iniquitate formatus sum, hoc est, contagione peccati infectus sum a primordus formationis meae: Et in peccato concepit me mater mea, nimirum & quum me initio conciperet ex semine Patris mei, & quum massam embryonis postea uteri calore foveret, jam eram labepecc, ti contaminatus, quae contaminatio habebat veram rationem pec- cati, etiam antequam formata essent vel mentis vel voluntatis organa. Concipit aute mater in peccato liberos, quia concipit carnem in qui propagatur peccatum vi seminis viri, non autem quod transfundat ipsa peccatum. Nam si conciperet sine viri semine, conciperet sine pec- cato, sicut Beata Virgo Maria quando Christum concepit
Sic igitur David propriae perversitatis confessione ab ipsa genitura repetit. sliam autem Davidi singulare & propriam non fuisse certum est: quamobrem communis humani generis sors sub ejus exemplo notatur. Hoc ipsum de improbis aperte confirmatur Ps. 58. 4. Ahalienat, se improbi inde a vulva, aberrant inde ab utero, loquetes mendacium. De electis itidem Eph. 2. v. 3. ait Paulus, Eramus natura filii irae. Quicunque natura sunt filii irae: i natura etiam sunt peccato polluti. Atqui omnes ho nines etiam electi sunt natura filii irae, ut etiam reliqui, testante Genium Apostolo. Quocirca sunt natura peccato polluti. Naturam aute in cilige, ut est depravata peccato, non ut recta creata ab initio, sicut no tura idem hoc loco sit, quod ab origine, ab ipsa conceptione & generatione nostri, seu quia tales nascimur ab ipsa nativitate nostra.
Quapropter omnes homines qui ex Adamo velut communi prin¬ cipio generis nostri secundum naturae modum propagintur, indea primordio conceptus sui peccato originis obnoxii sunt.
Consequitur hinc, turpiter errasse olini Pelagianos, & hodie errare similiter Anabaptistas, negantes peccatum a parentibus, saltem regenetatis in sobolem propagari. Neque nos movere objectiones illotum debent, utur speciosae videantur.
Objiciunt primo: Si peccatum ex parentibus in liberos propagatur, ti aut animam esse ex traduce, aut peccato infectam a Deo creari & corpor. infundi; aut puram creatam & corpori infusam ab eodem corpore vitium contrahere. Sed nec anima per traduce propagatur; tum quia spiritualis substantia quum sit, decisionem non patitur, tum quia aliequin esset mortalis. Nec infecta peccato a Deo creatur & corpori infunditur: quia Deus hoc modo peccati autor fieret. Nec pura creata vitium a corpore cui unitur contrahit, partim quod animam pura, cum eo corpore coniungi, qui depravaretur, cum fine ad quem homo est conditus, nempe ad vitam aeternam; & cum bonitate Dei pugnaret, partim quod peccatum non per corpus, quod brutum est, nec in animam agit, sed per animam propagari potest. Ergo peccatum ex parentibus non propagatur.
Respons. In majore non est sufficiens disjunctorum enumeratio: potest enim dari quartum, videlicet animam cieatam a Deo cum in flictione poenae Adamo denunciatae hoc est, destitutam & non donatam gratia originali, quoniam Adamus iliam & sibi & posteris amisit, & corpori vitioso unitam ab eodem vitium contrahere.
Replicant duo: prius est, intquum esse, anima quae non peccavit, puniri ob alienum peccatum: hoc est, animas liberorum puniri propter peccatum parentum. Posterius: absurdum esse, animar a corpore vitium contrahere, seu carnem posse qualitatem corporis impiagere animae, quo res spiritualis est. RESP. ad primam replicationem. Animae nequaqua njuste puniuntur, privatione seu denegatione gratiae originalis: tum quia omnes in Adamo peccaverunt, tum quia Adamus gratiam oriaginalem non tantum pro se, sed etiam pro suis posteris:cceperat: proinde eandem non tantum sibi, sed etiam posteris amisit.
