Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 8
SImplicitas duobus modis dicitur, absolute vel comparate. Quod Pcunque enim simplex est, aut absolute & per se tale est, aut comĀ¬
parate & respectu corporum. Posteriori modo simplicitas Angelis & animabus humanis tribuitur: priori autem Deo, & sic describitur.
SIMPLICITAS DEI, est essentialis Dei proprietas, per quam essentia illa divina prorsus individua & absoluta, expers compositionis divisionis, multiplicationis & accidentium, atque adeo incorporea, spititualis, invisibilis esse significatur.
Fluunt hinc ista consectaria I. Quicquid in Deo, seu essentia divina est aut esse dicitur, nihil nisi essentiale est, hoc est, nihil aliud est, quam ipsamet tota & integra essentia Dei: non accidens, aut passio, aut pars essentiae
II. In Deo, qui actus est simplicissimus, nihil inest potentia, nec contingens igitur: omnia insunt aeterno & infinito actu, omnia ergoin ipso necessaria.
III. Quicquid de Deo absolute praedicatur, id ĪŗĻĪµĻ Ī“Ļ, id est essentialiter, non accidentaliter intelligitur
IV. Quequid de Deo absolute praedicatur, id modo in abstracto, modo in concreto de eo praedicatur: ut Deus vocatur bonitas vita, sapientia, justitia, dicitur etiam bonus, vivus, sapiens. justus. Praedicantur autem essentiales proprietates de Deo in abstracto & formaliter, propter perfectionem essentiae individuam, ut inde doceamur, eum esse Ens, non participatione, sed per se ac perfectissimum: Eedem de eo praedicantur in concreto, & velut subjective propter veritatem Dei exsistentis, ut intelligamus, cum vere exsistere, & reipsa bonum, viventem, sapientem, justum esse, & operari bona, essentiae viventi & sapienti consentanea, justa, quae non nisi essentiae per se subsistenti convenire possunt.
Esse Deum vere & propriissime solum simplicissimum, liquet: I. Quia est Jehova, id est, essentia a nullo, neque per aliud, sed a seipsa & por seipsam exsistens: eaque talis qualis est per se sapiens, aeterna, bona, perfectaĀ¬
II. Quia non tantum vivens, lucidus, plenus charitate est, sed etiam vita, lux & charitas ipsa, hoc est, non constat vita, luce, charitate, per quam vivat, lucidus sit, diligat; sed seipso seu sua essentia vivit, lux est & charitas
III. Quia est spiritus, Johan. 4. v. 24. hoc est, non corporea, sed prorsus spiritualis essentiaĀ¬
IV. Quia est actus purissimus. V. Quia est quiddam į¼Ī»ĻĻ Ī“Ī»ĪæĪ½, hoc est, totaliter totum seu totum totalitate essentiae, ac proinde expers omnium omnino partium.
Deus non est quiddam ĪæĪ»ĪæĪ½ ĻĻ Ī½ĪæĪ»ĪæĪ½. Ipse totus oculus; quia totus videt: & totus auris, quia totus audit: & totus manus, quia totus operatur: & totus pes, quia totus ubique est. Non enim habet in se diversitatem sui quod est simplex: Tertullian. de Trinitate
VII. Quia est perfectissimus. Quo perfectius esse aliquid habet; eo longius abest a non esse, & proinde a divisione, quae est via ad non esse. In quolibet rerum genere tanto aliquid est perfectius, quanto etiam simplicius
IIX. Quia est immutabilis. At si esset compositus, mutabilis est set; posset enim in ea dissolvi, ex quibus esset compositus. Tertulliam de Trinit. Quod immortale est, quicquid est, illud ipsum unum & simplex & semper est. IX. Quia est aeternus. At si esset compositus, non esset aeternus: quia esset compositus ab alio, ac proinde componente esset posterior: tum partes ex quibus compositus esset, priores essent Deo. ordine saltem naturae ut causa, quum omne posterius sit partibus ex quibus componitur aliquo modo posterius.
X. Quia nullus compositionis modus in Deum cadit, sive i psum in se spectes, sive cum rebus aliis. Si ipsum in se spectes, nullum. compositionis modum in ipsum cadere, certum est: Sunt autem se
tem compositionis modi, qui in rebus compositis hactenus po querunt observari: nam compositum est 1. vel ex partibus quae quantitate finiuntur, ut corpus. 2. vel ex materia & forma, ut homo. 3. vel ex genere & differentia, ut qualibet species. 4. vel ex subjecto & accidente, ut quaelibet substantia creata. 5. vel ex actu & potentia. 6. vel ex supposito & natura. 7. vel denique ex esse & essentia. At Deus nullo istorum modorum est compositus
Deus non est compositus ex partibus integralibus seu quantis quia non est corpus, nec quicquam in eo corporeum
Nec est compositus ex partibus essentialibus, seu ex materia & forma: quia est purissima forma, materiae omnis expers. Haec compositio cadit tantum in res aut mere corporeas: aut res substantiis partim corporeis, partim incorporeis constantes.
