Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 7
TPROPRIETATES Dei essentiales, sunt attributa divina, quibus & essentiae divinae veritas in se innotescit & ab omnibus aliis essentiis discernitur eAxiomata.
I. Proprietates Dei essentiales sunt realiter ipsamet Dei essentia & nec ab essentia Dei, nec inter se reipsa differunt; non ab essentia, quis sic sunt in essemia, ut sint ipsa essentia: non interse, quia quicquid in Deo est, UUUM est; a prima autem Unitate omnis prorsus differentia, omnisque numerus abesse debe
In Deo nihil est, quod non sit aut essentia aut persona. II. Nulla in Deo distinguuntur essentialiter: quia omnia quaesunt in Deo sunt una & indivisibilis & simplicissima essentia.
III. Proprietates Dei essentiales ut non realiter, ita nec ex natura rei, sed ratione distinguuntur aut modo potius, id est, nostra conceptione & comprehensione, seu nostio intelligendi modo
Ratione deistingui seu differre dicitur ambigue. Nam Gullielmo, Occamo, Gabrieli Bieli & aliis ratione distingui seu differre dicuntur ea, quae habent esse tantum objectivum seu imaginarium & fictumnon autem esse reale. Unde ex illorum sententia in diuvinis non est distinctio rationis, omnia enim quae ibi sunt, res & summa res sunt: res autem non distinguitur ratione are, sicut nec rationes ut tales distinguuntur realiter a rationibus; ait Gabriel Biel Prologo super primum Sententiarum, quaest, secunda. Aristoteli vero, Thomae Aquinati & aliis ratione distingui, idem est quod definitione & modo concipiendi in intellectus nostro distingui: diversam enim rem concipit intellectus noster ex nomine misericordiae, quam ex nomine justitiae,
IV. Proprietates Dei non sunt partes essentiae divinae, sed quaelibet proprietas essentialis est ipsamet Dei essentia tota & integra: ita uessentia Dei & essentialis Dei proprietas non sint aliud & aliud, sed unum & idem.
V. Proprietates Dei essentiales sunt realiter inseparabiles. Hoc observandum primo adversus Gilbertum Porretanum, de quo Bernardus Clare vallensis sermone 80. super eantica. Is Porretanus. attributa Deitatis ab ipsa Deitate separabat, velut accidens a subjecto. Hic Gilbertus fuit Episcopus Pictaviensis, quem Eugenius Papa damnavit in Concilio Remensi
Secundo notandum hoc adversus Ubiquitatios, qui a Gilberti errore non longe absunt, dum essentiales proprietates Deitatis humanae Christi naturae reali transfusione communicari contendunt, interim esse ntiam Deitatis communem factam esse asseverare non audet: quaaliud esset proprietas Dei essentialis, aliud essentia Deitatis. Item dum quas dam proprietates, nimirum omnipotentiam, omniscientiam & omnipraesentiam humanae naturae Christi communicatas dicunt, simpli citatem, infinitatem, aeternitatem communicari negant; quasi vero proprietates Dei essentiales inter se reipsa differrent & separari possent. At qui fieri non potest, ut una essentiali proprietate Dei communicata. alicui, caeterae non communicentur: Nec potest aliqua proprietas Dei essentialis communicari citra communicationem essentiae.
VI. Quicquid Deus est aut in sese agit, uno & eodem actu, qui est ipsius essentia, id est aut in sese agit: ideo uno & eodem actu simplex infinitus, immutabilis est, uno & eodem actu vivit, intelligit, vult, amat, &c.
VII. Proprietates essentiales Dei sunt in Deo ab aeterno in aeternum, etiamsi externis operibus eas non semper vel non erga quosvis vel non eodem modo declaret: ut omnipotentia in Deo fuit ab aeterno. etiamsi eam externis operibus declavare coeperit definito demum tempore. Sic patientia Dei est in aeternum, quia perpetuo sic moderabitur ira sua in adversus diabolos & homines reprobatos, ut illam nunquam sit effusurus omnem in ipsos, ne in nihilum redigantur. Deus proprietates suas:ssentiales caternis operibus declavat quando vult, ubivult, erga quos vule. Objecti externi absentia non tollit proprietatem Dei essentialem.
VIII. Essentiales proprietates Dei non sunt posteriores essentia. Dei: quia reipsa sunt idem. Quae reipsa sunt idem, eorum alterum altero prius vel potierius esse nequit.
IX. Essentiales proprietates Dei non sunt in Deo formae accidentales seu accidentia, sed sunt ideae & formae essentiales: quia nihile est in Deo non per se subsistens: Nec sunt in eo quantitates, quibus tantus vel tantus dicatur, quia essentia sua immensus & magnus est: nec sunt in eo qualitates quibus talis aut talis dicatur, sed qualis qualis est Deus, sua essentia talis est: sua essentia est, quicquid est: sua essentia sapiens est: sua essentia bonus est: sua esseatia potens est: sua essentia misericors est, &c. Est enim in Deo esse quod sapere, quod honum esse, quod potentem esse, quod misericordem esse, &c. Sum¬ ma, Deus sine quantitate immensus & magnus est, sine qualitate bonus, verus, justus: sine motu actus, sine passione inisericors: sine situ ubique praesens: sine tempore & extra tempus, primus & novissimus: sine habitu aut accessione, rerum omnium Dominus.
XI. Sine proprietatibus divinis essentialibus Deus esse non potest, ne sine seipso sit: ipse enim ipsissima sapientia, bonitas, potentia est Proprietates Dei essentiales sunt duplicis ordinis: aliae primi, aliae secundi.
Non sunt (proprie loquendo) multae proprietates in Deo, sed una tansum, quae nihil aliud est, quam ipsa divina essentia, quam una est, quicquid est, sed respectu nostri quasi multae proprietates dicuntur, quia in nobis sunt multae: in Deo autem sunt unareipsa; ratione tantum differunt, rationeque multae sunt; Et quidem non ipsius Dei, sed nestriratione, nimirum magis ut intelligentiae nostrae accommodantur, quam ut revera sunt, (quae enim creatura eas ut sunt, intelligeret?) inter se distinquuntur, quoniam tam ὑσερουσιον κι ὑπεχυργνιον φυσιν explicara aut intelligere non nisi nostris verbis & pro nostri captus ratione possumus. Intellectus noster non potest uno simplici actu, sed necesse habet multis listinctisque actibus, ut alia omnia, ita & Deum cognoscere. Ac licet incomprehensibilis sit Deus in propriotatibus suis: tamen docendi causa listingui illae possunt in duos ordines. Proprietates Dei essentiales primi ordinis, sunt quae de Deo velut: Priori dicuntur ut est, hoc est, quae essentiam Dei declarant ut est in se absolute, eique soli insunt & tribuuntur secundum essentiam, actum & vim; ac proinde sunt simpliciter incommunicabiles,
On this page