Instantia. Animae quae in Adamo non fuerunt, peccare in ipso non potuerunt: Nostrae animae in Adumo non fuerunt: Ergo:
RESP. Minor simpliciter accepta est falsa. Nam nostrae animae non fuerunt quidem in Adamo actu, sicut neque corpora, sed fuerunt in eoδυθαμει, quae δυναιις erat tandem deducenda ad actum, quutenus conjunctis cum co poribus & homines constituturis, homines nascituri erant. INSTANT: Si actu in Adamo non fuerunt, tu actu non peccaverunt. RESP. Concedo: nam ut ευυημει tantum in eo fuerunt ta etiam δυυμeι in eo peccarum. Jam RESP. ad secundam replicationem Absurdum non est, anima corpore vitium contrahere. Nam etiam Philosophi cocedut, & exerientia firmat animam sequi inchinationes & temperamentum corporis vitiosi, ita ut liberi parentum ingenium & mores, non modo vultu peferat, ut fatuitate, iracundia insania a parentibus trahant. QuA RITUR: Quomodo peccatum originale in nos derivatum & a nobis contractum sit? RESP. per semen paternum peccatum traductum est: in semine aterno propagata: orruptio animam infecit, & ut Gerson ait in conpendio Theologiae de vitiis naturae: ex coniunctione eius ad corpus con trahit illud vitium: sicut quando quis cadit in lutum, foedatur & maculatur. Primum persona infecit naturam, sed post natura infecit personam, ut comuniter pronunciant Theologi. Si inficitur persona a natura, hoc per semen fieri oportet. Instant: Anima est pec cati originalis proprium subjectum. E go anima non contrahit illud a corpore. RESP. Peccatum quide originale est in anima rationali sicut in proprio subjecto, semen autem carnale sicut est insti umentalis causa traductionis murnanae naturae in proleuta est instrumentalis causa traductionis pecati orignalis: & ita peccatum originale est in carne, id est, in carnal seminis virtute, sicut in causa instrumentali. Sic hoc peccatum est prius n semine, quam in anima ordine generationis & temporis, sed in an ima prius est ordine naturae: ut Thomas Aquinas dextre hanc quae stionem explicat in quaest. disput de peccato origin. q. 4. art 3
Obiiciunt secundo Si peccatum originale a parentibus in sobolem propagatur, tum animae sunt ex traduce. At posterius est absurdum. Ergo & prius.
Respondemus, connexi consequentiam non valere. Illam sic pro bare conatur. Si peccatum originale in anima potissimum residet, tum si llud a parentibus in sobelem propagatur, animam propagari per tradus cem necesse est. Primum est verum: Ergo & extremum. Respondendum est, in hac probatione pro causa sumi, quae causa non est. Non enim in substantia animae causam habet contagio: sed quia a Deo ita fuit ordinatum, ut quae primo homini dona contulerat, ille tam sibi quam suis posteris haberet simul ac perdere.
Instant. Peccatum non po se propagari sine anima cui inhaeret: Ergo propagato peccato, propagari simul animam. Deinde diunt, non aginunc de primo homine, sed de nostris parentibus: Proinde nostrum exceptione locum non habere. Ad istam instantia, nostra haec constans est responsio. Primo eadem objectio reperitur, quae antea fuit, mut itis duntax aaululum verbi:: eadem igitur est solutio. Deinde omnino agimus & de primo homine & de nostris parentibus. Nam pollutionis hujus non reperietur exordium, nisi ad primum omnium parentem, tanqua ad fontem oscenderimus. Id certe habendum est, fuisse Adamum humanae naturae non progenitorem modo, sed quasi radicem, atque ideo in illius corruptione merito vitiatum fuisse hominum genus.
INSTANT vicissim; si peccutum propagatur sine animarum traduce, sequi aut accidens subsistere & propagari sine subiecto: aut Deum animus peccato contaminatas corpori immittere. Utrumque consequens st ahsur. dum. Ergo & antecedens. At hujus etiam instantiae consequentiam nogamus. Nam etiamsi peccatum sine animarum traduce propagetur; tamen nec accidens subsistit sine subjecto, quandoque mquui pro¬ pagatur, tum residet in massa corporis ex semine illo formati, a quo communicatur cum anima, quae deinceps primarium fit illius fubiectum: Nec Deus animam peccato contaminatam corpori immit tit, qui non prius creat & creatam postea demum corpori vnit, sed eodem momento creat simul & unit corpori infecto, a quo hauriconcupiscentiam prauam, creat inquam, & unit corpori infecto animam non ornatam docibus in Adamo amissis.
Obiiciunt tertio. Qui sancti sunt, ab iis peccatum in sobolem non propagatur. Fideles: parentes sancti sunt. Ergo a fidelibus parentibus peccatum in sobolem non propagatur.