Omne compositum ex materia & forma est perfectum & bonum per participationem: quia materia participat formam. At Deus non est perfectus & bonus per participationem, quia est primum & optimum bonum: quia peressentiam suam est perfectus & bonus.
Omne quod per essentiam suam primo & per se forma est, id non est compositum ex materia & forma. At Deus per essentiam suam primo& per se forma est: quia primum est & per se agens:
Omne compositum ex materia & forma habet aliquid de potentia passiva. At Deus nihil habet de potentia passiva. Deus ergo sine compositione materiae & formae. una substantia est?
Nec ex genere & differentia: quia sub nullo genere est Deus, cum sit primum & supremum ens: nec species est quae differentia aliqua ab aliis. speciebus sub eodem genere comprehensis distinguatur.
Nec ex subjecto & accidenterquia in Deum nullam cadit accidens: nec quicquam est in Deo quod non sit per se.
Nec ex Ī“Ļ Ī½Ī± Ī¼ĪµĪ¹ĪŗĪ¹ ĪµĪ½ĪµĻĪ³ĪµĪ¹į¾³, hoc est, actu & potentia: quia est immutabilis & semper idem manens: & non est quicquam potentia, snam ens potentia est imperfectum ens) sed quicquid est, actu solummodo est, in eo etiam nihil est in potentia, sed in actu omnia: adeoque ipse est actus purisimus, omnis potentiae passive expers. Potentia duplex est, passiva vel activa. Potentia passiva, est non solum qua aliquis patitur vel pati potest aliquid, sed etiam qua quod non est, fieri potest, sive substantiale sive accidetale illud sit. Et haec potentia. propria est materiae, quae mutationi obnoxia est: imo nihil aliud est, qua ens in potentia, opponiturque actui. Ergo id dicitur potentia esse mutabile quod est mutationi obnoxium: est enim proprium potetiae passivae, ut se perinde habeat ad non esse, quam ad esse: estque summae imperfectionis. Proina potentia passiva, nulla est in Deo: sed tantum activa, hoc est, actus purissimus. Est Deus į¼Ī½Ī“ĪµĪ»ĪµĻĪµĪ¹Ī± simplicissima & purissima. Actu puro omni plane excluditur potentia compositionis. Intelligentia quam Graeci Angelum vocant, etsi non est composita ex materia & forma: tamen constat ex aliquo tanquam potentia, & aliquo tanquam actu. Potentiam illam dicimus, ejus esse: actum vero ejus essentiam. Jul. Caesar Scalis. Exerc. 359. ad Cardanum secta
Nec ex supposito & natura: quemadmodum Damascenus dicit, Christum esse compositum ex supposito divino & natura humana; non compositione partium proprie, sed compositione numeri. Deus autem nonest compositus ex supposito & natura: quia est ipsa Deitas sua, est idem quod sua essentia & natura. Nam omnis pura sorma est sua essentia aut natura: Deus autem est pura, imo purissima forma. Deinde qui non tatum vivens est, sed etiam vita ipsa, is est sua effentia aut natura: AtDeus non tantum vivens est, sed etiam vita ipsa: Deus ergo est sua es sentia & notura.
Nec denique ex Ļ Īµį¼°Ī½Ī±Ī¹ ĪŗĪ± ĻįæĻ Ī“ĻĪ¹Ī±Ļ, ex esse & essentia: quia Deus non solum est sua essentia seu natura: ut ostensum est, sed etiam suum esset tum & essentia Dei est ipsa suum esse, EsSEDei est ipsa Essentia Dei.
To ĪµĪ½ĪæĪ¹, hoc est, esse appellatur a Philosophis id, quod quidque actu est sive substantiale sive accidentale sit: į½ĻĪÆa vero, id est, essentia, dicitur id per quod quidque est id quod est. Esse est actualitas omnis formae seu naturae: ideo esse comparatur ad essentiam quae est aliud ab ipso, sicut actus ad potentiam. Et haec etiam in formis intelligentibus & Metaphysica. materia (ut ita loquamur) distingui solent. Quod sum homo, hoc corpore & hac anima rationali praeditus, hoc est meum esse: humanitas ver per quam sum homo, est mea essentia. Unde apparet ESSEcujusque esse et jus proprium & incommunicabile: ESSENTIAM vero communem & communicabilem esse. Hoc modo unumquodque creatum individuum conpositum est ex esse, id est, ex co quod ipsum actu est: & ex essentia, id est, ex eo per quod est id quod est. Deus non habet Esse, sed est Esse ipsum. Habere esse, est proprium creaturarum. Neque enim idem sunt esse hominem, & humanitas: esse viventem & vita ipsa. At Deus est ipsa sua Deitas: nec tantum vivens ist, sed etiam vita ipsa
Sed videamus rationes. Prima: In quocunque esse ab essentia aliud est, id oportet esse causatum vel a principiis essentiae internis, vel ab aliquo principio externo. At in Deo esse neqe a principiis essentialibus est causatum, neque a principio ex terno: quia Dei esse est primum. Ergo in Deo esse non est aliud ab essentia ipsa.