Hujus objectionis propositio vera esset de illis duntaxat parentibus, qui sancti sunt primaeva sanctitate, & in illa persistunt, eamque ac posteros propagant, non autem de regeneratis spiritualiter. At liberi non de parentum regeneratione spirituali, sed regeneratione carnali descendunt. Proinde, ut ait Augustinus, sive reus infidelis, siue absolutus fidelis, non absolutos uterque generat, sed reos: quia ex vitiosa natura generat. Tum non generatio carnalis, sed regeneratis spititualis facit Christiatos, justos. sanctos
INSTANT; Parentes sanctos, liberos quoque sanctos procreare; Non ergo peccaro inquinatos. Respondemus; etsi liberi parentum sanctitati quodammodo communicant, quae specialis est populi Dei benedictio: tamien ea non facit, quo minus prima illa & universalis gantis humanae maledictio praecedat. Ex natura enim reatus est: sanctificatio autem ex supernaturali gratia
INSTANTrUrsus: Qui peccatum non habent, illud in alios propagare non possunt. Fideles seu regeniti peccatum non habent Erge illud in alios propagare non possunt. Ad quam instantiam haec est nostra responsio: Fideles seu regeniti peccatum non habent, nimirum gratia & quo ad reatum; sed haben: natura & quo ad habitum: Ideo parentes fideles, natura adhuc sunt peccatores, sed gratia iusti, quia peccatum ipsis non imputatur. Parentes autem non generant gratia, sed natura; non spiritu, sed carnes
Graviter proinde errant Pelagiani & Anabaptistae, qui peccatum originale in infantibus esse negant.
Sed nec minus errant Papistae qui renatis post baptismum negant peccatum originale inesse: quia concupiscentiam manentem in baptitatis negant esse vere & proprie peccatum, ut videre est in decreto de peccato originali, promulgato in Concilio Tridentino Sessione. quinta¬
Atqui peccatum originale in Baptismo remittitur, non autem penitus exhauritur aut radicitus evellitur. Ratio, quia post bapiismum. in pueris ut primum maturitatis aliquid adepti fuerint, malae cupiditates affatim ebulliunt: nec minus in adultis, vt exempla Dauidis, Petri & aliorum sanctorum graviter lapsorum: evincunt.
Oujiciunt Papistae. Nihil est condemnabile in renatis, Rom. 8. v. 1. Ergo concupiscentia in renatis non est vere & proprie peccatum.
RESP. Negatur antecedens: nec illud est Pauli Apostoli, qui non ait, nihil esse condemnabile in renatis, nam peccatum or ginale est semper in se condemnabile in quocunque sit: sed ait, nihil esse condemnationis iis qui sunt in Christo Jesu. Graecus enim textus habet: ζδεν αρα νγ κατακριμα τοις ἐν Xρισος Ιήσοῦ
EFFECTA peccati originalis sunt: primo Reatus, qui est status & conditio hominum reorum, ad tribunal Dei constituiorum: est vela ut vinculum hominum qui peccarunt, quo adstricti sunt & tenentur. coram judicio Dei. Estque duplex, cuipae & poenae Reatus culpae, est convictio hominis quod reus sit criminis, ac proinde culpa tanquam macula deformatus & peccator formaliter constitutus Reatus coenae, est ordinatio hominis ad poenam peccato commeritam, iustissime judicio Dei facta: est vinculum mortis quo tenentur qui peccarunt. Augustin, septimo tomo, libro primo de peccatorum meritis & remissione, cap. decimotertio. Reatus non est peccatum, aut crimen, nec labes seu macula a peccato contracta: quia ordinatio divina ad poenam non potest non bona esse, quum ejus causa sit voluntas justissima Dei Quare Scotus au liendus non est, qui reatum hunc vere peccatum esse docuit in 4. dist. 14. Nec reatus quiddam vere malum: quia causa ejus proxima est justissima voluntas Dei
Secundo effectum peccati originalis est poena, id est, stipendium seu merces peccati, poena, inquam, non tantum temporalis, sed etiam aeterna: poena autem non tantum damni, sed etiam sensus. Errant enim Papistae, qui contendunt, peccatum originale si solum sit, tantum poena damni puniri. Vocant autem poenam damni, quae est sinet sensu doloris interno & externo. Quid vero hoc aliud est, nisi emnempoenum tollere? Nam qui dolorem nullum sentiat aut corpore aut anima, is neque intelligit se puniri, neque omnino poenam patitur, nisi improprie. Qui intelligit, se esse in poena, non potest non dolere: si se puniri nescit, non ea poena putanda est.
Tantum de peccato originali: sequitur actuale. PECCATUM AC TUALE, est peccatum quod nos ipsi committimus: seu est transgressio legis sive naturalis, sid est, naturae insitae & natura notae, siue verbo Dei revelatae, a nobis ipsis actu facta, Rom. 2. v. 12. Quicunque sine Lege, (nimirum verbo Dei revelata, ( peccaverunt, (ut fecerunt Gentiles,) sine Lege quoque peribunt: & quicunque in Lege, (nempe revelata verbo Dei) peccauerunt, per Legem damnabuntur. & v1, 15. Nam quum Gentes quae Legem non habent (nempi a Deo latam per Mosen,) natura quae Legis sunt faciant, isti Legen non habentes, sibiipsis sunt lex: Vt qui ostendant epus Legis scriptum in cordibus suis.
Peccatum actuale dicitur, non quod peccatum sit actio, aut quod actio sit peccatum: sed quod peccatumsit in actione, quae cum bonasit quatenus actio, adhaeret tamen ipsi defectus bonitatis moralis & ravitas, atque ille defectus cum pravitate est proprie peccatum quod est ab homine, non a Deo. Figurate autem nempe metonymice peccatum dicitur actio pugnans cum Lege Dei.
Differunt peccare & peccatum facere. Pecc ire generaliter dicuntur, quicunque in fuis actionibus a recta legis divinae regula defflectunt, sive id fiat ex infirmitate & ignorantia, sive ex malitia. Peccatum facere dicuntur proprie qui studio peccandi tenentur, & ex animo peccant, & peccati veluti artificium quoddam factitant, etiam opus externum. actu nondum perficiant: quod proprium est reproborum. 1. Joh. 3. &8 V. Quanquam synecdochice idem est interdum peccare, quod in actu continuo peccandi versari, ut 1. Joh. 3. 8. & cap. 5. 18. Causae efficientes peccati actualis sunt externae, vel internae. Externae sunt duplices: quaedam per se, quaedam ex accidenti. Peccati actualis divisiones sunt: plures.
Est PRIMO vel proprium, vel alienum. Proprium, quod nos ipsi admittimus. Alienum, quod alius admittit, sed non fine nobis aut probantibus, aut consulentibus, aut juvantibus, aut conniventibus & non impedientibus, ac proinde nobis etiam imputatur, 1. Tim. 5 22.
SECUNDO, peccatum omne vel per se est, vel per accidens: Peccata per se, sunt omnia illa quae Lege divina prohibentur. Peccata per accidens, sunt aut actiones non renatorum, quae praeceptae quidem sunt a Deo; sed tamen Deo displicent, quia non fiunt ex fide, nec referuntur ad hunc finem, ut Deus gloria afficiatur, & propter defectus & vitia in impiis concurrentia: aut actiones adiaphora quae fiunt cum scandalo, aut alioqui non ex fide ad gloriam Dei. Eaquippe opera hominum, sicut causas habuerint bonas seu malas, nunc unt bona, nunc mala, quae non sunt per seipsa peccata. Sicut victum praebere pauperibus, bonum opus est, si sit causa misericordiae cum recta fide: Sicut concubitus conjugalis, quado sit causa generandi, si ea fde fiat, ut gignantur regenerandi. Haec atque hujusmodi secundum suas causas opera sunt bona vel mala, quia eadem ipsa si habeant malas causas, in peccata vertuntur; velut si jactantiae causa pauper pascitur, aut lasciviae causa cum uxore concumbitur: aut liberi generantur, non ut Deo, sed ut mundo, ut diabolo nutriantur & educentur. TERTIO peccatum actuale ex causis efficientibus vel affectalum est, vel inaffectatum
Peccatum affectatum, est peccatum quod libera voluntate est commissum, sive ex mera malitia & contumacia, sive alioquin consentiente voluntate: cujusmodi peccatum est homicidium voluntarium, Exod. 21. 14. adulterium in civitate perpetratum & commissum. Deuter. 22. v 24 idololatria Homri, Regis Israelitarum 1. Reg. 16. v. 25. fel27. iuxta distinctionem Tremellii & Junii. Estque vel clamans ad Deum, vel non Peccatum clamans ad Deum, est quod propter suam gravitatem gravem postulat a Deo e caelo vindictam, velut sanguinis innocentia effusio, Gen. 4. peccata Sodomorum, Genes. 19. oppressiones vidua, rum, pupillorum, pauperum. Exod. 22. 23 Jacob. 5. 4.
Peccatum inaffectatum, est quum vel per coactionem cui resisti non potuit, vel ex incogitantia aut infirmitate factum est malum, vel per negligentiam bonum non factum. Tale peccatum est adulterium vi illatum in agro alterius uxori, Deuteronom. 22. versi. 25. Tale fuis peccatum Davidis Acischum regem Gathi ex ambiguo ludificantis 1. Sam. 27. v. 10. Petri Christum abnegantis. Tale peccatum est honicidium involuntatium, praeter consilium per imprudentiam commissum, Exod. 21. 13
Peccatum contra conscientiam est peccatum quum sciens Dei voluntatem contra eam facit ex consensu voluntatis suae,
Peccatum contra conscientiam duplex est: vel ex pleno consensu voluntatis, vel non ex pleno consensu.
Peccatum contra conscientiam ex pleno consensu, est quod ex toto a nimo & studio destinataque malitia est perpetratum.