Secunda; In quocunque esse aliud est ab ipsa essentia, in eo est aliquid potentiale: At in Deo nihil est potentiale: Ergo, &c.
Tertia: In quocunque esse est aliud ab ipsa essentia, id est ens per participationem. At Deus non est ens per participationem: Ergo, &c.
Quarta: In quocunque esse est aliud ab ipsa essentia, id non est primun ens: At Deus est primum ens: Ergo, &c. XI. Quia non habet nec admittit diversitatem aut composit: o nem nec in se, nec in personis, nec in operationibus. Nin in se, nam Deus idem est quod sua Essentia, idem Essentia quod Esse Dei: No in personis: nam Essentia est tota & eadem in omnibus, tota & eadem manens in singulis: Non in operationibus; quia Essentia, voluntas & actio Dei penitus idem sunt. Tertull. de Trinit. Non habet in se diversitatem sui, quicquid est simplex.
Orthodoxi Patres etiam testantur, Deum simplicissimum esset Ruffinus Aquilejensis Presbyter sic ait in expositione Symboli Apostolorum: Deum cum audis, substantiam intellige sine initio, sine finesimplicem, sine ulla admixtione, invisibilem, incorpoream, ineffabilem. inaestimabilem, in qua nihil adjunctum, nihil creatum sit, sine autores est enim ille, qui autor est omnium. Hilarius de Trinit. li. 10. Beata & simplex natura unum totum quod est, omnia permanet
OBIECTIOI Deus est trinus: Ergo non est simplicissimus: Respondet Iustinus Martyr Quaest. & Respons. eXXIT. ad Ortho doxos.: į¼ĻĪ¹Ī¼ĪµĪ½ Ļ ĪĪµĪ¹Īŗ ĻĻ Ī½ Ī±Ī¹Ī“Ī¹ĪæĪ½ Ī»Ī¾ĻĪ³ĪæĪ¼ĪµĪ½ ĻĻĻ ĻĪ±ĻĪ¶Ī¹Ī½, Ī±ĪŗĪ¹ĻĪ¹ Ī¹ ĪŗĪ¹ ĻĪ±ĪøĪµĻĪµĪ½ Īµį¼°Ļ ĻĪæĪÆĪ½Ī±Ī½ ĪµĻĪ¹Ī½ į½ ĪĪµĪæĻ Ī· ĻĪæĪ¹Ī±Ļ, Ļįæ Ī¼ĻĪ½Ī±Ī“Īµ ĻįæĻ į¼ĻĪ¹Ī±Ļ, ĻĻĻĪ¹Ļ ĻĪ¬ĻĪ·Ļ ĪŗĪ¹ ĻĪæĻ Ī“Ī½Ī±Ī¹ĻĪµĻĪµĻĻ ĪŗĪ¹ Ī“Ī±ĪŗĻĪÆĻĪµĻĻ, Ī“Ī±ĻĪæĻĪ± Ī“Īµ ĪµĻĻĪ¹Ī½ į¼Ī½ ĻĻ Ī±Ī³Ī¹Ī± ĻĪæĪ¹Ī±Ī“Īµ ĪŗĪ¹ ĻĪ±Ļ ĻĪ¶ĪæĀ¬ ĻĪŗĻ ĻįæĪ·Ļ ĻĪæĪæĪ½ į½ĻĪæĻĪ¬ĻĪµĪæĪ½ į½ĻĪ¬ĻĪ¶Ī¹ĻĻ, hoc est, In Deo quidem esse dicimus, aeternam ĻĻ Ī½Ļ ĻĪ±ĻĪ¶Ī¹Ī½, id est, coexsisteatiam, non autem compositionem Itaque unus est Deus, Trinitas, ipsius essentiae unitate, cti. omnem, quatum ad hoc pertinet, discretionem & dit: inctionem. Diff rentia autem est in S. Trinitate, juxta personarum subsestendi modos. Ex hac responsione Iustini apparet, vitium esse in propositione omissa, quae talis esset: Qui est trinus, is non est simplicijsumus. Haec propositio non est uni: erse vera: tantum enim de eo dari potest, qui est tiinus ĻĪ¼Ī½ĪøĪĻ, id est, compositione partium, non de eo, qui est trinus ĻĻ ĻĪµĻĪæ ĻĪ¶įæ³ id est, coexsistentia personarum. Jam Deus est trinus non compositione partium, sed coexsistentia personarum.