Tale peccatum in renatos non cadit. Distinguendum est a peccato in Spiritum Sanctum. Augustin. tomo quarto, pag. octingentesia quadragesima, & sequentibus
Peccatum ignorantiae, est peccatum quando quis bene fieri puta qued male fit: (si quis enim bonum putaverit esse quod malum est, & fecerit hoc putando, utique peccat;) quale est, quod ignorantiae tempore ab ignorante voluntatem Dei committitur: Quale fuit peccatum eorum qui Christum crucifixerunt & Stephanum lapidarunt. Quale eorum de quibus Joh. 16. 2. Movebunt vos synagogis: imo veniet tempus, quum quisquis vos interemerit, putet se cultum praestare Deo. Et Pauli ante conversionem ad fidem Christi. 1. Tim. 1. vers. 13. Qui prius eram blasphemus & persequutor & contumeliosus: sed Deus mei mifertus est. Nam ignorans id faciebam: nempe, fidei expers. Vel peccatum quidem esse agnoscitur & deploratur a peccante, sed tamen vitari non potest. perfecte in hac vita; ut multa peccata ignorantiae & infirmitatis, de qualibus dicit Propheta David Psalm. 19. 13 Errores quis intelligat? ab occultis me absolve. (quemadmodum & peccatum originale in hac vita penitus deponi nequit.) Vide Augustinum quarto tomo, pagina octingentes. quadragesima.
QUINTO vel internum est, vel externum. Internum, est mentis, voluntatis & affectuum, videlicet quaevis cogitatio mala, dubitatio de Deo, de voluntate ejus, incredulitas, &c. Sunt peccata quae solo intellectu committuntur, ut non credere verbo Dei. Vocatur etiam peccatum cordis. Externum, est cujusvis dicti vel facti vel gestus defectus, vel pravitas repugnans Legi & voluntati Dei. Dicitur percatum oris, item peccatum aperis, iliud si dictis, hoc si factis perpetratur.
Externum vel occultum est, vel manifestum Oecuitum, est cujus vel inter homines nemo conscius est, praete cum qui id fecit; vel quod licet testes habeat, tamen in publicum non prodiit cum Ecclesiae & aliorum hominum scandalo
Minifestum, est cujus plures homines conscii sunt, eoque offenduntur & deteriores redduntur; ideo tunc speciatim dicitur scandalum
Scandalum, est dictum vel factum, quo alius deterior redditur. Scandalum vel datum est, vel acceptum Scandalum datum, quod & scandalum activum vocant, est dictum vel factum vere malum, aut mali speciem habens, quo autor aliis pec- candi occasionem praebet: ut est impia doctrina aut malum morum exemplum, quod nocet aliis sive quia imitantur, sive quia deterrentur homines ab Evangelio, Matth. 18 v. 6, 7. Quisquis offendiculo fuerit uni ex parvis istis qui in me credunt, praestiterit ei ut suspendatur mola nsinaria de collo eius, ac demergatur in profundo maris. Vae mundo ab offendiculis, necesse est enim ut eveniant offendicula: veruntamen vae homini illi per quem offendiculum evenit. 1. Cor. 10. 32. Estote sine offendiculo Iudaeis & Graecis, & Ecclesia Dei
Scandalum acceptum, quod etiam scandalum passivum dicitur, est quum quis ex alicujus vel statu humili aut sublimi, laeto aut tristi, vel ex persequutionibus ob veritatem caelestem, vel ex dicto aut facto alicujus temere arripit occasionem peccandi: ut quum Nazaret hani obstatum humilem Domini Jesu, eum pro Christo Mundi Servatore non agnoverunt, Matth. 13. v. 55, 56, 57, 58; quum vel recta doctrina vel necessario facto hypocritae offenduntur, & concipiunt odium Evangelii & Christi, ut fecerunt Pharisaei Matth. 9. v. 10, 12. & c. 15. v. 11. Unde vocatur Pharifaicum scandalum. De scandalo accepto legitur Matth. 11. versic. 6. Et beatus est qui non fuerit offensus in me. Et cap. 13: versicul 21. Non habet autem radicem in sese, sed temporarius est: ortaque compressione vel persequutione propter sermonem, statim offenditur. Et cap. 18. v. 8, 9. Si vero manus tua vel pes tuus facit ut tu offerdas, exscinde ea, & abiice abs te: Bonum est tibi ad vitam ingredi claudum aut mancum potius, quam duas manus vel duos pedes habentem coniici in ignem illum aeternum. Et si oculus tuus facit ut tu offendas, erue eum & abiice abs te: bonum est tibi luscum ingredi in vitam potius, quam duos oculos habentem coniici in gehennam ignis
Ita scandalum activum est peccatum in eo qui illud dat; scandalum passivum est peccatum in eo qui illud accipit:
Interdum autem concurrunt scandalum datum & acceptum: interdum datum est sine accepto: interdum acceptum sine dato. Ut s quis decantet cantionem lascivam, & is qui audit accendatur ad amorem impudicum, uterque peccat, prior scandalo dato, alter scandalo accepto De tali scandalo dicitur Matth. 18. v. 6. Qui scandalizaverit unum de pusillia, qui in me credunt, &c.
Si quis conatur inducere proximum ad peccatum, sed is fundatusr in virtute Christiana non movetur, tunc scandalum datum est sint accepto: de tali scandalo dicitur Psalm. 119. 165. Pax multa diligentibus legem tuam & non est illis scandalum. Et I. Joh. 2. 10. Qui diligit. frotrem suum, in luce manet & scandalum in eo non est?
Si quis loquatur & operetur bonum & cum intentione bona; & inde alius vel per malitiam vel per infirmitatem accepit occasionem: male agendi tunc reperitur scandalum acceptum sine dato. Sic Pharisaei caeci & duces caecotum offensi fuerunt sermonibus & operibus Christi, Matth. 15 vers. 12. accedentes discipuli Iesu dixerunt ei, NostiPharisens cudito isto sermone offensos fuisse? Tale scandalum cum abimprobis accipitur, susque deque habendum, ut Christus fecit Matth. 15. vers. 13, 14.
SEXTO peccatum actuale est vel spirituale, vel carnale. Spirit uale peccatum, est quo anima & spiritus proprie inficitur: ut haeresis, desperatio
Carnale peccatum, est peccatum, quo corpus etiam contaminatur, aut corpore etiam perficitur: ut, ebrietas, scortatio, adulterium, I Corinth 6. 18. SEPTIMO vel extra corpus est, vel in corpus proprium committitur I. Cot. 6. v. 18. Fugite scortationem: Omne peccatum quod fecerit homo, extra corpus est: ud qui scortatur, in proprium corpus peccat.
OCTAVO peccatum vel commissionis est, vel omissionis. Peccatum commissionis, est quum malum a Deo prohibitum perpetratur.
Estque vel contra Deum, vel contra hominem Contra hominem vel eipsum, ut αυτεχειρια, ebrietas: vel alium, ut interfectio alterius: vel simul seipsum & alium, ut scortatio, adulterium.
Peccatum nullum sine omissione est: sine commissione exsistum multa: ut peccavit Heli omissione disciplinae in eastigandis suis filiis commissis malis contra disciplinam d vinae legis peccaverunt ejus fitis,
NONO peccatum actuale vel gravius est, vel levius: Nec enim omnia peccata sunt paria, sed alia aliis giaviora: ideo etiam alia alii gravius punientur, Matth. 11. v. 25, & sequentibus. Vae tibi Chorazin va tibi Bethsaida: Nam si Tyri & Sidone editae suissent virtutes quae editae sunt apud vos, olim cum sacco & cinere sedentes resipuissent: Quinetiam dico vobis, Tyri & Sidonis tolerabilior erit conditio in die iudici. quam vestra. Et tu Capernaum, quae es usque ad caelum sublata, usque. ad inferos deprimeis: Nam si Sodomis cditae fuissent virtutes quae edu sunt apud te, mansissent usque ad hodienum diem. Quinetiam dico vobis, Sodomorum tolerabilior arit conditio in die iudicit, quam tua. Luc. 12. v. 47, 48. Ille servus qui novit voluntatem Domini sui, & neque se comparavit, neque fecit ex eius voluntate, caedetur multis plagis: Qui vero non novit & fecit digna plagis, caedetur plagis paucis.
Gravius autem vel levius peccatum censetur, vel a causa efficience a qua committitur, vel a modo, vel ab effectis, vel a loco, vel ab objecto, vel a tempore quo committitur, vel a gradibus & aliis circumstantis,
Quod ad causam efficientem attinet, est ea consideranda in personis peccantibus: quia prout donis & vocatione Dei homines instructisunt, ita atrociora graviora sunt peccata eorum aut leviora aestimanda. Gravius est peccatum hominis integri, quam jam corrupti. Gravius est peccatum hominis in conscientia sua convicti, quod male faciat, quam non convicti, sicut Joh 19. v. 11. dicebat Dominu: ad Pilatum: Qui tradidit me tibi, maius peccatum habet. Gravius est mini strum verbi Dei peccare, quam coetum Ecclesiae; gravius coetum; quam Principem: gravius Principem, quam aliquem e vulge populis ac proinde etiam in veteri Testamento sacrificiorum ratio differens instituta fuit pro personarum quae peccarunt differentia, Levit 4. Peccatum subiti & magni terroris impulsu commissum levius est; quam quod absque tali metu commissum. Peccatum a sciente voluntatem Dei perpetratum, est gravius quam commissum ab ignorante eam
Si modum consideremus, gravius est illud peccatum quo plura precepta Decalogi violantur, quam quo unum: ut primum peccatum ictuale Adami & Evae, nempe inobedientia illa prima gravissimum fuit, quia tota lex eo violata fuit
Si iffecta intueamur, gravius est illud peccatum, quod pluribus nocet, quam quod uni: ut primum peccatum non tantum Adamo & Evae, sed etiam omnibus posteris nocuit. Adulterium Davidis nocuit, non tantum Davidi, sed etiam aliis multis tum liberis ejus tum subditic. Tolerabilius est fidem non detulisse Christo, quam manus in tulisse
Quod ad locum attinet, gravius est peccatum commissum in pubdico, quam privatim; in templo quam domi sua
Ratione obiecti gravius est peccatum commissum in Deum, quam in homines, 1. Sam. 2. v. 25. Gravius est peccatum conmissum in Principem. in Magistratum, quam in privatum quempiam, Graviora sunt peccata adversus primam Decalogi tabulam, quam adversus secunlam, Adulterium gravius est peccatum furto. Prov. 6. v. 30, 3.