OEIECTIO. II. Qui subjecto & attributis constat, is non est simplex: Deus subjecto & attributis constat: Nam dicitur de eo, quod sit omnipotens, sapiens, justus: item quod vitam habeat in semetipso, Joh. 5. v. 26. Ergo Deus non est simplex
RESP. I. Major propositio non est universe vera: est enim vera tanlum de eo, in quo subjecta & attributa reipsa sunt aliuo & aliud, hoc est, reipsa differunt: non de eo in quo subjectum & attributa reipsa sunt idem, ac tantum differunt Ī»ĻĪ³įæ³, hoc est, ratione
II. Assumtio laborat insolentia phraseĻs: Nam nec Scriptura, nec antiquitas ita de Deo loquitur quod subjecto & attributis constet sed quod Deo hae vel illae proprietates attribuantur. Porro quae ipsi tribuuntur proprietates, non differunt reipsa ab essentia, sed sunt, cum ea idem; ac distinguuntur ab illa duntaxat ratione
III. Quod ad probatio: em assumtionis attinet; ex ea non conficitur, Deum subjecto & attiibutis constare cum ommpotentia, sarientia, justitia, vita: non sint accidentia Dei vel adjuncta Deo praeter essentiam, sed sint singula ipsamet essentia Dei. Ac quod Christus dicit Joh. 5. 26. Patrem habere vitam in seipso, accommodat se ad nostrum captum, ut ostendat causam efficientem & fontem vitae quae nobis communicatur q. d. quemadmodum Pater est autor vitae, ita & ego. Loquitur autem de nova vita regeneratorum, seu spirituali vivificatione & regeneratione: ut liquet ex antecedente versu 15. Ame Amen dico vobis, adventat tempus & nunc est, (non ergo hic versus accipiendus de universali mortuorum re suscitatione, quae non est facta Christo in terris versanteJquum mortui (scil. in peccatis) audient vocem Filii DE:: & qui audierint, vivint, nimirum novam vita spirituali, qualis est regeneratorum per Spiritum Sanctum, Asserit igitur Christus, se esse autorem novae vitae spirituali: in auscultantibus voci ejus, hoc est, in regeneratis: idque probat in versu sequente a patiSicut Pater habet vitam in seipso, sic dedit & Filio habere vitem in seipso, hoc est, quam vi & potestate praeditus est Pater in seipso ut sit autor vitae: eadem & ego sum praeditus. At hinc non sequitur, Deum esse compositum
OBIECTIO. III. Qui est visibilis, is non est simplex: Deus est visibilis, quia sape apparuit Patribus. Ergo non est simplex. RESP. Qui est visibilis, nimitum essentia sua & oculis corporeis, is non est simplex. At Deum esse visibilem essentia & oculis corporeis, negatur. Dei essentia a nobis non videtur: nec oculis corporei Deum videmus, sed mente. Quod ad probationem minoris attinet; Dei essentia nunquam per se apparuit Patribus. Manetigitur Deum; vere esse simplicissimum.
AĪµĪ“ĪµĪ¹ĻĪŗĪ±Ī»ĪÆĪ±, I. Quia Deus est simplicissimus sequitur eum etiam esse sincerum in omnibus inis promissis, verbis, gestis & factis Jacob. 1. v. 5. Deus dat omnibus sapientiam, į¼ĻĪ»ĻĻ, id est, sincere & absque ulla fraude
2. Quia Deus est simplicissimus, odit hypocritas, adulatores, hoc mines duplicis animi: ac contra amat simplices, hoc est, sinceros & rectos corde
2. Non est corporeus: quia est simplicissimus: Contra Anthropomorphitas. III. į¼ĻĪ±Ī½Ī“Ī¶ĻĪ±ĻĪ¹Ļ. Ne simus duplici animo & corde; ne simus simulatores & dissimula: ores, quia Deus noster est simplicissimus.
IV. Ī Ī±Ī“lĪµĪÆĪ±, Cum Deus sit simplicissimus; studeamus & nos verae simplicitati & sinceritati: ad quam nos hortatur Christus Matth. 10. v. 16. Estote prudentes ut terpentes, & simplices ut columbae. Et Apostolus Paulus Ephes. 6. 5. Servi auscultate iis qui vestri Domini sunt secundum canem, cum timore ac tremore, cum simplicitate cordis vestri ut Christo quemadmodum Paulus etiam de se inquit 2. Cor. 1. v. 12. Haec est gloriatio mea, testimonium scilicet constantiae meae, quod in simplicitate. Dei versatus sum in mundo & inter vos:
On this page