Tempus etiam gravitatem peccati auget: gravius enim est peccatum die Dominico perpetratum, quam alios
Gravius est peccatum, cui alia peccata sunt connexa, quam simplex. Proinde peccati inter se comparata non sunt omnia paria, neque onnexa, sed alia aliis graviora, & alia aliis saepe contraria: etsi omnia sint mortalia, id est, mortem aeternam mereantur.
DECIMO Peccatum vel remissibile est, vel irremissibile. Peccatum remissibile, est peccatum quod remittitur resipiscenti propter Christum, in hac vita. Qualia sunt peccata omnia, excepto peccato in Spiritum Sanctum. Nulla autem peccata mortuis aut animabus in purgatorio Papistico remittuntur: nulla in futuro demum seculo remittentur.
Peccatum irremissibile, est peccatum, quod non remittitur, neque in noc, neque in futuro serulo. non propter difficultatem remissionis obtinendae, nec etiam quod sic potentius gratia Dei, sed ob semel reje ctam destinata malitia hostiam Jesu Christi, quam sua expiari peccata Spiritus Sanctus testatur, & conscientias convincit: & ob resipiscendi impossibilitatem, cum illo superbe contemnatur Spiritus Sanctus, qui resipiscentiae est autor. Matth. 12 v. 31 Marc. 3. 28, 29. Luc. 12. 10. Heba 6. v. 4, 5, 6. Nam fieri non potest, ut qui semel fuerint illuminati, gustaverintque donum illud caeleste, & participes facti fuerint Spiritus Sancti, Gustaverintque bonum Dei Verbum, ac virtutes futuri seculi. Si prolabantur, denuo renoventur ad resipiscentiam, ut qui rursum crucifigant sibi Filium Dei, & ignominiae exponant. Et cap. 10. 26. Cujusmodi est peccatum seu blasphemia in Spiritum Sanctum
Peccatum seu blasphemia in Spiritum Sanctum, est peccatum, quum abnegatur vel oppugnatur veritas divina destinato consilio, postquam i de veritate testimonio Spiritus Sancti mens edocta & convicta est: quod peccatum, qui committunt, caecitate a Deo puniuntur, ita ut, nunquam resipiscant: ac proinde nec remissionem peccatorum consequuntur, Matth. 12. 31. Hebr. 6. 4, 5. 6. Et cap. 10. v. 26, 27. Vide Aujustinum quarto tomo, in Expositione inchoata epistolae Pauli ad Romanos pag. octingentes. trigesimaoctava, usque ad paginam octingentesimam quadragesimamsecundam.
Dicitur peccatum in Spiritum Sanctum, non respectu essentiae divinae quam Spiritus Sanctus est Deus; nec respectu personae Spiritus Sancti, nec enim major est dignitas persone ipsius quam Patris & Filii., nec offendi una persona Deitatis possit, quin injuria in caeteras quoqe personas redundet: sed respectu beneficii quod immediate Spiritus Sanctus praestat, veritatem docens & patefaciens in cordibus hominum eosque convincens in conscientia ipsorum, Jesum esse Christum illum & unicum Servatorem, per quem nos oporteat servari
Dicitur etiam peccatum ad mortem, 1. Joh. 5. v.16. quia sine ulla veniae spe mors aeterna illud consequitu
Non cadit in electos ad vitam aeternam & fide salvifica praeditos; sed committitur tantum a reprobis, non omnibus, sed tantum illis qui Christum & veritatem ejus cognoverunt, sive Christum eiusque veritatem sint professi, sive nondum sint professe
In priorum numero sunt apostatae, non quivis, sed qui universali postasia toto corde a Christo & a fide vera antea cognita & exploraa defecerunt, ita ut Christo bellum indicant, cum hostibus & persequutoribus ejus se conjungant & doctrinam ejus damnent & blaspement, quod sit haeretica, diabolica, impia, blasphema: eamque & confessores ejus pertinacitet persequantur: ut Judas Iscariotes Matth. 26. 14, 15,16. Antichristus ille magnus, 2. Thess. 2, v. 3. Apocal. 9. 1. Arius, Julianus apostata.
In posteriorum autem numero fuerunt olim Pharisaei & Scribaede quibus Matth. 12. v. 24. & sequentibus. Marc. 3. 22. Et multi hodiet inter Papistas & Jesuitas & alios qui doctrinam Ecclesiae reformata insectantur malitia destinata, & calumniantur esse haereticam, diabo licam, impiam, novam, & ante annos demum septuaginta natam, quantumvis conscientia ipsorum sit convicta per Spiritum Sanctum, quod doctrina illa, quam damnant & diabolo adscribunt, sit a Spiritu Sancto in Propheticis & Apostolicis libris tradita
Peccatum hoc distingui debet ab abnegatione Christi aut veritatis eius, facta quide reclamante conscientia, sed ex periculi circumstantis horrore, & judicio mentis cum lingua non consentiente, & proinde fide non deficiente corde, etiamsi confessio ejus defecerit in ore: qualis fuit abnegatio qua Petrus Christum ter abnegavit, Matt. 26. v. 69. & sequentibus. Nam Petrus non abnegavit Christum deliberato consilio, nec se hostibus Christi adjunxit, ut eum persequeretur, sed peccate commisso amare flevit & se foras proripuit lugens gravissime. Qua propter abnegatio Christi, orta ex infirmitate, & non ex animo abji ciendi Christum & veritatem ejus, sequente resipiscentia non est pec- catum in Spiritum Sanctum, etsi quam proxime ad illud accedat,
Distingui etiam debet a peccato contra conscientia: Nam blasphemia quidem in Spiritum Sanctum est peccatum contra conscientiam: sed non omne peccatum contra conscientiam est blasphemia in Spiritum Sanctum, ut abnegatio Petri erat peccatum contra conscientiam.
Praeterea distingui debet a blasphemia in Christum ex ignorantia, qua Paulus faretur se peccasse ante conversionem, I. Tim. 1. v. 13
Insuper distingui debet a peccato mortali: Nam irremissibile pec catum est quidem mortale, sed non omne mortale est irremissibile, quia sit veniale electis fide in Christum donatis
eum Sanctum. Communiter autem omne peccatum tum originale tum actuale vel regnans est, vel non regnans.
Peccatum regnans, est cui homo non repugnat per gratiam Spiritu Sancti, sed obedit peccato in cupiditatibus corporis, & peccati velut artem factitat, ideoque facit eum obnoxium morti aeternae, nisi resu piscat, & veniam per Christum consequatur, Rom. 6. v. 12. Hoc peccatum ex effectu dicitur peccatum vastans conscientiam.
Peccatum regnans est instar domini vel tyranni alicujus, qui sum mum imperium obtinet in peccati servum, qui ei sese fortiter non opponit, qui sine ulla contradictione & repugnantia ei toto corde obsequitur. Peccatum regnans, & inprimis nativa concupiscentia mala, est instar mariti cujusdam, cui homo tanquam mulier subditus est & ex qua parit vere mortiferam sobolem, Rom. 7. 5.
In non regeneratis & infidelibus peccatum regnat, quia puritati non student: Sed in regeneratis fidelibus & habitat quide peccatum, sed non regnat. Ideo peccata regnantia & conscientiam plane vastam tia cum vera fide in Christum consistere & in electos vereque regeneratos cadere non possunt, 1. Joh. 3. v. 6. Quisquis in eo manet, non peccat: quisquis peccat, non vidit eum, neque novit eum. Et v 9. Quisquis natus est ex Deo, non facit peccatum, quoniam semen ipsius in eo manet. Renati semper odio habent peccatum, illud detestantur, inviti serviunt peccato, cupiuntque illo liberari, ut docet Paulus Rom. 6 & 7. Pccatum non regnans, est cui homo renatus reluctatur per gratiam Spiritus Sancti regenerantis eum ad vitam aeternam, nec fertur ad illud perpetrandum toto impetu, ideoque non facit cum obnoxium morti aeternae, quia resipiscit & veniam per Christum consequitur, Rom. 7 v. 19.
Peccatum mertuum, est quod in nobis quidem est, sed non cognoscimus esse aut non agnoscimus pro peccato neque ita furit ut poscognitionem Legis solet
Peccatum vivins, est quod per Legem cognoscimus esse in nobis & esse peccatum, unde in nobis post Legis cognitionem furit. Distinctioista est Rom. 7. v. 9. absque Lege peccatum erat mortuum: ego vero vivus eramsid est, stupidus & sine sensu peccati) absque Lege quondam: praecepti autem illius adventu (id est, quum mandatum illud coepi intellige re) peccatum revixit, ego vero mortuus sum
On this page